Skip to main content

Full text of "Ioannis Calvini Opera quae supersunt omnia : ad fidem editionum principum et authenticarum ex parte etiam codicum manu scriptorum, additis prolegomenis literariis annotationibus criticis, annalibus Calvinianis indicibusque novis et copiosissimis"

See other formats


ht^^ 


lOANNIS  CALVINI 

OPERA  aUAE  SUPERSUNT  OMNIA. 


AD  PIDBM 

EDITIONUM  PRINCIPUM  ET  AUTHENTICARUM 

EX  PARTB  ETIAM 

CODICUM  MANU  SCRIPTORUM 

ADDITIS  PROLEGOMENIS  LITERARIIS 

ANNOTATIONIBUS  CRITICIS.  ANNALIBUS  CALVINIANIS 

INDICIBUSQUE  NOVIS  ET  COPIOSISSIMIS 

EDIDERUNT 

GDILIELMUS  BAUM    EDUARDUS  CUNITZ    EDUARDUS  REUSS 

THEOLOGI  ARGENTORATENSES. 


VOLUMEN  LV. 


BRUNSVIOAE, 

APUD  C.  A.  SCHWET80HKE  ET  FILIUM. 
1896. 


Vcrlag  von  C.  A.  Schwetsohke  und  Sohn  in  Braunschweig. 


8e;i*tfon 


fllr 


C[)coloc^ic  mb  JCircBcnii^cfcn 


»011 


l)r.  9.  gol^mann    unb    Dr.  I^.  ^ippi, 

ovb.  ^roftffcr  retit.  ^^rofeffor 

an  ber  Uniuetfitiit  (Stragburg. 

J.t^te,  i^cfi^ii)te  unb  ^urtuo, 

iNCvfafiuna,  fflvSu^f,  3'efte,  ©etten  unb  Drfcett  bev  c^viftfid^eii  Sirc^c;  H»  illMdjtiiifte  bc^iigtid;  bev  iitviijcii 

aictiijtouegcmcinfc^aften. 

Srittc,  burd)  ctneii  JlitSoitg  tttrittc6rtc  9tiiflOBt.  —  grfdicint  in  tn.  i;i  iitcfctHiiacn  ii  1  Wnrf. 


(Seift  unb  Ccben. 

€m  3at^rgang  prc^tgtm  ubcv  6ic  altfird]lid)cn  €piftefn. 


Untcv  initroicfmuT;  namljaftcv  Pvc^icjev 
tierausgcgeben  pon 

tuvt  ^ta^t, 

poflor  jn  5t-  peltl  In  ^ombiirg. 


Preis  brofdjtert  9  irtf.,  gebunben  10  mt,  gebunben  mit  (Sclbfdjnitt  10  mf.  .50  pf. 


M.  ^oftfneb  |8u(^nct'5 

Sibltfdje 


"glcttf-  itnb  "^crfittf-J^ttttb-fottcorbttnj 


ober 


€rfgetiftl)-l)oratlftifd)f5  £mUn, 


worin  bie  »crf(^tebencn  aSebeutungen  fccr  QBcrtc  unb  SKebenSarten  angcjeigt,  bic  ©laru^c  bet  ganjen  ^eiligen  ©^rift,  forco^l 
bcn  DlominibuS,  al8  au^  QSerbiS  unb  Qtbjcfti«i8  na^,  c^ne  reeitere8  Dtad^fdjlagcn  ganj  gelefen,  ingtei^cn  bic  cigenen  3?anien 
ber  Scinber,  ©tabte,  Spatriarc^en,  SKit^ter,  JtiSnigc,  «Proi^^eten,  ^tpojlel  unb  Qtnberer  angefu^rf,  bie  Qlttitel  ber  djriflli^cn  SReli» 
gion  obge^anbcU,  ein  fattfamcr  SOortat  jur  gclfilic^en  SRcbctunfl  bargcrcii^t  unb  tuaS  jur  grtlatung  bunflcr  unb  f^TOcter 

(ad^tiftfiencn  nil|lt^  unb  n6tig,  etijttcrt  ivirb. 

©urc^gefe^en  unb  terbeffert  bon 

Dr.  §etnti^  Sccn^arb  ^cubner. 

22.  auftOflt.  —  2  «Snbe.    (XVI,  1148  ®.)    ^preis  6  m.,  geb.  8  SKt. 


CU      ,'FICATION 


nItmbeb 


RE.vDING-ROOfl 

roPY  I  -  - 

STACK  cory 


lOANNIS  CALVINI 


WERA  aUAE  SUPERSUNT  OMNIA. 


AD  FIDEM 

EDITIONUM  PRINCIPUM  ET  AUTHENTICARUM 

BX  PARTB  ETIAM 

CODICUM  MANU  SCRIPTORUM 

ADDITIS  PROLEGOMENIS  LITERARIES 

ANNOTATIONIBUS  CRnTCIS,  ANKALIBUS  CALVINIANls 

INDICIBUSQUE  NOVIS  ET  COPIOSISSlMiS 

EDIDERUNT 

GlilLIELMDS  BADM    EDDARDDS  CDNITZ    EDDARDDS  REDSS 

THEOLOGI ARGENTORATENSES. 


YOLUMEN  LY. 


BRUNSVIOAE, 

APDD  C.  A.  SCHWETSCHKE  ET  FILIDM. 
1896. 


mi^ 


<>WdW^SL 


\ 


C  O  RP  U  S 
R  E  F  0  R  M  A  T  O  R  U  M. 


YGLUMEN  LXXXIII. 


lOANNIS  CALVINI 

OPERA  aUAE  SUPERSUNT  OMNIA. 

EDIDERUNT 

GDILIELMUS  BADM    EDDARDDS  CDNITZ    EDDARDDS  REDSS 

THEOLOGI  ARGENTORATENSES. 

VOLUMEN  LV. 


BRUNSVIOAB, 

APUD  C.  A.  SCHWETSCHKE  ET  FILIUM. 

1896. 


caiTeirtf^l-fcrary 


CONTINENTUR  HOC  VOLUMINE: 


COMMENTARICS  IN  EPISTOLAM  AD  HEBRAEOS. 

COMMENTARIUS  IN  EPISTOLAS  CATHOLICAS. 

COMMENTAEIDS  IN  EPIST.  PETRI  I. 
COMMENTAEIUS  IN  EPIST.  lOHANNIS. 
COMMENTAEIUS  IN  EPIST.  lACOBI. 
COMMENTAEIUS  IN  EPIST.  PETEI  U. 
COMMENTAEIUS  IN  EPIST.  lUDAE. 

COMMENTAIRE  SUR  L'EPITRE  DE  lUDE  1542. 


Karton.    Bd.  LV. 


lOANNIS  CALVINI 

OPERA  EXEGETICA  ET  HOMILETICA 

AD  FEDEM 

EDITIONUM  AUTHENTICARUM 

CUM  PROLEGOMENIS  LITERARIIS 
ANNOTATIONIBUS  CRITICIS  ET  INDICIBUS 

EDIDEEUNT 

EDUARDUS  REUSS    ALFREDUS  ERICHSON 

THEOLOGI  ARGENTORATENSES. 

YOL.  XXXIII. 


COMMENTARIUS 


IN 


EPISTOLAM  AD  HEBRAEOS. 


Cahini  opera.    Vol.  LV. 


ARGUMENTUM. 


Non  tantum  de  autore  huius  epistolae  varie 
olim  disputatum  fuit,  sed  ipsa  quoque  vix  sero  re- 
cepta  fuit  in  latinis  ecclesiis.  Suspectam  habebant 
quasi  Novato  suffragaretur  in  neganda  lapais  venia: 
sed  quam  vana  fuerit  illa  suspicio,  suis  locis  tracta- 
bitur.  Ego  vero  eam  inter  apostolicas  sine  contro- 
versia  amplector :  nec  dubito  Satanae  artificio  fuisse 
quondam  factum  ut  iili  autoritatem  quidam  detra- 
horent.  Nullus  enim  est  ex  sacris  libris  qui  de 
Chrisii  sacerdotio  tam  luculente  disserat,  unici  quod 
morte  sua  obtulit  sacrificii  vim  dignitatemque  tam 
magnifice  extollat,  de  caeremoniarum  tam  usu  quam 
abrogatione  uberius  tractet:  qui  denique  plenius  ex- 
plicet  Christum  esse  finem  legis.  Quare  ne  patia- 
mur  Dei  ecclesiam  et  nos  ipsos  tanto  bono  spoliari: 
sed  eius  possessionem  constanter  nobis  asseramus. 
Quis  porro  eam  composuerit,  non  magnopere  cu- 
randum  est.  Putarunt  alii  Paulum  esse,  alii  Lucam, 
alii  Barnabam,  alii  Clementem,  ut  refert  Hierony- 
mus.  Quamquam  Lucae  tantum  et  Clementis  Eu- 
sebius  meminit,  libro  sexto  ecclesiasticae  Historiae. 
Scio  Chrysostomi  tempore  passim  inter  paulinas  a 
Graecis  fuisse  receptam.  Sed  Latini  aliter  sense- 
runt:  praesertim  qui  propriores  fuerunt  apostolorura 
temporibus.  Ego  ut  Paulum  agnoscam  autorem, 
adduci  nequeo.  Nam  qui  dicunt  nomen  fuisse  de 
industria  suppressum,  quod  odiosum  esset  ludaeis, 
nihil  afferunt.  Cur  enim  mentionem  fecisset  Ti- 
mothei,  si  ita  esset?  Hoc  enim  indicio  se  prode- 
bat.  Sed  ipsa  docendi  ratio  et  stylus  alium  quam 
Paulum  esse  satis  testantur:  et  scriptor  ipse  unum 
Be  ex  apostolorum  discipulis  profitetur,  capite  se- 
cundo:  quod  est  a  paulina  consuetudine  longe  alie- 
num.  Praeterea  quae  de  catechismi  consuetudine 
adducit  capite  6,  Pauli  aetati  minus  congruerent. 
Alia  sunt  quae  suis  locis  adnotabimus.  Scio  qualis 
de  stylo  excusatio  adduci  soleat:  non  posse  scilicet 
iudicium  inde  fieri,  eo  quod  epistolam  hanc  ex  he- 
braica  lingua  in  graecam  vel  Lucas,  vel  alius  quis- 
piam   transtulerit.      Atqui   ea   coniectura   nullo   ne- 


gotio  refellitur.  Ut  enim  alios  locos,  qui  ex  scrip- 
tura  citantur,  praeteream:  si  hebraice  scripta  fuisset 
epistola,  nulla  in  nomine  testamenti  fuisset  allusio, 
in  qua  scriptor  immoratur.  Non  potuit  inquam  ex 
alio  fonte  hauriri  quod  de  iure  testamenti  capite 
nono  disputat,  quam  ex  graeca  voce.  Nam  Sta^TQXYj 
ambiguam  apud  Graecos  significationem  habet. 
TV~\2  autem  Hebraeis  non  nisi  foedus  significat. 
Haec  una  ratio  sani  iudicii  hominibus  sufficiet  ad 
probandum  quod  dixi,  graeco  sermone  scriptam 
fuisse  epistolam.  Quod  autem  obiicitur  ex  adverso, 
probabilius  esse  ludaeis  nonnisi  sua  lingua  aposto- 
lum  scripsisse,  nihilo  plus  habet  ponderis.  Quotus 
enim  quisque  tunc  fuit  qui  avitam  linguam  intelli- 
geret?  quam  quisque  regionem  incolebat,  eius  idioma 
didicerat.  Porro  lingua  graeca  latius  patebat  quam 
aliae  omnes.  lam  venio  ad  argumentum.  Principio, 
non  hic  est  status  causae,  ut  lesum  filium  Mariae 
ludaeis  persuadeat  esse  Christum  et  redemptorem 
illis  promissum.  Quia  enim  ad  eos  scribit  qui  iam 
Christo  nomen  dederant,  caput  illud  pro  confesso 
sumit.  Sed  in  hoc  cardine  versatur,  ut  probet 
quale  sit  officium  Christi :  unde  pateat,  eius  adventu 
finem  esse  caeremoniis  impositum.  Hanc  distinc- 
tionem  notare  operae  pretium  est.  Nam  sicuti  apos- 
tolo  supervacuus  fuisset  labor,  hunc  esse  Christum 
qui  exhibitus  fuerat,  apud  eos  probare  qui  iam  ita 
persuasi  erant:  sic  eos  doceri  qualis  esset  oportuit, 
quia  finem,  vim  et  fructum  adventus  eius  nondum 
tenebant,  sed  falsa  legis  interpretatione  occupati, 
umbram  prehensabant  pro  corpore.  Eiusmodi  hodie 
negotium  nobis  est  cum  papistis.  Nobiscum  enim 
fatentur  Christum  esse  filium  Dei,  qui  redemptor 
mundo  promissus  fuerat:  sed  quam  ad  rem  ventum 
est,  eum  plusquam  dimidia  virtutis  suae  parte  nu- 
dant.  Orditur  autem  a  Christi  dignitate:  quia  lu- 
daeis  absurdum  videbatur,  legem  evangelio  post- 
haberi.  Ac  primum  quidem  illud  statuit  de  quo 
erat  disceptatio,  allatam  a  Christo  doctrinam  primas 
tenere,  quia  sit  omnium  prophetiarum  clausula.    Sed 

1» 


ARGUMENTDM. 


8 


quoniam  roverentia,  quam  Mosi  defcrcbant,  obetaro 
poterat,  docet  Christum  longe  omnibus  praecellore. 
Ac  postquam  eummatim  attigit  quibu8  nominibus 
praeceliat,  nominatim  angelos  illi  submittit,  ut  cum 
illis  reiiquos  omnes  cogat  in  ordinem.  Prudenter 
autem  hac  ratione  progreditur:  nam  si  a  Mose  coe- 
pisset,  magis  odiosa  fuisset  comparatio.  Ubi  autem 
ex  scripturis  constat,  coelestes  quoque  principatus 
subeidero  infra  Christum :  non  est  cur  recuset  Moses, 
vel  ullus  quispiam  mortalium,  illis  aggregari:  ut 
Bupra  omnes  tam  homines  quam  angelos  filius  Dei 
emineat.  Itaque  postquam  angelos  apostolus  sub 
Christi  dominium  et  potestatem  redegit,  mox  quasi 
sumpta  fiducia,  quanto  inferior  sitMoses,  pronuntiat: 
nempe  quantum  differt  servus  a  domino.  Quod 
ergo  tribus  primis  capitibus  Christum  in  summo 
gradu  principatus  coUocat,  huc  tendit,  ut  eo  loquente 
omnes  sileant,  nec  quidquam  nos  impediat  quomi- 
nus  eius  doctrinae  solidam  audientiam  praestemus. 
Quamquam  secundo  capite  eum  nobis  fratris  loco 
in  carne  nostra  proponens,  hoc  modo  nos  allicit,  ut 
libentius  nos  totos  illi  devovoamus  ac  tradamus. 
Et  simul  exhortationes  minasque  admiscet,  si  quis 
vel  ad  obsequendum  sit  tardior,  vel  contumaciter 
repugnet:  idque  agit  prope  ad  finem  usque  quarti 
capitis.  Inde  transit  ad  explicandum  Christi  sacer- 
dotium:  cuius  vera  et  pura  cognitio  omnes  legis 
caeremonias  abolet.  Sed  ubi  breviter  tantum  indi- 
cavit  quam  debeat  nobis  illud  esse  amabile,  et  quam 
suaviter  acquiescere  in  eo  liceat,  paulisper  ad  incre- 
pandos  ludaeos  digreditur,  eo  quod  in  primis  ele- 
mentis,  tanquam  pueri,  haesitarent,  ubi  etiam  gravi 
et  severa  denuntiatione  eos  terret.  Periculum  enim 
esse  ne  si  ad  proficiendum  adeo  sint  segnes,  tandem 
abiiciantur  a  Domino.  Verum  hanc  asperitatem 
mox  temperat,  quum  dicit  meliora  se  sperare:  ut 
eorum  potius  animos  erigat  ad  studium  profectus 
quam  deiiciat.  Postea  ad  sacerdotii  tractationem 
redit:  in  qua  docet  primo,  differre  ipsum  a  veteri 
sacerdotio  quod  sub  lege  fuit,  deinde  esse  praestan- 
tius,  quod  in  eius  locum  succedat,  et  iureiurando 
sanciatur:    quod    aeternum    sit,    semperque    vigeat: 


quod  qui  eo  fungitnr,  Aaronem  et  reliquoe  omnes 
ex  generc  levitico,  honoro  superet.  Quorum  om- 
nium  adumbratam  fuisse  imaginem  in  persona  Mel- 
chisedoc  ostendit.  Quo  autem  certiua  abrogatas 
esse  legis  caoromonias  probet,  in  alium  finem  insti- 
tutas  una  cum  tabernacuio  fuisse  commemorat: 
nompe  ut  coelesti  prototypo  servirent.  Unde  sequi- 
tur,  non  esse  in  illis  manendum:  nisi  velimus  con- 
tempta  meta  in  medio  viae  desidere.  Ad  hoc 
leromiae  locum  adducit,  ubi  promittitur  novum 
testamentum,  quod  nihil  aliud  est  quam  votoris  cor- 
rectio.  Dnde  soquitur,  infirmum  illud  fuisso  ot  ca- 
ducum.  Postea  de  similitudine  congruentiaque  um- 
brarum  et  veritatis  in  Christo  exhibitae  disputans, 
concludit,  unico  Christi  sacrificio  abrogatos  fuisse 
ritus  omnes  a  Mose  institutos:  quia  perpetua  sit 
huius  sacrificii  efficacia,  et  in  eo  non  modo  absoiuta 
sit  novi  testamenti  sanctio,  sed  verum  et  spirituale 
complementum  externi  illius  sacerdotii,  quod  sub 
lege  viguit.  Doctrinae  rursus  exhortationem  an- 
nectit  instar  stimuli :  ut  impedimentis  omnibus  valere 
iussis,  Christum  quadecet  reverentia  excipiant.  Tot 
patrum  exempia,  quae  recenset  capite  undecimo, 
mihi  videntur  in  huno  finem  esse  adducta,  ut 
agnoscerent  ludaei,  si  a  Mose  traducti  essent  ad 
Christum,  adeo  se  a  sanctis  patribus  non  discedere, 
ut  hac  maxime  in  re  illis  coniuncti  forent.  Nam  si 
praecipua  in  illis  virtus  fuit  fides,  radixque  om- 
nium  virtutum :  sequitur,  hanc  esse  praecipue  qua 
censeantur  Abrahae  et  prophetarum  filii.  Contra, 
degeneres  esse  omnes  qui  patrum  fidem  non  se- 
quuntur.  Hoc  ad  evangelii  commendationem  non 
parum  valet,  quod  nobis  in  eo  cum  universa  quae 
ab  initio  mundi  fuit  ecclesia  consensus  est  ac  socie- 
tas.  Duo  quae  supersunt  capita,  varias  formandae 
vitae  praeceptiones  continet,  de  spe,  de  tolerantia 
crucis,  de  perseverantia,  de  gratitudine  erga  Deum, 
de  obedientia,  de  misericordia  et  caritatis  officiis, 
de  castitate,  et  similibus.  Demum  epistolam  pre- 
catione  claudit:  nisi  quod  spem  illis  facit  adven- 
tus  sui. 


CAPUT  I. 

1.  Deus  olim  muUifariam  multisque  modis  lo- 
quutus  patribus  per  prophetas,  2.  Extremis  hisce 
diebus  loquutus  esi  nobis  per  filium,  quem  constituit 
haeredem  omnium,  per  quem  etiam  saecula  condidit. 

1.  Deus  olim,  etc.  Hoc  exordium  ad  commen- 
dationem  doctrinae  Christi  pertinet.  Neque  enim 
reverenter  tantum  excipiendam  esse  docet,  sed  in 
ea  sola  acquiescendum.  Quo  id  melius  intelligatur, 
notanda  est  singulorum  membrorum  antithesis.  Pri- 
mum,  filium  Dei  prophetis  opponit:  deinde  nos 
patribus:  tertio  variam  ac  multiplicem  loquendi  ra- 
tionem,  quam  Deus  apud  patrcs  tenuit,  postremae 
revelationi,  quae  nobis  per  Christum  allata  est.  Sed 
in  hac  diversitate  unum  tamen  Deum  nobis  pro> 
ponit:  ne  quis  putet  legem  cum  evangelio  pugnare, 
vel  alium  esse  huius,  quam  illius  autorem.  Itaque 
ut  summam  huius  propositionis  teneas,  haec  tibi 
figura  pingenda  est: 

Deus  loquutus  est 

Olim  per  prophetas:     Nunc  per  fiiium. 

Tunc  patribus:  Nunc  autem  nobis. 

Tunc  multifariam:  Nunc  ut  in  fine  temporum. 
Hoc  iacto  fundamento,  consensus  inter  legem 
et  evangeiium  statuitur:  quia  Deus  qui  semper  est 
sui  simiiis,  et  cuius  sermo  constans  est,  ac  immobilis 
veritas,  utrisque  communiter  est  loquutus.  Sed  no- 
tandum  est  inter  nos  et  patres  discrimen :  quia 
aliter  olim  apud  eos  sermonem  temperavit  quam 
hodie  apud  nos.  Ac  primum  quidem  apud  illos 
prophetis  usus  est:  nobis  vero  proprium  filium  le- 
gatum  constituit.  Conditio  igitur  nostra  in  hac 
parte  iam  potior  est.  Porro  in  ordine  prophetarum 
censetur  et  Moses:  ut  sit  unus  ex  eorum  numero, 
qui  filio  sunt  longe  minores.  In  modo  quoque  re- 
velationis  excellimus.  Nam  visionum  et  reliqui  re- 
giminis  diversitas,  quae  fuit  sub  veteri  testamento, 
argumento  erat,  nondum  statum  esse,  fixumque  re- 
gimen,  quale  rebus  optime  compositis  esse  decet. 
Huc  pertinet  quod  dicit,  multifariam  multisque 
modis.  Eandem  enim  formam  perpetuo  usque  in 
finem  prosequutus  esset  Deus,  si  fuisset  illa  numeris 
omnibus  absoluta.     Sequitur  ergo,  varietatem  fuisse 


imperfectionis  notam.  Porro  has  duas  voces  ita 
accipio,  ut  multifariam  referam  ad  diversas  tempo- 
rum  vices.  Est  enim  graece  7ioXu|iep6)? :  quod  licebit 
ad  verbum  transferre,  per  mnltas  partes.  Quemad- 
modum  fieri  solet,  quum  in  posterum  plenius  loqui 
instituimus.  Jloluzpbn&i;  vero  diversitatem  (meo  iu- 
dicio)  in  forma  ipaa  designat.  Quum  nobis  lo- 
quutum  esse  dicit,  bis  postremis  temporibus, 
significat  non  amplius  esse  causam  cur  exspectatione 
novae  revelationis  simus  suspensi.  Neque  enim 
particularis  est  sermo  quem  attulit  Christus,  sed 
extrema  clausula.  Hoc  sensu,  novissimum  tempus 
et  dies  novissimos  accipiunt  apostoli.  Atque  id 
etiam  est  quod  intelligit  Paulus  quum  scribit  (1.  Cor. 
10,  11),  in  nos  fines  aetatum  incidisse.  Quod  si 
nunc  postremum  loquutus  est  Deus,  huc  usque  pro- 
gredi  convenit:  quemadmodum  etiam  quum  eo  per- 
veneris,  sistendus  est  gradus.  Quorum  utrumque 
cognitu  valde  necessarium  est.  Nam  et  ludaeis 
magnum  erat  impedimentum  quod  non  reputabant 
Deum  in  aliud  tempus  distulisse  pleniorem  doctri- 
nam.  Itaque  lege  sua  contenti  non  properabant 
ad  metam.  Ex  quo  autem  Christus  apparuit,  con- 
trarium  malum  grassari  coepit  in  mundo.  Appetunt 
enim  homines  ultra  Christum  pergere.  Quid  enim 
est  aliud  totus  papatus  quam  huius  limitis  trans- 
gressio,  quem  figit  apostolus?  Proinde  sicuti  omnes 
invitat  hoc  loco  spiritus  Dei  ut  ad  Christum  usque 
perveniant:  ita  novissimum  sermonem  cuius  me- 
minit,  transsilire  prohibet.  Denique  sapientiae  nostrae 
terminus  hic  in  evangelio  locatur. 

2.  Quem  constituit  haeredem.  His  encomiis  ornat 
Christum,  ut  nos  in  eius  reverentiam  adducat.  Nara 
quum  illi  omnia  subiecerit  pater,  ad  eius  imperium 
nos  quoque  pertinemus.  Et  simul  indicat,  nihil 
inveniri  posse  extra  ipsum  boni,  quum  haeres  sit 
universalis.  Unde  sequitur,  nos  et  miserrimos  esse, 
et  bonorum  omnium  inopes,  nisi  ille  nos  suis  opibus 
iuvet.  Porro  hunc  honorem  iure  deberi  filio  Dei 
addit,  ut  omnium  habeat  potestatem,  quia  per  ipsum 
omnia  sint  condita:  quamquam  haec  duo  Christo 
tribuuntur  diverso  respectu.  Per  ipsum  enim  creatus 
est  mundus,  quatenus  aeterna  est  Dei  sapientia: 
quae  omnium  eius  operum  ab  initio  directrix  fuit. 
Atque    hinc    colligitur    Christi    aeternitas.      Fuisse 


11 


EPIST.  AD  IIEBRAEOS 


12 


oniin  prius  oportct  quani  per  ipsum  niuiuIuB  crca- 
retur.  Quod  si  diuturnitaa  tcuiporis  quucritur,  nul- 
lum  invonietur  principium.  Neque  hoc  eius  derogat 
potostati,  quod  pcr  ipsum  dicitur  creatus  mundus: 
quasi  nnu  ipso  crcaverit.  Hacc  usitata  cst  loqucndi 
ratio,  patrom  vocari  creatorcm :  quod  autcm  quibus- 
dam  locis  additur,  por  sapientiam,  vel  eermonem, 
vel  filium,  pcrindo  valet  ac  si  ipsa  sapientia  croatrix 
nomiuaretur.  Sed  interea  porsonalis  distinctio  no- 
tatur,  non  tantum  respectu  hominum,  sed  ut  est  in 
Deo  ipso,  intcr  patrem  et  filium.  Unitas  ergo 
essentiae  facit  ut  quidquid  essentiale  in  Deo  est, 
tam  patri  quam  fiiio  competat:  deinde  ut  quidquid 
simpliciter  Deo  competit,  utriquc  sit  commune.  Sed 
hoc  non  impcdit  quin  utrique  personae  sua  sit  pro- 
prietas.  Nomen  vero  haoredis  Christo  in  carne 
manifestato  tribuitur.  Nam  quatenus  homo  factus 
eandem  nobiscum  induit  naturam,  haereditatem  hanc 
accepit:  idque,  ut  nobis  recuperaret  quod  perdidera- 
mus  in  Adam.  Hominem  enim  quasi  filium  Deus 
constituerat  initio,  bouorum  omnium  suorum  haere- 
dem.  Sed  per  peccatum  a  Deo  alienatus  primus 
homo,  se  et  posteritatem  suam,  tam  Dei  benedictione 
quam  bonis  omnibus  privaverat.  Tunc  ergo  incipi- 
mus  iure  frui  Dei  bonis,  quum  uos  Christus,  qui 
universalis  est  haeres,  in  societatem  suam  admittit. 
Nam  ideo  ille  haeres,  ut  non  suis  opibus  ditet. 
Quin  hoc  elogio  nunc  eum  ornat  apostolus  ut  scia- 
mus  nos  sine  ipso  bonorum  omnium  esse  inopes. 
Si  omnium  in  masculino  genere  accipias,  huc 
spectabit  membrum  istud:  debere  nos  Christo  sub- 
iectos  esse,  quia  illi  a  patre  dati  simus.  Sed  ego 
potius  in  neutro  genere  lego:  ut  significet  legitima 
coeli  et  terrae  omniumque  creaturarum  possessione 
nos  arceri,  nisi  Christo  communicemus. 

3.  Qui  quum  sit  splendor  gloriae,  et  character 
substantiae  eius,  portetque  omnia  verbo  suo  j^otenti, 
peccatorum  nostrorum  purgatione  per  se  ipsuni  facta, 
consedit  in  dextera  magnificentiae  in  excelsis. 

3.  Qui  quum  sit  splendor  gloriae.  Haec  partim 
de  divina  Christi  essentia,  partim  de  ipso  carne 
nostra  indutp  praedicantur.  Nam  quod  vocatur 
splendor  gloriae,  et  character  substautiae,  di- 
vinitatis  est  proprium :  alia  ad  humanam  quoque 
naturam  pertinent.  Omnia  tamen  ad  commendan- 
dam  Christi  dignitatem  sunt  posita.  Porro  eadem 
ratione  filius  splendor  gloriae  dicitur,  et  substantiae 
character.  Utraque  loquutio  translatitia  est.  Nam 
de  tantis  rebus  tamque  reconditis  nihil  potest  dici, 
nisi  similitudine  a  creaturis  mutuo  sumpta.  Quare 
non  est  quod  nimis  subtiliter  disputemus  qualiter 
filius  qui  unam  cum  patre  essentiam  habet,  splendor 
sit  ex  illius  lumine  refuigens.  Fatendum  est,  im- 
proprium  quodammodo  esse  quod  a  creaturis  ad  ar- 


canam  Dei  maiostatom  transfertur.  Sed  tamen  haec 
quae  sonsibus  nostris  conspicua  sunt,  apto  ad  Doum 
accoramodantur,  ut  sciaraus  quid  in  Christo  quae- 
rendum  sit,  et  quid  nobis  utilitatis  aflorat.  Nam 
hoc  quoque  notandum  cst,  non  hic  docori  frivolas 
speculationes:  sod  tradi  sohdam  fidei  doctrinam. 
Quarc  debemus  in  usum  nostrum  haec  Christi  ologia 
applicaro:  sicuti  ad  nos  relationem  habent.  Dum 
igitur  audis  filium  esse  splendorom  paternae  gloriae, 
sic  apud  te  cogita,  gloriam  patris  esse  tibi  invisibilem 
donec  in  Christo  refulgeat:  ideo  vocari  characterem 
substantiae,  quod  patris  maiestas  sit  recondita  donec 
se  veluti  in  imagine  impressam  ostendat.  Qui  hac 
relatione  non  observata,  altius  philosophantur,  frustra 
80  macerant,  quia  non  tenent  apostoli  consilium. 
Neque  enim  hic  tradere  voluit  quid  simile  intua 
habeat  pater  cum  filio:  sed  quemadmodum  dixi, 
Hdem  nostram  aedificare  cum  fructu  voluit:  ut  dis- 
camus,  non  aiiter  Deum  nobis  patefieri  quam  in 
Christo.  Tam  enim  in  Dei  essentia  immensus  est 
fulgor,  ut  oculos  nostros  perstringat  donec  irradiet 
nos  in  Christo.  Unde  sequitur,  nos  caecutire  ad 
lucem  Dei,  nisi  in  Christo  uobis  affulgeat.  Haec 
vere  utilis  est  philosophia,  ex  serio  fidei  sensu  et 
experimento  discere  Christi  excellentiam.  Idem  (ut 
iam  dixi)  et  de  charactere  sentiendum  est.  Nam 
quum  Deus  per  se  nobis  sit  incomprehensibilis,  in 
filio  demum  eius  forma  nobis  apparet.  Ergo  dcTiau- 
yaaiia  hic  nihil  aliud  significat  quam  lumen  visibile, 
aut  refulgentiam,  cuius  oculi  nostri  sint  capaces: 
et  y(^xpxy(.iyip ,  vivam  formam  occultae  substantiae. 
Priore  voce  admonemur,  extra  Christum  nihil  esse 
lucis,  sed  meras  tenebras.  Nam  quum  Deus  unica 
lux  sit,  qua  nos  omnes  illuminari  oportet,  hac  tan- 
tum  irradiatione  (ut  ita  loquar)  se  in  nos  diffundit. 
Secundo  admonemur,  vere  et  solide  Deum  in  Christo 
cognosci.  Neque  enim  obscura  est  vel  adumbrata 
eius  imago  duntaxat:  sed  expressa  effigies  quao 
ipsum  refert,  quemadmodum  nummus  matricem  cunei, 
quo  percussus  est,  formam.  Quamquam  plus  etiam 
dicit  apostolus:  nempe  patris  substantiam  quodam- 
modo  Christo  insculptam  esse.  Nomen  bnoazxotwg, 
quod  ego  alios  sequutus,  verti  substantiam  (meo 
iudicio)  non  esse  vel  essentiam  patris  denotat,  sed 
personam.  Nam  illud  absurde  diceretur,  Dei  essen- 
tiam  in  Christo  impressam  esse:  quum  eadem  eit, 
et  quidem  simplex  utriusque  esaentia.  Sed  vere 
apteque  dicitur,  quidquid  proprium  habet  pater,  in 
Christo  expressum  esse :  ut  qui  hunc  tenet,  quid- 
quid  in  patre  est,  simul  teneat.  Atque  in  hac  signi- 
ficatione  orthodoxi  patres  hypostasin  usurpant:  ut 
triplex  in  Deo  sit,  unica  vero  ouaix.  Et  Hilarius 
passim  latinum  uomen  substantiae  pro  persona 
accipit.  Caeterum  etsi  hic  non  est  propositum  apoa- 
tolo,  disserere  qualis  in  se  sit  Christus,  sed  qualem 
80  nobis  re  ipsa  declaret:  tamen  Arianos  et  Sabel- 


13  J 


CAPUT  I. 


14 


lianos  satis  confutat,  quum  Christo  vendicat  quao 
solius  sunt  Dei,  et  simul  duas  in  patre  et  filio 
distinctas  hypostaseis  notat.  Nam  hinc  colligimus, 
filium  esse  unum  cum  patre  Deum,  et  proprietate 
nihilominus  distingui:  ita  ut  sua  cuiquo  subsistentia 
coDStet. 

Porteique  omnia.  Portare  hic  pro  tueri  acci- 
pitur,  facereque  ut  in  suo  statu  maneant  creatu- 
rae.  Intelligit  enim  omnia  mox  casura,  nisi  eius 
virtute  sustinerentur.  Quamquum  pronomen  de- 
monstrativum  abxoQ  tam  de  patre  quam  de  filio 
expoui  potest:  verti  enim  potest,  vel  ipsius,  vel 
suae.  Quia  tamen  secunda  expositio  magis  est  re- 
cepta,  et  optime  quadrat  contextui:  ego  eam  liben- 
ter  amplector.  Ad  verbum  est,  verbo  potentiae. 
Sed  genitivus  more  hebraico  epithetum  valet.  Nam 
quod  Donnulli  ita  torquent,  Christum  omnia  susti- 
nere  verbo  patris,  hoc  est,  se  ipso  qui  verbum  est: 
nihil  habet  coloris.  Deinde  nihil  opus  est  tam 
coac.ta  expositione.  Neque  enim  solet  Christus  vo- 
cari  pf;[ia,  sed  Xoyoc,.  Quare  verbum  hic  simpli- 
citer  uutum  significat.  Et  sensus  est,  Christum, 
qui  solo  nutu  totum  muudum  conservat,  non  tamen 
recusasse  munus  peragondae  nostrae  purgationis. 
Atque  hoc  secundum  est  membrum  doctrinae,  quae 
in  hac  epistola  tractatur.  Status  enim  totius  dis- 
putationis  in  his  duobus  capitibus  versatur:  Chris- 
tum,  quia  summa  autoritate  praeditus  est,  prae 
omnibus  aliis  esse  audiendum:  et  quia  morte  sua 
nos  patri  reconciliavit,  veteribus  sacrificiis  finem 
imposuisse.  Ideo  prima  haec  sententia,  quum  sit 
geueralis  propositio,  etiam  bimembris  est.  Porro 
quum  dicit,  per  se  ipsum,  subaudienda  est  anti- 
thesis:  quod  legis  mosaicae  umbris  ad  id  non  fuerit 
adiutus.  Praeterea  discrimen  inter  ipsum  et  levi- 
ticos  sacerdotes  oslendit.  Nam  et  hi  dicebantur 
peccata  expiare:  sed  hauc  vim  aliunde  mutuabantur. 
Denique  excludere  vohiit  omnia  alia  media,  vel 
adminicula,  quum  purgationis  et  pretium  et  virtu- 
tem  in  Christo  statuit. 

Consedit  in  deztera.  Ac  si  diceret,  saiute  ho- 
minibus  parta  iu  mundo,  receptus  est  in  gloriam 
coeiestem,  ut  omnia  gubernet.  Hoc  autem  subiocit, 
nt  indicaret  non  esse  temporariam  salutem,  quam 
nobis  acquisivit.  Nam  alioqui  potestatem  metiri 
solemus  ex  praesenti  adspectu.  Christum  ergo  non 
ideo  minoris  faciendum  admonet  quia  oculis  non 
cernatur:  sed  potius  hunc  esse  cumulum  eius  glo- 
riae,  quod  receptus  est  ac  evectus  in  summum: 
iiiud  imperii  fastigium.  Nam  dextera  per  simili- 
tudinem  ad  Deum  transfertur,  qui  neque  inclusus 
est  loco,  uec  latus  babet  vel  dextrum  vel  siuistrum. 
Sessio  itaque  Christi  nihil  aliud  est  quam  regnum, 
quod  illi  a  patre  datum  est,  ac  potestas  illa  cuius 
meminit  Paulus  (Philip.  2,  10),  ut  in  nomine  eius 
omne  genu   flectatur.     Ergo  sedere   ad  patris  dex- 


teram,  nihil  aliud  est  quam  gubernare  vice  patris: 
qualiter  solent  principum  legati,  quibus  libera  rerum 
omnium  potostas  est  concessa.  Et  ideo  additum 
est  epithetum  magnificentiae:  deinde,  in  ei- 
celsis:  ut  significet  collocatum  esso  in  excelso 
throno  Christum,  unde  maiestas  Dei  refulgoat.  Ergo 
sicuti  amandus  est  redemptionis  nomine,  ita  in  hac 
magnificentia  adorandus. 

4.  Tanto  pracstantior  angelis  fadns,  quanto  ex- 
cellcntius  prae  ipsis  sortitus  est  nomen.  5.  Cui  enim 
unquam  angelorum  dixit:  filius  meus  es  tu,  ego  hodie 
genui  te?  Et  rursus:  ero  illi  in  patrem,  et  ipse  erit 
mihi  in  filium?  6.  Rursus  autem  quum  introducit 
filiuni  in  orbem,  dicit:  et  adorent  eum  oinnes  an- 
geli  Dei. 

4.  Tanto  praestantior.  Postquam  Christum  Mosi 
et  reliquis  omnibus  praetuiit,  nunc  angelis  etiam 
comparando,  gloriam  eius  magis  amplificat.  Tritum 
erat  apud  ludaeos,  legem  por  angelos  esse  datam : 
audiebant  quae  passim  de  ipsis  in  scriptura  legun- 
tur  honorifice  dicta:  et  ut  mire  in  superstitionem 
proclivis  est  mundus,  augelos  uimium  extollendo, 
Dei  gloriam  obscurabant.  Ergo  opportuit  ipsos 
cogi  in  suum  ordinem,  ne  Christi  splendori  obsta- 
rent.  Ac  primum  ex  nomine  argumentatur,  Christum 
longe  supra  eos  excellere,  quia  vocetur  filius  Dei. 
Hoc  autem  titulo  Christum  fuisse  insignitum  pro- 
bat  duobus  scripturae  testimoniis:  quorum  utrumque 
excutiendum  nobis  est:  deinde  summam  rei  colli- 
gemus. 

5.  Filius  meus  es  iu.  Non  est  negandum  quin 
de  Davide  hoc  praedicetur:  nempe  quatenus  Christi 
personam  sustinuit.  Ergo  quae  habentur  in  hoc 
psalmo,  in  Davido  oportuit  adumbrari:  sed  in 
Christo  sunt  expressa.  Nam  quod  multis  hostibus 
circumcirca  domitis,  regoi  sui  fines  ampliavit  ille: 
fuit  aliqua  huius  promissionis  adumbratio,  Dabo  tibi 
gentes  in  haereditatem.  Sed  quantulum  hoc  fuit 
prae  amplitudine  regni  Christi,  quae  ab  oriente  in 
occidentem  usque  patet?  Eadem  ratione  filius  Dei 
vocatus  fuit:  hoc  est,  peculiariter  a  Deo  selectus 
ad  res  egregias  gerendas.  Sed  haec  vix  modica 
scintilla  fuit  eius  gioriae,  quae  in  Christo  refulsit, 
cui  pater  imaginem  suam  insculpsit.  Ita  nomen 
filii  singulari  praerogativa  in  solum  Christum  com- 
petit:  nec  potest  in  alium  quemvis  transferri  quin 
profanetur.  Hunc  enim  et  neminom  alium  signavit 
pater.  Sed  parum  adhuc  firmum  etiam  hoc  modo 
videtur  argumentum  apostoli.  Unde  enim  Christum 
superiorem  esse  angelis  contendit,  nisi  quia  nomen 
habet  filii?  Quasi  vero  nou  sit  hoc  illi  commune 
cum  principibus,  et  quicunque  potestate  eminent: 
de  quibus  scriptum  est:  vos  dii  estis,  et  filii  excelsi 
omnes.     Quasi    non    honorificentius   de   toto  Israele 


15 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


16 


loquuius  8it  prophota,  quum  dixit  (lerern.  31,  9), 
Primogenitum  Dei.  Nam  filii  appellatio  passim  illi 
tribuitur.  Quin  etiam  angelos  ipsos  David  alibi 
nominat  Dci  filios,  Psai.  89,  7;  Quia  similis,  inquit, 
lobovuo  inter  filios  Elohimy  Responsio  ost  facilis, 
principos  secundum  quid  vocari  hoc  nomine:  in 
Israele  designari  communom  ciectionis  gratiam: 
augelos  vocari  deorum  filios  figurate,  propterea 
quod  spiritus  sint  coolostes,  et  qui  in  beata  immor- 
talitate  gustum  aliquem  habent  divinitatie.  Verum 
quum  David  siue  adiectione  se  in  Christi  persona 
Dei  filium  appelhit,  singulare  quiddam  designat,  et 
honore  tam  angelorum  quam  principum,  nedum  totius 
Israelis  excellentius.  Alioqui  impropria  esset  ac 
inepta  loquutio,  si  per  excellcntiam  vocaretur  Dei 
filius  qui  nihilo  plus  haberet  quam  alii.  Eximitur 
enim  ex  grege  et  numero  aliorum.  Quum  itaque 
exclusive  hoc  dictum  sit  de  Christo:  Filius  meus 
es  tu:  sequitur  nulli  angeiorum  convenire  talem 
honorem.  Si  quis  rursum  excipiat  Davidem  quoque 
hoc  modo  supra  angelos  evehi:  respondeo,  nihil 
esse  absurdi  si  angelis  praeferatur,  quatenus  imago 
est  Christi:  quemadmodum  nulla  fiebat  angelis  in- 
iuria,  quum  summus  sacerdos,  mediator  vocabatur 
qui  peccata  expiaret.  Neque  enim  id  habebant  pro- 
prio  iure:  sed  quum  referrent  Christi  regnum, 
nomen  quoque  ab  ipso  mutuabantur.  Quin  etiam 
sacramenta,  quum  res  sint  per  se  mortuae,  insigniun- 
tur  tituiis  quos  angeli  sibi  absque  sacrilegio  non 
arrogarent.  Hinc  apparet  validum  esse  argumen- 
tum  a  tilii  nomine.  De  generatione  sic  breviter 
habendum  est:  relative  hoc  loco  accipi.  Frivola 
enim  Augustini  argutia  est,  qui  hodie  aeternum  et 
continuum  fingit.  Christus  certe  aeternus  est  Dei 
filius:  quia  sapientia  eius  est  ante  tempus  genita. 
Sed  hoc  nihil  ad  praesentem  locum,  ubi  respectus 
habetur  ad  homines:  a  quibue  agnitus  fuit  Christus 
pro  filio  Dei,  postquam  eum  pater  manifestavit. 
Haec  igitur  declaratio,  cuius  etiam  Paulus  meminit 
ad  Romanos  cap.  1,  4,  species  quaedam  fuit  aeter- 
nae  (ut  ita  loquar)  generationis.  Nam  arcana  illa 
et  interior,  quae  praecesserat,  hominibus  erat  incog- 
nita:  nec  in  rationem  venire  poterat,  nisi  eam 
pater  visibili  revelatione  approbasset. 

Ero  iUi  in  patreni.  In  hoc  etiam  secundo  testi- 
monio  valere  debet  illa  observatio:  tametsi  designe- 
lur  hic  Solomo,  qui  alioqui  erat  angelis  inferior, 
tamen  ipsum  ex  communi  omnium  ordine  segregari, 
quum  Deus  se  promittit  illi  fore  in  patrem.  Neque 
enim  illi  in  patrem  futurus  erat  tanquam  uni  ex 
Abrahae  filiis,  aut  uni  ex  principibus:  sed  tanquam 
ei  qui  reliquos  omnes  supereminet.  Privilegio  igi- 
tur  eodem,  quo  filius  constituitur,  omnes  alii  exclu- 
duntur  a  pari  honore.  Porro  non  aliter  id  de  So- 
lomone  esse  dictum,  nisi  quatenus  Christum  figu- 
rabat,  patet  ex  loci  contextu.    Nam  et  totius  mundi 


imporium  fitio  cuius  illic  fit  montio,  destinatur  et 
asaeritur  imporii  perpetuitas.  Constat  autom  ex  ad- 
verso,  regnum  Solomonis  angustis  finibus  fuisse 
inclusum:  ct  adoo  non  fuisso  diuturnum,  ut  statim 
post  oius  mortem  accisum,  aliquanto  post  tompore 
conciderit.  Atqui  in  psalmo  citantur  testes  sol  ct 
luna,  iuratque  Dominus,  quamdiu  in  ooelo  fulgebunt, 
regnum  illud  staturum  incolume.  Contra  vero  rog- 
num  Davidis  brevi  temporis  spatio  collapsum,  tan- 
dem  prorsus  interiit.  Deinde  ex  compluribus  pro- 
phctarum  locis  coUigere  promptum  est,  illam  pro- 
missionem  nunquam  aliter  quam  de  Christo  fuisse 
acceptam:  ut  cavillari  nemo  queat,  esse  istud  novum 
commentum.  Nam  et  inde  invaluerat  vulgo  apud 
ludaeos  hic  usus,  ut  Christum  appellarent  filium 
Davidis. 

6.  Rursus  autem  quum  introducit  filium.    Nunc 

alia   ratione  Christum   supra   angelos   attollit:    quia 

iubeantur    angeli    ipsum    adorare.      Sequitur    enim, 

ipsorum    esse    capui    ac   principem.     Verum   videri 

possit    perperam    hoc    ad   Christum    torquere   quod 

simpliciter  de   Deo   praedicatur.      Si   respondeamua 

Christum    esse    Deum    aeternum,    ideoque    iure    in 

eum  competere  quaecunque  Dei  sunt:  uondum  om- 

nibuB  satisfactum  erit.     Parum  enim  ad  rei  dubiae 

probationem  valeret,  ex  communibus  Dei  elogiis  in 

hac    causa   argumentari.     Agitur    enim    de  Christo 

in  carne  manifestato:    et  nominatim  dicit  apostolus, 

ita  loquutum  spiritum,  quum  introducitur  in  orbem: 

I  quod    non   esset  vere   dictum,    nisi  proprie  psalmus 

de  Christi  manifestatione  disserat.    Et  sane  ita  est: 

exordium  enim    psalmi   exhortatio  est  ad  laetitiam. 

i  Neque  ludaeos  alloquitur  David:   sed  totam  terram 

usque   ad   insulas:    hoc  est,    transmarinas  regiones. 

Ratio   ponitur:    quia  Dominus  regnabit.     Si   deinde 

totum  psaimum  percurraa,  nihil  aliud  videbis  quam 

:  regnum  Christi,  quod  ab  evangelii  publicatione  coe- 

i  pit.     Nec  aliud  est  argumentum  psalmi  quam  veluti 

{  solenne   diploma,    quo    in    eius    regni    possessionem 

1  mittitur  Christus.     Porro   quae  laetitiae  materia  ex 

eius   regno,   nisi  toti  mundo  salutare  foret,    hoc  est, 

i  tam  gentibus  quam  ludaeis?     Quamobrem  apte  hic 

apostolus    quum    dicit   ipsum    introduci    in    orbem: 

quia   scilicet  illic  eius  ad  homines  adveutus  descri- 

bitur.    Caeterum  vox  hebraica,  pro  qua  hic  angelos 

reddidit,   est  Elohim,   quae   et  deos  significat.     Sed 

minime  dubium  quin  de  angelis  loquatur  propheta: 

quia  sensus  est,    nullam  esse   tam  sublimem  poten- 

tiam   quae   non   subiici   debeat  huius  regis  imperio, 

cuius  adventus  totum  orbem  exhilarare  debet. 

j  7.  Et  ad  angelos  quidem  dicit,  Qui  facii  angelos 

suos  spiritus,  et  ministros  suos  flammam  ignis.  8.  Ad 
Filium  vero,  Thronus  tuus  o  Deus  in  saeculum  saeculi : 

'  virga  directionis,  virga  regni  tui.     9.  Dilexisti  iusti- 


17 


CAPDT  I. 


18 


tiam  et  odisti  iniquitatem,  propterea  unxit  te  Deus, 
Deus  tuus,  oleo  laetitiae  prae  consortihus  tuis. 

7.  Ad  angclos  quidem.  Ad  angelos,  pro  de 
angelis.  Sed  locue,  quetn  citat,  videtur  in  aiienum 
sensum  trahi.  Nam  quum  illic  David  ordinem 
describat,  quem  in  mundi  administratione  cernimus, 
nihil  certius  est  quam  hic  fieri  mentionem  vento- 
rum,  quos  dicit  a  Domino  fieri  nuntios,  quia  pro 
cursoribus  illis  utatur:  quemadmodum  fulminibus 
dum  terram  perlustrat,  quam  celeres  et  expeditos 
ad  obeunda  sua  iussa  ministros  habeat,  ostendit. 
Nihil  hoc  ad  angelos  pertinet.  Quidam  ad  allegoriam 
confugiunt,  quasi  apostolus  apertum  et  literalem  (ut 
vocant)  sensum  allegorice  de  angelis  exponeret. 
Mihi  autem  magis  placet  hoc  testimonium  sic  ad- 
ductum  esse,  ut  per  similitudinem  angelis  accom- 
modetur,  hoc  modo,  David  angelis  comparat  ventos, 
ut  hic  in  mundo  idem  exerceant  officium  quod  in 
coelo  angeli:  sunt  enim  venti  quasi  visibiles  spiritus. 
Et  sane  quemadmodum  Moses  in  creatione  mundi 
tantum  ea  commomorat  quae  aub  sensus  nostros 
cadunt,  et  tamen  vult  superiora  etiam  intelligi :  sic 
David  in  illa  mundi  et  naturae  descriptione,  quasi 
in  tabuia  nobis  depingit  quod  etiam  ex  ordine  coe- 
lesti  intelligendum  est.  Quare  argumentum  a  simiii 
esse  puto,  quum  ad  angelos  transfert  apostolus  quod 
proprie  de  ventis  dictum  est. 

8.  Ad  filiutn  vero.  Fatendum  est  quidem  de 
Salomone  hunc  paalmum  fuisse  compositum  instar 
epithalamii :  quia  iilic  celebratur  eius  coniugium 
cum  filia  regis  Aegypti.  Sed  negari  rursus  non 
potest  quod  hic  refertur,  muito  esse  excelsius  quam 
ut  in  Salomonem  competat.  ludaei  ne  cogantur 
agnoscere  Christum  esse  Deum,  cavillantur  dici 
thronum  Dei,  vel  subaudiendum  esse  verbum  stabi- 
livit.  Ita  secundum  priorem  expositionem,  nomen 
D^nw  vertendum  foret  thronus  tuus,  in  geuitivo 
casu  thronus  Dei.  Altera  expositio  fingit  orationem 
defectivara.  Verum  apparet  eos  quaerere  mera  ef- 
fugia.  Quisquis  ergo  composito  animo,  et  citra 
rixandi  studium  hunc  versum  leget,  non  infitiabitur 
Messiam  vocari  Deum.  Neo  est  quod  excipias  nomen 
hic  poni  angelis  et  iudicibus  promiscuum.  Nusquam 
enim  legitur  uni  et  simpliciter  attributum,  nisi  soli 
Deo.  Praeterea  ut  de  voce  non  pugnem,  cuius 
thronus  in  perpetuum  stabilis  praedicabitur,  nisi 
solius  Dei:  Ergo  regoi  perpetuitas  testimonium  est 
Divinitatis.  Postoa  sceptrum  regni  Christi  vocatur 
sceptrum  rectitudinis.  Cuius  rei  in  Solomone  quae- 
dam  fuerunt  lineamenta,  sed  obscura:  quatenus 
scilicet  iustum  et  aequitatis  studiosum  regem  se 
praestitit.  Sed  rectitudo  in  regno  Christi  latius 
patet:  quia  scilicet  evangelio  suo,  quod  sceptrum  est 
spirituale,  nos  in  Dei  iustitiam  reformat.  Idem  ei 
Calvini  opera.     Vol.  LV. 


de  directione   iustitiae  sentiendum.     Ideo  enim  quia 
diiigit,  facit  ut  in  suis  regnet. 

9.  Propterea  unxit.  Hoc  quidem  vere  de  Solo- 
mone  dictum  fuit:  qui  ideo  rex  creatus  est  quod 
Deus  ipsum  reliquis  fratribus  praetulit,  qui  alioqui 
aequales  erant,  et  perinde  ut  ipse,  regis  filii.  Sed 
hoc  in  Christum  magis  proprio  competit,  qui  nos 
sibi  adoptavit  consortes,  tametsi  iure  proprio  non 
eramus.  Unctus  autem  fuit  supra  nos  omnes,  quia 
sine  mensura,  nos  autem  ad  certam  quisque  por- 
tionem,  prout  singulis  ipse  distribuit.  Deindo  nostra 
causa  unctus  fuit,  ut  hauriamus  omnes  ex  eius 
plenitudine.  Quare  ipse  Christus,  nos  ab  eo  Chris- 
tiani,  quasi  rivuli  a  fonte.  Quia  vero  unctionem 
hanc  in  carne  sua  recepit  Christus,  ideo  dicitur  hic 
unctus  a  Deo  suo.  Absurdum  enim  esset  Deo  sub- 
iici,  nisi  humanae  naturae  respectu. 

10.  Et  tu  ah  initio,  Domine,  terram  fundasti :  et 
opera  manuuni  tuarum  sunt  coeli.  11.  Ijm  peribunt, 
tu  autem  permanes:  et  omnes  quasi  vestimentum 
veterascent,  12.  M  tanquam  amictum  involves  eos,  et 
mutabuntur:  tu  autem  idem  es,  ,et  anni  tui  non  de- 
ficient.  13.  Ad  quem  vero  angelorum  dixit  unquam: 
Sede  a  dextris  meis,  donec  ponam  inimicos  titos  sca- 
hellum  pedum  tuorum?  14.  Annon  omnes  sunt  ad- 
ministratorii  spiritus,  qui  in  ministerium  emittuntur, 
propter  eos  qui  liaereditatem  capiunt  salutis? 

10.  Et  tu  ab  initio.  Hoc  testimonium  prima 
specie  ad  Christum  inepte  trahi  videri  posset,  prae- 
sertim  in  causa  dubia  qualis  hic  tractatur.  Neque 
enim  disputatio  est  de  gloria  Dei,  sed  quid  proprie 
Christo  conveniat.  Atqui  uulla  illic  Chnsti  mentio, 
sed  nuda  proponitur  Dei  maiestas.  Fateor  quidem, 
toto  psalmo  non  nominari  Christum :  sed  palam  est 
ita  designari,  ut  nemo  dubitet,  ex  professo  nobis 
commendari  eius  regnum.  Itaque  accommodanda 
sunt  eius  personae  quaecunque  illic  habentur.  Non 
enim  hoc  nisi  in  Christo  impletum  est,  Tu  exsurgens 
misereberis  Sion,  ut  timeant  gentes  nomen  tuum, 
et  omnes  reges  terrae  gloriam  tuam.  Item,  quum 
populi  congregati  fuerint  simul,  et  regna  ut  serviant 
Domino.  Frustra  certe  hunc  Deum  per  quem  totus 
mundus  in  unam  fidem  ac  Dei  cultum  coaluit,  nisi 
in  Christo  quaeremus.  Ergo  reliqua  etiam,  quae  in 
psalmo  continentur,  apte  quadrant  Christi  personae: 
atque  hoc  inter  alia,  quod  Deus  est  aeternus,  coeli 
et  terrae  creator:  quod  illi  perpetuitas  tribuitur  ab 
omni  mutatione  exempta,  quo  et  eius  maiestas  ex- 
tollitur  in  summum  faatigium,  et  ipse  ab  ordine 
omnium  creaturarum  eximitur.  Quod  David  coelos 
perituros  docet,  ita  quidam  resolvunt,  etiamsi  ita 
contingeret:  quasi  nihil  affirmet.  Verum  quid  opus 
est  hac  coacta  expositione,  quum  sciamus  creaturas 
omnes  vanitati  esse  subiectas?     Quorsum  enim  re- 

2 


19 


EPIST.  AD  HEBllAEOS 


20 


novatio,  quam  cocli  quoquo  voluti  parturienlium  de- 
siderio  exspoctant,  nisi  quod  ad  intorituui  nunc  in- 
clinant?  Caeterum  porpetuitas  Christi,  quae  hic 
commendatnr,  cximiam  aifort  piis  coosolatiouom, 
quos  eius  fore  participes  psalmus  tandcm  concludit. 
Quemadmodum  Christus  se  et  sua  corpori  suo  com- 
munioat. 

13.  Ad  qttem  vcro  aniielorim.  Rursus  aiio  testi- 
monio  Christi  praestantiam  extoUit :  ut  inde  pateat 
quautum  oiiiineat  supra  angelos.  Locus  est  ex 
Psalmo  110,  1,  qui  nonnisi  do  Christo  exponi  potest. 
Nam  quum  regibus  nefas  fuerit  attingere  sacer- 
dotium,  teste  Uziae  lepra:  et  constet  neque  Davi- 
dem,  nequo  alium  quempiam  ex  regni  successoribns 
saccrdotem  fuisso  ordinaium:  eequitur,  tam  novum 
regnum  quam  novum  sacerdotium  hic  induci,  quum 
idcm  rex  et  sacerdos  constituitur.  1'raeterea  aoter- 
nitas  sacordotii  in  solum  Christum  competit.  lam 
initio  psalmi  coUocatur  ad  Dei  dexteram.  Quae 
loquutio  (ut  iam  dixi)  perinde  valet  ac  si  daretur 
illi  secundus  a  patre  locus.  Est  enim  metaphora, 
quae  significat  illum  patris  esse  vicarium,  et  pri- 
marium  legatum  in  potestate  exercenda,  ut  pater 
regnet  par  manum  eius.  Nemo  est  angelorum  qui 
tam  honorificam  personam  sustineat.  Ergo  longe 
omnibus  praecellit  Christus. 

Donec  ponam.  Quoniam  nunquam  desunt  hostes 
Christo  qui  regnum  eius  oppugnent,  videri  posset 
uon  esse  extra  periculum :  praesertim  quum  poUeant 
magnis  viribus  qui  illud  evertere  moliuntur,  varias 
habeant  artes,  furioso  rursum  impetu  omnia  conen- 
tur.  Certe  si  reputemus  quae  sunt  ante  oculos, 
videtur  subinde  ruiturum  Christi  r.  gnum.  Sed  haec 
promissio  metum  nobis  omnem  adimit,  quod  nun- 
quam  detrahetur  Christus  ex  sua  sede:  quin  potius 
hostes  suos  omnes  prosternet.  Duo  igitur  haec 
notanda  sunt,  nunquam  quietum  fore  Christi  regnum, 
sed  multos  fore  illi  infestos  a  quibus  turbetur:  de- 
inde  quidquid  agant  hostes,  nunquam  praevalituros: 
quia  Christi  sessio  ad  patris  dexteram  non  est  tem- 
poraria,  sed  usque  ad  finem  mundi.  Itaque  omnes 
qui  eius  imperio  se  non  submiserint,  proterendos 
esse  et  pedibus  eius  calcandos.  Si  quis  autem  roget 
an  tunc  finiendum  sit  Christi  regnum  quum  hostes 
suos  prostraverit:  respondeo,  perpetuum  quidem 
fore,  sed  eo  modo  quem  Paulus  declarat  prioris  ad 
Corinthios  capite  15,  25.  Sic  enim  habendum  est. 
Deum  tunc  nobis  in  se  ipso  appariturum,  qui  nunc 
in  Christo  tantum  vult  cognosci.  Neque  tamen 
desinet  Christus  caput  esse  hominum  et  angelorum: 
nec  propterea  quidquam  ex  eius  honore  minuetur. 
Verum  huius  quaestionis  solutio  es  eo  loco  pe- 
tenda  est. 

14.  Annon  omnes.  Quo  melius  eluceat  com- 
paratio,  nunc  subiicit  qualis  sit  conditio  angelorum. 
Quod   spiritus  vocat,   id   quidem  est  excellentiae. 


Nam  hac  parte  superiores  sunt  corporeis  croaturis. 
Seii  XEtToupyfa  quam  ipsis  contiuuo  post  assignat, 
cogit  eos  in  ordinem :  utpoto  quao  opposita  ost  do- 
minio.  Idque  cxpressius  declarat  quum  dicit  iu 
ministerium.  Prius  enim  epitlietum  perinde  valet 
ac  si  dixisset  esse  officiarios.  Ministri  vero  nomou 
humilius  est  ac  abiectius.  Est  quidem  honorifica 
servitus  quam  iniuogit  Deus  angelis:  hoc  tamea 
ipso  quod  serviunt,  patet  longe  disparcs  osse  Christo 
qui  Dominus  est  omnium.  Si  quis  obiiciat,  Christum 
similiter  vocari  compluribus  locia  et  servum  et  mi- 
nistrum,  nec  Dci  modo,  sed  nostrum  quoquo,  solutio 
in  promptu  ost,  non  esso  hoc  naturae,  sed  volun- 
tariae  exinanitionis,  quomadmodum  testatur  Paulus 
(Philipp.  2,  7):  et  interea  manere  illi  nihiiominus 
illibatum  suum  principatum.  Contra  autem  aogelos 
iu  huuc  finem  creatos  esse  ut  serviant,  totamque 
eorum  conditionem  ministerio  contineri.  Ergo  mag- 
uum  est  discrimen:  quia  quod  his  naturalo  est, 
Christo  est  quasi  adventitium,  carnis  nostrae  quam 
induit  respectu.  Quod  illis  est  necessarium,  hic 
sponte  subiit.  Praeterea  sic  minister  est  Christus, 
ut  nihil  illi  ex  imperii  maiestate  decedat  etiam  in 
carne.  Ex  praesenti  loco  eximiam  consolationem 
percipiunt  fideles,  quum  ministros  sibi  attribui  au- 
diunt  coelestes  exercitus,  ut  salutem  ipsorum  pro- 
curent.  Est  enim  non  vulgare  divini  in  nos  amoris 
pignus,  habere  illos  nostra  causa  assiduos  in  opere. 
Hinc  etiam  manat  rara  fidei  confirmatio,  quod  salus 
nostra  talibus  praesidiis  munita  sit  extra  periculum. 
Optime  ergo  infirmitati  nostrae  consulit  Deus  quum 
tales  dat  nobis  adiutores  qui  Satanae  uobiscum  re- 
j  sistant,  suamque  operam  modis  omnibus  impendant 
i  ad  nos  tuendos.  Sed  hoc  beneficio  electos  suos 
j  peculiariter  dignatur.  Ergo  ut  angeli  nostri  sint, 
Chrisii  membra  nos  esse  oportet.  Quamquam  pos- 
sent  exadverso  obiici  scripturae  testimonia:  unde 
I  constat  reproborum  etiam  causa  angelos  interdum 
emiiti.  Nam  apud  Danielem  (10,  20)  commemo- 
1  rantnr  angeli  Persarum  et  Graecorum.  Sed  re- 
i  spondeo,  ita  angelorum  ope  illos  fuisse  adiutos,  ut 
I  Douiinus  hoc  modo  populi  sui  salutem  promoveret. 
',  Successus  enim  et  victoriae,  quas  obtinebant,  semper 
i  ad  ecclesiam  tanquam  ad  scopum  suum  referebantur. 
Hoc  certum  est,  quia  exsulamus  a  regno  Dei  per 
peccatum,  nullam  nobis  cum  angelis  esse  communi- 
cationem,  nisi  reconciliatione  per  Christum  facta: 
idque  in  scala,  quae  in  visione  patriarchae  lacob 
proposita  fuit,  cernere  licet. 


CAPUT  II. 

1.  Quaniohrem  oportet  nos  magis  attendere  iis 
quae  audivimus,  tie  quando  diffluamus.  2.  Si  enim 
qui  per  angelos  enuntiatus  erat  sermo,  firmus  fuit,  et 


21 


CAPUT  II. 


22 


omnis  transgressio  et  inobedientia  iustam  accepit  re- 
pensionem  mercedis:  3.  Quomodo  nos  ejfugiemus  tanta 
neglecta  saliite?  guae  quum  initio  coepisset  enarrari 
per  Dominum,  ab  iis  qui  audierant,  erga  nos  confirmata 
fuit:  4.  Simul  attestanie  Deo,  signis  et  prodigiis  et 
virttttibus  variis  et  distributionibus  spiritus  sancti, 
secundum  eius  voluntatem. 

1.  Quamobrem  oportet.  lam  declarat  quorsum 
hactenus  spectaverit,  Christum  cum  angelis  com- 
parando:  nempe  ut  eius  doctrinae  summam  autori- 
talem  comparet.  Nam  si  lex,  quae  per  angelos  data 
fuit,  non  debuit  contemptim  recipi,  et  eius  trans- 
gressio  gravibus  poenis  sancita  fuit:  quid  futurum 
est,  inquit,  evangelii  contemptoribus,  quod  et  filium 
Dei  habet  autorem,  et  tot  miraculis  fuit  confirma- 
tum?  Haec  summa  est,  quo  maior  est  Christi 
dignitas  quam  angelorum,  eo  plus  reverentiae  deberi 
evangelio  quam  legi.  Ita  ab  autoris  persona  doc- 
trinam  commendat.  Si  cui  autem  videatur  ab- 
surdum,  quum  utraque  doctrina,  tam  legis  quam 
evangelii,  ex  Deo  sit,  alteram  alteri  praeferri,  quasi 
lege  posthabita  imminuatur  Dei  maiestas:  responsio 
facilis  est,  semper  quidem  aeque  audiendum  quoties 
loquitur:  quo  tamen  plenius  se  nobis  manifestat, 
aequum  esse  ut  pro  modo  revelationis  simul  crescat 
timor,  et  obediendi  studium.  Non  quod  Deus  se 
ipso  minor  sit  uno  tempore  quam  alio:  sed  quia 
nos  eius  magnitudinem  non  aequaliter  semper  agno- 
scimus.  Exoritur  etiam  hic  quaestio,  annon  lex 
etiam  data  sit  per  manum  Christi.  Quod  si  ita  est, 
videtur  absurdum  esse  argumentum  apostoli.  Re- 
spondeo,  in  hac  comparatione  haberi  rationem  hinc 
occultae,  illinc  manifestae  revelationis.  lam  quum 
in  lege  ferenda  Christus  obscure  se  et  quasi  sub 
invoiucris  insinuaverit :  non  mirum  est  si  praeterita 
eius  mentione,  dicatur  per  angelos  allata.  Neque 
enim  palam  iliic  apparuit.  At  vero  in  evangelii 
promulgatione  conspicua  fuit  eius  gloria,  ut  iure 
censeatur  eius  autor. 

Ne  quando  diffluamus.  Si  mavis,  praeterfluamus. 
Quamquam  in  ea  re  parum  est  momenti:  quia  ex 
antitheto  verus  sensus  colligi  potest.  Nam  atlen- 
dere  et  praeterfluere  sunt  opposita.  Prius  significat 
continere,  secundum  vero  instar  cribri  aut  pertusi 
dolii  efFundere  quidquid  iniectum  est.  Neque  enim 
eorum  opinionem  probo  qui  pro  interire  accipiunt, 
qualiter  dicitur  secundi  Samuelis  14,  14,  Omnes 
perimus,  et  quasi  aqua  dilabimur.  Potius  (ut  dixi) 
consideranda  est  antithesis  inter  retentionem  et  pro- 
fusionem.  Nam  attenta  mens  similis  est  vasi  bene 
obstructo:  vaga  autem  et  ignava,  perforato. 

2.  Firmus  fuit.  Hoc  est,  obtinuit  pondussuum: 
quia  Deus  fidem  iUi  asseruit.  Quod  ex  sanctionibus 
melius  patet:  quia  nemo  impune  contempsit  legem. 
Ergo  firmitas  haec  autoritatem  significat:   et  quod  d* 


poenis  additur,  cxpositive  intelllgi  debet,  quia  doclri- 
nam  minime  inanem  vel  irritam  esse  constat,  cuius 
Deus  vindicem  se  ostendit. 

3.  Tanta  neglecta  salutc.  Non  tantum  evangelii 
reiectio,  sed  etiam  neglectus  gravissimam  poenani 
meretur:  nempe  pro  magnitudine  gratiae  quae  illio 
oflTertur.  Ideo  dicit,  tanta  salute.  Deus  enim  dona 
sua  vult  a  nobis  pro  dignitate  aestimari.  Ergo  quo 
pretiosi  ora  sunt,  eo  foedior  est  nostra  ingratitudo, 
si  pretium  suum  apud  nos  non  habent.  Denique 
quantus  est  Christus,  tam  severa  erit  Dei  vindicta 
in  omnes  evangelii  contemptores.  Et  observa  salutis 
nomen  hic  metonymice  ad  doctrinam  transferri. 
Quia  sicuti  non  aliter  Dominus  salvos  vult  fieri 
homines  quam  per  evangelium:  ita  ipso  neglecto 
respuitur  omnis  Dei  salus:  potentia  enim  Dei  est 
in  salutem  credentibus.  Ergo  qui  alibi  salutem 
quaerit,  vult  eam  consequi  alia  quam  Dei  virtute: 
quod  nimiae  est  dementiae.  Hoc  vero  encomium 
non  modo  ad  evangelii  commendationem  valet,  sed 
est  eximia  fidei  nostrae  fultura:  quia  testatur  ver- 
bum  minime  esse  inane,  sed  in  eo  contineri  certam 
salutem. 

Quae  quum  initio.  Hic  filium  Dei  primum 
evangelii  praeconem  angelis  opponit,  et  eimul  anti- 
cipatione  utitur  ad  tollendam  dubitationem,  quae 
multis  obrepere  poterat.  Neque  enim  edocti  erant 
ore  Christi  ipsius:  quem  magna  ex  parte  nunquam 
viderant.  Si  ergo  solos  homines  intuiti  essent,  quo- 
rum  magisterio  adducti  erant  ad  fidem,  minoris 
fecissent  quod  ab  illis  didicerant.  Ergo  admonet 
apostolus,  a  Christo  nihilominus  profectam  esse 
doctrinam ,  quae  sibi  per  aliorum  manus  fuit  tra- 
dita.  Dicit  enim  fuisse  Christi  discipulos,  qui  a 
Christo  sibi  mandata  fideliter  pertulerint.  Ideo  ver- 
bum  confirmandi  usurpat:  ac  si  diceret,  non 
fuisse  rumorem  sparsum  sine  capite,  vel  a  dubiae 
fidei  testibus,  sed  qui  graves  habeat  autores.  Cae- 
terum  hic  locus  indicio  est,  epistolam  a  Paulo  non 
fuisse  compositam.  Neque  onim  tam  humiliter  loqui 
solet  ut  se  unum  fateatur  ex  apostolorum  discipulis: 
neque  id  ambitione ,  sed  quia  improbi  eiusmodi 
praetextu,  tantundem  detrahere  eius  doctrinae  molie- 
bantur.  Apparet  igitur  non  esse  Paulum  qui  ex 
auditu  se  habere  evangelium  scribit,  non  autem  ex 
revelatione. 

4.  Simul  attestante.  Praeterquam  quod  habe-' 
bant  a  filio  Dei  apostoli  quod  praedicarunt,  Dominus 
etiam  rairaculis  tanquam  solenni  subscriptione,  eorum 
praedicationem  approbavit.  Brgo  iuiuriam  faciunt 
non  tantum  verbo  Dei,  sed  etiam  operibus,  qui 
non  reverenter  amplectuntur  evangelium  quod  tali- 
bus  testimoniis  commendatur.  Tribus  nominibus 
miracula  designat  ad  maiorem  amplificationem.  Porro 
signa  ideo  vocantur,  quod  hominum  mentes  ex- 
citant  ad  considerandum  altius  quiddam  quam  quod 

2* 


23 


EPIST.  AD  HERRAEOS 


24 


apparet:    prodigia  autoui,   quod  novum  aliquid  et 
inusitiitum    continont:    virtutes,    quod    Dominus    in 
illis  singularo  et  oxtraordinurium   virtutis  suao  spc- 
cimon  edit.     In  vooabulo   attcstandi,    notnfur  rectus 
miraculorum  usus,  ncuipc  quod  stabilieudo  evangolio 
servire    debent.      Fere    enim    omnia   quibuscunquo 
saeculis  edita  fuerint  niiracula,  hunc  fincm  habuisse 
repcriemus,  ut  verbi  Dei  essent  sigilla.    Quo  magis 
praepostera   est   pnpistarum   superstitio,    qui   tictitia 
sua    miracula  ad   veritatem   Dei   hibefactandam   de- 
torquent.     Coniunctio   auv   vel    simul,    huuc   habet  | 
sensum,  nos  iu  fido  evangeili  confirmari  symphonia  ; 
quadam    Dei   et   hominum :    quoniam   miracula   Dei 
quasi   testimonii    vice   cum    hominum  voco  consen-  j 
tiant.     Addit  spiritus   sancti  distributiones,  I 
quibus   etiam   ornata   fuit   evangelii   doctrina,   cuius  j 
appendices  fuorunt.    Quorsum  enim  distribuit  Deus  ! 
spiritus  sui  dona,  nisi  partim  ut  ilHus  promulgandae 
adiumenta   essent,   partim  vero  ut  admiratione  per-  i 
moverent  hominum  animos  ad  obsequendum?    Undo  [ 
Paulus    dicit,    linguas    esse    in    signum    infidelibus.  j 
Particula,    secundum    eius    voluntatem,    ad-  i 
monet   virtutes  istas,   quarum   meminit,    non   posse 
adscribi  nisi  Deo:  nec  temere  fuisse  editas,  sed  certo  j 
eius  consilio,  ut  evangelii  fidem  obsignarent.  j 

5.  Non  enim  angelis   subiecit  orhem  futumm,  de 
quo  loqtdmur.    6.  Testatus  cst  autem  quidam  aliciihi, 
dicens:     Qtiid   est   komo   quod   memor   es  eius?   atit 
fUus  hominis,   quod  visitas   eum?     1.  Minuisti  eum 
patduJum   ab  angelis:  gloria  et  honorc  coronusti  eum,  \ 
et    constituisti    eum    super    opera    manuum    tuarum:  ] 
8.    Omnia   subiecisti    sub  pedibus   eius.     Suhiiciendo  j 
certe  illi  omnia,   nihil  reliquit  non  subiectum.     Atqtii 
ntmc  nondtim  videmus  illi  omnia  subiecta:    9.  lesum 
atdem  qui  patdulum  immimdus  fuit  ab  angelis,  in- 
tuemtir  propter  passionem  mortis  gloria  et  hmore  coro- 
natum:  ut  gratia  Dei  pro   omnibus  gustaret  mortem. 

5.  Non  enim  angelis.  Alio  argumento  rursus 
probat  obediendum  Ohristo  esse:  quia  illi  pater 
totius  orbis  imperium  contulit,  a  quo  honore  procul 
absunt  angeli.  Dnde  sequitur,  nihil  angelicum  de- 
bere  esse  impedimento  quominus  is,  qui  primatum 
solus  tenet,  emineat.  Sed  primo  loco  escutiendus 
est  psalmus  quem  adducit:  quia  videtur  inepte  ad 
Christum  trahi.  Commemorat  illic  David  beneficia, 
quibus  humanum  genus  prosequitur  Deus.  Post- 
quam  enim  in  coelo  et  stellis  consideravit  Dei  po- 
tentiam,  ad  homines  descendit,  in  quibus  peculiariter 
apparet  mirabilis  eius  bonitas.  Ergo  non  de  uno 
quopiam  homine  loquitur,  sed  de  universis.  Re- 
spondeo,  hoc  totum  non  obstare  quominus  restringi 
debeant  istae  sententiae  ad  Christi  personam.  Fateor 
quidem  initio  collocatum  fuisse  bominem  in  posses- 
sione  mundi,    ut   omnibus   Dei  operibus   praeesset: 


vorum  sua  defectione  promeruit  ut  dominio  hoo  ab- 
dicaretur.  Haec  cnim  iusta  in  beneficiario  ingrati- 
tudiuis  poena  est,  ut  Dominus,  qucm  agnoscero  et 
debita  fidc  coloro  recueat,  iure  priua  a  so  concesso 
eum  spoliet.  Ergo  simul  atquo  Adam  se  per  pec- 
catum  a  Deo  alienavit,  bonis  omnibus,  quae  acceporat, 
mcrito  privatus  est.  Non  quod  usum  pordiderit: 
sod  quia  ius  legitimum  retinero  non  potuit  postquam 
Deum  reliquerat.  In  usu  etiam  ipso  Deus  signa 
exstare  privationis  voluit:  qualo  cst  quod  beliuao 
fcrociter  in  nos  insurgunt,  et  quae  nostrum  con- 
spcctum  revereri  debucrant,  sunt  nobis  formidabiles: 
quod  ad  obsequium  aliae  nunquam,  aliae  vix  as- 
sucscunt:  quod  nocent  variis  modis:  quod  terra 
culturae  non  respondet;  quod  coelum,  aer,  mare,  et 
alia  nobis  saepe  infesta  sunt.  Verum  ut  omnea 
creaturae  in  officio  subiectionis  manerent,  quidquid 
tamen  usurpant  filii  Adae,  illis  in  furtum  imputatur. 
Quid  enim  suum  esse  dicent,  quum  ipsi  Dei  non 
sint?  Hoc  iacto  fundamento,  patet  istam  Dei  bene- 
ficentiam  nibil  ad  nos  pertinere,  donec  per  Christum 
restitutum  fuerit  ius  quod  in  Adam  perdidimus. 
Qua  ratione  docet  Paulus  (1.  Tim.  4,  5),  sanctificari 
nobis  cibos  per  fidem.  Et  alibi  pronuntiat  infideli- 
bus  nihil  esse  mundum ,  quia  poUutam  habeant 
conscientiam.  Hoc  est  quod  habuimus  initio  huius 
epistolae,  Christum  a  patre  ordinatum  esse  haeredem 
universorum.  Certe  totam  uni  haereditatem  vendi- 
cando,  reiiquos  omnes  excludit  tanquam  alienos. 
Et  merito:  exsulamus  enim  omnes  a  regno  Dei. 
Quae  ergo  suis  domesticis  alimenta  destinavit,  ad 
nos  rapere  fas  non  est.  At  Christus,  per  quem  in 
familiam  cooptamur,  simul  in  societatem  iuris  sui 
nos  admittit,  ut  toto  mundo  cum  Dei  benedictione 
fruamur.  Dnde  et  Paulus  fide  docet  (Rom.  4,  13) 
Abraham  factum  esse  haeredem  mundi :  quatenus 
scihcet  in  Christi  corpus  insitus  fuit.  Quod  si  ab 
omni  Dei  beneficentia  arcentur  homines,  donec  per 
Christum  facti  compotes  fuerint:  sequitur,  dominium 
illud,  cuius  psalmus  meminit,  nobis  periisse  in  Adam: 
ideoque  de  integro  oportere  nobis  donationem  in- 
staurari.  Porro  instauratio  a  Christo  tanquam  a 
capite  incipit.  Non  est  ergo  dubium  quin  respicere 
in  ipsum  debeamus  quoties  agitur  de  hominis  prin- 
cipatu  in  omnes  creaturas.  Huc  quoque  pertinet 
quod  nominatim  dixit  apostolus,  orbem  futurum: 
accipit  enim  pro  renovato.  Quod  ut  clarius  fiat, 
concipiamus  animis  duplicem  mundum :  priorem 
vetustum  qui  peccato  Adae  corruptus  est:  alterum 
ordine  posteriorem,  ut  est  per  Christum  instauratus. 
Status  enim  primae  creationis  obsolevit,  et  una  cum 
homine  cecidit  quoad  ipsum  hominem.  Ergo  quoad 
novi  fiat  restitutio  per  Christum,  psalmus  hic  locum 
non  habebit.  Nunc  apparet  non  vocari  orbem  fu- 
turum  duntasat  qualem  e  resurrectione  speramus, 
sed   qui   coepit   ab  exordio    regni   Christi:    comple- 


25 


CAPDT  II. 


26 


meDtum  vero  euum  habebit  in  ultima  redemptione. 
Caeterum  cur  nomen  Davidis  suppresserit,  mihi  non 
constat.  Certe  quendam  non  contemptim,  sed 
honoris  causa,  tanquam  unum  ex  prophetis  vel 
classicis  scriptoribus  appollat. 

7.  Minuisti  euni  paululum  ab  angelis.  Nunc  in 
verborum  expositione  emergit  nova  difticultas.  lam 
quidem  osteudi  locum  apte  exponi  de  filio  Dei: 
sed  nunc  videtur  apostolus  verba  trahere  in  diver- 
8um  sensum  quam  iutoliexerit  David.  Nam  Ppax^ 
Tt  videtur  ad  tempus  referre,  ut  sit  paulisper,  et 
imminutionem  inteliigit  quum  exinanitus  fuit  Chris- 
tus:  et  gloriam  ad  resurrectionis  diem  restringit, 
quum  David  generaliter  extendat  ad  totam  hominis 
vitam,  Respondeo,  non  fuisse  propositum  apostolo, 
genuinam  verborum  expositionem  referre.  Nihil 
enim  est  incommodi,  si  allusiones  in  verbis  quaerat 
ad  ornandam  praesentem  causam.  Quemadmodum 
Paulus  quum  Rom.  10,  6,  testimonium  citat  ex 
Mose:  Quis  ascendet  in  coelum,  etc.  statim  nou 
interpretationem,  sed  exornationem  attexit,  de  coelo 
et  inferis.  Mens  Davidis  haec  est,  Domine,  eo 
dignitatis  extulisti  hominem,  ut  parum  distet  a 
Divino  vel  angelico  honore:  quandoquidem  prae- 
fectus  est  toti  mundo.  Hunc  sensum  noluit  evertere 
apostolus,  neque  alio  deflectere:  sed  tantum  in 
Christo  considerare  iubet  diminutionem  quae  ad 
exiguum  tempus  apparuit,  deindo  gloriam  qua  in 
perpetuum  coronatus  est.  Idque  facit  alludens 
magis  ad  verba  quam  exprimens  quid  intellexerit 
David.  Memorem  esse  et  visitare  pro  eodem 
accipit,  nisi  quod  secundum  aliquanto  plenius  est: 
quia  Dei  praesentiam  ab  efFectis  designat. 

8.  Subiiciendo  certe  illi  omnia.  Posset  aliquis 
putare  tale  esse  argumentum,  Homini,  de  quo  lo- 
quitur  David,  omnia  8ubi'ciuntur.  Atqui  humano 
generi  non  sunt  omnia  subiecta.  Ergo  non  de 
quolibet  homine  sermo  est.  Verum  non  staret  hoc 
argumentum,  quia  minor  etiam  Christo  convenit. 
Nam  ne  huic  quidem  subiecta  sunt  adhuc  omnia: 
sicuti  Paulus  tractat  prioris  ad  Corinthios  15,  28: 
quare  alius  est  contextus.  Nam  postquam  illud 
posuit,  Christum  sine  exceptione  dominari  omnibus 
creaturis,  vice  contrariae  obiectionis  addit:  Atqui 
nondum  omnia  parent  Christ  imperio.  Cui  ut  satis- 
faciat,  docet,  in  Christo  tamon  iam  cerni  completum 
quod  continua  post  sequitur  de  gloria  et  honore. 
Ac  si  dixisset:  Tametsi  nondum  universalis  illa  subiec- 
tio  nobis  patet,  contenti  simus  quod  morte  obita  in 
supremum  honoris  gradum  fuerit  evectus.  Nam 
quod  adhuc  deest,  taudem  suo  tempore  complebitur. 
tSed  primum  hoc  quosdam  ofFendit,  quod  nimis 
argute  colligit  apostolus,  nihil  esse  non  subiectum 
Christo,  quoniam  generaliter  omnia  comprehendat 
David.  Nam  species,  quas  postea  enumerat,  nihil  tale 
ostendunt:  nempe  agrestia  animalia,  pisces  maris,  et 


avcs  coeli.  Respondeo,  goneralem  sententiam  non 
debere  ad  istas  species  restringi:  quia  nihil  aliud 
voluit  David  quam  dominationis  illius  specimen 
monstrare  in  rebus  maxime  conspicuis;  vel  certe 
extendere  ad  res  usque  infimas,  ut  sciamus  nihil 
esse  nostrum  nisi  Dei  beneficio  et  Christi  partici- 
pationo.  Quaro  sic  orationem  resolvere  liceat,  Om- 
nia  subiecisti,  non  modo  quae  ad  aeternam  beati- 
tudinem  faciunt,  sed  usque  ad  haec  minuta  quae 
serviunt  corporis  usibus.  Quidquid  sit,  inferius 
istud  in  animalia  dominium  ex  superiore  pendet. 
Quaeritur  iam  quomodo  neget  videre  nos  omnia 
Christo  subesse.  Sed  huius  quaestionis  solutionem 
invenies  in  loco  Pauli  nuper  citato.  Et  primo  ca- 
pite  huius  epistolae  aliquid  attigimus.  Quia  assi- 
duum  cum  variis  hostibus  bellum  gerit  Christus: 
nondum  illi  certe  constat  tranquilla  regni  sui  pos- 
sessio.  Quamquam  necessitato  non  cogitur  ad  bel- 
landum,  sed  hoc  fit  eius  voluntate  quod  non  subi- 
guntur  hostes  eius  usque  ad  extremum  diem :  ut 
nos  talibus  exercitiis  probemur. 

9.  lesuni  autem  qui  paululum  imminutus  fuit. 
Quia  ambigua  est  huius  particulae  significatio  Ppax^i 
u,  rem  ipsam  qualis  exstitit  in  Christi  persona, 
magis  intuetur  quam  germanam  verborum  exposi- 
tionem,  ut  iam  dixi.  Et  gloriam  in  resurrectione 
considerandam  proponit,  quam  David  extendit  ad 
omnes  dotes  quibus  Dei  beneficentia  ornatus  ost 
homo.  Verum  nihil  in  hac  exornatione  est  ab- 
surdi,  quae  sensum  literalem  integrum  relinquit. 
Propter  passionem  mortis,  tantundem  valet 
ac')  si  dictum  essef,  Christum  obita  morte  ad  hanc 
gloriam,  quam  adeptus  est,  fuisse  evectum:  sicut  et  Pau- 
lus  docet  ad  Fhilip.  capite  2,  8.  Non  quod  sibi 
quidquam  privatim  acquisierit  Christus,  sicut  sophis- 
tae  fingunt,  primo  sibi  vitam  aeternam  fuisse  prome- 
ritum,  deinde  nobis.  Medium  enim  (ut  ita  loquar) 
obtinendae  gloriae  tandummodo  indicatur.  Porro 
in  hoc  coronatus  gloria  Christus  est,  ut  omne  genu 
coram  eo  flectatur.  Itaque  a  causa  finali  ratiocinari 
licet,  omnia  illi  iu  manum  esse  data. 

Ut  gratia  Dei.  Causam  fructumque  mortis 
Christi  refert,  ne  quid  putetur  eius  dignitati  detra- 
here.  Nam  quum  audimus  tantum  boni  nobis  par- 
tum  esse,  nullus  despectui  locus  relinquitur:  quia 
totum  occupat  Divinae  bonitatis  admiratio.  Quum 
dicit,  pro  omnibus,  non  tantum  intelligit  ut 
aliis  exemplo  esset:  quemadmodum  Chrysostomus 
similitudinem  medici  adducit,  qui  potionem  amaram 
praegustat,  ne  recuset  aegrotus  bibere:  sed  intelligit 
Christum  pro  nobis  esse  mortuum,  quia  vicem 
nostram  subeundo  a  mortis  maledictione  nos  rede- 
mit.  Et  ideo  additur:  Gratia  Dei  id  esse  factum: 
quia  redemptionis  causa  fuit  immensus  ille  erga  nos 


')  mortem  patiendo. 


27 


EPI8T.  AD  HEBRAEOS 


2S 


Doi  amor,  quo  fiictiim  est  iit  ne  proprio  quidom 
filio  peporcerit.  Qiiod  Chrysostomus  gustaro 
mortom  exponit,  quasi  bummis  labria  deiibare,  eo 
quod  Cbriftus  victor  c  morte  emerserit,  nou  rcfello, 
neque  improbo.  Quamquam  uescio  an  adoo  subti- 
liter  loqui  voluerit  apostolus. 

10.  Decebat  enim  cum  propter  quem  omnia,  et 
per  quem  omnia,  qutitn  multos  filios  gloriam  adduceret, 
ducem  scdutis  eorum  per  passiones  consecrare.  11.  Nam 
qui  sanctificat,  ct  qui  saMtificantur,  ex  uno  cnnnes: 
propter  quam  catisam  non  erubescit  fratres  ipsos  vo- 
care,  12.  Dicens:  Nuntiabo  nomcn  tuum  fratribus 
meis:  in  medio  ecclesiae  canam  te.  13.  Et  rursum: 
Ego  ero  ftdens  in  ipso.  Et  rtirsum:  Ecce  ego  et 
pueri  quos  mihi  dedit  Deus. 

10.  Decebat  enini.  Hic  status  est,  ut  Christi 
humilitaionem  apud  pios  gloriosam  reddat.  Nam 
quum  induisse  carnem  nostram  dicitur,  videtur 
vuigo  hominum  aggregari.  Crux  autem  infra  omnes 
homines  eum  deiicit.  Ergo  cavendum  ne  minor 
censeatur  Christus,  quia  sponte  se  propter  nos  ex- 
inanivit:  quod  nunc  agitur.  Nam  ostendit  apostolus 
hoc  ipsum  debere  filio  Dei  esse  honorificum,  quia 
ita  consecratus  sit  dux  salutis  nostrae.  Principio 
istud  pro  confesso  sumit,  standum  esse  Dei  decreto: 
quia  sicuti  eius  virtute  sustineutur,  omnia  ita  illius 
gloriae  servire  debeant.  P>go  non  alia  melior  causa 
investiganda  est  quam  ita  placuisse  Deo.  Huc 
pertinat  periphrasis  qua  utitur,  propter  quem 
et  per  quem  omniu.  Poterat  uno  verbo  Deum 
appellare :  sed  admonere  voluit  pro  optimo  id  ha- 
bendum  quod  statuit  ipse,  cuius  et  voluntas  et  glo- 
ria  rectus  est  omuium  finis.  Nondum  tamen  videtur 
constare  quod  intendit,  decuisse  Christum  hoc  modo 
consecrari:  sed  hoc  pendet  ex  ordinaria  ratione 
quam  Deus  in  tractandis  suis  tenet.  Vult  enim 
eos  variis  aerumnis  exerceri,  totamque  vitam  sub 
cruce  degere.  Christum  ergo  ut  est  primogenitus, 
opportuit  cruce  inaugurari  in  suum  primatum : 
quando  ista  est  communis  omnium  lex  et  conditio. 
Haec  est  conformatio  capitis  cum  membris,  de  qua 
disserit  Paulus  ad  Romanos  capite  8,  29.  Haec 
autem  est  eximia  consolatio  ad  mitigandam  acerbi- 
tatem  crucis,  quum  audiunt  fideles  miseriis  et  tri- 
bulationibus  se  una  cum  Christo  sauctificari  in  glo- 
riam:  adeoque  vident  causam  esse  cur  amanter 
osculentur  potius  crucem  quam  horreant.  Id  porro 
fieri  nequit  quin  opprobrium  crucis  Christi  proti- 
nus  absorbeatur,  et  gloria  refulgeat.  Quis  enim 
vilipendat  quod  sacrum  est,  imo  quod  Deus  sancti- 
ficat?  Quis  ignominiosum  ducat  quo  praeparamur 
ad  gloriam?  Alqui  utrumque  hic  de  Christi  morte 
praedicatur. 

Per  quem   o^nnia.     Quum    de   creatione   agitur, 


hoc  filio  tribuitur  quasi  proprium,  quod  per  ipsum 
creata  sint  omnia:  sed  hic  nihil  aliud  significat 
apostolus  quam  staro  omues  creaturas,  vel  conser- 
vari  in  suo  statu  Dei  virtuto.  Dbi  nos  conso- 
craro  vertimus,  alii  roddunt  perficero.  Sed  quum 
verbum  xeXetaaas,  quo  usus  est,  ambiguae  sit  signi- 
ficationis,  perspicuum  esse  arbitror  quam  posui  me- 
lius  contextu  quadrare.  Nam  solennis  quaedam  et 
legitima  ordinatio  notatur,  qua  initiantur  flii  Dei  ut 
gradiim  suum  obtineant,  adeoque  separentur  a  reliquo 
mundo:  et  mox  subiicitur  mentio  sanctificationie. 

11.  Nam  qui  sanctifcat.  Probat  quod  dixerat, 
decuisso  impleri  in  Christi  persona,  propter  coniunc- 
tionem  ipsius  cum  membris.  Et  interea  docet  sin- 
gulare  hoc  esse  specimen  divinae  bonitatis,  quod 
carnem  nostram  induit.  Dicit  ergo  ex  uno  esse, 
hoc  est,  ex  una  natura  (ut  ogo  quidem  interpretor) 
autorem  sanctitatis,  et  nos  qui  sumus  eius  parti- 
cipes.  Communitcr  intelligunt  ex  uno  Adam:  non- 
nulli  ad  Deum  referunt,  neque  absurde.  Sed  ego 
potius  eandem  naturam  designari  existimo,  et  unum 
intelligo  in  neutro  genere:  ac  si  diceret  ex  una 
massa  nos  esse  compositos.  Hoc  vero  ad  augendam 
nostram  fiduciam  non  parum  valet,  uos  cum  fiiio 
Dei  tam  arcto  necessitudinis  vinculo  cohaerere,  ut 
sanctitatem,  qua  indigemus,  reperire  in  natura  nostra 
liceat.  Neque  enim  tantum  quatenus  Deus  est,  nos 
sauctificat,  sed  humauae  quoque  naturae  vis  sancti- 
ficandi  inest:  uon  quod  eam  habeat  a  so  ipsa,  sed 
quod  solidam  plenitudinem  sanctitatis  in  eam  efi^udit 
Deus,  ut  inde  hauriamus  omnes.  Quod  pertinet 
illa  sententia:  Ego  propter  eos  sanctifico  me  ipsum 
(lohan.  17,  19).  Ergo  si  nos  profani  et  immundi, 
non  procul  quaerendum  est  remedium  quod  nobis 
iffertur  in  cariie  nostra.  Si  de  unitate  spirituali 
accipere  quis  malit,  quae  alia  est  piis  cum  filio 
Dei,  quam  sit  hominibus  vulgo  inter  se:  non  re- 
pugno.  Libenter  tamen  sequor  quod  magis  recep- 
lum  est,  ubi  non  est  a  ratione  dissentaneum. 

Non  erubescit   fratres   ipsos  vocare.    Locus  hic 

sumptus   est   ex   Psalmo  22,    23.     Christum   autem 

illic,    vel    Davidem    in    Christi    persona    loquentem 

induci,  testes  primum  sunt  evangelistae,   qui  plures 

versus   inde  citant:    nempe,    partiti  sunt  sibi  vesti- 

j  menta.     Item,  Dederunt  in  escam  meam  fel.    Item, 

j  Deus    meus,    Deus    meus    utquid    me    dereiiquisti? 

i  deinde    res    ipsa    idem    ostendit.      Nam   in    historia 

i  passionis  cernere   licet  vivam   rerum  omnium,  quae 

I  illic   narrantur,   effigiem.     Et   psalmi   clausula  quae 

est   de   vocatione  gentium,    nonnisi  uni  Christo  ap- 

'  tari    potest:    Convertentur    ad    Dominum    universi 

i  fines   terrae:    adorabunt  coram   eo  cunctae  familiae 

i  gentium.     Domini  est  regnum,   et  ipse  dominabitur 

!  gentibus.     Horum   omnium   veritas   in   solo  Christo 

1  exstat,  qui  non  exiguis  spatiis  (ut  David)  ampliavit 

1  regnum    Dei,     sed    extendit    per    totum    mundum: 


29 


CAPUT  II. 


30 


quum  ante  certis  finibus  quasi  conclusum  forot. 
Quare  non  dubium  quin  hacc  quoque  sit  vox  ipsius 
quae  hoc  loco  adducta  est.  Proprie  autem  et  signi- 
ficanter  dicit  euni  non  erubescere.  Quantum  enim 
inter  nos  et  ipsum  interest?  Multum  ergo  se  de- 
mittit,  quum  nos  dignatur  fratrum  nomine:  alias 
indigni  sumus  quos  infra  servos  habeat.  Atque 
hanc  tantam  eius  erga  nos  dignationem  ampliticat 
circumstantia:  loquitur  enim  Christus  non  amplius 
mortalis  homo  in  specie  servi,  sed  indutus  immor- 
tali  gloria  post  resurrectionem.  Itaque  porinde 
valet  hic  titulus  ac  si  nos  secum  in  coelum  eve- 
heret.  Et  nos  quoties  audimus  fratres  nos  a  Christo 
vocari,  meminerimus  eum  hac  (ut  ita  dicam)  quali- 
tate  vestire,  ut  simul  cum  fraterno  nomine  beatam 
vitam  et  quidquid  est  coelestium  bonorum,  appre- 
hendamus.  Praeterea  notandum  est  quas  sibi  partes 
sumat  Christus:  hoc  est,  praedicandi  nominis  Dei. 
Quod  fiere  coeptum  est  promulgato  evangelio,  et 
fil  quotidie  ministerio  pastorum.  Unde  coUigimus, 
in  hunc  finem  ofFerri  nobis  evangelium,  ut  in  Dei 
notitiam  nos  adducat,  quo  bonitas  eius  inter  nos  ce- 
lebretur.  Deinde  Christum  esse  evangelii  autorem, 
utcunque  offeratur  per  homines.  Atque  hoc  est 
quod  dicit  Paulus  (2.  Corin.  5,  20),  se  et  alios  pro 
Christo  legatione  fungi,  et  tanquam  Christi  nomine 
exhortari.  Quod  non  parum  addere  debet  reveren- 
tiae  evangelio:  si  quidem  non  tam  homines  ipsos 
loqui  reputandum  est,  quam  Christum  ipsorum  ore. 
Nam  quo  tempore  praedicaturum  se  hominibus  Dei 
nomen  promittit,  desiit  versari  in  mundo:  neque 
tamen  frustra  hoc  sibi  officium  vendicat.  Ergo 
vere  hoc  per  discipulos  suos  praestitit. 

12.  In  medio  ecclesiae.  Hinc  melius  etiamnum 
patet,  semper  in  evangelii  doctrina  contineri  laudum 
Dei  praeconium:  quia  simulatque  innotescit  nobis 
Deus  personant  in  cordibus  et  auribus  nostris  infinitae 
eius  laudes.  Ac  interea  suo  exemplo  nos  hortatur 
Christus  ad  eas  publice  canendas,  ita  ut  a  quam- 
plurimis  exaudiantur.  Neque  enim  satis  fuerit, 
unumquemque  apud  se  Deo  esse  gratum  pro  ac- 
ceptis  beneficiis,  nisi  gratitudinis  nostrae  testimo- 
nium  palam  edentes,  mutuo  alii  alios  invitemus  ad 
idem  agendum.  Atque  haec  doctrina  acerrimi  stimuli 
vice  nobis  est,  quo  ferventiore  studio  feramur  ad 
laudandum  Deum,  quum  audimus  Christum  nobis 
praecinere,  et  primum  esse  hymnorum  modula- 
torem. 

13.  Ero  fidens  in  ipso.  Quando  haec  sententia 
habetur  Psalmo  18,  3,  credibile  est  inde  huc  fuisse 
adduclam.  Praeterquam  enim  quod  Paulus  ad  Rom. 
capite  15,  9,  alium  versum  de  gentium  vocatione 
regno  Christi  accommodat,  ipsa  argumenti  series 
satis  demonstrat  Davidem  sub  aliena  persona  illic 
loqui.  Si  quidem  tantae  amplitudinis  quae  illic  magni- 
fice  praedicatur,   vix  tenuis  umbra  in  Davide  appa- 


ret.  Gloriatur  se  caput  fuisse  constitutum  gontibus, 
ct  quidem  alienos  et  incognitos  ultro  ad  solam  no- 
minis  famam  in  deditionem  venisse  David  paucas 
gentes  sibi  vicinas  et  notissimas  vi  armo- 
rum  subegit  ac  tributarias  roddidit.  Sed  quid 
hoc  aliorum  multorum  rogum  amplitudinem? 
Deinde  ubi  voluntaria  subiectio?  ubi  po- 
puli  tam  remoti  ut  eos  non  cognosceret?  Ubi  de- 
nique  solenne  gratiae  Dei  praeconium  inter  gentes, 
cuius  meutionem  facit  Psalmi  clausula?  Christus 
ergo  est  qui  populis  diversis  in  caput  praeficitur, 
cui  se  alienigenae  subiiciunt  ab  ultimis  usque  terrae 
finibus,  et  quidem  solo  auditu  exciti:  quia  non  ar- 
mis  coguntur  ad  suscipiendum  iugum,  sed  doctrina 
subacti  in  spontaneum  obsequium  se  ofi"erunt.  Per- 
spicitur  etiam  in  ecclesia  simulata  illa  et  mendax 
obediendi  professio  quae  ibidem  notatur,  quia  multi 
quotidie  dant  nomen  Christi  non  ex  corde.  Si  igi- 
tur  extra  controversiam,  Psalmum  apte  de  Christo 
exponi.  Sed  quid  hoc  ad  praesentem  causam? 
Neque  enim  videtur  sequi,  nos  et  Christum  ex  uno 
esse,  ut  maxime  ipse  in  Deum  fidat.  Respondeo, 
valere  argumentum :  quia  nisi  homo  esse  necessi- 
tatibus  humanis  obnoxius,  nequaquam  opus  haberet 
tali  fiducia.  Ergo  quum  ab  auxilio  Dei  pendeat, 
communis  illi  nobiscum  est  conditio.  Non  frustra 
certe  aut  de  nihilo  in  Deo  fidimus:  sed  quia  desti- 
tuti  eius  gratia,  miseri  et  perditi  essemus.  Fiducia 
ergo,  quam  reponimus  in  Deo,  nostrae  inopiae  testi- 
monium  est.  Quamquam  in  hoc  diflerimus  a  Christo, 
quod  infirmitatem,  quae  necessitate  nobis  est  impo- 
sita,  sponte  ipse  subiit.  Porro  non  leviter  hoc 
animare  nos  debet  ad  fidendum  Deo,  quod  Chrislum 
habemus  ducem  et  magistrum.  Quis  enim  vereatur 
eius  vestigia  sequendo  ne  erret?  Periculum,  inquam, 
non  est  ne  fides  nostra  sit  irrita  quam  habemus 
cum  Christo  communem,  quem  scimus  non  posse 
falli. 

Ecce  ego  et  pueri.  Certum  est  quidem  lesaiam 
(lesa.  8,  18)  de  se  loqui.  Nam  quum  ipse  spem 
liberationis  daret  populo,  et  promissio  nullam  inve- 
niret  fidem:  ne  tam  obstinata  vulgi  incredulitate 
fractus  deficiat,  iubet  Dominus  illum  obsignare 
inter  paucos  fideles  doctrinam  quam  annuntiat:  ac 
si  diceret:  Etiamsi  a  multitudine  respuatur,  fore 
tameu  aliquos  quamvis  paucos,  qui  recipiant.  Hoc 
responso  fretus  lesaias  animum  oolligit:  seque  et 
discipulos,  qui  sibi  dati  sunt,  testatur  fore  semper 
promptos  ad  sequendum  Deum.  Nunc  videndum  cur 
sententiam  hanc  apostolus  ad  Christum  trahat. 
Primum ,  quod  ibidem  legitur,  Dominum  fore  in 
petram  scandali  et  lapidem  offenaionis  regno  Israel 
et  luda,  in  Christo  impletum  esse  nemo  sanus 
negat.  Et  sane  sicuti  restitutio  ab  exilio  babylonico 
praeludium  quoddam  fuit  praecipuae  redemptionis 
quae    nobis    simul    et    patribus,    Ohristi  manu,    fuit 


EPI8T.  AD  HEBRAEOS 


32 


comparata:    ita    etiam    quod    tam   jnmci   ex  ludaois 
illo  Dei  beneficio  usi  sunt,  ut  pauxillao  tantum  re- 
liquiao  salvao  fucriut,  praesagium  fuit  cxcaecationia 
futurae:    qua    factum    est    ut    Christum    rciicieutee, 
ipsi  vicissim  a  Deo   reiecti  perircnt.     Observandum 
est  onim,   quao  de  instauratione  ecclcsiao  apud  pro- 
phetas  exstant  promissiones,  a  temporo  quo  roducti 
sunt  ab  oxiiio  luduoi  ud  regnum  usquo  Christi  per- 
tinere.    Queraadmodum  hunc  reducendi  populi  finem 
habuit  Dominus,   ut   staret   ecclosia   ad  filii  sui  ad- 
vcntum ,    por    quem     vere    demum    constitueretur. 
Quum   ita  sit,   uon  solum  lesaiam  alloquitur  Deus, 
quum  iubet  obsignare  iegem  et  testimonium:  sed  in 
eius  persona  omnes  suos  ministros,  quibus  futurum 
erat    certamen    cum   populi   incrodulitate.     Ideoque 
Christum   in   primis,    quem    maiore  contumacia  im- 
petituri   erant  ludaei   quam   superiores   omnes    pro- 
phetas.     Et    nunc    videmus    qui    in    locum    Israelis 
subrogati  sunt,  nou  modo  repudiare  eius  evaugelium, 
sed   furiose  quoque  in  ipsum  vuere.     Verum  utcun- 
que   evangelii   doctrina  ecclosiae  domesticis  lapis  sit 
scandali:    non   vult   tamen  Deus   ipsam  intercidere, 
quin    potius    obsignari    iubet    inter    discipulos,    et 
Christus  doctorum  omnium  nomine  tanquam  eorum 
caput,   imo   unicus  doctor  qui  eorum  ministerio  nos 
regit:  pronuntiat,  in  tam   deplorata   mundi  ingrati- 
tudine  semper  tamen  fore  aliquos  qui  se  Deo  obse- 
quentos  roddant.    En  quomodo  locus  lesaiae  Christo 
recte  aptetur.     Hinc  colligit   apostolus   nos   cum  eo 
unum  esse,   quia  se  nobis   aggregat,   dum  se  et  nos 
pariter   oflert  Deo   patri.     Unum   enim   corpus  effi- 
ciunt   qui  sub  eadem  iidei  regula  Deo  obsequuntur.  i 
Quid    aptius  ad   fidei   commendationem    dici    possit  1 
quam  in  ea   nos  esse  fiiio  Dei  comites,   qui  suo  ex-  ! 
emplo   nos   hortatur  ac   viam   praemonstrat?     Ergo  ' 
si  verbum  Dei  sequamur,   certo  scimus  nos  habere 
Christum  ducem:  quemadmodum  nihil  ad  Christum  1 
pertinent  qui   a  verbi   obedientia  deflectunt.     Quid,  j 
obsecro,   magis  optabile  quam  ut  consentiamus  cum  ! 
filio  Dei?    Hic  autem  consensus  fide  constat.    Ergo  I 
infidelitate   ab   eo   dissidemus:    quo   nihil  est  magis  ; 
detestabile.    Nomen  pueri,  quod  servum  multis  locis 
significat,  hic  pro  discipulo  capitur. 

Quos  dedit.  Hic  notatur  prima  obedientiae  causa :  '• 
nempo  quod  Deus  sibi  nos  adoptavit.    NuUos  adducit  l 
Christus  ad  patrem,   nisi   ab  ipso  sibi  datos.     Hanc  ! 
vero   donationem   ex   aeterna  olectione   pendere  sci-  ! 
mus:    quia   quos  pater   destinavit  ad  vitam,    eos  in  , 
custodiam  filio  suo  tradit  ut  ipsos  tueatur.    Hoc  est  : 
quod   dicit   apud  lohannem  (6,    37),   Quidquid  dedit  1 
mihi    pater,    ad    me    veniet.     Quod    ergo   uos  Deo  } 
subiicimus  in   obsequium  fidei,   discamus  hoc  totum 
eius   misericordiae   acceptum   ferre:    quia    nunquam 
aliter    ad   eum    adduceremur   Christi   manu.     Prae- 
terea  raram  fiduciae  materiam  suppedit  haec  doctrina. 
Quis    enim    sub    fide    tutelaque    Christi    trepidet? 


Quis  taii  custodo  fretus  socure  pericula  omnia  non 
contomnat?  Et  sano  quum  dicit  Christus:  Ecco 
ogo  et  puori:  impiet  re  ipsa  quod  alibi  (10,  28) 
promittit,  se  non  passurum  ut  quisquam  ex  iis,  quos 
a  patro  accepit,  pcreat.  Postromo  hinc  notandum 
est,  etiamsi  mundus  furiosa  contumacia  respuat 
cvangelium,  ovcs  tamon  sempor  agnituras  vocom 
Pastoris.  Quare  no  ordinum  fero  omnium  ot  aeta- 
tum  et  gentium  impiotas  nos  conturbet,  modo  suos 
colligat  Christus,  qui  eius  fidei  conimissi  sunt.  Si 
ruunt  in  mortem  sua  impiotate  reprobi,  oradicantur 
lioc  modo  plantae,  quas  Dous  non  plantavit.  Interea 
sciamus  suos  illi  notos  csse,  et  obsiguatam  apud 
eum  omnium  salutem,  ne  quis  excidat.  Hoc  sigillo 
contenti  eimus. 

14.  Quando  igitur  pueri  carni  et  sanguini  com- 
nmnicant,  ipse  quoque  similiter  eorundum  fuit  parti- 
ceps,  ut  per  mortem  aholeret  eum  qui  hahebat  mortis 
imperium,  hoc  est,  diaholum:  15.  ct  redimeret  qui- 
cunque  metu  mortis  per  totam  vitam  ohnoxii  erant 
servituti. 

14.  Quando  igitur  pueri.  Conclusio  est  supe- 
riorum,  et  simul  plenior  causae  redditio  quam  prius 
breviter  attigerat,  cur  oportuerit  filium  Dei  carnem 
nostram  induere:  nempe  ut  eadem  nobiscum  parti- 
ciparet  natura,  et  mortem  subeuudo  nos  ab  ea  re- 
dimeret.  Locus  hic  abservatu  dignus  est:  quia  non 
tantum  veritatem  humanae  in  Christo  naturae  asse- 
rit,  sed  quia  fructum  quoque  ostendit  qui  inde  ad 
nos  emanat.  Factus,  inquit,  homo  est  filius  Dei  ut 
conditionis  eiusdem  ac  naturao  nobiscum  esset  par- 
ticeps.  Quid  ad  fidei  nostrae  confirmationem  aptius 
dici  poterat?  Inaestimabilis  enim  erga  nos  eius 
amor  hic  apparet.  Sed  cumulus  exstat  in  eo,  quod 
naturam  nostram  induit  ut  moriendi  conditioni  se 
subiiceret:  mortem  enim  subire  Deus  non  poterat. 
Quamquam  autem  breviter  fructum  mortis  atiingit, 
est  tamen  in  hac  verborum  brevitate  viva  in  pri- 
mis  et  efficax  rei  expressio:  nempo  quod  nos  a  dia- 
boli  tjrannide  ita  asseruerit,  ut  iam  simus  ab  eo 
securi:  et  ita  a  morte  redemerit,  ne  amplius  nobis 
sit  timenda.  Caeterum  quia  pondus  habent  singulae 
particulae,  diligentius  paulo  excutiendae  sunt.  Pri- 
mum,  ista  diaboli  abolitio,  de  qua  loquitur,  huc  per- 
tinet,  ne  quid  in  nos  possit.  Tametsi  enim  viget 
adhuc  diabolus,  et  nobis  assidue  exitium  molitur: 
tamen  exstinctae  vel  retusae  sunt  eius  vires  ad  no- 
cendum.  Haec  ingens  est  consolatio,  quod  soimus, 
cum  eo  nobis  hoste  esse  negotium  qui  nihil  in  nos 
potest.  Nam  id  dictum  esse  respectu  nostri,  coUi- 
gere  licet  ex  proximo  membro,  aboleret  eum 
qui  habebat  mortis  imperium.  tSignificat 
enim  apostolus  abolitum  esse  diabolum  quatenus  in 
nostrum  exitium  regnabat.     Nam  ab  effectu  sic  vo- 


33 


CAPUT  II. 


34 


catur,  eo  quod  nobis  sit  exitiale  et  mortiferum. 
Non  ergo  tautum  abrogatam  morte  Christi  fuisee 
docet  Satanac  tyrannidem,  sed  ipsum  quoque  ita 
prostratum  ut  pro  nibilo  habondus  sit  ao  si  nuUus 
foret.  De  diabolo  in  singulari  numero  loquitur, 
usitato  scripturae  more:  non  quia  unus  tantum  sit, 
8ed  quia  omnes  simul  corpus  unum  efficiunt  quod 
sine  capite  non  potest  cogitari. 

15.  Quicunque  metu  mortis.  Hic  locus  optime 
exprimit  quam  misera  sit  eorum  vita  qui  mortem 
borrent:  ut  necesse  est  omnibus  sentiri  borribilem, 
qui  eam  extra  Christum  considerant:  nam  tunc  in 
ea  nihil  apparet  nisi  maledictio.  Unde  enim  mora 
nisi  ex  ira  Dei  adversus  peccatum?  Hinc  ista  ser- 
vitus  per  totam  vitam :  boc  est,  perpetua  anxietas 
qua  constringuntur  infelices  animae.  Nam  semper 
ex  peccati  couscientia  Dei  iudicium  obversatur.  Ab 
hoc  metu  nos  Christus  liberavit,  qui  maledictionem 
nostram  subeundo  sustulit  quod  in  morte  formida- 
bile  erat.  Tametsi  enim  nunc  quoque  morte  defun- 
gimur,  vivendo  tamen  et  moriendo  tranquilli  sumus 
et  securi,  ubi  Christum  habemus  nobis  praeeuntem. 
Quod  si  quis  animum  pacare  non  potest  mortis  con- 
temptu,  is  sciat  parum  ee  adhuc  profecisse  in  Christi 
fide.  Nam  ut  nimia  trepidatio  ex  ignorantia  gra- 
tiae  Christi  nascitur:  ita  certum  est  infidelitatis 
eignum.  Mors  hic  non  separationem  modo  animae 
a  corpore  significat,  sed  poenam  quae  ab  irato  Deo 
nobis  infligitur:  ut  aeternum  exitium  comprehendat. 
Ubi  enim  coram  Deo  reatus,  protinus  etiam  inferi 
86  ostendunt. 

16.  Nusquam  enim  angelos  assiimit:  sed  semen 
Abrahae  assumit.  17.  Unde  fratribus  dehuit  per  omnia 
esse  similis,  ut  misericors  esset  et  fidelis  pontifex  in 
iis  quae  sunt  erga  Deum,  ut  peccata  expiet  populi. 
18.  Ex  quo  enim  ipsi  contigit  tentari,  potest  et  iis, 
qui  ientantur,  succurrere. 

16.  Nusquam  enim  angelos.  Hac  comparatione 
amplificat  beneficium  ac  honorem,  quo  nos  dignatus 
est  Christus  carnem  nostram  induendo:  quia  nun- 
quam  angelis  tantum  praestitit.  Quo  igitur  magis 
necessarium  erat  singulare  remodium  tam  horren- 
dae  hominis  ruinae,  voluit  exstare  filius  Dei  incom- 
parabile  quoddam  amoris  erga  nos  sui  pignus  quod 
ne  angelis  quidem  esset  commune.  Quod  ergo 
nos  angelis  praetulit,  non  (actum  est  excelientiae 
nostrae,  sed  miseriae  respectu.  Quare  non  est 
quod  nos  esso  angelis  superiores  gloriemur:  nisi 
quia  ampiiore  misericordia,  qua  indigebamus,  nos 
prosequutus  est  coelestis  pater,  ut  tantam  boni- 
tatem  in  terras  effusam  angeli  ipsi  ex  alto  suspi- 
cerent.  Praesens  verbi  tempus  ad  scripturae  testi- 
monia  refero,  ac  si  ante  oculos  staiueret  quod  ante  a 
^rophetis  testatum  fuerat.  Caeterum  hic  locus  unus 
Ccdvini  opera.  Vol.  LV. 


ad  prosternendum  Marcionom,  Manichaeum  et  eiu&- 
modi  deiiros  homines,  qui  Christum  negant  verum 
hominem  ex  semine  humano  procrcatum,  abundo 
sufficit.  Si  enim  hominis  figuram  gestavit  duntaxat: 
prius  etiam  sub  angeli  specie  saepius  apparuit  ita- 
que  nullum  esset  discrimen.  Sed  quia  dici  non 
potest,  vere  unquam  angelum  fuisse  Christum, 
angelica  natura  vestitum:  ideo  dicitur  hominem 
potius  assumpsisse  quam  angelos.  Loquitur  autem 
apostolus  de  natura :  ac  significat  Christum  carne 
indutum,  verum  fuisse  hominem:  ut  in  duabus 
naturis  sit  personae  unitas.  Neque  enim  hic  locus 
Nestorio  suffragatur  qui  duplicem  fingebat  Christum, 
ac  si  filius  Dei  non  verus  fuisset  homo,  sed  tan- 
tum  in  hominis  carne  habitasset.  Videmus  longe 
aliud  fuisse  consilium  apostoli:  docero  enim  vult  in 
persona  filii  Dei  nos  fratrem,  propter  societatem 
communis  naturae  invenire.  Quare  hominem  vocaro 
non  contentus,  dicit  ex  humano  semine  progenitum. 
Nominatim  exprimit  semen  Abrahae,  quo  plut< 
fidei  habeat  quod  dicit,  quia  ex  scriptura  sumptum. 
17.  Unde  fratribus.  In  humana  Christi  natura 
duo  consideranda  sunt,  essentia  carnis  et  affectus. 
Quare  apostolus  docet,  non  carnem  modo  hominis 
ipsum  induisse,  sed  affectus  quoque  omnes  qui  sunt 
hominum  proprii.  Fructum  quoque  inde  manantem 
ostendit.  Quae  vera  est  fidei  doctrina,  dum  in 
nobis  sentimus  cur  nostras  infirmitates  susceperit 
filius  Dei.  Friget  enim  sine  hoc  fructu  omnie 
scientia.  Porro  obnoxium  fuisse  Christum  docet 
passionibus  humanis,  ut  misericors  esset  ac 
fidelis  pontifex.  Quae  verba  sic  interpretor: 
ut  misericors  esset,  ideoque  fidelis.  Nam  in  sacer- 
dote,  cuius  partes  sunt  iram  Dei  placare,  opitulari 
miseris,  erigere  lapsos,  sublevare  laborantes:  miseri- 
cordia  in  primis  requiritur,  quam  in  nobis  generat 
communis  sensus.  Rarum  enim  est  ut  tangantur 
aliorum  aerumnis  qui  perpetuo  beati  fuerunt.  Certe 
hoc  Virgilianum  ex  quotidiana  hominum  consue- 
tudine  sumptum  est : 

Non  ignara  mali,  miseris  succurrere  diaco. ") 
Non  quod  experimentis  necesse  habuerit  filius 
Dei  formari  ad  misericordiae  affectum:  sed  quia 
non  aliter  persuaderi  nobis  posset ,  ipsum  esse 
clementem  et  propensum  ad  nos  iuvandos,  nisi 
exercitatus  fuisset  in  nostris  miseriis.  Hoc  enim 
ut  alia,  nobis  datum  est.  Itaque  quoties  nos  ur- 
gent  quaevis  malorum  genera,  mox  succurrat,  nihil 
nobis  accidere  quod  non  in  se  expertus  sit  filius 
Dei,  ut  nobis  condolescat:  nec  dubitemus  ipsum 
nobis  perinde  adesse  ac  si  nobiscum  angeretur. 
Fidelis,  verum  et  legitimum  significat.  Ficto  enim, 
aut  partes  suas  non  implenti  opponitur.  Experien- 
tia    nostrarum    miseriarum    ita    ad    compassionem 


')  Aen.  1.  630. 


35 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


36 


Cbristum  flectit,  ut  do  imploranda  nobis  Dei  ope 
ait  sollicitus.  Quid  praeterea?  Peccatorum  expia- 
tionem  facturus,  naturam  nostram  induit,  ut  re- 
conciliationis  pretium  habercmus  in  carno  nostra: 
doniquo  ut  communis  naturae  iure  nos  secum  ia 
Dci  sanctuarium  introducoret.  Ta  npb^;  t6v  ^eiv 
intelligit  quao  buc  spectant  ut  concilict  bomines 
Deo.  Quia  autcm  prwiiis  ad  Deum  [accessiis  est 
fidci  libcrtas,  mcdiatore  ojpus  cst  qui  omncm  dubita- 
tionem  eximat. 

18.  Ex  quo  ipsi  contigit.  Exercitatus,  inquit, 
malis  nostris,  propensus  est  ad  opem  lorcndam. 
Nam  hic  tentatio,  nihil  aliud  quam  experimen- 
tum  vol  probationem  significat:  et  posso  pro  Ido- 
neum  esse,  vel  proclivem,  vol  accommodatum. 


CAPUT  III. 

1.  Unde  fratres  sancti,  vocationis  coelestis  parti- 
cipes,  considerate  apostolum  et  sacerdotem  confessionis 
nostrae,  Christum  lesum,  2.  qui  fidelis  est  ei  qui 
constiiuit  ij^sum:  quemadmodum  et  Moses  in  tota 
domo  eius.  3.  Maiore  quippe  gloria  hic  dignus  ha- 
hitus  est  quam  Moses,  quanto  maiorem  habet  honorem 
architectus  domus  quam  ipsa.  4.  Omnis  enim  domus 
construitur  ab  aliquo.  qui  aidem  omnia  construxit, 
Deus  est.  5.  Et  Moses  quidem  fidelis  in  tota  domo 
eius  tanquam  minister,  in  testimonium  eorum  quae 
post  dieenda  erant.  6.  Christus  autem  tanquam  filius 
supra  domum  ipsius:  mius  nos  domus  sumus,  si 
fidueiam  et  glotiationem  spei  ad  finem  usque  firmam 
tenucrimus. 

1.  TJnde  fratres  sancti.  Claudit  superiorem 
doctrinam  utili  exhortatione,  ut  attente  agnoscant 
ludaei  qualis  et  quantus  sit  Christus.  Quia  enim 
prius  eum  doctorem  et  pontificem  nominando,  bre- 
viter  contulit  cum  Mose  et  Aarone,  nunc  utrumque 
membrum  complectitur.  Duobus  enim  elogiis  ipsum 
ornat,  sicuti  duplicem  sustinet  personam  in  ecclesia 
Dei.  Moses  prophetae  et  doctoris  officio,  Aaron 
sacerdotio  functus  est.  At  Christo  utrumque  munus 
est  impositum.  Proinde  si  volumus  eum  rite  susci- 
pere,  considerare  oportet  qualis  sit:  sua  inquam 
virtute  induendus  est  ne  pro  ipso  inanem  eius  um- 
bram  apprehendamus.  Principio  verbum  consi- 
derandi  pondus  habet:  significat  enim  singularem 
attentionem  requiri,  quia  impune  contemni  nequeat: 
et  simul  veram  Christi  notitiam  discutiendis  om- 
nium  errorum  tenebris  sufficere.  Quo  autem  magis 
eos  animet  ad  hoc  studium,  admonet  suae  ipsorum 
vocationis.  Ac  si  diceret:  Deus  non  vulgari  gratia 
vos  dignatus  est,  quum  in  regnum  suum  vocavit. 
Nunc  restat  ut  in  Christum  tanquam  viae  ducem 
coniectos  habeatis  oculos.    Neque  enim  aliter  rata 


esse  potest  piorum  vocatio,  quam  si  totoa  so  ad 
Christum  convertant.  Ideo  non  debemua  existimare 
hoo  ludaeis  solis  dici:  sod  generalem  proponi  om- 
nibus  doctrinam  qui  in  regnum  Dei  perveniro 
cupiunt,  ut  sedulo  attendant  ad  Christum:  quia  et 
unicus  fidei  nostrae  magister  est,  et  eam  sacrificio 
suo  sancivit.  Confessio  enim  pro  fide  hic  capitur. 
Ac  si  dicoret:  fidem,  quam  profitemur,  vanam  et 
nihiii  osso  nisi  in  Christum  referatur. 

2.  Qiii  fidelis  est.  Commondatio  est  apostolatua 
Christi,  ut  tuto  acquiescant  in  eo  fideles.  Ac  duplici 
quidem  nomine  eum  commendat:  quod  pater  eum 
nobis  doctorem  praefecerit:  et  Christus  ipse  in- 
iunctum  sibi  munus  fideliter  exsequutus  sit.  Duo 
haec  semper  necossaria  sunt  ad  comparandam  doc- 
trinae  autoritatem.  Deus  enim  solus  audiendus 
est,  ut  tota  scriptura  clamat.  Ideo  testatur  Christus 
(lohao.  7,  16),  non  suam  esse  doctrinam  quam 
profert,  sed  patris.  Et  alibi  (Luc.  9,  48):  Qui  me 
recipit,  eum  recipit  qui  misit  me.  Loquimur  enim 
de  Christo,  quatenus  carne  nostra  indutus  patris 
minister  est  ad  perferenda  eius  mandata.  Ad  Dei 
vocationem  accedit  fidelis  sinceraque  in  Christo 
administratio,  quae  in  veris  ministris  requiritur,  ut 
fidem  in  ecclesia  obtineant.  Quod  si  utrumque  in 
Christo  invenitur,  contemni  certe  non  potest  quin 
Deus  in  ipso  spernatur. 

Quemadmodum  3Ioses.  Omissa  paulisper  sacer- 
dotii  mentione,  de  apostolatu  hic  disserit.  Nam 
quum  duae  sint  partes  foederis  Dei,  promulgatio 
doctrinae,  et  realis  (ut  ita  loquar)  confirmatio:  non 
aliter  constaret  solida  foederis  perfectio  in  Christo 
nisi  utrumque  ius  in  eum  competeret.  Postquam 
ergo  utriusque  meminit  scriptor  epistolae,  tandem 
quoque  brevi  exhortatione  attentionem  excitavit. 
Nunc  vero  longiorem  tractationem  ingreditur.  Et 
a  doctoris  quidem  officio  incipit:  ideo  cum  Moso 
tantum  nunc  Christum  comparat.  Quod  autem 
dicit,  in  tota  domo,  ad  Mosen  posset  referri.  Ego 
tamen  ad  Christum  malo:  ut  dicatur  fidelis  patri 
in  tota  domo  administranda.  Unde  sequitur,  nullos 
ex   ecclesia  Dei   esse   nisi    qui  Christum  agnoscunt. 

3.  Maiore  quippe.  Ne  videatur  parem  facere 
Christum  Mosi,  admonet  quanto  sit  excellentior. 
Idque  duobus  argumentis  probat:  quia  Moses  sic 
praefuit  ecclesiae,  ut  tamen  pars  eius  ac  membrum 
esset:  Christus  vero  architectus  est  toto  aedificio 
superior.  Ille  alios  regendo,  simul  regebatur,  quia 
servus:  hic  autem,  quia  filius  est,  principatum  ob- 
tinet.  Frequens  est  et  scripturae  familiaris  meta- 
phora,  ut  vocetur  ecclesia  domus  Dei.  Quia  autem 
ex  fidelibus  componitur,  ideo  singuli  nominantur 
vivi  lapides:  interdum  etiam  vasa  quibus  instruitur 
domus.  Nemo  ergo  unus  sic  eminet  quin  membrum 
sit,  et  sub  corpore  universo  contineatur.  Solus 
Deus  architectus  supra  opus  suum  coUocandus  est. 


87 


CAPDT  III. 


38 


Porro  Deus  in  Christo  habitat:  ut  in  eum  cotnpetat 
quidquid  de  Deo  praedicatur.  Si  quis  obiiciat, 
Christum  quoque  esse  partem  aedificii,  quia  funda- 
mentum  est,  quia  frater  nostcr,  quia  societatem 
nobiscum  habet:  deindo  non  esse  architectum,  quia 
et  ipse  a  Deo  formatus  sit:  prompta  est  solutio, 
fidem  nostram  ita  in  eo  fundatam  esse,  ut  nihilo- 
minus  nobis  praosideat:  sic  esse  fratrem  nostrum, 
ut  sit  interea  et  dominus:  sic  formatum  esse  a  Deo 
quatenus  homo  est,  ut  spiritu  suo  vivificet  tamen 
omnia  et  instauret  quatenus  aeternus  est  Deus. 
Variis  translationibus  utitur  scriptura  ad  exprimen- 
dam  erga  nos  Christi  gratiam:  eed  nulla  est  quae 
deroget  ipsius  honori,  de  quo  nunc  disserit  apostolus. 
Hic  enim  status  est,  ideo  cogendos  esse  omnes  in 
ordinem,  quia  subesse  debent  capiti:  solum  Chris- 
tum  eximi  hac  conditione,  quia  caput  est.  Si  rursus 
obiicitur,  Mosen  non  minus  fuisse  architectum  quam 
Paulum  qui  hoc  titulo  gloriatur:  respondeo,  trans- 
ferri  ad  prophetas  et  doctores  hoc  nomen,  sed  im- 
proprie:  quum  sint  duntaxat  organa  et  quidem  mor- 
tua,  nisi  Dominus  e  coelo  efficaciam  iospiret:  deinde 
sic  eos  laborare  in  exstruenda  ecclesia,  ut  ipsi  quoque 
ad  aedificium  accedant:  at  Christi  diversam  esse 
rationem.  Ipsum  enim  propria  spiritus  sui  virtute 
semper  aedificasse  ecclesiam :  praeterea  eum  exsti- 
tisse  supra  communem  sortem:  quoniam  ita  erat 
verum  Dei  templum,  ut  simul  Deue  esset  in- 
habitans. 

4.  Qui  autem  omnia  construxit.  Quamquam  ad 
totius  mundi  creationem  extendi  possunt  haec  verba, 
tamen  ad  praesentem  causam  restringo.  Ut  intelli- 
gamus  nihil  fieri  in  ecclesia  quod  non  Dei  virtuti 
acceptum  ferri  debeat.  Is  enim  est  solus  qui  manu 
sua  fundavit  eam,  Psalmo  87,  5.  Et  de  Christo 
Paulus  dicit  (Ephes.  4,  15),  eum  esse  caput  ex  quo 
totum  corpus  compactum  et  connexum  per  omnem 
iuncturam  subministrationis,  secundum  effectum  in 
mensura  cuiusque  membri  augmentum  sumit.  Quare 
et  ministerii  sui  successum  illius  esse  opus  saepe 
praedicat.  Denique  si  vere  reputemus,  utcunque 
hominum  opera  utatur  in  ecclesiae  aedificationem, 
solus  tamen  ipse  peragit  omnia:  nam  instrumentum 
opifici  nihil  derogat. 

5.  Moses  fidelis  ut  minister.  Secundum  dis- 
crimen,  quod  Mosi  commissa  fuit  doctrina,  cui  ipse 
quoque  una  cum  aliis  subesset.  Christus  vero  tam- 
etsi  personam  servi  induit,  magister  tamen  est  ac 
dominus  cui  subesse  omnes  oportet.  Constitutus  est 
«mnium  haeres,  ut  habuimus  capite  1,  2.  In 
testimonium  eorum  quao  post  dicenda 
erant,  simpliciter  interpretor,  ut  Moses  dum  est 
eius  doctrinae  praeco,  quae  pro  temporis  ratione 
veteri   populo  erat  publicanda:')  simul  testimonium 

')  Alii  trahunt  ad  evangelium.    Et  fateor  quidem 


evangelio,  cuius  nondum  mcUura  praedicatio  crat,  red- 
didit.  Nam  certe  constat,  finem  et  complementum 
legis  esse  hanc  perfectionom  sapientiae  quao  ovan- 
golio  continetur.  Atque  hanc  exposUionem  exigere 
videtur  futurum  participii  tempus.  Summa  vero  est, ') 
Mosen  scilicet  fideliter  populo  tradidisse  quae  illi 
Dominus  mandaverat:  sed  monsuram  illi  praescriptam 
fuisse,  quam  excedero  fas  non  fuerit.  Multifariam 
multisque  modis  loquutus  est  olim  Deus  per  pro- 
phetas:  ita  ut  differret  in  tempus  plenitudinis  soli- 
dam  evangelii  revelationem. 

6.  Cuius  nos  sumus  domus.  Quemadmodum 
Paulus  ubi  se  gentibus  destinatum  esse  apostolum 
praefatus  est  (Rom.  1,  6),  addit  ex  earum  numero 
esse  Romanos  quibus  scribit,  ut  fidem  sibi  apud  eos 
conciliet:  ita  nunc  autor  epistolae  ludaeos  hortatur, 
qui  iam  Christo  nomen  dederant,  ut  persoverent  in 
fide,  quo  in  Dei  familia  censeantur.  Dixerat  prius 
Christi  imperio  domum  Dei  subiectam  esse.  Huic 
sententiae  commodum  additur  haec  admonitio,  tunc 
eos  in  Dei  familia  locum  habituros  si  Christo 
pareant.  Porro  quum  iam  coepissent  evangelium 
amplecti,  conditionem  apponit,  Si  in  eius  fide 
per sti terint.  Nam  spei  vocabulum,  pro  fide 
accipio :  et  pi-ofecto  spes  alioqui  nihil  aliud  est  quam 
fidei  constantia.  Fiduciam  et  gloriationem 
ponit,  ad  vim  eius  magis  exprimendam.  Atque 
hinc  colligimus,  eos,  qui  trepide  et  vacillantium  instar 
assentiuntur  Evangelio,  nihil  minus  quam  credere. 
Fides  enim  eine  composita  animi  tranquillitate  esse 
non  potest,  unde  secura  gloriandi  audacia  emergit. 
Adeoque  isti  sunt  duo  perpetui  fidei  effectus,  fiducia 
et  gloriatio,  ut  diximus  in  quintum  caput  ad  Roma- 
nos  et  tertium  ad  Ephesios.  Quibus  quum  tota 
Papistarum  doctrina  sit  adversa,  hoc  ipso  etiamsi 
nihil  aliud  haberet  mali,  Dei  ecclesiam  diruit  potiuB 
quam  aedificat.  Certitudinem  enim,  qua  sola  nos  in 
templa  Deo  consecrari  docet  apostolus,  non  obscurant 
modo  suis  commentis,  sed  palam  temeritatis  dam- 
nant.  Praeterea  qualis  confidentiae  firmitudo  esse 
potest,  ubi  ignorant  homines  quid  credendum  sit? 
Atqui  monstrum  illud  fidei  implicitae  quod  com- 
miniscuntur,  nihil  aliud  est  quam  errandi  licentia. 
Hic  locus  admonet  semper  ad  mortem  usque  esse 
progrediendum:  quia  tota  vita  quidam  est  veluti 
cursus. 

7.  Quare  (sicut  dicit  spiritus  sancfus:  Hodie  si 
vocem  eius  audieritis,  8.  ne  obduretis  corda  vestra, 
sicut  in  exacerbatione  in  die  tentationis  in  deserto, 
9.  ubi  tentaverunt  me  patres  vestri,  probaverunt  me, 
et  viderunt  opera  mea  10.  quadraginta  annis.  Quam- 
obrem  infensus  fui  generationi  illi,  et  dixi,  Semper 
errant  corde.    Ipsi  vero  non  cognoverunt  vias  meas: 


■)  Sed  aliud  voluit  apostoluB, 


3» 


EPIST.  AD  UEBRAEOS 


40 


11.  siciit  iuravi  in  ira  mea,  Si  ingressuri  sint  in 
reguictn  mcani).  12.  Videte  fratres,  ne  quamlo  sit  in 
uUo  vestrum  cor  pravum  incredulitatis,  deficiendo  a 
Deo  vivcntc:  13.  sed  exhortamini  vos  ipsos  quotidie, 
quamdiu  vocatur  dies  hodiernus:  ne  guis  ex  vc^is  in- 
durctur  deceptione  peccati. 

Pergit  in  siia  exhortatione,  ut  Christo  loquenti 
obediant.  Ac  quo  plus  gravitatis  habeat,  contirmat 
eam  Davidis  tostimonio.  Nam  quum  acrius  pun- 
gendi  essont,  melius  fuit  vitandae  oflensionis  causa 
opponero  alienam  personam.  Si  simplicitcr  illis  ex- 
probrasset  patrum  incredulitatem,  minus  benigne 
fuisset  auditus.  At  quum  Davidem  adducit,  res 
minus  est  odiosa.  Summa  autem  est:  Sicut  ab 
initio  Deua  voci  suae  obediri  voluit,  pervicaciam 
autem  ferre  non  potuit  quin  severe  ulcisceretur :  ita 
hodie  nisi  dociles  nos  illi  praebeamus,  non  leviorea 
do  nostra  coutumacia  poenas  sumpturum.  Caeterum 
suspensa  est  oratio  usque  ad  illam  partem  ubi  dicit, 
Videte  fratres,  ne  quando  sit  in  uUo,  etc.  Ideo  ut 
melius  contestus  fluat,  reliqua  in  parenthesin  in- 
cludere  conveniet.     Nunc  singula  ordine  tractemus. 

7.  Sicut  dicit  spiritus.  Hoc  longe  plus  afficien- 
dis  animis  valet,  quam  si  Davidem  nomine  citaret. 
Et  his  loquutionibus  utile  est  assuescere,  ut  me- 
minerimus,  Dei,  non  hominum  esse  voces  quae  ex 
prophetarum  libris  proferuntur.  Porro  quia  haec 
sententia:  Hodie  si  vocem  eius  audieritis, 
pars  est  superioris  versus,  quidam  non  male  vertunt, 
utinam.  Certum  quidem  est,  quum  David  ludaeos 
appellasset  Dei  populum  et  oves,  inde  statim  inferre, 
audiendam  ergo  ab  iilis  esse  Dei  vocem.  Illic  enim 
quos  ad  canendas  Deo  laudes  bonitatemque  eius 
celcbrandam  invitat,  simul  admonet  obedientiam 
praecipuum  esse  cultum  quem  exigit,  et  sacrificiis 
omnibus  potiorem.  Hoc  ergo  primum  est,  ut  se 
Dei  verbo  subiiciant.  Sequitur  deinde,  Ne  obdu- 
retis  corda:  quibus  verbis  indicatur  non  ex  alio 
fonte  manare  nostram  adversus  Deum  rebellionem, 
quam  ex  voluntaria  improbitate,  dum  illius  gratiae 
aditum  obstruimus.  Natura  quidem  iam  cor  habemus 
lapideum :  estque  omnibus  ingenita  haec  durities  ab 
utero,  quam  solus  Deus  emollire  et  corrigere  potest. 
Quod  tamen  respuimus  Dei  vocem,  id  fit  spontanea 
contumacia,  non  extraneo  impulsu.  Cuius  rei  quis- 
que  sibi  testis  est.  Proinde  merito  spiritus  omnes 
incredulos  accusat  quod  se  Deo  opponant,  et  pervi- 
caciae  sibi  magistri  sint  ac  autores,  ne  forte  culpam 
alio  derivent.  Inde  tamen  perperam  colligitur,  penes 
nos  vicissim  esse  liberam  formandi  in  Dei  obsequium 
cordis  facultatem.  Quin  potius  id  perpetuo  accidere 
hominibus  necesse  est,  ut  cor  suum  obdurent,  donec 
aliud  e  coelo  datum  fuerit.  Nam  ut  sumus  ad  mali- 
tiam  propensi,  nunquam  desinemus  Deo  resistere, 
donec  eius  manu  domiti  subactique  fuerimus. 


8.  Sicut  in  exaccrbatione.  Duplici  rationo  utilo 
fuit  eos  de  patrum  suorum  inobodicntia  commonc- 
fieri.  Nam  quum  stulte  generis  sui  gloria  inflati 
ossent,  patrum  vitia  saepo  imitabantur  pro  virtuti- 
bus,  et  ab  eorum  exemplis  dofensionem  captabant. 
Deindo  quum  audicbant  patres  Deo  fuisso  tam  im- 
morigeros,  melius  inde  agnoscebant  quam  non  super- 
vacua  foret  ista  admonitio.  Quoniam  tempore  quo- 
que  apostoli  utraque  ratio  valebat,  libenter  accom- 
modat  quod  olim  dictum  erat  a  Davide  in  suum 
usum :  ne  patribus  nimium  addicti  sint  isti  quoque 
quos  alloquitur.  Atque  hinc  colligenda  est  generalis 
doctrina,  quousque  patrum  autoritate  deferendum 
sit,  ne  scilicet  nos  ab  uno  Deo  abducat.  Nam  si  qui 
unquam  patres  fuerunt  honore  digni,  ludaei  certe 
inter  alios  principatum  obtinent.  Atqui  nominatim 
filiis  praecipit  David  cavendum  esse  ne  sint  illorum 
similes.  Non  dubium  autem  mihi  est  quin  hic  ad 
historiam  respiciat,  quae  legitur  Exod.  cap.  17. 
Nam  duobus  hic  nominibus  utitur  David,  quae  loco 
fuisse  ex  re  imposita,  narrat  Moses.  HDiO,  quod 
iurgium  aut  exacerbationom  significat:  riDD,  quod 
perinde  valet  ac  tentatio.  Nam  et  Deum  tentarunt, 
illum  negantes  in  medio  sui  esse,  propterea  quod 
aquae  penuria  laborabant:  et  eundem  exacerbarunt, 
cum  Mose  rixando.  Porro  quum  plurima  suae  in- 
credulitatis  exempla  edidissent,  hoc  praecipue  eligit 
David,  quia  prao  aliis  memorabile  erat.  Deinde 
quoniam  reliqua,  magna  saltem  ex  parte,  temporis 
ordine  subsequutum  est,  quemadmodum  ex  quarto 
libro  Mosis  melius  constat:  ubi  perpetua  multarum 
tentationum  species  contexitur  a  capite  decimo,  haec 

I  autem  habentur  vicesimo.  Quae  circumstantia  non 
parum  sceleris  indignitatem  auget.  Nam  quod  toties 
j  experti  Dei  virtutem,  adhuc  tam  proterve  cum  eo 
!  disceptant,  et  omnem  illi  fidem  derogant,  quantae 
est  ingratitudinis?  Ergo  speciem  unam  posuit  pro 
omnibus.  Tentandi  verbum  in  malam  partem 
capitur,  pro  eo  quod  est  superbe  et  quasi  per  contu- 
meliam  provocare:  quod  gallice  dicimus,  defier 
comme  en  despitant.  Nam  quum  saepius  illis 
auxilium  Deus  tulisset,  omnium  immemores,  per 
ludibrium  quaerebant  ubinam  esset  eius  potentia. 

9.  Probaverunt.  Ita  resolvi  debet  hoc  mem- 
brum:  Quum  tamen  probassent  et  vidissent  opera 
mea.  Nam  impietatis  crimen  exaggerat,  quod  tot 
experimentis  edocti  tam  male  profecerant.  Mira 
enim  socordia  fuit  ac  stupiditas,  quod  Dei  virtutem 
tam  solide  comprobatam  nihil  aestimabant.  Quod 
sequitur  de  quadraginta  annis,  apud  Davidem 
cum  sequentibus  cohaeret.  Scimus  autem  apostolos 
in  citandis  testimoniis  magis  attendere  ad  summam 
rei,  quam  de  verbis  esse  solicitos.  Et  certe  ideo 
populum  hunc  annis  quadraginta  molestum  sibi 
fuisse  Deus  conqueritur,  quod  tot  beneficia  nihil  ad 
eum  erudiendum  profecerint.     Quum   enim  aasidue 


41 


CAPUT  III. 


42 


indignis  benefaceret  Deus,  in  eum  insurgere  non 
desinebant.  Hinc  continua  indignatio.  Ac  si  diceret : 
Non  semel  aut  exiguo  tempore  me  provocarunt:  sed 
assiduis  per  annos  quadraginta  sceleribus.  Gene- 
ratio  aetatem  sonat,  vol  unis  saeculi  homines. 

10.  Et  dixi.  Sententia  Dei,  qua  eos  pronuntiat 
sana  mente  alienatos  esse:  et  rationem  addit,  Quia 
vias  suas  non  cognoverint.  In  summa,  pro 
desperatis  ipsos  habet,  quia  sensu  et  ratione  careant. 
Atqiie  hic  persomm  Jiominis  suscipit  qui  post  longa 
demum  experimenta  se  agnoscere  dicit  obstinatam 
amentiam  dicit  enim  eos  semper  errare,  quia  nulla 
spes  resipiscentiae  appareat. 

11.  Sicut  iuravi.  Amentiao  poena,  quod  pro- 
missa  sibi  requie  fuerunt  privati.  Porro  Dominua 
requiem  suam  appellat  terram  ubi  illis  debuerat 
fixa  esse  sedes.  Peregrinati  enim  erant  in  Aegypto, 
per  desertum  vagabantur.  At  terra  Chanaan  illis 
ex  promissione  perpetua  esse  haereditas  debebat. 
Et  promissionis  respectu  Deus  suam  vocat,  quia 
nusquam  stabilis  est  nobis  sedes,  nisi  ubi  sumus 
eius  manu  collocati.  lus  autem  certae  possessionis 
in  eo  fundatum  erat,  quod  Abrahae  dixerat  Deus: 
Semini  tuo  dabo  terram  hanc.  Quod  Deus  iurat, 
eo  clarius  et  vehementius  exprimitur  atrocitas  mali. 
Est  enim  signum  irae  magis  inflammatae. 

Si  ingressuri  sint.  Formula  est  iuramenti  in 
qua  aliquid  subaudiendum  est:  ut  imprecatio,  vel 
aliquid  simile  quum  homines  loquuutur:  ubi  autem 
loquitur  Deus  ipse,  perinde  valet  ac  si  diceret:  Ne 
existimer  verax,  aut  nulla  posthac  fides  habeatur 
mih),  nisi  ita  sit.  Defectiva  tamen  loquutio  timorem 
et  reverentiam  commendat:  ne  temere  prosiliamus 
ad  iurandum,  quemadmodum  multi  horrendas  ex- 
eecrationes  subinde  eifutire  solent.  Sed  quod  ad 
praesentem  locum  attinet,  non  debemus  existimare, 
tunc  primum  Dei  iureiurando  fuisse  deiectos  a  terrae 
ingressu  quum  eum  tentassent  in  Raphidim.  iam 
multo  ante  exclusi  fuerant:  ex  quo  ecilicet  auditis 
exploratoribus  ultra  progredi  detrectaverant.  Non 
ergo  assignat  hic  Deus  tentationi,  tanquam  primae 
causae,  depulsionem  a  terra:  sed  nulla  castigatione 
ad  eanam  mentem  revocari  potuisse  significat,  quin 
priores  offensas  novis  subinde  cumularont.  Atque 
ita  dignissimos  fuisse  ostendit  quos  tam  severe 
mulctaret,  quia  non  cessaverint  iram  eius  variis 
peccatis  magis  ac  augere:  ac  si  diceret:  Haec  est 
generatio  cui  negavi  promissao  terrae  possessionem, 
quae  per  totos  postea  quadraginta  annos  innumeris 
peccatis  obstinatam  suam  amentiam  prodidit. 

12.  Videte  fratres  ne  quando.^)  Betinere  malui 
quod  ad  verbum  posuit  apostolus,  quam  periphrasin 
accersere,  nempe  cor  pravum  incredulitatis: 
quo   eignificat  coniunctam  cum  pravitate  et  malitia 

')  Ad  verbum  est:  cor  pravum  infldelitatis. 


fore  incredulitatem,  si  percopto  Christi  gustu  ab 
eius  fide  discedant.  Eos  enim  alioquitur  qui  imbuti 
erant  Christianismi  rudimentis.  Ideo  mox  subiicit, 
deficiendo:  nam  defectionis  crimen  perfidia  non 
caret.  Remedium  quoque  hoc  esse  ostendit  ne 
labantur  in  hanc  pravitatem :  ut  scilicet  exhortentur 
se  mutuo.  Nam  ut  natura  sumus  ad  malum  pro- 
clives,  opus  habemus  variis  adminiculis  quae  nos  in 
Dei  timore  retineant.  Nisi  subinde  erigatur  fides 
nostra,  iacet:  nisi  calefiat,  congelascit:  nisi  excitotur, 
torpet.  Vult  ergo  ut  se  mutuis  hortationibus  acuant, 
ne  in  eorum  corda  obrepat  Satan,  et  suis  fallaciis 
a  Deo  abducat.  Quae  ratio  loquendi  notanda  est. 
Neque  enim  primo  statim  impetu  ruimus  in  hunc 
furorem  ut  Deo  reluctemur:  sed  obliquis  artibus 
sensim  nos  adoritur  Satan,  donec  irretitos  suis  im- 
posturis  teneat.  Tum  vero  excaecati,  in  manifestam 
rebellionem  erumpimus.  Ergo  mature  occurrendum 
est.  Et  omnibus  imrainet  periculum:  quia  nihil 
facilius  est  quam  decipi.  Atqui  ex  deceptione  demum 
nascitur  cordis  durities.  Hinc  videmus  quam  ne- 
cessarium  nobis  sit  assiduis  exhortationum  stimulis 
incitari.  Nec  tantum  in  universum  praecipit  aposto- 
lus  ut  sibi  omnes  caveant:  sed  vult  ita  de  salute 
cuiusque  membri  esse  sollicitos,  ne  quem  omnino  ex 
iis,  qui  somel  vocati  fuerint,  sua  negligentia  perire 
sinant.  Atque  in  eo  boni  pastoris  officium  facit, 
qui  ita  excubare  pro  totius  gregis  salute  debet  ut 
nullam  ovem  negligat. 

13.  Quamdiu  vocatur.  lam  proprius  ad  suum 
institutum  sententiam  Davidis  accommodat.  Nam 
illud  hodie  cuius  mentio  fit  in  psalmo,  admonet  non 
debere  ad  saeculum  Davidis  restriugi:  sed  complecti 
totum  tempus  quo  nos  Deus  compellat.  Ergo  quo- 
ties  et  quamdiu  sacrum  os  aperit  ad  nos  docendos, 
veniat  istud  in  mentem,  hodie  si  vocem  eius  audie- 
ritis.  Eadem  ratione  Paulus,  quum  nobis  praedicatur 
evangelium,  tempus  esse  illud  acceptum  docet  quo 
nos  Deus  exaudit,  et  diem  salutis  quo  adiuvat. 
Porro  hac  opportunitate  utendum  est:  quia  si  per 
nostram  socordiam  elabi  passi  fuerimus,  frustra 
postea  deplorabimus  ablatam.  Quemadmodum  Chris- 
tus  dicit  (lohan.  12,  35),  Ambulate  dum  lucem 
habetis:  veniet  brevi  nox.  Ergo  particula  quamdiu, 
Bubindicat  non  semper  fore  commodum  si  pigri 
fuerimus  ad  sequendum  ubi  Dominus  nos  vocabat. 
Pulsat  nunc  Deus  ad  ostium  nostrum.  Nisi  illi 
aperiamus,  fiet  ut  vicissim  regni  sui  ianuam  nobis 
claudat.  Denique  seri  erunt  eorum  gemitus,  qui  ob- 
latam  hodie  gratiam  contemnunt.  Ergo  quia  nes- 
cimuB  an  Deus  in  crastinum  usque  protendere  voca- 
tionem  suam  velit,  ne  differamus.  Hodie  vocat, 
quamprimum  respondeamus.  Neque  enim  fides  est 
nisi  ubi  talis  est  ad  obsequendum  promptitudo. 

14.  Participes  enim  facti  sumus  Christi:  si  qui- 


43 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


44 


dem  initiuDi  fiduciac  ad  finem  usqitefirmum  (enuerimus, 

15.  in  hoc  qtiod  dicitiir:  hodic  si  vocem  eius  audie- 
ritis,  nc  obdurctis  corda  vestra,  sicut  in  exacerbatione. 

16.  Quidam  enim  quum  audisscnt,  cxaccrbaruni:  at 
non  omnes  qui  egrcssi  fueranl  ex  Acyypto  licr  Mosen. 

17.  Qnibus  autem  infensus  fuit  qtiadraginta  annis? 
annon  iis  qui  pcccavcrant,  quorum  mcmbra  ceciderunt 
in  dcserto?  18.  Quibus  autan  iuravit,  non  ingressuros 
in  requiem  suani,  nisi  incredidis?  19.  Et  videmus 
non  potuissc  ingredi  propter  infidelitatem. 

14.  Varticipcs  cnim.  Laudat  quod  bcne  coepo- 
rint.  Sed  ne  praetextu  gratiae  quam  consequuti 
8unt,  carnis  iudulgeant  securitati,  dicit  opus  esse 
porsevcrantia.  Nam  plcrique  delibato  tantum  evan- 
gelio,  quasi  ad  summum  pervonerint,  do  profeclu 
non  cogitant.  Ita  fit  ut  non  modo  in  medio  stadio, 
adeoque  prope  ipsos  carcores  desideant,  sed  alio 
vertant  cursum  suum.  Speciosa  quidem  est  ista 
obiectio,  Quid  ultra  vulumus  postquam  adepti  sumus 
Christum?  Verum  si  fide  possidetur,  in  ea  per- 
standum  est  ut  nobis  perpetua  maneat  possessio. 
Ergo  hac  lege  se  nobis  fruendum  dedit  Christus, 
ut  eadem  qua  in  eius  participationem  admissi  su- 
mus  fide,  tantum  bouum  conservemus  usque  ad 
mortem.  Ideo  dicit  initium,  significans  fidem 
duntaxat  esse  iuchoatam.  Quum  hypostasis  fidu- 
ciam  interdum  significet,  poseet  hic  in  eo  sensu 
accipi.  Non  tamen  displicet  nomen  substantiae 
quod  alii  reddiderunt.  Quamquam  paulo  secus  in- 
terpretor.  Illi  enim  sic  dici  fidem  putant,  quia 
totum  esse  hominis  absque  ea,  nihil  aliud  sit  quam 
vanitas.  Ego  autem,  quia  in  eam  recumbamus: 
sicuti  nulla  est  alia  tultura  in  qua  possimus  stare. 
Et  convenit  epitheton  firmi:  stabiles  enim  et  extra 
vacillandi  periculum  erimus,  modo  in  fide  simus 
fundati.  Summa  igitur  est,  ut  fides  cuius  initia 
duntaxat  nobis  constant,  usque  in  finem  constans  et 
firma  progrediatur. 

15.  In  hoc  quod  dicitur.  Significat  proficiendi 
occasionam  quamdiu  vivimus,  nunquam  cessare, 
quia  nos  quotidie  Deus  vocat.  Nam  quum  evan- 
gelii  praedicationi  respondeat  fides:  sicuti  continuus 
est  praedicationis  usus  toto  vitae  cursu,  ita  in  fidei 
incrementis  pergendum  est.  ev  x^  Xiytad-cc.  perinde 
valet  ac  si  dixisset:  Quandoquidem  loquendi  finem 
nunquam  Deus  facit,  non  satis  fuerit  prompto  animo 
fuisse  amplexos  eius  doctrinam,  nisi  eadem  docili- 
tate  cras  et  perendie  illi  nos  obsequentes  prae- 
beamus. 

16.  Quidam  enini  quum  audissent.  Ita  loquitur 
David  de  patribus  ac  si  tota  illa  aetas  fuisset  incre- 
dula.  Atqui  constat  fuisse  aiiquos  malis  permistos 
qui  Deum  vere  timerent.  Hoc  commemorat  Apo- 
etolus  temperans  quod  asperius  fuerat  dictum  a 
Davide,    ut   eciamus  in   hunc  finem   omnibus   pro- 


poni  verbum  ut  omnea  obodiant  uno  consensu:  atque 
merito  daninari  incrediditatem  in  toto  populo  dum 
niagnae  partis  dcfectione  laccrum  est  ac  mutilum 
corpus.  Caetorum  quod  dicit  quosdam  exacer- 
basse,  quum  tamen  longe  maior  haec  fuerit  mul- 
titudo:  id  facit  non  tantum  vitandae  offcnsionis 
causa,  sed  ut  ludacos  animet  ad  eorum  imitationom 
qui  crediderunt:  ac  si  dicoret:  Sicuti  vos  patrum 
incrcdulitatem  scqui  Deus  vetat,  ita  patros  alios 
vobis  proponit  in  modium  quorum  fides  sit  exem- 
plo.  Ita  mitigatur  quod  alioqui  nimis  durum  in 
speciem  videri  poterat,  si  in  totum  iussi  fuissent  a 
patribus  rocodere.  Egredi  per  Mosen,  significat 
per  manum  Mosis:  quia  fuit  minister  liborationis. 
Est  autem  tacita  comparatio  eius  beneficii,  quod 
illis  Deus  contulerat  per  Mosen,  et  participationis 
Christi  cuius  prius  mominit. 

18.  Quihus  autem  infensus.  Significat  nunquam 
iratum  fuisse  Deum  populo  suo,  nisi  iustis  do  cau- 
sis:  quemadmodum  et  Paulus  monet  prioris  ad  Co- 
rinthios  cap.  10,  5.  6.  Ergo  quot  Dei  animadver- 
siones  leguntur  in  populum  veterem,  tot  reperiemus 
gravissima  peccata,  quae  Dei  vindictam  provocave- 
runt.  Quamquam  huc  redeundum  est  semper,  in- 
credulitatem  malorum  omnium  esse  caput.  Nam 
quamvis  hanc  posterius  recenseat,  intelligit  tamen 
primam  fuisse  maledictionis  causam.  Et  certe  ex 
quo  semel  fuerunt  increduli,  non  destiterunt  aliud 
ex  alio  peccare,  et  ita  nova  subinde  flagella  sibi 
accersere.  lidem  ergo  illi,  qui  per  diffidentiam 
respuerant  oblatam  sibi  terrae  possessionem,  nunc 
concupiscendo,  nunc  murmurando,  nunc  scortando, 
nunc  profanis  superstitionibus  se  polluendo,  contu- 
maciam  suam  prosequuti  sunt,  quo  magis  testata 
esset  eorum  pravitas.  Illa  igitur  incredulitas,  quam 
ab  initio  prodiderunt,  illis  obstitit  quominus  frue- 
rentur  Dei  beneficio:  quia  verbi  contemptus  eos  ad 
peccandum  semper  incitavit.  Ac  sicut  incredulitate 
primum  sua  meriti  sunt  ut  requie  promissa  Deus 
eos  privaret:  ita  quidquid  postea  peccarunt  ex  eodcm 
fonte  manavit.  Porro  quaeritur  an  Moses  et  Aaron, 
ac  similes,  in  hoc  numero  comprehendantur.  Res- 
pondeo,  apostolum  de  universo  magis  corpore  quam 
de  singulis  membris  loqui.  Certum  est  complurea 
fuisse  pios  qui  vel  communi  impietate  non  fuerunt 
impliciti,  vel  mox  resipuerunt.  Mosis  quidem  semel 
tantum  concussa  fuit  fides,  idque  ad  momentum. 
Quare  in  verbis  apostoii  est  synccdoche,  cuiua  satis 
frequens  est  usus  quoties  de  aliqua  multitudine  aut 
corpore  populi  habetur  sermo. 


CAPUT  IV. 

1.   Timeamus  ergo  ne  derelicta  promissione  in- 
troeundi  in  requiem  eius,  videatur  quispiam  nostrum 


45 


CAPDT  IV. 


46 


esse  frustratus.  2.  Nobis  emni  annuntiata  est  promis- 
sio  quemadmodum  et  illis,  at  iUis  nihil  profuit  sermo 
auditus^  quia  non  fuit  cum  fide  coniunctus  in  iis  qui 
audierant. 

1.  Timeamus  ergo.  Concludit  timendum  esse 
ne  priventur  ludaei,  ad  quos  scribit,  benedictione 
sibi  obiata.  Et  iterum  dicit,  Ne  quis,  eignificans 
sibi  hoc  esse  in  animo  ut  omnes  ad  unum  Deo 
adducat.  Quemadmodum  boni  pastoris  officium  est, 
totum  gregem  curando  ita  intentum  esse  singulis 
ovibus,  nequa  omnino  pereat:  imo  sic  nos  quoque 
alii  erga  alios  vicissim  afFecti  esse  debemus,  ut 
quisque  prosimis  perinde  ac  sibi  timeat.  Oaeterum 
hic  nobis  commendatur  timor,  non  qui  fidei  certi- 
tudinem  excutiat,  sed  tantam  incutiat  sollicitudinem 
ne  securi  torpeamus.  Metuendum  ergo,  non  quia 
trepidare  aut  diffidere  nos  oporteat  quasi  incertos 
de  exitu,  sed  ne  Dei  gratiae  desimus.  Quum  dicit, 
ne  destituamur  relicta  promissione,  signi- 
ficat  neminem  destitui  nisi  qui  gratiam  respuendo, 
prior  se  a  promissione  abdicaverit.  Adeo  enim  a 
poenitentia  benefaciendi  abest  Deus,  ut  sua  dona 
continenter  prosequatur,  nisi  quum  eius  vocationem 
contemnimus.  Illativa  particula  significat,  aliorum 
lapsu  nos  ad  humiiitatem  et  vigilantiam  erudiri. 
Quemadraodum  et  Paulus  loquitur,  Isti  per  incre- 
dulitatem  corruerunt:  tu  ergo  noli  superbire,  sed 
time  (Rom.  11,  20). 

2.  Nohis  enim.  Eandem  esse  doctrinam  admo- 
net,  qua  hodie  nos  ad  se  Deus  invitat,  et  quam 
olim  patribus  destinavit.  Quorsum  hoc  dicitur?  ut 
sciamus  nihilo  plus  nobis  profuturam  Dei  vocatio- 
nem  quam  illis  profuit,  nisi  eam  fide  ratam  faciamus. 
Eat  igitur  hoc  per  modum  concessionis  additum, 
Nobis  quidem  evangelium  proponi:  sed  ne  frustra 
gloriemur,  mox  excipit  incredulos  quos  tantorum 
bonorum  participatione  Deus  olim  dignatus  est, 
nullum  inde  tamen  fructum  sensisse.  Proinde  nos 
quoque  expertes  fore  benedictionis,  nisi  fide  eam 
recipiamus.  Ideo  auditionem  secundo  repetit,  ut 
sciamus  auditum  esse  inutilem,  etiamsi  verbum  ad 
no8  dirigatur,  nisi  fides  accedat.  Caeterum  hic  ob- 
servanda  est  relatio  inter  verbum  et  fidem,  quae 
talis  est  ut  fides  a  verbo  separari  nequeat:  verbum 
autem  a  fide  separatum  nihil  conferat.  Non  quod 
verbi  efficacia  a  nobis  pendeat.  Neque  enim  si  totus 
mundus  sit  mendax,  ideo  verax  esse  desinet  qui 
mentiri  non  potest.  Sed  vim  suam  non  aliter  pro- 
fert  verbum  erga  nos,  quam  ubi  fides  aditum  facit. 
Est  enim  potentia  Dei  in  salutem,  sed  credentibus. 
In  eo  revelatur  Dei  iustitia,  sed  ex  fido  in  fidem. 
Ita  sit  ut  perpetuo  sit  effioax  verbum  Dei  ot  salu- 
tare  hominibus  si  ex  se  aestimetur  ac  sua  na- 
tura,  sed  fructus  non  sentiatur  nisi  a  credentibus. 
Quod   ad  prius  mcmbrum  attinet,   ubi  dixi  nuUam 


amplius  esse  fidom  ubi  deest  verbum:  et  qui  tale 
divortium  facere  conatur,  fidom  prorsus  exstinguere 
redigereque  in  nihilum:  res  est  observatu  digna. 
Nam  hinc  apparet  fidem  esse  non  posse  nisi  in  filiia 
Dei,  quibus  solis  offertur  adoptionis  promissio. 
Qualem  enim  fidem  haberent  diaboli,  quibus  nulla 
salus  promittitur?  Qualem  etiam  omnes  impii  qui 
verbum  ignorant?  Ergo  fidem  semper  praecedere 
debet  auditus:  et  quidem  ut  eciamus  Deum  loqui, 
non  homines. 

3.  Ingredimur  enim  in  eius  requiem  postquam 
credidimus:  sicut  dixii:  Itaque  iuravi  in  ira  mea,  si 
introibunt  in  requiem  meam:  tametsi  operibus  a  crea- 
tione  mundi  perfectis.  4.  Dixit  enim  alicubi  sic  de 
die  septimo:  Et  requievit  Deus  septimo  die  ab  omni- 
bus  operibus  suis.  5.  Et  in  hoc  rursum:  Si  introi- 
bunt  in  requiem  meam.  6.  Quando  igitur  reliquuni 
fit  ut  quidam  ingrediantur  in  ipsam,  et  quibus  prius 
evangelisatum  fuit,  non  intrarunt  propter  increduli- 
tatem:  7.  rursum  quendam  praefinit  diem  hodiernum 
in  David  dicens  post  tantum  temporis  {quemadmodum 
dictum  est):  hodie  si  vocem  eius  audieritis,  ne  obdu- 
retis  corda  vestra.  8.  Nam  si  lesus  requiem  illis 
praestitisset,  non  de  alia  loqueretur  post  iUos  dies. 
9.  Ergo  relinquitur  sabbathismus  populo  Dei.  10.  Nam 
qui  ingreditur  in  requiem  eius,  requievit  et  ipse  ab 
operibus  propriis,  quemadmodum  a  suis  Deus. 

lam  locum  illum,  quem  citaverat  ex  Davide, 
exornare  incipit.  Hactenus  eum  tractavit  secundum 
literam,  ut  loquuntur:  hoc  est  in  genuino  sensu: 
nunc  autem  expoliendo  amplificat,  ideoque  alludit 
magis  ad  verbaDavidis  quam  inlerpretetur.  Eiusmodi 
^Tte^epyaaia  est  apud  Paulum,  ad  Rom.  capite  10,  6, 
in  tractando  Mosis  testimonio,  Ne  dicas,  Quis  ad- 
scendet  in  coelum?  Nec  vero  absurdum  est,  ut  ad 
praesentem  usum  accommodetur  scriptura,  simili- 
tudinem  (ut  ita  dicam)  coloribus  illustrare  quod 
illic  simplicius  dicitur.  Porro  summa  omnium  huc 
redit,  ad  nos  quoque  pertinere  quod  de  privatione 
requietis  suae  minatur  Deus  in  psalmo:  sicuti  nos 
ad  quandam  requiem  hodie  quoque  invitat.  Prae- 
cipua  huius  loci  difficultas  hinc  proveuit,  quod  vio- 
lenter  a  multis  torquetur:  quum  apostolus  nihil 
aliud  velit  quam  requiem  nobis  quandam  asserendo, 
eius  desiderio  nos  acuere,  et  simul  metu  pungere,  ne 
per  incredulitatem  ab  ea  prohibeamur.  Interea 
tamen  longe  pluris  esse  requiem  istam  docet,  in 
quam  nunc  ingressus  nobis  patet,  quam  fuerit  ter- 
rae  Chanaan.     Sed  veniamus  ad  singula. 

3.  Ingredimur  postquam  credidimus.  Argumen- 
tum  est  a  contrariis.  Sola  incredulitas  arcet,  ergo 
fide  patet  ingressus.  Repetendum  enim  memoria 
quod  iam  exposuit,  Deum  incredulis  iratum  iurasse, 
non   fore  illius  boni  compotes.     Intrant  ergo  quos 


47 


EPIST.  AU  HEBRAEOS 


48 


non  impodit  inerediilitab:  si  modo  Dous  invitet.  Sed 
in  primu  pcrsona  loquendo,  maiori  eos  dulcediiie  alli- 
cit,  ab  alienia  ipsos  separans. 

l^amelsi  operibus.  Ft  dofiniat  qualiB  sit  nostra 
requics,  rovocat  nos  ad  id  quod  rofort  Mosob,  Doum 
Btatim  a  creationo  mundi  roquievissio  ab  operibus 
suis.  Et  tandom  conoludit  hanc  oaso  veram  fidc- 
lium  requieni  quae  omnibus  saeculis  durat  si  Deo 
Bint  confornio.".  El  sano  ut  haoc  summa  ost  homi- 
nis  folicitas  Doo  suo  adhaororc:  ita  ultimus  finis 
6880  debot  quo  consilia  omnia  ot  actionos  reforantur. 
Hoc  probat,  quia  Dous,  qiii  roquievisse  dicitur,  longo 
post  temporo  iucredulis  requiem  suam  negat.  Quod 
Irustra  facerot,  nisi  oxemplo  suo  fideles  vellet  quios- 
cere.  Ideo  dicit,  reliquum  fieri  ut  quidam 
ingrediantur.  Nam  ei  non  intraro,  poena  est 
incrcdulitatis,  ut  iam  dictum  est:  credentibus  in- 
gressus  patet.  iSed  paulo  plus  habet  diificultatis 
quod  subiicit  continuo  post,  alium  nobis  diem  ho- 
diernum  statui  iu  psalmo,  quia  prioros  exclusi  fue- 
rint.  Nihil  enim  tale  exprimero  videntur  verba 
Davidis;  tantum  enim  hoc  sonant  quod  Deus  infi- 
delitatem  populi  ultus  sit,  eum  terrae  possessione 
abdicando.  llespondoo,  valere  consequentiam:  nobis 
offorri  quod  iliis  ablatum  est,  quum  admoneat  spiri- 
tus  sanctus,  non  esse  committondum  nostra  culpa 
ut  eodem  poenae  genere  mulctemur.  Quid  enim? 
si  nobis  hodie  nihil  promitteretur,  an  locum  haberet 
haec  admonitio:  Videte  ne  vobis  idem  quod  patri- 
bus  contingat?  Proinde  merito  dicit  apostolus, 
quia  patrum  infidelitas  vacuam  et  desertam  posses- 
sionem  reliquit,  filiis  renovari  promissionem,  ut  ob- 
tineant  quod  ab  illis  neglectum  fuit. 

8.  Nam  si  lesus  requiem.  Non  vult  negare 
quin  per  requiem  David  terram  Chanaan  intelligat, 
in  quam  losue  populum  induxit:  sed  hanc  fuisse 
ultimam  requiem  negat  ad  quam  adspirant  fideles: 
quae  illius  etiam  saeculi  fidelibus  nobiscum  fuit 
communis.  Certum  est  enim,  altius  eos  respexisse 
quam  ad  terram  illam.  Imo  terra  Chanaan  non 
aliunde  tanti  aestimabatur  nisi  quod  spiritualis 
haereditatis  imago  orat  ac  symbolum.  Ergo  posses- 
sionem  adepti  non  debuerunt  quiescere  ac  si  ad 
summam  votorum  perventum  foret:  sed  potius 
meditari  quod  erat  in  ea  spirituale.  Possessione 
fruebantur  illi  quibus  David  psalmum  dictavit:  sed 
admonebantur  de  quaerenda  meliori  requie.  Vide- 
mus  ut  terra  Chanaan  fuerit  requies:  sed  umbra- 
tilis,  et  ultra  quam  fideles  progredi  oportuit.  Hoc 
sensu  negat  apostolus  requiem  fuisse  praestitam  a 
losue:  quia  ipsius  auspiciis  ideo  terram  promissam 
ingressus  est  populus,  ut  in  coelum  alacriore  studio 
contenderet.  Atque  hinc  colligere  promptum  est 
quale  sit  inter  nos  et  illos  discrimen.  Nam  quum 
utrisque  idem  scopus  sit  praefixus,   iilis  additi  sunt 


externi  typi  quibus  dirigerentur:  nobis  non  itom. 
Noc  sane  opus  fuit:  quuin  ros  ipaa  iiuda  pouatur 
anto  oculos.  Nam  etsi  in  spo  adhuc  posita  est 
salus  noslra,  tamen  quod  ad  doctrinam  epoctat, 
rocta  nos  in  coelum  ducit.  Nec  Christus  manum 
ideo  nobis  porrigit,  ut  nos  per  figuras  ciroumducat: 
sed  ut  0  mundo  abductos  in  coelum  erigat.  Quod 
autcm  umbram  soparat  apostolus  a  voritato,  id  facit 
quia  illi  cum  ludaeia  crat  ncgotium  qui  in  externis 
robus  nimium  haorobant.  Coucludit,  rolinqui  populo 
Dei  sabbathismum,  hoc  ost,  esse  quandam  spiritualom 
requiem  ad  quam  nos  quotidie  Deus  invitat. 

10.  Nam  qui  rcquievit.  Est  iilius  perpetui 
sabbathi  definitio,  in  quo  summa  hominum  boati- 
tudo  consistit,  ubi  quaedam  est  inter  ilios  ot  Deum 
similitudo ,  qua  cum  ipso  cohaereant.  Quidquid 
euim  unquam  de  suinmo  bono  disputarunt  philo- 
sophi,  insipidum  ac  nugatorium  fuit,  quia  hominem 
in  80  ipso  detinebant:  quum  necosse  sit  extra  nos 
exiro  ut  felicitatem  roporiamus.  Summum  orgo 
hominis  bonum  nihil  aliud  est  quam  cum  Deo 
coniunctio.  Eo  pervonitur  quum  ad  eius  exemplar 
sumus  compositi.  Porro  istam  conformationem 
apostolus  in  eo  sitam  esse  docet,  si  ab  operibus 
nostris  quieecamus.  Unde  tandem  sequitur,  hominem 
se  abnegando  beatum  fieri.  Quid  onim  aliud  ost  ces- 
satio  ab  operibus  ootris  quam  carnis  raortificatio,  dum 
sibi  homo  renuntiat  ut  vivat  Deo?  Nam  binc  semper 
faciendum  est  exordium,  quum  de  regula  piesancteque 
vivendi  agitur,  ut  homo  sibi  quodammodo  mortuus 
Deum  patiatur  vivere:  ferietur  ab  operibus  propriis, 
ut  locum  Deo  agenti  concedat.  Fateri  enim  necesse 
est,  tunc  recte  demum  constitutam  esse  vitam  quum 
Deo  subiecta  est.  Atqui  propter  ingenitam  pravi- 
tatem  hoc  nunquam  fit,  donec  a  propriis  operibus 
supersedemus.  Talis  inquam  repugnantia  est  inter 
Dei  gubernationem  et  nostros  affectus,  ut  in  nobis 
agere,  nisi  otiosis,  nequeat.  Quia  vera  huius 
quietis  complementum  nunquam  exstat  in  hac  vita, 
semper  eo  nitendum  est.  Ita  fideles  ingrediuntur: 
sed  hac  conditione,  ut  currendo  assidue  proficiant. 
Caeterum  non  dubito  quin  ad  sabbathum  data  opera 
alluserit  apostolus,  ut  ludaeos  revocaret  ab  externa 
eius  observatione.  Neque  enim  aliter  potest  eius 
abrogatio  intelligi  quam  cognito  spirituali  fine. 
Proinde  duo  simul  agit:  nam  et  gratiae  excellen- 
tiam  commendando,  nos  ad  eam  fide  recipiendam 
stimulat:  et  obiter  interea  ostendit  quaenam  vera 
sit  sabbatbi  ratio:  ne  praepostere  ludaei  in  externa 
caeremonia  haereant.  De  abrogatione  quidem  non 
aperte  disserit:  quia  non  hoc  agit  ex  professo:  sed 
quum  alio  spectasse  docet  illam  caeremoniam,  pau- 
latim  ita  eos  a  superstitiosa  opinione  abducit.  Qui 
enim  alium  fuisse  finem  praecepti  tenet,  quam  ex- 
ternum  otium  vel  cultum  terrestrem,  is  in  Christum 
respiciendo    mox   facile   eius    adventu    caeremoniae 


49 


CAPUT  IV, 


50 


usum  abolitum  esse  perspicit.  Corporis  enim  as- 
pectu  umbrae  protinus  evanescwnt.  Ergo  hoc  priuio 
semper  agendum  eat  ut  Chnstum  doceamub  esse 
legis  finem. 

11.  Studeamus  crgo  ingredi  in  illam  requiem, 
ne  quis  eodcm  cadat  incredulitatis  exemplo.  12.  Vivus 
enim  sermo  Dei  et  efficax,  et  penetrantior  quovis  gla- 
dio  utrinque  scindente,  et  pertingens  uaque  ad  divi- 
sioncm  animae  et  spiritus,  compagumque  et  medulla- 
rum,  ac  discretor  cogitationum  et  intentionum  cordis. 
13.  Nec  ulla  csl  creatura  quae  non  appareat  coram 
ipso:  imo  omnia  nuda  et  resupina  in  oculis  eius  cum 
quo  nobis  est  ratio. 

Postquam  scopum  ostendit  quo  tendere  debemus, 
nunc  ut  viam  ineamus  admonet:  quod  fit  dum  ass- 
uescimus  ad  noetri  abnegationem.  Quia  autem 
ingressum  in  requiem  comparat  recto  cursui,  huic 
casum  opponit:  atque  ita  utroque  membro  meta- 
phoram  continuat.  Quamquam  simul  alludit  ad 
historiam,  quam  ex  Mose  retulit,  de  iis  qui  cecide- 
runt  in  deserto  quia  fuerant  Deo  rebelles.  Ideo 
dicit  x(p  auTfiJ  uno5dy\i.a,zi,  significans  quasi  in  ta- 
bula  nobia  illic  depictam  representari  poenam  infi- 
delitatis  et  contumaciae:  nec  vero  dubium  esse  quin 
idem  nos  maneat  exitus,  si  reperietur  in  nobis  simi- 
lis  incredulitas.  Ergo  cadere  pro  perire  accipitur: 
vel,  ut  clarius  dicam,  non  pro  peccato,  sed  pro 
poena.  Sed  tam  priori  verbo  Ingrediendi  translatio 
respondet,  quam  tristi  excidio  patrum,  quorum 
eiemplo  terrere  voluit  ludaeos. 

12.  Vivus  enim,  etc.  Quidquid  hic  de  verbi 
efficacia  disserit,  huc  pertinet,  ut  sciant  impune  non 
posse  contemni.  Ac  si  diceret:  quoties  nos  Domi- 
nus  voce  sua  compellat,  serio  agit  nobiscum,  ut 
omnes  mteriorea  sensus  nostros  afficiat.  Itaque 
nulla  est  pars  animae  quam  non  oporteat  permo- 
veri.  Caeterum  antequam  ultra  progredimur,  viden- 
dum  est  loquaturne  generaliter  apostolus  de  verbo, 
an  peculiariter  ad  fideles  hoc  referat.  Constat  enim 
non  peraeque  in  omnibus  efficax  esse  Dei  verbum. 
Nam  erga  electos  vim  suam  exserit,  ut  vera  sui 
agnitione  humiliati  ad  Christi  gratiam  confugiant. 
Quod  fieri  nequit  quin  usque  ad  intimum  cor  pene- 
tret:  excutienda  est  enim  bypocrisis,  quae  miros 
habet  ac  piusquam  flexuosos  recessus  in  cordibus 
hominum:  deinde  non  leviter  nos  pungi  vel  lanci- 
nari,  sed  penitus  vulnerari  oportet,  ut  mortis  aeter- 
nae  sensu  prostrati  nobis  mori  discamus.  Denique 
nunquam  renovabimur  tota  mente  (quod  tamen 
Paulus  praecipit)  donec  huius  spiritualis  gladii  acie 
confectus  fuerit  vetus  noster  homo.  Unde  fideles 
aiibi  (Phil.  2,  17)  Paulus  dicit  Deo  immolari  per 
evangelium:  quia  non  possunt  aliter  in  obsequium 
Dei  redigi,  quam  si  intereat  propria  ipsorum  volun- 

Calvim  opera.    Vol.  LV. 


tas:  nec  aliter  possunt  lucem  divinae  sapientiae 
percipere,  nisi  exatincta  carnis  prudentia.  In  re- 
probis  nihii  lalc  apparet:  nam  vel  secure  despiciunt 
loquentem  Deum,  adeoque  subsannant:  vel  obstre- 
punt  eius  doctrinae,  ac  contumacilor  in  eam  insur- 
gunt.  Denique  sicuti  verbum  Dei  raalleus  est,  ita 
cor  illi  habent  incudis  instar,  ut  ictus  quantumvi.s 
validos  sua  duritia  rcpellat.  Ergo  multum  abest 
quiii  verbum  Dei  peuetret  in  ipsos  ad  diviaio- 
nem  usque  animae  et  spiritus.  Unde  videtur 
hoc  elogium  restringendum  ad  solos  fideles,  quando 
soli  ita  ad  vivum  examinantur.  Verum  contextus 
apostoli  ostendit  hanc  sententiam  esse  universalem, 
et  quae  ad  reprobos  quoque  ipsos  patet.  Nam  ut- 
cunque  non  emoUiantur,  sed  ferreum  cor  aut  chaly- 
beum  verbo  Doi  opponant:  necesse  est  tamen  ipsos 
reatu  suo  constringi.  Rident  quidem,  sed  risum 
sardonium,  quia  intus  se  quasi  strangulari  sentiunt: 
tergiversantur  variis  modis,  ne  ad  Dei  tribunal 
accedant :  sed  inviti  ab  hoc  ipso  verbo,  cui  proterve 
insultant,  protrahuntur:  ut  apte  rabidis  canibus 
conferri  possint,  qui  mordentes,  vel  unguibus  appe- 
tentes  catenam  cui  sunt  allegati,  nihil  tamen  pro- 
ficiunt,  quia  nihilominus  manent  constricti.  Deinde 
etiamsi  non  primo  statim  die  exstet  hic  verbi 
efFectus,  tandem  ex  eventu  iudicare  licebit,  non 
frustra  cuiquam  fuisse  praedicatum.  Generale  certe 
est  quod  Christus  pronuntiat,  spiritus  quum  venerit 
arguet  mundum  (lohan.  16,  8).  Atqui  spiritus  hoc 
iudicium  per  evangelii  praedicationem  exercet. 
Postremo  etiamsi  hanc  vim  non  semper  exserat 
erga  homines  verbum  Dei,  habet  tamen  in  se  quod- 
ammodo  inclusam.  Apostolus  autes  hic  de  eius 
natura  proprioque  officio  disputat  in  hunc  tantum 
finem,  ut  sciamus  conscientias  nostras,  simul  atque 
auribus  insonuit,  reas  ad  Dei  tribunal  citari.  Ac 
si  diceret:  Si  quis  putet  aerem  inani  sonitu  ver- 
berari  quum  profertur  Dei  verbum,  valde  errat: 
res  enim  viva  est,  et  occultae  energiae  plena,  quae 
nihil  in  homine  intactum  relinquat.  Haec  ergo 
summa  est,  simul  atque  sacrum  os  aperuit  Deus, 
debere  sensus  omnes  nostros  recipiendo  eius  verbo 
patefieri :  quia  non  velit  frustra  voces  spargere  quae 
aut  evanescant,  aut  neglectae  in  terram  cadant: 
sed  efficaciter  compellare  hominum  conscientias,  ut 
imperio  suo  subiioiat:  itaque  hanc  vim  indidisse 
verbo  suo,  ut  omnes  animae  partes  excutiat,  examinet 
cogitationes,  affectus  diiudicet,  se  denique  iudicem 
ostendat.  Sed  hic  exoritur  nova  quaestio,  de  legene 
an  de  evangelio  hoc  sit  intelligendum.  Qui  de  lege 
apostolum  loqui  putant,  adducunt  illa  Pauli  testi- 
monia:  Ministerium  esse  mortis,  Hteram  esse  quae 
ocoidat,  nihil  praeter  iram  afFerre,  et  reliqua  eius- 
modi  (2.  Cor.  3,  6.  7;  Rom.  4,  15).  Sed  hic  di- 
versos  etiam  efifectus  apostolus  notat:  est  enim  (ut 
diximus)  vivifica  quaedam   occisio  animae,   quae  fit 

4 


51 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


52 


per  evangolium.  Sciamus  ergo  apostolum  do  uni- 
versrt  Dei  ilocirina  concionari,  quum  dicit  vivam 
esse  et  etficacem.  Ita  Paulus  testatur  (2.  Cor.  2,  16), 
ex  liuu  pracdicatione  prodire  odorem  mortis  in  mor- 
tem  incredulis,  vitae  in  vitam  fidelibus:  ut  Deus 
uuuquam  frustra  ioquatur  quin  alios  ad  saiutem 
adducat,  alios  praecipitor  in  exitium.  Haec  est 
ligandi  ot  solvendi  potestae  qua  Doniinus  apostolos 
suos  instruxit.  Haoc  est  spiritualis  potentia  de  qua 
Paulus  gloriatur,  2.  ad  Corintbios  cap.  10,  4.  Et 
saue  uunquam  iu  Cbristo  salutem  nobis  promittit 
quin  ex  advcrso  vindictam  incredulis  deuuntiet,  qui 
Christum  respuendo  mortem  sibi  acccrsunt.  Prae- 
terea  notaudum  est  apostolum  hic  de  verbo  Dei 
disserere  quod  hominum  ministerio  ad  nos  affertur. 
Delirue  enim  sunt  illae  cogitationes,  atque  etiam 
perniciosae,  iuternum  quidem  verbum  esse  efficax : 
sed  quod  prodit  ex  ore  hominis  esse  mortuum, 
omnique  carere  efiectu.  Fateor  sane  efficaciam  non 
provenire  ex  lingua  hominis,  uec  in  sonitu  ipso 
residere:  sed  totam  spiritui  sancto  debere  acceptam 
ferri:  hoc  tamen  nou  impedit  quomiuus  spiritus 
virtutem  suam  proforat  in  verbo  praedicato.  Deus 
enim  quia  uou  per  se  loquitur,  sed  per  homiues, 
sedulo  huc  iucumbit,  ue  ideo  coutemptim  excipiatur 
sua  doctrina  quod  homines  sint  eius  ministri.  Sic 
Paulus,  quum  evangelium  uominat  potentiam  Dei, 
data  opera  ornat  hoc  titulo  suam  pradicationem, 
quam  aliis  probrosam  videbat  esse,  ab  aliis  con- 
temni.  Et  quum  alibi  (Rom.  10,  8)  docet  salutem 
uobis  conferri  per  fidei  doctrinam,  nomiuatim  eam 
esse  exprimit  quae  praedicatur.  Videmus  ut  semper 
Deus  ex  professo  doctrinam,  quae  uobis  hominum 
opera  administratur,  commendet,  quo  nos  contineat 
iu  eius  revereutia.  Porro  quum  vivus  sermo 
vocatur,  subaudienda  est  relatio  ad  homines,  quod 
melius  patet  ex  secundo  epitheto:  ostendit  enim 
qualis  haec  sit  vita,  quum  efficacem  deinde  no- 
miuat.  Nam  apostoli  consilium  est  docere  qualis 
sit  erga  nos  verbi  usus.  Metaphoram  gladii  aliis 
etiam  in  locis  scriptura  usurpat:  sed  apostolus  sim- 
plici  comparatione  non  coutentus  sermonem  Dei 
quovis  gladio  pene trantiorem  esse  dicit, 
et  quidem  utrinque  sciudeutes  quia  tunc  fre- 
quens  erat  gladiorum  usus,  qui  partem  unam  ob- 
cusam  habentes,  altera  tautum  scindebaut. 

Pertingens  usque,  etc.  Nomen  auimae  saepe 
idem  valet  quod  spiritus:  sed  quum  simul  iun- 
guntur,  prius  comprehendit  sub  se  afFectus  omnes: 
posterius  facuUatem  quam  vocant  intellectualem, 
significat.  Ita  Paulus,  1.  Thessal.  capite  5,  23, 
quum  Deum  precatur  ut  iutegrum  eorum  spiritum 
et  animam  et  corpus  conservet  usque  in  adventum 
Christi,  nihil  aliud  sibi  vult  quam  ut  intellectu  et 
voluntate  externisque  actionibus  puri  et  casti  ma- 
neant.     Similiter   lesaias,   cap.  26,  9,   quum   dicit: 


Anima  mea  desideravit  te  noctu,  spiritu  meo  quae- 
sivi  to.  IIoc  ccrte  intelligit,  se  ita  quaorendo  Deo 
intentum  esse,  ut  meutem  simul  et  cor  illuc  applicet. 
Scio  alios  secus  interpretari :  sod  mihi  facilo  omncs 
sani,  ut  sporo,  assentientur.  Nunc  veniamus  ad 
pracscntem  locum.  Portingit  verbum  Dei  ad  divi- 
sionem  animao  et  spiritus:  hoc  est,  examen  habet 
de  tota  hominis  anima:  inquirit  onim  in  cogitationos, 
voluntatem  cum  suis  omnibus  dcsiduriis  scrutatur. 
Eodem  pertinet  quod  subiicit  de  compagibus  et 
meduUis.  Significat  enim  uihil  esse  tam  durum 
aut  solidum  in  homine,  uihil  tam  recouditum  quo 
non  pervoniat  haec  verbi  efficacia.  IIoc  est  quod 
dicit  Paulus,  1.  ad  Corinthios  capite  14,  24,  valere 
prophetiam  ad  coargueudos  et  diiudicaudos  homines: 
ut  occulta  cordis  in  lucem  prodeant.  Et  quum  offi- 
cium  Christi  sit  retegere,  proferrequo  in  medium 
cogitatioues  ex  cordis  latebris:  id  per  evangelium 
magna  ex  parte  efficit.  Est  igitur  sermo  Dei  xpixt- 
xij,  quia  meutem  hominis  quasi  ex  labyrintho,  quo 
prius  tenebatur  implicita,  iu  lucem  coguitionis  educit. 
Nullae  enim  densiores  sunt  tenebrae  quam  infideli- 
tatis:  et  hypocrisis  horrendum  iu  modum  nos  ex- 
caecat.  Teuebras  illas  discutit  sermo  Dei,  hypocrisin 
profligat.  Hinc  discretio  vel  diiudicatio  haec,  cuius 
memiuit  apostolus:  quouiam  vitia,  quae  sub  falsa 
virtutum  specie  latebaut,  cognosci  iucipiunt  absterso 
fuco.  Quod  si  in  suis  latebris  ad  tempus  manent 
reprobi,  sentiunt  tamen  demum  illuc  quoque  verbi 
lucem  penetrasse,  ut  non  effugiant  Dei  iudicium. 
Hinc  fremitus  eorum,  adeoque  furor:  quia  nisi  verbo 
perculsi  essent,  uon  ita  proderent  suam  insaniam, 
cuperent  enim  eludere,  vol  tergiversando  eS^ugere 
vim  ipsius.  Dissimulare  etiam  cuperent:  hoc  iliis 
Deus  non  permittit.  Ergo  quoties  vel  obloquuntur, 
vel  excandescunt  adversus  Dei  verbum,  vim  eiqs, 
quamlibet  iuvitos  ac  repugnantes,  intus  sentire  se 
fateutur. 

13.  Nec  ulla  est  creatura,  etc.  Copula  hic  (meo 
iudicio)  causalem  particulam  valet:  nam  ut  con- 
firmot  iilud,  verbo  Dei  quidquid  in  homiue  abscon- 
ditum  est  diiudicari ,  argumentum  a  natura  Dei 
sumit.  Nulla,  inquit,  creatura  est  quae  lateat  oculos 
Dei.  Ergo  uihil  tam  profundum  erit  in  anima  ho- 
minis  quod  non  extrahatur  in  lucem  eius  verbo 
quod  autorem  suum  refert.  Sicuti  euim  officium 
Dei  est  scrutari  corda:  ita  hanc  coguitionem  verbo 
suo  exercet.  Hoc  dum  non  considerant  interpretes, 
verbum  Dei  scilicet  iustar  conti  esse,  quo  experitur 
et  inquirit  quid  in  cordibus  nostris  lateat:  violeuter 
torseruut  hunc  totum  locum,  nec  tamen  se  expediuut. 
At  omnem  difficultatem  tollit  ratiocinatio  ista,  verbo 
Dei  sincere  et  serio  cordis  afi^ectu  esse  obediendum: 
quia  Deus,  qui  cordium  est  cognitor,  has  partes 
assignaverit  verbo  suo,  ut  penetret  ad  intimas  usquo 
cordis   cogitationes.     Fefellit   etiam   interpretes   am- 


53 


CAPUT  IV, 


54 


bigua  loquutio,  npbn;  8v  Tj(irv  6  Xoyoz:  nam  vcrterunt, 
ad  quem  nobis  est  sormo.  Atqui  potius  vertendum 
erat,  cum  quo  nobis  est  ratio:  cuius  orationis  hic 
est  sonsus,  Deum  esse  qui  nobiscum  agit:  vel  cum 
quo  nobis  est  negotium,  ideoque  non  esse  ludendum 
quasi  cum  homine  mortali.  Sed  quoties  verbum 
eius  uobis  proponitur,  contremiscendum  esse:  qnia 
nihi!  ipsum  lateat. 

14.  Hahentes  igitur  pontificem  magnum  qui  coelos 
ingressus  est,  lesum  filium  Dei,  teneamus  confessionem, 
15.  Neque  enim  hahemus  pontificem  qui  compati  non 
possit  infirmitatibus  nostris:  sed  in  omnibus  tentatum, 
secundum  similitudinem,  ahsque  peccato.  16.  Acceda- 
mus  igitur  cum  fidwia  ad  thronum  gratiae,  ut  ob- 
tineamus  misericordiam ,  et  gratiam  inveniamus  in 
auxilium  opportunum. 

14.  Habentes  igitur.  Hactenus  disseruit  de 
Christi  apostolatu,  nunc  ad  secundum  eius  munus 
transit.  Diximus  enim  duplicem  personam  filio  Dei 
fuisse  impositam  quum  ad  nos  missus  fuit,  nempe 
doctoris  et  sacerdotis.  Itaque  postquam  hortatus 
est  apostolus  ludaeos  ut  obedienter  amplectantur 
Christi  doctrmam:  nunc  demonstrat  quem  fructum 
eius  sacerdotium  attulerit.  Atque  hoc  secundum 
est  ex  duobus  membris  disputatiouis  quam  tractat. 
Apposite  autem  sacerdotium  connectit  cum  aposto- 
latu,  quum  admonet  hunc  utriusque  esse  finem,  ut 
perveniamus  ad  Deum.  Illatione  utitur,  quia  prius 
hoc  etiam  caput  attigerat,  Christum  esse  nobis  pon- 
tificem:  sed  quia  sacerdotii  vis  non  percipitur  nisi 
ex  doctrina,  hanc  viam  sterni  oportuit,  ut  animos 
ad  Christum  audiendum  praepararet.  Nunc  restat, 
ut  qui  magistrum  eum  agnoscunt,  seque  dociles  illi 
praebent  discipuioa,  discant  quoque  ex  ore  eius  vel 
schola,  quaenam  sit  utilitas  sacerdotii  eius,  et  qualis 
U8U8  ac  finis.  Primo  dicit,  habentes  pontificem 
lesum  filium  Dei,  oonfessionem  teneamus. 
Confessio  hic,  ut  antea,  pro  fide  capitur  metony- 
mice.  Quia  autem  sacerdotium  ad  sanciendam  doc- 
trinam  valere  debet,  hinc  colligit  apostolus,  non 
esse  cur  haesitemus  aut  vacillemus  in  fide  evangelii, 
quam  filius  Dei  comprobavit  ac  sancivit.  Quisquis 
enim  ratam  non  habet  hanc  doctrinam,  detrahit  filio 
Dei,  ac  sacerdotis  honore  ipsum  spoliat:  tale  inquam, 
ac  tantum  pignus  fiduciam  addere  nobis  debet,  ut 
intrepide  recumbamus  in  evangellum. 

15.  Neque  enim  habemus,  etc.  In  nomine  filii 
Dei,  quod  posuit,  subest  ea  maiestas  quae  nos  ad 
timorem  et  obsequium  adigat.  Verum  si  nihil  in 
Christo  aliud  consideremus,  nondum  pacatae  erunt 
conscientiae.  Quis  enim  non  reformidet  filii  Dei 
conspectum,  praesertim  quum  reputamus  qualis  sit 
nostra  conditio,  nobisque  in  mentem  veniunt  peccata 
nostra?     Deindo  ludaeis  aUud  obstare  poterat,  quia 


levitico  sacerdotio  assuevorant:  illic  cernebant  ho- 
minem  mortalem  unum  ex  aliis  electum  qui  sanc- 
tuarium  ingrodiebatur,  ut  sua  deprecatione  recon- 
ciliaret  fratres  suos  Deo.  Hoc  magnum  est,  quum 
mediator,  qui  placare  erga  nos  Dcum  potest,  unus 
est  ex  nobis.  Haec  illecebra  poterat  ludaeoe  illa- 
queare,  ut  sacerdotio  levitico  semper  essent  addicti, 
nisi  occurrcret  apostolus,  ac  ostenderet  Hlium  Dei 
non  modo  excellere  gloria,  sed  aequa  bonitate  et 
indulgentia  erga  nos  esse  praeditum.  In  hoc  igitur 
capito  versatur  quum  dicit  illum  exercitatum  esse 
nostris  infirmitatibus,  ut  nobis  condoleat.  Quod  ad 
au(i7:a^£tav  pertinet,  nolo  subtilius  de  ea  disputare. 
Frivola  enim  non  minus  quam  curiosa  est  ista 
quaestio,  num  obnoxius  sit  nunc  Christus  nostris 
miseriis.  Nec  vero  apostolus  talibus  argutiis  et 
otiosis  speculationibus  fatigarc  nos  voluit:  sed  tan- 
tum  docere,  non  procul  quaerendum  esse  media- 
torem,  quum  nobis  Christus  ultro  manum  porrigat: 
non  esse  causam  cur  Christi  maiestate  absterreamur, 
quum  nobis  sit  frater:  non  esse  timendum  ne  quasi 
malorum  expers  nullo  tangatur  humanitatis  sensu 
ad  opem  nobis  ferendam,  quum  infirmitates  nostras 
susceperit,  quo  esset  ad  succurrendum  propensior. 
Tota  igitur  apostoli  oratio  ad  fidei  sensum  referenda 
est:  quia  non  disputat  qualis  sit  in  se  Christus, 
sed  qualem  se  nobis  ostendat.  Similitudinem  naturae 
intelligit:  quo  significat  Christum  simul  cum  carne 
nostra  atFectus  quoque  induisse,  ut  non  modo  se 
verum  hominem  comprobaret,  sed  ipso  experimento 
ad  iuvandos  miseros  erudiretur:  non  quia  opus  tali- 
bus  rudimentis  habuerit  filius  Dei:  sed  quia  nos 
aliter  quam  de  salute  nostra  curam  gerit,  mente 
apprehendere  non  possumus.  Quoties  ergo  sub  car- 
nis  nostrae  infirmitatibus  laboramus,  nobis  in  mentem 
veniat,  easdem  filium  Doi  expertum  esso:  ut  nos 
sua  virtute  erigat  ne  illis  obruamur.  Sed  quaeri 
potest  quid  per  infirmitates  intelligat:  varie 
enim  accipitur  hoc  nomen.  Quidam  frigus  et  ca- 
lorem,  famem,  et  alias  corporis  necessitates :  deinde 
contemptum,  inopiam,  et  reliqua  eius  generis  in- 
telligunt,  sicuti  apud  Paulum  multis  locis:  ac  prae- 
sertim  2.  ad  Corinthios  cap.  12,  10.  Sed  verius 
sentiunt  qui  simul  cum  externis  aerumnis  compre- 
hendunt  animi  affectus,  quales  sunt  metus,  tristitia, 
horror  mortis,  et  similes.  Et  certe  frustra  alioqui 
addita  esset  restrictio,  absque  peccato:  nisi  de 
affectibus  sermo  esset,  qui  semper  in  nobis  vitiosi 
sunt  propter  naturae  pravitatem:  in  Christo  autem, 
in  quo  summa  rectitudo  et  absoluta  puritas  fuit, 
immunes  fuerunt  ab  omni  vitio.  Paupertas  certe, 
et  morbi,  et  quae  extra  nos  sunt,  in  peccatum  non 
imputantur.  Ergo  quum  de  infirmitatibus  loquitur 
quae  peccato  sunt  affines,  minime  dubium  est  quin 
afi^ectus  animi  designet,  quibus  obnoxia  est  hominum 
natura,    idque    propter    infirmitatem    suam.      Nam 

4* 


5n 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


56 


potior  in  eo  est  angclorum  conditio  qiinm  nostra, 
quotl  non  (lolent,  non  motuunt,  non  torquontur 
variis  curie,  mortem  non  formidant.  Has  infirmi- 
tates  ultro  Christus  susccpit,  ot  cum  illis  certare 
Toluit:  non  modo  ut  dc  illis  victoriam  nobis  ac- 
quiroret,  sed  etiam  ut  certo  simus  pcrsuasi  illum 
iiobis  prope  adesse  quoties  illas  exporimur.  Ita  non 
essentia  tantum  factus  est  homo,  scd  humanao  etiam 
naturao  qualitatcs  in  sc  rocepit.  Restrictio  tamen 
additur,  absquc  pcccato:  quia  somper  tenendum  est 
hoc  discrimeu  inter  afFectus  Christi  ct  nostros:  quod 
illi  recte  scmper  compositi  fuerunt  ad  veram  iustitiae 
regulam:  nostri  autem  qui  ox  turbido  fonte  manant, 
semper  resipiunt  originis  suae  naturam,  quia  turbu- 
lonti  sunt  ot  etfraones. 

16.  Acccdcmius  igitnr  ciitn  fiducia,  etc.  Conchidit, 
accessum  omnibus  ad  Deum  patere  qui  freti  media- 
tore  Ohristo  ad  eum  accedunt :  imo  hortatur  fideles 
ut  se  in  Dei  conspcctum  oflerre  sine  ulia  dubitatione 
audeant.  Atque  hic  praecipuus  est  spiritualis  doc- 
frinae  fructus,  certa  invocandi  Dei  fiducia:  sicuti 
rursum  concidit  ac  perit  tota  religio  quum  eripitur 
haec  certitudo  conscientiis.  Unde  colligere  promp- 
lum  est,  in  papatu  esstinctam  fuisse  evangelii  lucem, 
ubi  iubentur  miseri  homines  dubitare  sintne  pro- 
pitium  Deum  an  infensum  habituri.  Praecipiunt 
quidem  ut  Deus  quaeratur:  sed  neque  via  ostenditur 
qua  perveniri  ad  eum  possit,  et  obseratur  ianua 
qua  sola  ingredi  licebat.  Verbo  fatentur  Christum 
mediatorem,  sed  re  ipsa  sacerdotii  eius  virtutem 
abolent,  ipsumque  honore  spoliant.  Nam  ita  sta- 
tuendum  est,  Christum  vere  mediatorem  non  co- 
gnosci  quin  eximatur  hominibus  dubitatio,  an  adire 
ad  Deum  necne  ipsis  liceat.  Alioqui  non  staret 
haec  consequentia:  Habemus  pontificem  qui  ad  nos 
iuvandos  voluntarius  est:  ergo  secure  et  citra  ullam 
haesitationem  adeundum  nobis  esse  thronum  Dei. 
Et  sane  si  ita  persuasi  essemus,  Christum  uitro 
nobis  manum  protendere,  quis  non  plenam  adeundi 
fiduciam  conciperet?  Verum  est  igitur  quod  dixi, 
Christi  sacerdotio  suam  adimi  virtutem,  quamdiu 
haesitant  homines  et  anxii  sunt  in  quaerendis  me- 
diatoribus:  quasi  unus  ille  non  sufficiat,  cuins  patro- 
cinio  quicunque  vere  suffulti  sunt  (quemadmodum 
hic  apostolus  praecipit)  certo  constituunt  exaudiri 
suas  preces.  Fundamentum  huius  fiduciae  est,  quod 
Dei  thronus  non  maiestate  nuda  insignitur  quae 
nos  obstupefaciat:  sed  ornatur  novo  titulo,  nempe 
gratiae,  qui  semper  nobis  in  memoriam  venire 
debet  quum  Dei  conspectum  refugimus.  Nam  fieri 
non  potest  quin  Dei  gloria,  ei  eam  solam  mente 
apprehendamus,  nos  protinus  desperatione  absorbeat: 
ita  thronus  eius  erit  formidabiiis.  Apostolus  ergo 
ut  diffidentiae  medeatur,  omnique  trepidatione  mentes 
nostras  iiberet,  illum  vestit  gratia,  nomenque  illi 
imponit  quod  suavitate  nos  sua  aliiciat:  ac  si  diceret, 


quandoquidem  Dous  throno  suo  quaei  insigne  gratiao 
patorniquo  erga  nos  amoris  praefixit,  non  ost  quod 
ab  aditu  nos  arceat  eius  maiostas.  Sumraa  cet, 
tuto  nos  invocare  Deum,  quum  nobis  propitium 
0880  scimus:  id  autem  ficri  Christi  bcnoficio,  quom- 
admodum  habetur  ad  Ephesios  capite  3,  12.  Quia 
dum  in  suam  fidem  ac  clientelam  nos  Christus  re- 
cipit,  Dei  maiestatem,  quae  formidabilis  alioqui  esse 
potorat,  bonitate  velat,  no  quid  illic  apparet,  praeter 
gratiam  paternumque  favorem. 

Ut  oUineamus  miscricordiam,  etc.  IIoc  non  sine 
magna  causa  additur,  ut  nominatim  eos  confirmet 
qui  misericordia  indigent,  ne  quis  misoriao  suae 
sensu  deiectus  viam  sibi  sua  diffidentia  obstruat. 
Loquutio  haec:  Ut  obtineamus  misericordiam,  primo 
suavissimam  doctrinam  continet:  quicunquo  Christi 
patrocinio  subnixi  Deum  procati  fuerint,  de  obti- 
nenda  misericordia  certos  fore.  Omnibus  tamen 
qui  hanc  viam  non  tenuerint,  oblique  minatur 
apostolus,  ac  Deum  iliis  fore  inexorabilera  significat, 
quia  unicam  eius  placandi  rationem  contempserint. 
Addit,  in  auxilium  opportunum:  hoc  est,  si 
velimus  impetrare  quaecunque  sunt  in  salutem 
nostram  necessaria.  Opportunitas  autem  ista  ad 
tempus  vocationis  respicit,  secundum  illud  lesaiae 
(losa.  49,  8)  quod  Paulus  ad  ovangelii  publicationem 
accommodat  (2.  Corin.  6,  2).  Ecce  nunc  tempus 
acceptum,  etc.  Respicit  enim  apostolus  ad  illum 
diem  hodiernum  quo  Deus  nobiscum  loquitur.  Quod 
si  Deo  hodie  loquente  in  crastinum  difFerimus, 
veniet  nox  intempesta,  qua  non  amplius  licebit 
quod   iam  licet,   frustraque  ostio  clauso  pulsabimus. 


CAPUT  V. 

1.  Omnis  namque  pontifex  ex  hominibus  assump- 
tus,  pro  liominihus  consiituitur  ad  ea  quae  ad  Deum 
pertinent,  ut  offerat  dona  et  sacrificia  pro  peccatis, 
2.  qui  possit  placahilem  se  praebere  ignorantibus  et 
errantibus:  quando  ipse  quoque  circumdatus  est  in- 
firmitate.  3.  Et  propter  hanc  debet,  qtiemadmodum 
pro  populo,  ita  et  pro  se  ipso  offerre  pro  peccatis. 
4.  Ac  nemo  sibi  usurpat  honorem:  sed  qui  vocatur  a 
Deo,  sicut  et  Aaron.  5.  Quare  nec  Christus  se  ip^sum 
glorificavit  ut  esset  pontifex:  sed  qui  loquutus  est  ad 
eum:  Filius  meus  es  tu,  ego  hodie  genui  te.  6.  Quem- 
admoduni  et  alibi  dicit,  Tu  es  sacerdos  in  aeternum 
secundum  ordinem  Melchisedec. 

1.  Omnis  namque  pontifex.  Comparat  Christum 
cum  sacerdotibus  leviticis:  ac  docet  quid  cum  illis 
simile  habeat  vel  diversum.  Huc  autem  spectabit 
tota  disputatio  ut  probe  intelligatur  officium  Christi: 
deinde  quidquid  sub  lege  institutum  fuit,  eius  causa 
fuisse  institutum.    Hinc  tandem  sibi  transitum  faciet 


57 


CAPUT  V. 


58 


apostolus  ad  docendam  voteris  sacordotii  abrogatio- 
nem.  Primo  dicit,  assumi  ex  hominibus  sacer- 
dotes.  Deinde  non  rem  privatam,  sed  totius  populi 
agere.  Tertio  non  debere  inanes  accedcre  ad  pla- 
candum  Deum,  sed  sacrificiis  instructos.  Quarto 
infirmitatum  nostrarum  non  drbero  csse  expertes, 
quo  libentius  succurnxnf.  laboruntibns.  Postrenio 
non  temere  ad  munus  obeundum  debere  prosilire : 
sed  tunc  demum  honorem  esse  legitimum,  ubi  a 
Deo  elccti  sunt  et  comprobati.  Nunc  de  singulis 
membris  breviter  tractemus.  Prius  tamen  coargu- 
enda  e&t  eorum  inscitia  qui  haec  trahunt  ad  tempus 
nostrum,  quasi  idem  hodie  esset  sacerdotum  usus 
ad  victimas  ofl^erendas:  quamquam  non  longa  refu- 
tatione  opus  habet.  Quid  enim  apertius  quam  veri- 
tatem,  quae  in  Christo  est,  cum  figuris  conferri: 
quae  ut  tempore  fuerunt  priores,  ita  nunc  cessarunt? 
atque  id  melius  ex  contextu  patebit.  Quare  plus 
quam  ridiculi  sunt  qui  missae  sacrificium  stabilire 
volunt  ex  hoc  loco.  Redeo  ad  verum  apostoli  sen- 
sum.  Sacerdotes  ex  hominibus  dicit  assumi:  hinc 
sequitur  Christum  oportuisso  verum  esse  hominem. 
Nam  quia  longe  a  Deo  distamus,  in  eius  conspectu 
quodammodo  sistimur  in  Sacerdotis  persona :  quod 
non  fieret  nisi  unus  esset  ex  nobis.  Itaque  quod 
communem  nobiscum  habet  naturam  filius  Dei,  adeo 
hoc  non  minuit  eius  dignitatem,  ut  magis  nobis 
commendet.  Nam  ideo  ad  conciliandum  nobis  Deum 
est  idoneus,  quia  homo  est.  Ideo  nominatim  Paulus 
ut  ipsum  mediatorem  esse  probet,  hominem  vocat: 
quandoquidem  si  ex  angelis  vel  aliunde  assumptus 
esset,  quia  ad  nos  usque  non  pertingeret,  non  posse- 
mus  per  ipsum  Deo  coniungi. 

Fro  Jiominibus.  Secundum  membrum :  Quod 
non  sibi  privatim  ministret  Sacerdos,  sed  in  com- 
mune  populi  bonum  sit  institutus.  Atque  hoc  notare 
operae  pretium  est,  ut  sciamus  nostram  omnium 
salutem  agi  ac  verti  in  Christi  sacerdotio.  Speciem 
utilitatis  exprimunt  haec  verba:  Ordinat  eaquae 
ad  Deum  pertinent:  quamquam  hic  potest  esso 
duplex  lectio,  quia  verbum  xat^taxaxac,  tam  passivam 
quam  activam  significationem  habet.  Qui  passive 
accipiunt  ita  vertunt:  Constituitur  in  his:  atque  ita 
subaudiunt  praepositionem  quae  serviat  articulo  Ta. 
Mihi  altera  interpretatio  non  minus  placet:  Curat 
pontifex  vel  ordinat  quae  ad  Deum  pertinent:  nam 
constructio  melius  fluit,  et  sententia  est  plenior. 
Utrovis  tamen  modo  accipere  libeat,  huc  tendit 
apostoius,  nobis  cum  Deo  nihil  esse  nisi  adsit  sacer- 
dos.  Nam  quum  profani  simus,  quid  nobis  cum 
sacris?  Denique  alieni  sumus  a  Deo  eiusque  cultu, 
donec  se  interponat  sacerdos,  vicesque  nostras  sus- 
cipiat. 

Vt  offerat  dona.  Tertium  quod  in  sacerdote 
ponit,  est  donorum  oblatio.  Duae  tamen  hic  sunt 
voces,  dona  et  victimae:  quarum  prior  (meo  iudicio) 


complectitur  varias  eacrificiorum  specics:  ita  cst 
quasi  genus.  Secunda  autem  expiationis  sacrificia 
specialiter  designat.  Summa  tamen  est,  sacerdotem 
nounisi  interccdonte  victima,  pacificatorem  esse  inter 
Deum  et  homines,  quia  sine  sacrificio  non  expiantur 
peccatri,  noc  placatur  ira  Doi.  Proinde  quoties  do 
reconciliatione  Dei  et  hominum  agitur,  praeeat 
semper  hoc  pignus  necesse  est.  Ita  videmus  angeios 
impetrando  Dei  favori  minime  paros  osse,  quia 
sacrificio  nullo  instructi  sunt.  Idem  et  de  prophetis 
atque  apostolis  sentiendum.  Solus  ergo  Christus 
est  qui  sublatis  per  sacrificium  suum  peccatis  Doum 
nobis  exorat. 

2.  Qui  possit.  Quartum  hoc  membrum  non- 
nullam  habet  cum  primo  affinitatem :  distingui  tamen 
debet.  Nam  illic  docebat  apostohis,  in  unius  hominis 
persona  coniungi  Deo  genus  humanum :  quia  ex 
eadem  carne  et  natura  omnes  homines  constent. 
Nunc  aliud  attingit,  Sacerdotem  peccatoribus  aequum 
et  fiicilem  esse  debere,  quia  socius  sit  infirmitatum, 
MsTptoTrai^erv,  quod  verbum  hic  apostolus  usurpat, 
varie,  exponunt  tam  graeci  quam  latini  interpretes. 
Ego  tamen  simpliciter  idem  valere  puto,  ac  si 
dictum  csset,  accommodare  se  ad  aunTca^etav.  Non 
omnia  quidem,  quae  hic  de  leviticis  sacerdotibus 
praedicantur,  Christo  conveniunt.  Scimus  enim 
Christum  ab  omni  peccati  contagione  fuisse  im- 
muneui.  Quare  in  hoc  diflfert  ab  aliis,  quod  non 
opus  habuit  sacrificium  pro  se  offerre.  Verum  satis 
est  quod  infirmitates  nostras  ipse  quoque  sustinuerit, 
tametsi  a  peccato  vacuas  et  puras.  Ergo  quod  ad 
veteres  illos  et  leviticos  pertinet,  dicit  apostolus  in- 
firmitati  humanae  fuisse  obnoxios.  Et  ideo  propria 
quoque  peccata  expiasse  sacrificiis,  ut  aliorum  er- 
ratis  non  tantum  aequiores  essent,  sed  etiam  con- 
dolescerent.  Haec  pars  ad  Christum  eatenus  debet 
accommodari,  ut  inseratur  illa  exceptio  cuius  prius 
meminit:  nempe  quod  sine  peccato  expertus  sit 
nostras  infiruiitates.  Quamquam  autem  peccati  semper 
expers  fuerit :  solus  tamen  ille  infirmitatum  seneus, 
de  quo  dictum  est,  abunde  in  eo  valet,  ut  propen- 
sus  sit  ad  nos  iuvandos,  clemens  et  facilis  ad  ignos- 
cendum,  sollicitus  de  malis  nostris.  Summa  haec 
est,  Christum  non  modo  propter  carnis  et  naturae 
unitatem  nobis  fratrem  esse:  sed  infirmitatum  nostra- 
rum  societate  ad  indulgentiam  et  facilitatem  induci 
et  quasi  formari.  Participium  ouvafievos  plus  valet 
quam  in  communi  nostro  sermone.  Sumitur  enim 
pro  idoneo  vel  adto.  Errantes  ot  ignorantes 
pro  peccantibus  accepit,  more  hebraico.  Nam  rJ33ir 
pro  quovis  delicti  genere  Hebraei  accipiunt:  de  qua 
re  erit  paulo  post  dicendi  locus. 

4.  Et  nemo  sibi  Jionorem.  In  hoc  membro 
partim  similitudo,  partim  diversitas  notanda  est. 
Munus  legitimum  facit  Dei  vocatio:  ut  nemo  rite 
et    ordine   illo   fungatur  nisi   a   Deo   creatus.     Hoc 


59 


EPIST.  AD  UEBUAE08 


W 


Christo  et  Aaroni  cornniune  ost,  quod  utrumque 
DouB  vocavit.  In  hoc  ditforunt,  quod  qiium  secun- 
dum  uovam  ct  divorsam  rationcm  auccesscrit  (/hris- 
tu8,  et  constitutus  fuorit  perpotuus  Saccrdos:  inde 
patet,  teuiporalo  fuisso  Aaronis  sacordotium,  quod 
ccssaro  dohucrit.  Vidomus  quursum  tondat  apostolus. 
lus  sacordotii  veudicanduni  crat  Christo.  Id  facit 
ostondens  Doum  csse  autorem.  Sed  hoc  non  suffi- 
cit,  nisi  constot,  ut  illi  sit  locus,  fincm  vetori  fuisso 
impositum.  Id  prohat,  quia  rcspicienda  est  conditio 
qua  institutus  fuit  Aaron  (uequo  onim  nostrum  cBt 
longius  oxtondero  quam  ferat  Dei  decretuni):  Mox 
autom  palam  faciot  quousquo  duraro  priorem  illum 
ordinom  Dcus  vohicrit.  Christus  ergo  lcgitimus  ost 
eacerdos:  quia  Doi  autoritate  constitutus  fuit.  Quid 
de  Aarouo  et  reliquis  eius  succcssoribus  diceudum? 
nempe  tantum  habent  iuris  quantum  iilis  a  Domino 
concessum  est:  non  quantum  illis  sua  opiniono 
homincs  defcrunt.  Caeterum  tametsi  hoc  pro  causae 
praesentis  circumstantia  dictum  cst,  licet  tamen 
gencralem  doctrinam  indo  coUigere:  nullum  in  ec- 
clesia  regimen  erigendum  esse  hominum  arbitrio, 
sod  exspectandum  esse  Doi  iussum.  Deinde  certam 
eligendi  regulam  sequendam  esse,  ut  se  nemo  pro- 
pria  libidine  ingerat.  Utrumque  distincte  notandum 
est.  Neque  onim  hic  de  personis  tantum  disserit 
apostolus,  sed  de  ipso  officio.  Negat  inquam,  pro- 
bum  et  sanctum  esse  munus  quod  sibi  homines 
finxerint  absquo  Dei  mandato.  Ut  enim  Dei  pro- 
prium  est  ecclesiam  regere :  ita  sibi  uni  hoc  asserit, 
ut  modum  rationemque  administrationis  praescribat. 
Unde  constituo  papale  sacerdotium  adulterinum  esse, 
quia  in  hominum  officina  fabricatum  est.  Nusquam 
iubet  Deus  ut  sibi  nunc  Bacrificium  offeratur  ex- 
piandis  peccatis:  nusquam  mandat  ut  in  hunc  usum 
instituantur  sacerdotes.  Quum  ergo  suos  sacerdotes 
papa  ad  sacrificandum  inauguret,  pro  legitimis  esse 
habendos  negat  apostolus.  Nisi  forte  novo  quodam 
privilegio  supra  Christum  se  efferant,  qui  ultro  sus- 
cipere  honorem  ausus  non  est,  sed  patris  vocem 
exspectavit.  Hoc  quoque  in  personis  valere  debet: 
ne  sibi  quisque  privatus  hominem  arripiat,  sed  ut 
praecedat  publica  autoritas.  Loquor  de  officiis  alio- 
qui  divinitus  ordinatis.  Quamquam  fieri  interdum 
poterit  ut  qui  a  Deo  non  erit  vocatus,  sit  tamen 
tolerandus,  utcunque  minus  probetur:  modo  sanctum 
et  Deo  probatum  sit  munus.  Multi  enim  saepe  aut 
ambitione,  aut  malis  artibus  obrepunt,  quibus  suae 
vocationis  ratio  minime  constat :  neque  tamen  pro- 
tinus  reiiciendi  erunt:  praesertim  ubi  id  publico 
ecclesiae  iudicio  tieri  nequit.  lam  ducentis  ante  ad- 
ventum  Christi  annis  foedissimae  corruptelae  re- 
gnaverant  in  occupando  sacerdotio.  In  ipso  tamen 
officio  ius  honoris  manebat  ex  Dei  vocatione.  Ho- 
mines  ipsi,  quia  oppressa  erat  ecclesiae  libertas, 
tolerabantur.    Unde  apparet  summum  defectum  esse 


in  ipso  gonero  officii:  quum  scilicot  comminiscuntur 
a  se  ipsis  hominos  quod  nusquam  Deus  praccepit. 
Quo  minus  forendi  sunt  sacrifici  romancnBes,  qui 
nihil  quam  suos  titulos  crepant  ut  sacrosancti  habo- 
antur:  quum  tamen  se  ipsi  lcgcrint  Doo  inconsulto. 

Filius  meus  es  tu.  Videri  posset  longe  petitum 
hoc  lestimonium.  Neque  onim  si  a  Doo  patro 
genitus  fuit  Christus,  ideo  ot  sacerdos  ordinatus. 
Verum  si  roputamus  ad  quid  revelatus  fuerit  ChriBtuB 
mundo,  facilo  constabit,  illi  quahiatem  hanc  ne- 
cessario  conveniro.  Primo  tamen  memoria  ropoten- 
dum  est  quod  primo  capite  diximus,  hanc  Christi 
genituram,  do  qua  psalmus  ioquitur,  fuisse  testi- 
monium  quod  illi  pater  roddidit  apud  homines. 
Itaque  non  est  hic  mutua  inter  patrem  et  filium 
relatio:  sed  potius  hominum  rospectus  habetur, 
apud  quos  illustratus  est.  Nunc  qualem  nobis 
filium  manifostavit  Deus:  At  nullo  honore,  nullaque 
facultate  praeditum?  Imo  ut  inter  se  et  homines 
mediator  esset.    Ergo  sacerdotium  continet  geuitura. 

6.  Quemadmodum  et  alibi.  Hic  clarius  exprimi- 
tur  quod  apostolus  intcndit.  Locus  est  colebris,  et 
totus  etiam  psalmus  unde  sumptus  est:  quia  vix 
aliud  exstat  luculentius  vaticinium  de  aeterno  Christi 
tam  sacerdotio,  quam  regno.  Et  tamen  ludaei 
modis  omnibus  cavillari  student  ut  obscurent  Christi 
gloriam:  sed  nihil  proficiunt.  Nam  quod  ad  Davi- 
dem  trahunt,  quasi  is  sit  quem  Deus  ad  dexteram 
suam  sedere  iubeat:  nimis  crassae  impudentiae  est. 
Scimus  nefas  fuisso  regibus  sacerdotium  attingere. 
Quare  Usias  hoc  solo  crimine  quod  se  immiscuit 
in  alionum  munus,  iram  Dei  provocavit  ut  lepra 
percuteretur.  Proinde  certum  est,  neque  Davidem, 
nequo  alium  quempiam  ex  regibus  hic  designari. 
Si  excipiant,  0^in2  interdum  vocari  principes:  fateor 
id  quidem,  sed  nego  praesenti  loco  quadrare.  Compa- 
ratio  enim  nihil  ambiguitatis  relinquit.  Melchisedec 
sacerdos  fuit  Dei.  Psalmus  testatur  hunc  regem 
quem  in  dextera  Dei  coUocavit,  fore  THD  secun- 
dum  ordinem  Melchisedec.  Quis  non  videt 
de  sacerdotio  hoc  debere  intelligi?  Nam  quia  rarum 
et  prope  singulare  exemplum  erat,  ut  idem  rex  esset 
ac  sacerdos,  saltem  in  populo  Dei  erat  inusitatum: 
ideo  Melchisedec  proponit  Messiae  exemplar.  Ac 
si  diceret:  Non  fore  impedimento  regiam  dignitatem 
quominus  sacerdotio  quoque  fungatur,  quia  huius 
rei  typus  in  Melchisedec  praecesscrit.  Et  certe 
quicunque  inter  ludaeos  sunt  aliquantum  verecundi, 
tum  de  Messia  sermonem  hic  haberi  concedunt, 
tum  etiam  sacerdotium  eius  commendari  non  dubi- 
tant.  Ubi  Graeci  verterunt  xaxa,  hebraice  legitur, 
^"1^21  Sy,  quod  significat  instar,  vel  pro  ratione: 
quo  confirmatur  illud  quod  iam  dixi,  quia  res  erat 
minime  usitata  in  populo  ut  idem  regis  et  sacer- 
dotis    personam    sustineret,     vetus    illud     proponi 


61 


OAPUT  V. 


62 


esemplar,   quo    Messias   fuit   adumbratus.     Reliqua 
subtiiius  apostolus  ipse  edissoret  in  contextu. 

7.  Qui  in  diebus  carnis  suae  quum  et  precationes, 
et  supplicationes  ohtulisset  cum  clamore  valido  ct 
lacrymis ,  ei  qui  poterat  etim  ex  morte  servare,  et 
exauditus  esset  ez  suo  metu:  8.  tamdsi  fdius  erat, 
didicit  ex  iis,  quae  passus  est,  obedientiam:  9.  et 
sanctificatus ,  omnihus  qui  illi  ohediunt ,  factus  fuit 
causa  aeternae  salutis,  10.  cognominatus  a  Deo  sacer- 
dos,  secundum  ordinem  Melchisedec :  W.  de  qiio  nohis 
muUus  sermo,  et  diffkilis  explicatu:  quandoquidem 
tardi  facti  estis  aurihus. 

7.  Qui  in  diehus.  Quia  cruce  ut  plurimum 
deformatiir  Christi  species,  dum  non  considerant 
homines  quem  in  finem  humiliatus  fuerit:  iterum 
docet  apoBtolus  quod  prius  attigerat,  refulgere  in 
hac  parte  miram  illius  bonitatem,  quod  in  bonum 
nostrum  se  infirmitatibus  nostris  subiecerit.  Dnde 
apparet ,  confirmari  fidem  uostram :  non  imminui 
eius  honorem,  eo  quod  mala  nostra  subierit.  Duas 
autem  causas,  cur  oportuerit  Christum  pati,  designat, 
proximam  et  ultimam.  Haec  proxima  est,  ut  obe- 
dientiam  disceret:  ultima,  ut  in  salutem  nostram 
boc  modo  consecraretur  sacerdos.  Dies  carnis, 
nemini  dubium  est  hic  accipi  pro  praesenti  vita. 
Unde  sequitur,  carnis  nomine  nou  substantiam 
notari,  sed  qualitatem.  Quemadmodum  1.  Corintb. 
cap.  15,  50,  caro  et  sanguis  regnum  Dei  non  possi- 
debunt.  Desipiunt  ergo  fanatici  homines  qui  nunc 
Christum  somniant  carne  sua  exutum,  quia  dicatur 
superasse  dies  carnis.  Aliud  enim  est,  esse  verum 
hominem,  tam  etsi  beata  immortalitate  praeditum: 
aiiud  esse  obnoxium  humanis  aerumnis  et  infirmi- 
tatibus  quas  sustinuit  quamdiu  in  mundo  vcrgatus 
est,  nunc  vero  in  coelum  receptus  deposuit.  Nunc 
rem  inspiciamus.  Christus  qui  filius  erat,  qui  re- 
medium  quaesivit  apud  patrem,  qui  fuit  exauditus: 
tamen  mortem  passus  est  ut  hoc  modo  erudiretur 
ad  obedientiam.  Singulis  iuest  magnum  pondus. 
Nam  per  Dies  carnis  significat  tempus  nostris  mise- 
riis  finitum  esse:  quod  non  exiguam  levationem 
affert.  Et  certe  dura  esset  ac  minime  tolerabilis 
couditio  si  nullus  patiendi  finis  ostenderetur.  Tria 
etiam,  quae  sequuntur,  non  parum  addunt  consola- 
tionis.  Filius  erat  Christus,  quem  sua  dignitas 
communi  sorte  eximebat:  et  tamen  huc  se  nostra 
causa  demisit.  Quis  nunc  mortalium  eandem  re- 
cusare  conditionem  audeat?  Accedit  altera  ratio, 
quod  si  rebus  adversis  premimur,  non  expungimur 
e  filiorum  Dei  numero :  quum  praeeuntem  cerna- 
mus  eum  qui  solus  natura  filius  erat.  Nam  qubd 
no8  filii  censemur,  id  fit  adoptionis  duntaxat  bene- 
ficio,  quatenus  nos  in  societatem  suam  admittit  qui 
solue  iure  suo  hunc  sibi  honorem  vendicat. 


Quum  i^^fces.  Secundum  hoc  in  Christo  ponit, 
ipsum  ubi  decebat,  remedium  quaesiisso  ut  a  malis 
liberaretur.  Atque  hoc  dicit  no  quis  imaginetur 
Cbristum  fcrreo  fuisse  animo,  qui  nihil  senserit. 
8emper  enim  spectandum  cur  quidque  dicatur.  Si 
nullo  ilolore  tactus  fuisset  Christus,  nulla  ex  eius 
passionibus  consolatio  ad  nos  redirot.  At  quum 
audimus  acerbissimos  ipsum  quoque  animi  cruciatus 
pertulisse,  similitudo  iam  nobis  constat.  Christus, 
inquit,  non  ideo  mortem  et  reliquas  aerumnas  eubiit, 
quia  contomneret,  vel  nullo  mali  sensu  promeretur: 
deprecatus  est  enim  cum  lacrymis,  quibus  summum 
animi  sui  angorem  testatus  est.  Ergo  per  lacrymaa 
et  validum  clamorem  apostolus  vehementiam  doloris 
exprimere  voluit:  ut  satis  usitatum  est,  rem  a  si- 
gnis  notare.  Nec  dubito  quin  de  illa  precationo 
loquatur  quam  evangelistae  referunt:  Pater,  si 
fieri  potest,  tollatur  a  me  calix  iste.  Item  de  al- 
tera,  Deua  meus,  Deus  meus,  ut  quid  dereliquisti 
me?  Nam  in  secunda  mentio  fit  apud  evangelistas 
validi  clamoris :  in  priore  uon  est  credibile  siccos 
fuisse  oculos,  quum  prae  ingenti  moestitia  guttac 
sanguineae  ex  toto  corpore  fluerent.  Certum  qui- 
dem  est,  in  extremas  angustias  tunc  fuisse  coactum. 
Ergo  et  veris  doloribus  pressus  fuit,  et  serio  oravit 
patrem  ut  sibi  opem  ferret.  Quorsum  hoc  pertinet? 
nempe  ut  quoties  nos  urgent  ac  excruciant  nostra 
mala,  in  memoriam  nobis  redeat  filius  Dei  qui  iis- 
dem  laboravit:  quamdiu  autem  ille  nos  praeit,  non 
est  deficiendi  causa.  Simul  tamen  admonemur,  non 
aliunde  in  malis  salutem  esse  petendam  quam  ab 
uno  Deo.  Quae  enim  nobis  melior  orandi  regula 
quam  Christi  exemplum?  Ille  autem  recta  ad  pa- 
trem  se  contulit :  atque  ita  debere  fieri  indicat  apos- 
tolus,  quum  dicit  obtulisse  preces  ei,  qui  eripere  a 
morte  poterat.  Nam  his  verbis  significat,  rite  eum 
orasse,  quia  ad  unum  Deum  liberatorem  confugerit. 
Lacrymae  et  clamor  ardorem  et  intentius  pre- 
candi  studium  nobis  commendant.  Neque  euim  de- 
functorie,  sed  ardentibus  votis  orandus  est  nobis 
Deus. 

Et  exauditus.  Quod  transtulerunt  alii:  Pro  sua 
reverentia:  mihi  nequaquam  placet.  Primum,  sim- 
pliciter  eoXaPecav  ponit,  non  suam:  deiade  est  dcTio, 
non  u^iJp,  aut  aliquid  simile  quod  causam  designet. 
Quum  igitur  euAapeia  Graecis  plerumque  sit  metus 
vel  sollicitudo,  non  dubito  quin  siguificet  apostolus 
exauditum  fuisse  Christum  ex  eo  quod  timebat:  ne 
scilicet  malis  obrutus  succumberet,  vel  morte  absor- 
beretur.  Nam  ad  lioc  quoque  certamen  descendit  fiUus 
Dei,  non  quod  diffidentia  lahoraverit.  ex  qua  prove- 
niunt  omnes  nostri  metus,  sed  quod  sensu  carnis  sus- 
tinuerit  Dei  iudicium,  cuius  terror  sine  arduo  conatu 
vinci  non  poterat.  Chrysostomus  Christi  dignitatem 
interpretatur,  quam  reveritus  quodammodo  fuerit 
pater:  quod  est  absurdum.    Alii  pietatem  intelligunt: 


63 


EPIST.  AD  UEBIIAEOS 


64 


voium  csposiiio  quam  adduxi,  multo  aptior  est,  ncc 
lou'^a  coutirmatiouo  indigot.  Porro  hoc  torlium  ad- 
didit,  ne  putcmus  Christi  procee  fuisso  repudiatas, 
quia  non  statim  oxcmptua  a  malis  fucrit:  nunquam 
enim  ilH  Dci  mieericordia  auxiiiumquo  dofuit.  Atque 
hinc  colligondum,  saopo  a  nobis  Deum  exorari,  etiam 
quum  minime  apparot.  Tamotsi  enim  neque  no8trum 
est,  ccrtam  quasi  formulam  illi  praoscribore,  nequo 
illum  votis  nostris,  qualiacunquo  mente  vel  lingua 
concipero  libuorit,  obtemperare  docet:  quocunque 
tamen  modo  consulat  saluti  uostrae,  bo  precibus 
annuisse  ostendit.  Ita  quum  in  speciom  videmur 
repuleam  forre,  plus  longe  impetramus  quam  si  pe- 
nitus  nobis  indulgerct.  Sed  quomodo  exauditus  fuit 
Christus  e  suo  motu,  quum  mortom,  quam  horrebat, 
Bubierit?  Respondeo,  finem  timoris  epectandum 
esse.  Cur  enim  mortem  refugiebat,  nisi  quod  in 
ea  cernebat  maledictionem  Dei,  quod  cum  Bcelerum 
omnium  reatu,  ipsisque  adeo  inferia  luctandum  erat? 
Hinc  trepidatio  et  anxiotas,  quod  Dei  iudicium  plus- 
quam  formidabilo  est.  Ergo  quod  volebat  obtinuit, 
ut  e  mortis  doloribus  victor  emergeret,  ut  salvifica 
patrie  manu  sustineretur,  ut  post  breve  certamen 
do  Satana,  peccato,  et  inferis  gloriosum  triumphum 
ageret.  Ita  saepe  fit  ut  hoc  vel  illud  petamus,  sed 
in  alium  finem.  Ipse  vero  Deus  quod  petieramus 
non  concedens,  interea  modum  invenit  quo  nobis 
succurrat. 

8.  Dicit  obedientiam.  Proximus  finis  passionum 
Christi,  quod  assuefactus  hac  ratione  fuit  ad  obse- 
quium.  Non  quod  vi  cogendus  esset,  vel  opus  ha- 
beret  talibus  exercitiis:  sicuti  bovum  vel  equorum 
ferocia  domatur.  Satis  enim  superque  voluntarius 
fuit  ad  praestandam  Patri  obedientiam  quam  debe- 
bat.  Verum  id  factum  est  nostri  respectu,  ut  ex- 
perimentum  specimenque  ederet  suae  subioctionis 
ad  mortem  usque.  Quamquam  vere  hoc  dici  potest, 
Christum  morte  sua  ad  plenum  didicisee  quid  sit 
obedire  Deo:  quando  tunc  maxime  ad  sui  abnega- 
tionem  adductus  est.  Nam  abdicata  voluntate  pro- 
pria,  eousque  so  patri  addixit,  ut  mortem,  ad  quam 
expavescebat,  sponte  libenterque  obierit.  Sensus 
ergo  est,  passionum  experientia  Christum  fuisse 
edoctum  quousque  Deo  nos  subiici  ac  parere  opor- 
teat.  Quare  nos  quoque  eius  exemplo,  variis 
aerumnis,  et  tandem  morte  ipsa  erudiri  formarique 
convenit  ad  Dei  obedientiam.  Imo  nos  multo  magis, 
qui  ingenio  sumus  contumaci  et  indomito,  nisi 
Dominus  ad  ferendum  iugum  suum  talibus  rudi- 
mentis  nos  subigat.  Haec  utilitas  quae  ex  cruce 
provenit,  debet  eius  acerbitatem  in  animis  nostris 
lenire.  Quid  enim  optabilius  est  quam  nos  obse- 
quentes  reddi  Deo?  Id  autem  fieri  nequit  nisi 
cruce:  nam  in  rebus  prosperis  quasi  laxato  fraeno 
exsultamus:  imo  plerumque  excusso  prorsus  iugo, 
protervit   carnis   nostrae   lascivia.     Dbi  autem   vis 


noatrae  voluntati  afferonda  est,  ut  velimus  quidquid 
Doo  placot,  in  eo  demum  obodiontia  nostra  so  vero 
prodit.  Hoc  inquam  illustro  est  porfoctao  subiec- 
tionis  documontum,  quum  mortem,  ud  quam  Deus 
vocat,  tametsi  horrori  eet,  praeferimua  tamen  vitao 
quam  natura  expetimua. 

9.  Et  sanctificatus.  Finis  ultimus  vel  remotior 
(ut  vocant)  cur  pati  Christum  noccsse  fuerit:  nompe 
quod  in  Buum  sacerdotium  hoc  modo  fuit  inaugu- 
ratus.  Ac  si  deceret  apostolus,  crucis  tolerantiam 
ct  mortem  solonne  fuisse  consecrationis  genus  in 
Christo.  Quo  significat  omnes  eius  passiones  ad 
ealutcm  nostram  spectasse.  Unde  sequitur,  adeo 
nihil  obesse  eius  dignitati,  ut  potius  gloriosae  sint. 
Nam  si  pretiosa  nobis  est  nostra  salus,  quam  ho- 
norifice  de  eius  causa  sentiendum?  Noque  enim 
hic  de  exemplo  tantum  disputat,  sed  altius  conscen- 
dit:  nempe  quod  sua  obedientia  Christus  deleverit 
nostras  transgressiones.  Factus  ergo  fuit  causa 
salutis,  quia  iustitiam  nobis  comparavit  apud  Deum, 
quum  inobedientiam  Adae  contrario  remedio  sustulit. 
Sanctificatus  melius  quadrat  contextui,  quam  per- 
fectus.  Est  graeco  xeXetwS-ecs,  quod  utrumque  signi- 
ficat.  Sed  quia  hic  de  sacerdotio  sermo  est,  apte 
et  eleganter  sanctificationis  meminit.  Et  ita  alibi 
(lohan.  17,  19)  loquitur  Christus  ipse:  Propter  eos 
sanctifico  me  ipsum.  Unde  constat  hoc  ad  hnma- 
nam  eius  naturam  proprie  referendum  esso,  in  qua 
sacerdotis  officio  functus  est,  sicuti  etiam  passus. 

Omnibus  qui  illi  obediunt.  Ergo  si  prodease 
nobis  volumus  Christi  obedientiam,  nos  eam  imi- 
temur:  hoc  enim  apostolus  significat,  non  pervenire 
ad  alios  eius  fructum,  quam  qui  obediunt.  Porro 
hoc  dicendo,  fidem  nobis  commendat.  Neque  enim 
noster  fit,  neque  eius  bona,  nisi  quatenus  haec  et 
ipsum  fide  amplectimur.  Quamquam  videtur  appo- 
suisse  universalem  notam  omnibus,  ut  indicaret  ne- 
minem  ab  hac  salute  arceri,  qni  modo  se  evangelio 
Christi  docilem  obsequentemque  praebeat. 

10.  Cognominatus  a  Deo.  Quia  operaepretium 
est  fusius  persequi  quam  attigit  oomparationem 
Christi  et  Melchisedec,  erigendae  autem  ludaeorum 
mentes  ad  maiorem  attentionem:  sic  ad  digressio- 
nem  transit,  ut  tamen  hoc  argumentum  sibi  retineat. 
Itaque  praefatur  multa  sibi  esse  dicenda:  sed  ipsoa 
esse  praeparandos,  ne  frustra  dicantur.  Difficilem 
fore  sermonem  admonet:  non  ut  ipsos  absterreat, 
sed  magis  ut  acuat.  Nam  ut  nos  segniores  facilitas 
reddere  solet,  ita  acrius  ad  audiendum  intenti  sumus, 
si  quid  obscurum  proponitur.  Causam  tamen  diffi- 
cultatis,  non  rei,  sed  ipsis  assignat.  Et  certe  ita 
clare  semper  nobiscum  agit  Dominus,  et  extra 
omnes  ambages,  ut  eius  verbum  merito  vocetur  lux 
nostra:  sed  eius  splendor  tenobris  nostris  suffocatur. 
Hoc  fit  partim  nostra  hebetudine,  partim  socordia. 
Nam  quum   plusquam   hebetes  simus  ad  intelligen- 


65 


CAPUT  V. 


66 


dam  Dei  doctrinam,  accedit  ad  hoc  vitium,  affectuum 
quoque  nostrorum  pravitas.  Nam  ad  vanitatem  po- 
tius  adiicimuB  animos  quam  ad  veritatem  Dei.  Et 
no8  vel  contumacia,  vel  huius  mundi  curis,  vel  car- 
nis  cupiditatibus  subinde  impedimur.  De  quo, 
non  retert  Christum,  sed  Meichiaedec:  quamquam 
Don  refert  ut  hominem  privatum ,  sed  quatenus 
Christi  lypus  fuit,  et  quodammodo  sustinet  eius 
personam. 

12.  Nam  quum  debeatis  esse  dodores  pro  ratione 
temporis,  rursum  opus  habetis,  ut  quis  vos  doceat  ele- 
menta  initii  sermonum  Dei:  et  facti  estis  ii  quibus 
lacte  opus  sit,  et  non  solido  cibo.  13.  Nam  quisquis 
lactis  est  particeps,  imperitus  est  sermonis  iustitiae: 
infans  est  enim.  14.  Perfectorum  vero  est  solidus 
cibus,  qui  propter  assuetudinem  sensus  habent  exer- 
citatos  ad  discretionem  boni  et  mali. 

12.  Quum  debeatis.  Obiurgatio  haec  non  parvos 
aculeos  continet,  quibus  ab  ignavia  sua  excitentur 
ludaei.  Absurdum  esse  dicit  et  pudendum,  ut  adhuc 
elementarii  sint,  quum  doctores  esse  deberent.  Vos, 
inquit,  aliis  magistros  esse  decuerat:  atqui  ne  dis- 
cipuli  quidem  estis  mediocris  doctrinae  capaces: 
nondum  enim  probe  tenetis  prima  Christianismi 
rudimenta.  Quo  tamen  plus  incutiat  pudoris,  dicit 
elementa  initii,  perinde  ac  si  quis  alphabetum 
diceret.  Discendum  quidem  est  tota  vita:  quia  is 
vere  demum  sapit,  qui  agnoscit  quantum  a  perfecta 
inteiligentia  distet.  Sed  ita  proficiendum  est  dis- 
cendo,  ne  semper  in  principiis  haereamus.  Nec  com- 
mittendum  est  ut  in  nobis  impleatur  illud  lesaiae 
(28,  10),  Erit  vobis  praeceptum  ad  praeceptum,  prae- 
ceptum  ad  praeccptum,  etc.  Quin  potius  danda 
opera,  ut  progressus  nostri  tempori  respondeant. 
Certe  non  anni  modo,  sed  dies  singuli  ad  calculum 
yocandi  erant,  ut  se  quisque  ad  profectum  urgeret: 
sed  pauci  sunt  qui  praeteriti  temporis  rationem  a 
ee  reposcant,  vel  se  in  posterum  sollicitent.  Itaque 
iustas  ignaviae  nostrae  poenas  damus,  quod  maxima 
pars  in  puerilibus  elementis  subsistit.  Admonemur 
praeterea,  uniuscuiusque  officium  esse,  quo  plus  in- 
telligentiae  consequutus  est,  studere  fratribus  im- 
partiri,  ut  nemo  sibi  privatim  sapiat,  sed  singuli  in 
mutuam  aedificationem. 

Quibus  lacte  opus  sit.  Eadem  metaphora  utitur 
Paulus  prioris  ad  Corinthios  capite  3,  1,  quum  illis 
idem  quoque  vitium  exprobrat,  vel  saltem  non  mul- 
tum  dissimile.  Dicit  enim  quia  carnales  sint,  eos 
non  ferre  solidum  cibum.  Lac  ergo  est  elementaris 
doctrina  initiandis  rudibus.  Alio  sensu  Petrus  ac- 
cipit,  quum  iubet  nos  concupisoere  lac  absque  fraude 
(1.  Pet.  2,  2).  Quemadmodum  etiam  duplex  est  pue- 
ritia,  nempe  malitiae  et  sensus.  Sic  enim  alibi 
Paulus  (1.  Cor.  14,  20):  Ne  sitis  sensibus  pueri,  sed 
Calvini  opera.   Vol.  LV. 


malitia.  Ergo  qui  adoo  teneri  aunt  ut  altiorem  doc- 
trinam  non  recipiant,  vocantur  per  ignominiam  pueri. 
Hic  enim  vorus  est  doctrinae  usus,  nos  coaptaro  ut 
adolescamus  in  virum  perfectum,  in  mensuram  ple- 
nae  aetatis:  nec  simus  pueri  qui  fluctuemus  et  cir- 
cumferamur  quovis  vento  doctrinae,  ad  Ephesios 
4,  14.  Ignoscendum  quidem  est  iis  qui  nondum 
Christuta  gustarunt  si  adhuc  solido  cibo  sunt 
impares.  Verum  qui  per  tempus  crescere  debuit, 
si  puor  semper  maneat,  venia  indignus  est.  Vide- 
mus  enim  lesaiam  reprobis  hanc  notam  inurero, 
quod  pueris  sint  similes  recens  a  mamma  abstractis, 
cap.  28,  9.  Doctrina  quidem  Christi  tam  pueris 
lac  subministrat,  quam  adultis  firmum  cibum.  Sed 
quemadmodum  lacte  nutricis  alitur  infans,  non  ut 
semper  a  mamma  pendeat,  sed  ut  paulatim  forme- 
tur  ad  robustiorem  victum:  sic  etiam  initio  lac  o 
scriptura  sugendum  est,  et  eius  pane  deinde  vesca- 
mur.  Caeterum  ita  ihter  lac  et  firmum  cibum  dis- 
cernit,  ut  sanam  doctrinara  utroque  nomine  intelli- 
gat.  Sed  aliter  inchoantur  rudes,  aliter  qui  iam 
docti  sunt  confirmantur. 

13.  Qui  lactis  est  particeps.  Eos  intelligit  qui 
ob  teneritudinem  solidam  adhuc  doctrinam  respuunt : 
nam  alioqui  a  lacte  non  abhorret  qui  adultus  est. 
Sed  pueritiam  sensus  hic  reprehendit,  qua  fit  ut 
cogatur  Deus  perpetuo  nobiscum  balbutire.  Tales 
ergo  pueros  negat  esse  idoneos  ad  percipiendum 
iustitiae  sermonem:  lustitiae  nomine  perfee- 
tionem  intelligens,  de  qua  paulo  post  loquetur. 
Neque  enim,  meo  iudicio,  apostolus  hic  disputatio- 
nem  notat  quomodo  iustificemur  coram  Deo:  sed 
simplicius  accipit  hoc  nomen  pro  integritate  cogni- 
tionis,  quae  nos  ad  perfectionem  ducit.  Quod  offi- 
cium  attribuit  evangelio  Paulus,  ad  Coloss.  cap.  1, 
28,  ac  si  diceret,  eos,  qui  ruditati  suae  indulgent,  a 
sincera  Christi  cognitione  excludi.  Et  ideo  infruc- 
tuosam  illis  esse  evangelii  doctrinam,  eo  quod  ad 
metam  nunquam  pertingunt,  ac  ne  proprius  quidem 
accedunt. 

14.  Perfectorum  vero,  ctc.  Perfectos  vocat  adul- 
tos.  Nam  infantibus  opponit:  quemadmodum  prioria 
ad  Corinthios  capite  2,  6  et  14,  20:  item  ad  Ephe- 
sios  cap.  4,  13.  Media  enim  ac  virilis  aetas,  est 
quasi  humanae  vitae  status:  sed  figurate  viros  in 
Christo  appellat  qui  spirituales  sunt.  Tales  autem 
vult  omnes  Christianos  esse,  qui  habitum  quendam 
ex  continuo  usu  contraxerint  ad  boni  et  mali 
discretionem.  Neque  enim  aliter  in  veritato 
rite  Bumus  edocti,  quam  si  eius  praesidio  muniamur 
adversus  Satanae  mendacia.  Nam  ot  ideo  gladius 
spiritualis  dicitur.  Et  Paulus  hunc  sanae  doctrinae 
usum  notat  quum  dicit  (Eph.  4,  14):  Ne  circum- 
feramur  quovis  vento,  etc.  Et  sane  qualis  erit  fides 
si  inter  verum  et  falsum  suspensa  nutet?  Annon 
singuHs  momentis  labefactari  poterit?    Nec  conten- 

5 


1)7 


EPliST.  AU  HEBllAEOS 


68 


tU8  iiieutem  uno  vorbo  dicoro,  sonsus  omnos  ponit, 
iit  ostouiiiU  uuuijuam  cossandum  osso,  douoo  undiquo 
verbo  Doi  instrucli  armatiquo  ud  puguandum  aimue, 
110  quft  suia  fullaciis  8atnu  obrepat.  Atquo  hinc 
apparet  qualis  sit  Obristiauismue  iu  papatu,  ubi  non 
taDtuui  simplicitatis  uomino  commeudutur  crassissima 
ignorantia:  sod  a  solidao  intelligontiao  studio  po- 
pulus  sevorissime  arcetur.  ludicare  inquam  promp- 
tum  est  quo  spiritu  agantur  qui  vix  attingero  per- 
mittunt  quod  assidue  tractari  praecipit  apostolus: 
qui  laudabilem  incuriam  esso  fingunt  quam  bic 
tantopere  reprehendit:  qui  verbum  Dei  unicam 
reote  discerneudi  regulam  toilunt,  quum  hic  discre- 
tionem  pronuntiot  Christiauie  omuibus  esse  neces- 
sariam.  Apud  quos  vero  diabolica  illa  prohibitiouo 
abrogata  discoudi  viget  libortas,  tam  audiendo  quam 
legendo  nihilominus  est  torporis.  Ita  exorcitationis 
expertes,  stupidi  sumus,  omnique  iudicio  vacui. 


CAPUT  VI. 

1.  Quare  omisso  sermone  principi:  Christi,  ad 
perfectionem  feramur,  non  iacientes  rursum  fundamen- 
tum  poenitentiae  ab  operibus  mortuis  et  fidei  in  Deum, 
2.  (baptismatuni  doctrinae,  et  impositionis  manum)  et 
resurrectionis  mortuorum,  et  iudicii  aeterni. 

1.  Quare  omisso,  etc.  Obiurgationi  subiicit  hor- 
tationem,  ut  praeteritis  initiis  progrediantur  ad 
metam.  Nam  sermonem  principii,  prima  tyro- 
cinia  vocat,  quibus  imbuendi  sunt  rudos  dum  reci- 
piuntur  in  ecclesiam.  lubet  autem  omitti  eiusmodi 
rudimenta:  non  quod  eorum  oblivisci  unquam  de- 
beant  fideles,  sed  quia  in  illis  minime  est  haeren- 
dum.  Quod  molius  patet  ox  fundamenti  simili- 
todine  quae  mox  sequitur.  Nam  in  oxstruenda  domo 
nunquam  a  fundamento  discedere  oportet.  In  eo 
tamen  iaciendo  semper  laborare,  ridiculum.  Nam 
quum  fundamentum  aedificii  causa  ponatur,  qui  in 
illius  structura  occupatus  ad  superficiem  non  trans- 
scendit,  stulto  et  inutili  se  labore  fatigat.  Denique 
sicuti  a  fundamento  inchoandum  est,  sic  properare 
debet  labor  architecti  ad  domum  erigendam.  Si- 
milis  est  Christianismi  ratio:  nam  in  rudimentis 
quasi  fundamur:  sed  continuo  post  sequi  debet 
altior  doctrina  quae  aedificium  perficiat.  Itaque 
praepostere  faciunt  qui  subsiduut  in  primis  eleraen- 
tis,  quia  nullum  habent  finem  propositum.  Ac  si 
architectus  totam  operam  in  fundamento  consu- 
meret,  relicta  aedificandi  cura.  Ergo  eic  fidem 
nostram  vult  initio  fundari,  ut  sursum  se  attollat, 
donec  quotidianis  incrementis  tandem  absolvatur. 

Poenitentiae  ab  operibus  mortuis.  Hic  respexit 
ad  usitatam  catechismi  formulam.  Unde  proba- 
bilis    coniectura    sumi   potest,    epistolam   hanc  non 


statim  ab  oxordio  promulgati  ovangolii  scriptam 
esso,  8od  quum  iam  aliquam  politiao  rationem  in 
eccioBiis  constitutam  haberent:  ea  erut  ut  catcchu- 
monus  priusquam  admittorotur  ad  baptismum,  fidei 
suao  confessionom  ederet.  Erant  autem  certa  cupita 
do  quibus  pastor  catochumcnum  interrogabat:  quem- 
admodum  ex  variis  patrum  testimouiis  coiistat. 
Praesertim  de  symbolo,  quod  apostolicum  vocant, 
oxumon  habobatur:  illo  primus  quasi  ingrossus  erat 
in  ecclesiam  iis,  qui  iam  adulti  Christo  nomen  da- 
bant,  quum  prius  alieni  fuissent  ab  eius  fiito.  Hiiius 
moris  ideo  meminit  apostoius,  quia  brevo  tempus 
Ciitechumenis  praefixum  erat,  quo  ita  initiarontur 
in  pietatis  doctrina,  quomadmodum  puoros  magister 
in  alphabeto  instituit,  ut  statim  altius  eos  trans- 
mittat.  Sed  expendamus  quae  dicit.  Poeniten- 
tiam  ot  fidem  nominat,  quibus  coustat  tota  evan- 
gelii  perfectio.  Quid  enim  aliud  apostolis  8uis  man- 
dat  Christus,  quam  ut  fidem  et  poenitentiam  prae- 
dicent?  Itaque  quum  tostari  vult  Paulus  se  otficio 
8U0  fideliter  esse  perfunctum,  suam  in  his  duobus 
inculcandis  diligentiam  et  assiduitatem  allegat.  Ab- 
BUrdum  ergo  videtur  quod  apostolus  poenitentiam 
et  fidom  omitti  iubet,  in  quibus  pergendum  erat 
toto  vitae  cursu.  Verum  quum  addit,  ab  operibus 
mortuis,  significat  se  de  initiali  poenitentia  loqui. 
Tametsi  enim  omne  peccatum  est  opus,  vel  quia 
mortem  generat,  vel  quia  ex  spirituali  animae  morte 
procedit:  tamen  fideles  qui  iam  spiritu  Dei  renati 
sunt,  non  dicuntur  proprie  resipiscere  ab  operibus 
mortuis.  Regeneratio  quidem  in  illis  est  inchoata: 
sed  quamlibet  exiguura  novao  vitae  semen  hoc  eal- 
tem  facit  ut  non  amplius  mortui  censeantur  coram 
Deo.  Ergo  non  generaliter  totam  poenitentiam 
comprehendit  apostolus,  cuius  meditatio  usque  ad 
finem  vigere  debot:  sed  initium  tantum  poeniten- 
tiae  notat,  quo  auspicantur  vitao  novitatem  qui 
nuper,  imo  iam  primum  ad  fidem  conversi  sunt. 
Ita  et  fidei  nomen  breve  illud  compendium  signi- 
ticat  pietatis  doctrinae  quod  vulgo  articulos  fidei 
nominant.  Huc  pertinet  mortuorum  rosurrec- 
tio,  et  iudicium  aetornum.  Sunt  enim  haec 
ex  summis  coelestis  sapientiae  mysteriis:  imo  hic 
totius  religionis  nostrae  scopus  est,  ad  quem  tota 
vita  intenti  esse  debemus.  Vorum  quia  res  eadem 
aliter  rudibus  traditur,  aliter  iis  qui  iam  aliquan- 
tum  proftcorint:  apostolus  vuigarem  interrogandi  ri- 
tum  notat:  Credisne  mortuorum  resurrectionem? 
credis  vitam  aeternam?  Haec  pueris  conveniunt: 
et  quidem  semel.  Ergo  ad  ea  iterum  revolvi,  nihil 
aliud  quam  retrocedore  ost. 

2.  Baptismatum  doctrinae.  Aliqui  disiunctim 
legunt  baptismatum,  et  doctrinae.  Ego  coniunctim 
malo:  quamquam  secus  interpretor  quam  alii,  nempe 
ut  sit  appositio  quara  grammatici  vocant,  hoc  sensu, 
Non    iacientea   rursus   fuudameDtum   poe- 


69 


CAPDT  VI. 


70 


nitentiae,  fidei  in  Deum,  mortuorum  re- 
eurrectionis:  quae  doctrina  est  baptismi  et  im- 
positionis  manuum.  Itaquo  si  parenthesi  includas 
haec  duo  membra,  baptismatum  doctrinae  et  manuum 
impositionis,  contextus  melius  fiuot.  Niei  enim  ap- 
poeitive  legas,  hoc  erit  absurdi  quod  bis  idem  repe- 
tet.  Quae  enim  baptismalis  est  doctrina,  nisi  quam 
hic  recenset  de  fide  in  Deum,  de  poenitentia,  et  de 
iudicio,  ac  similibus?  Caeterum  baptismos  plurali 
numero  Cbrysostomus  dici  putat,  quia  priorem  bap- 
tismum,  redeundo  ad  principia,  quodammodo  abo- 
lerent.  Cui  ego  non  assentior:  neque  enim  pluri- 
bus  baptismis  destinata  est  haec  doctrina:  sed 
baptismos  nominat  solennes  ritus  vel  statos  bapti- 
zandi  dies.  Manuum  impositionem  cum  bap- 
tismo  coniungit:  quia  ut  duo  erant  catechumenorum 
ordines,  ita  duplex  erat  caeremonia.  Nam  qui  erant 
extranei ,  non  ante  perveniebant  ad  baptismum 
quam  edita  fidei  professione.  In  illis  ergo  catechesis 
baptismum  praecedere  solebat.  At  liberi  fidelium, 
quoniam  ab  utero  adoptati  erant,  et  iure  promis- 
sionis  pertinebant  ad  corpus  ecclesiae,  infantes  bap- 
tizabantur:  transacta  vero  infantia,  postquam  insti- 
tuti  erant  in  fide,  se  quoque  ad  catechesin  ofi^erebant, 
quae  in  illis  baptismo  erat  posterior.  8ed  aliud 
symbolum  tunc  adhibebatur,  nempe  manuum  impo- 
fiitio.  Hic  unus  locus  abunde  testatur  huius  caere- 
moniae  originem  fiuxisse  ab  apostolis:  quae  tamen 
postea  in  superstitionem  versa  fuit:  ut  mundus 
semper  fere  ab  optimis  institutis  ad  corruptelas  de- 
generat.  Finxerunt  enim  esse  sacramentum  quo 
spiritus  regenerationis  conferatur.  Quo  figmento 
baptismum  lacerarunt:  nam  quod  erat  eius  pro- 
prium,  ad  impositionem  manuum  transtulerunt. 
Sciamus  ergo,  a  primis  autoribus  institutum  fuisse 
ut  esset  solennis  precandi  ritus,  quemadmodum 
etiam  Augustinus  nuncupat.  Fidei  quidem  pro- 
fessionem,  quam  adulescentes  pueritiam  egressi  ede- 
bant,  voluerunt  approbare  hoc  symbolo:  sed  nihil 
minus  cogitarunt  quam  vim  baptismi  discerpere. 
Qnamobrem  hodie  retinenda  pura  institutio  est : 
euperstitio  autem  corrigenda.  Atque  hic  locus  ad 
paedobaptismi  approbationem  facit.  Quorsum  enim 
eadem  doctrina  in  aliis  vocaretur  baptismi  doctrina, 
in  aliis  vero  impositionis  manuum,  nisi  quia  pos- 
teriores  accepto  iam  baptismo  in  fide  erudiebantur: 
ut  non   aliud   restaret  quam  illis  manus  imponere? 

3.  El  hoc  faciemus,  si  quidem  permiserit  Deus. 
4.  Nam  impossibile  est  eos,  qui  semel  fuerunt  illumi- 
nati,  gustaveruntque  donum  coeleste,  et  participes  facti 
fuerunt  spiritus  sancti,  5.  ac  gustarunt  bonum  Dei 
verbumy  virtutesque  futuri  saeculi,  6.  et  prolapsi  sunt: 
iterum  rcnovari  ad  poenitentiam,  rursum  crucifigentes 
sibi  ipsis  filium  Dei,  et  ostentui  habentes. 


3.  IIoc  faciemus.  Horribilis  est  ista  denuntiatio: 
sed  ita  fulminat  apostolus,  no  ludaei,  dum  sibi  ni- 
mium  indulgent  in  sua  oscitantia,  Dei  gratiae  illu- 
dant.  Ac  si  diceret,  non  esso  hic  procrastinandum, 
quia  non  semper  futura  sit  progrediendi  opportuni- 
tas.  Neque  enim  hoc  in  hominis  manu  positum,  ut 
quoties  libuerit,  a  carceribus  ad  metam  transsiliat: 
sed  singulare  esse  Dei  donum  cursus  nostri  con- 
fectionem. 

4.  Nam  impossibile.  Hic  locus  occasionom  mul- 
tis  praebuit  repudiandae  epistolae:  praesertim  quum 
inde  se  armarent  Novatiani  ad  negandam  lapsis 
veniam.  Ideo  Occidentales  potius  fidem  epistolae 
abrogarunt,  quod  illis  infesta  erat  Novati  secta:  nec 
tantum  valebant  doctrina,  ut  refellendo  argumento 
pares  forent.  Sed  patefacta  apostoli  mente,  mox 
patebit  nihil  hic  esse  quod  tam  deliro  errori  sufFra- 
getur.  Alii  quibus  sancta  erat  epistolae  autoritas, 
dum  absurditatem  conantur  diluere,  nihil  quam  ca- 
villis  effugiunt.  Nam  impossibile  nonnuUi  pro  raro 
et  arduo  accipiunt:  quod  a  verbi  significatione  longe 
est  alienum.  Plures  ad  poenitentiam  restringunt, 
qua  solebant  in  veteri  ecclesia  catechumeni  ad  bap- 
tismum  praeparari.  Quasi  vero  apostoli  ieiunium 
aut  tale  quiddam  baptizandis  indicerent.  Deinde 
quid  magnum  diceret  apostolus,  si  negaret  iterari 
poenitentiam  quae  baptismi  est  appendix?  Seve- 
rissimam  Dei  vindictam  omnibus  minatur  qui  re- 
ceptam  semel  gratiam  abiecerint.  Ad  incutiendum 
securis  et  oscitantibus  terrorem  quid  haberet  haec 
sententia  gravitatis,  si  admoneret  primae  poeni- 
tentjae  non  esse  amplius  locum?  hoc  enim  ad  quod- 
vis  delioti  genus  pateret.  Quid  ergo  dicendum  est? 
Nam  quum  omnibus  sine  exceptione  Dominus  spem 
misericordiae  faciat:  absurdum  est,  quemquam  om- 
nino  uUa  de  causa  arceri.  Nodus  huius  quaestionis 
est  in  verbo:  prolapsi  sunt.  Ergo  quisquis  vim 
eius  intellexerit,  facile  se  omni  difficultate  expediet. 
Porro  notandum  est,  duplicem  esse  lapsum:  alter 
est  particularis,  alter  universahs.  Qui  in  specie 
aliqua,  aut  etiam  pluribus  modis  deliquit,  a  chris- 
tiani  hominis  statu  lapsus  est.  Itaque  omnia  pec- 
cata  totidem  sunt  lapsus.  Verum  apostolus  non  de 
furto,  aut  periurio,  aut  caede,  aut  ebrietate,  aut 
adulterio  hic  disputat:  sed  notat  universalem  ab 
evangelio  defectionem,  ubi  non  una  aliqua  in  parte 
Deum  offendit  peccator,  sed  eius  gratia  se  penitus 
abdicat.  Atque  ut  hoc  melius  intelligatur,  subau- 
dienda  est  antithesis  inter  Dei  gratias  quas  recen- 
Buit,  et  hunc  lapsum.  Labitur  enim  qui  deficit  a 
vorbo  Domini,  qui  lucem  eius  exstinguit,  qui  so 
gustu  doni  coelestis  privat,  qui  participationem  spi- 
ritus  deserit.  Hoc  autem  est  in  totum  Deo  renun- 
tiare.  Nunc  videmus  quosnam  a  spe  veniae  exclu- 
dat:  nempe  apostatas,  qui  se  a  Christi  evangeho 
quod  prius  amplexi  orant,    et   a  Dei   gratia  aliena- 

5* 


71 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


72 


runt:  quod  nemini  contingit  quin  peccet  in  spiri- 
tum  sanctum.  Nam  qui  sccundam  legis  tabulam 
violat,  vel  primam  ignorantia  transgrcditur,  non- 
dum  roiie  est  huius  defectionis:  nec  certc  Deus 
alios  ita  gratia  sua  epoliat  niai  roprobos,  ut  illis 
nibil  faciat  residuum.  Si  quis  roget  cur  talis  apo- 
etasiae  mentionem  hic  faciat  apostolus,  quum  iideles 
compellet  qui  procul  aberant  a  tam  scelerata  per- 
fidia:  respondeo,  mature  ab  eo  indicari  periculum, 
ut  sibi  praeeaveant.  Quod  notatu  operaepretium  i 
est:  nam  quum  a  rccta  via  defiectimus,  non  tantum 
excusamus  ad  alios  nostra  vitia,  sed  nobis  quoque 
ipsis  iniponimus.  Furtim  Satan  obrepit,  sensim  nos 
allicit  clandestinis  artibus:  ita  ut  errando  nesoiamua 
nos  errare.  Ita  gradatim  delabimur,  donec  tandem 
ruimus  praecipites.  Hoc  quotidie  animadvertere  in 
multis  hcet.  Proinde  non  immerito  apostolus  omni- 
bus  Christi  discipulis  praedicit,  ut  sibi  in  tempore 
caveant:  nam  diuturnus  torpor  fere  veternum  ge- 
nerat,  quem  sequitur  mentis  alienatio.  Caeterum 
obiter  notandum  est  quibus  elogiis  evangelii  cogni- 
tionetu  insigniat.  Yocat  illuminationem:  unde 
sequitur,  caecos  esse  homines  donec  Christus,  qui 
lui  est  mundi,  illis  afFulgeat.  Vocat  gustum 
doni  coelestis:  quo  significat,  supra  naturam  et 
mundum  esse  quae  nobis  in  Christo  conferuntur: 
et  tamen  fide  gustari.  Vocat  participationem 
epiritus:  quia  is  est  qui  unicuique  distribuit  prout 
vult  quidquid  est  lucis  et  intelligentiae:  sine  quo 
nemo  potest  dicere  Dominum  lesum,  qui  nobis  ape- 
rit  oculos  mentis,  qui  patefacit  Dei  arcana.  Vocat 
gustum  boni  Dei  verbi:  quo  significat,  non 
quovis  modo  illic  manifestari  Dei  voluntatem  :  sed 
quae  suaviter  nos  delectet.  Denique  hoc  epitheto 
notatur  discrimen  legis  evangelii:  quoniam  illa  nihil 
praeter  severitatem  et  iudicium  continet:  hoc  autem 
suave  est  divini  erga  nos  amoris  et  paternae  indul- 
gentiae  testimonium.  Vocat  postremo  gustum 
virtutum  futuri  saeculi:  quo  significat  nos 
fide  quasi  admitti  in  regnum  coeleste,  ut  beatam 
immortalitatem,  quae  sensus  nostros  latet,  spiritu 
cernamus.  Sciamus  ergo  evangelium  non  aliter 
rite  cognosci  quam  illuminatione  spiritus:  et  ita  ut 
e  mundo  abducti  erigamur  in  coelum,  ct  agnita  Dei 
bonitate  in  eius  verbum  recumbamus.  Sed  hic  ori- 
tur  nova  quaestio,  qui  fieri  possit  ut  qui  semel  eo 
pervenerit,  postea  cadat.  Neque  enim  Dominus 
efficaciter  vocat  nisi  electos:  et  Paulus  testatur 
(Rom.  8,  24)  vere  esse  eius  filios  qui  aguntur  eius 
spiritu:  docetque  hoc  certum  esse  pignus  adoptionis, 
si  quem  spiritus  sui  participem  Christus  fecerit. 
Atqui  electi  sunt  extra  exitialis  lapsus  periculum. 
Pater  enim  qui  eos  Christo  filio  servandos  dedit, 
maior  omnibus  est:  et  Christus  curae  sibi  omnes 
fore  promittit  ne  quis  pereat.  Hespondeo,  solos 
quidem   electos   Dei   spiritu  regenerationis   dignari: 


et  in  hoc  discerni  a  reprobis,  quia  reformantur  ad 
illius  iniaginom,  et  arrham  spiritus  accipiiint  in 
spem  futurao  haoroditatis,  ct  eodom  spiritu  obsi- 
gnatur  in  eoruiu  cordibud  spiritus  accipiiiiit  in  spem 
fulurae  hacroditatis,  et  eodem  npiritu  obsignatur  in 
eorum  cordibus  evangelium.  Sed  hoc  obsiare  nego 
qiiominus  reprobos  etiam  gustu  gratiae  suao  asper- 
gat,  irradiet  eorum  mentes  aliquibus  lucis  suae  scin- 
tillis,  afficiat  eos  bonitatis  suae  sensu,  verbumque 
suum  utcunque  eorum  animis  iosculpat.  Alioqui 
ubi  osset  illa  teinporaria  fides  cuius  meminit  Marcus 
(4,  17)?  Est  igitur  aliqua  eiiam  in  reprobis  co- 
gnitio  quae  postea  evanescit:  vel  quia  minus  altaa 
radices  quam  oportebat  egit,  vel  quia  suffocata  de- 
generat.  Atque  hoc  fraeno  in  timore  et  humilitate 
nos  Dominus  retinet:  et  certe  videmus  quam  pro- 
clive  alioqui  sit  humaoum  ingenium  ad  securitatem 
stultamque  confidentiam:  quamquam  talis  debet  esse 
nostra  solicitudo  quae  conscientiae  pacem  non  tur- 
bet.  Nam  Dominus  simul  fidem  in  nobis  eri.it,  et 
carnem  domat:  ideoque  illam  vult  tranquillam  quasi 
in  tuto  portu  manere  et  quiescere:  hanc  exercet 
variis  certaminibus  ne  otio  lasciviat. 

6.  Eenovari  ad  poemtentiam.  Tametsi  durum 
hoc  videtur,  non  est  tamen  cur  Deum  ineimulet 
crudelitatis  quisquis  talem  dat  defectiouis  suae  poe- 
nam.  Neque  hoc  pugnat  cum  aliis  scnpturao  locis, 
ubi  Dei  misericordia  peccatoribus  offertur  simul- 
atque  ingemuerint.  Illic  enim  requiritur  poenitentia, 
qua  nunquam  vere  tangitur  qui  ab  evangelio  pror- 
sus  semel  defecit.  Tales  enim  Dei  spiritu  privati 
ut  merentur,  coniiciuntur  in  sensum  reprobum,  ut 
diabolo  mancipaii  rueri  in  suum  exitium  pergant. 
Ita  fit  ut  non  desinant  aliud  ex  alio  peccare,  donec 
obstupefacti  Deum  contemnant,  vel  desperatorum 
in  morem  furiose  oderint.  Hunc  habent  exitum 
omnes  apostatae,  ut  vel  stupore  percussi  nihil 
timeant:  vel  Deum  exsecrentur  iudicem,  quia  fugere 
nequeunt.  Denique  admonet  apostolus,  poeniten- 
tiam  non  esse  in  horainis  arbitrio:  sed  iis  a  Deo 
solis  dari  qui  non  proreus  exciderint  a  fide.  Quae 
admonitio  perquam  nobis  utilis  est,  ne  in  crastinum 
subinde  differendo,  magis  ac  magis  nos  a  Deo  alie- 
nemus.  Hic  quidem  proverbiis  iudunt  impii:  satis 
fore  si  inter  ultimos  spiritus  ipsos  sceleratae  vitae 
poeniteat.  Sed  quum  eo  venlum  est,  diris  conscien- 
tiae  tormentis  excruciati,  documento  sunt  quam  non 
vulgare  sit  opus  hominis  conversio.  Ergo  quum 
Dominus  nullis  veniam  promittat  nisi  qui  ab  ini- 
quitate  resipiscunt:  non  mirum  est  si  pereant  qui 
vel  desperatione,  vel  contemptu  fuerunt  obstinati  in 
suum  interitum.  Quod  si  quis  a  lapsu  resurgit, 
inde  colligendum  est,  a  defectione  abfuisse,  quam- 
libet  graviter  alias  peccarit. 

Eursum  crucifigentes  sibi.  Hoc  quoque  addit, 
ut  Dei  severitatem  vindicet  ab  hominum  calumniis 


73 


CAPDT  VJ. 


74 


E8t  enim  indigoum  ut  Deus  ignoscendo  defectoribue, 
filium  suum  ludibrio  exponat.  Indigni  ergo  sunt 
qui  misericordiam  consequantur.  Porro  haec  ratio 
est  cur  iterum  dicat  Christum  crucifigi,  quia  nos 
hac  conditione  ilii  commorimur,  ut  meditemur  per- 
pertuam  vitae  novitatem.  Qui  ergo  in  mortem  re- 
cidunt,  opu8  habent  secundo  sacrificio:  ut  capite 
decimo  habebimus.  Crucifigentes  sibi,  hoc  est  quan- 
tum  in  se  est.  Nam  hoc  fieret,  quasique  in  trium- 
pho  traduceretur  Christus,  si  hominibus  liberum 
esset,  post  defectionem  ad  eum  redire. 

7.  Si  quidem  terra,  quae  imhrem  saepius  in  se 
venientem  combibit,  et  progignit  herham  commodam  iis 
opera  quorum  et  colitur,  recipit  henedictionem  a  Deo. 
8.  At  quae  produxerit  spinas  et  tribulos,  reproha  est, 
et  ohnoxia  maledictioni,  cuius  exitus  tendit  ad  com- 
bustionem.  9.  Caeterum  persuasimus  nobis  de  vohis 
dilecti,  quae  sint  iis  meliora,  et  cum  salute  coniuncta: 
tametsi  sic  loquamur.  10.  Non  enim  iniustus  est 
Deus,  ut  obliviscatur  operis  vestri,  et  laboris  in  cari- 
tatem  impensi:  quam  ostendistis  erga  nomen  eius, 
dum  ministrastis  sanctis,  et  ministratis. 

7.  Si  quidem  terra.  Aptissima  similitudo  ad 
excitandum  mature  proficiendi  studium.  Nam  sicut 
terra  bonam  segetem  proferre  in  messe  nequit,  nisi 
mox  semente  facta  germinaverit:  ita  si  pervenire 
ad  bonam  frugem  volumus,  simulatque  verbum 
suum  serit  Dominus,  radices  in  nobis  agere  debet 
quae  statim  emergant.  Neque  enim  sperandum  est 
ut  fructificet,  si  vel  sufi"ocatur  vel  degenerat.  Sed 
quemadmodum  valde  propria  est  similitudo:  ita 
prudenter  ad  institutum  apostoli  accommodanda 
est.  Terra,  inqnit,  quae  pluviam  sugendo,  statim 
a  satione  non  degenerem  herbam  profert,  Dei  bene- 
dictione  tandem  ad  segetis  maturitatem  perducitur. 
Ita  qui  concipiunt  evangelii  semen  in  cordibus  suis, 
et  genuinam  inde  herbam  proferunt,  semper  auges- 
cent  in  meiius,  donec  maturum  fructum  edant.  Ex 
adverso,  terra,  quae  post  oulturam  et  irrigationem 
nihil  affert  praeter  spinas,  spem  nullam  messis  re- 
linquit:  imo  quo  magis  crescit  quod  illic  natum  est, 
eo  magis  est  desperata.  Ideo  unicum  remedium 
est,  ut  vitiosis  ac  inutilibus  herbis  cultor  ignem 
aubiiciat.  Ita  qui  evangelii  semen  corrumpunt  vel 
torpore  suo,  vel  pravis  afFectibus,  ut  nulium  boni 
profectus  signum  in  vita  eua  edant :  se  reprobos 
esse  ostendunt,  ut  nulla  inde  messis  speranda  sit. 
Non  ergo  hic  de  solo  evangelii  fructu  apoatolus 
disputat:  sed  exhortationem  suam  prosequitur  ut 
prompto  alacrique  animo  ampiectamur  evangelium. 
Deinde  ut  mox  post  eementem  factam  herba  appa- 
reat.  Tertio,  ut  quotidianas  sequatur  incrementum, 
PoTccvrjv  eOfl-exov,  alii  opportunam  vertunt,  alii  com- 
modam.     Utraque   significatio    convenit:    sed   prior 


ad  tempus,  posterior  ad  qualitatem  reforenda  erit. 
Seneus  allegoricos,  quibus  hic  ludunt  interpretes, 
omitto,  quia  a  mente  scriptoris  procul  absunt. 

9.  Fersuasi  autem  sumus.  Quia  superiores  sen- 
tentiae  quasi  fulmina  fuerunt,  quibus  exanimari  po- 
terant  lectores,  temperanda  fuit  illa  asperitas:  ideo 
nunc  dicit  non  ita  se  loquutum,  quasi  talem  de 
ipsis  opinionem  conceperit.  Et  certe  quisquis  do- 
cendo  prodesse  cupit,  sic  tractare  debet  suos  disci- 
pulos,  ut  animum  illis  semper  addat  potius  quam 
diminuat.  Nihil  enim  est  quod  nos  magis  alienet 
ab  audienda  doctrina,  quam  dum  videmus  nos  ha- 
beri  pro  desperatis.  Testatur  ergo  apostolus  se 
ideo  monere  ludaeos,  quia  de  illis  bene  speret, 
atque  ad  salutem  adducere  cupiat.  Hinc  colligimus, 
non  reprobos  tantum  aspere  et  acri  vehementia 
obiurgandos  esse,  sed  electos  quoque  ipsos,  et  quos 
in  filiis  Dei  censemus. 

10.  Non  enim  iniustus.  Haec  verba  tantundem 
valent  ac  si  diceret,  ex  bonis  principiis  se  bonum 
finem  sperare.  Sed  hinc  nascitur  difficultas,  quod 
videtur  hominum  officiis  Deum  obstringere.  Ego, 
inquit,  de  salute  vestra  sum  persuasus,  quia  Deus 
operum  vestrorum  non  potest  oblivisci:  hoc  modo 
videtur  eorum  salutem  in  operibus  fundare,  et 
Deum  statuere  illis  debitorem.  Sophistae  etiam,  qui 
operum  merita  opponunt  Dei  gratiae,  exagitant 
hanc  partem,  Non  est  iniustus  Deus.  Nam  inde 
colligunt  iniustum  fore  nisi  praemium  aeternae  sa- 
lutis  operibus  rependat.  Ego  breviter  respondeo, 
apostolum  non  hic  ex  professo  disputare  quaenam 
sit  salutis  nostrae  causa.  Ideo  non  debere  ex  hoc 
loco  iudicium  fieri  de  operum  meritis,  neque  hinc 
posse  statui  quid  operibus  debeatur.  Scriptura  ubi- 
que  non  alium  salutis  fontem  ostendit  quam  gra- 
tuitam  Dei  misericordiam.  Quod  autem  passim 
Deus  mercedem  operibus  promittit,  pendet  id  a  gra- 
tuita  promissione  qua  nos  adoptat  in  filios,  nosque 
sibi  reconciiiat,  peccata  non  imputando.  Merces 
ergo  reposita  est  operibus,  non  ex  merito,  sed  mera 
Dei  liberalitate.  Quamquam  ne  haec  quidem  libe- 
ralis  operum  retributio  locum  habet  nisi  postquam 
Cbristi  beneficio  recepti  sumus  in  gratiam.  Hinc 
coliigimus,  Deum  non  solvere  nobis  quod  debeat, 
sed  praestare  fidem  ultro  datam:  et  ideo  praestare, 
quoniam  et  nobis  et  nostris  operibus  ignoscat:  imo 
non  tam  opera  intuetur,  quam  suam  in  operibus 
gratiam.  Hinc  fit  ut  non  obliviscatur  operum,  quia 
se  et  opus  spiritus  sui  in  illis  agnoscit.  Haec  etiam 
est  iustitia  quam  apostolus  intelligit,  quia  se  ipsum 
non  potest  abnegare.  Itaque  reepondet  hic  locus 
Pauli  sententiae:  Qui  coepit  in  vobis  opus  bonum, 
perficiet  (Philipp.  1,  6).  Quid  enim  aliud  reperiet 
in  nobis  Deus  quo  provocetur  ad  nos  amandoe, 
nisi  quod  prius  nobis  contulit?  In  summa,  fallun- 
tur  sophistae,   qui   mutuam  relationem  imaginantur 


75 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


76 


intor  Doi  iusitiam  ot  operum  nostrorum  merita: 
quum  potiiis  80  ot  eua  dona  rcspiciat  Deus,  ut  pro- 
aequiitur  usque  in  tinom  quod  spouto,  nuUo  nostro 
officio  provocatus,  in  uobis  coepit.  Ilaoc  iuquum 
Dei  iustitia  ost  in  componsuniiis  oporibus,  quia  Hde- 
lis  est  ac  vorax :  se  autem  nobis  debitorem  fecit, 
non  aliquid  a  uobis  accipiondo,  scd  omnia  libera- 
liter  promittondo,  ut  Augustinus  inquit. 

Laboris  in  caritaiem.  Ad  vorbum  ost,  labor 
caritatis:  quo  nouiine  siguifioat  iabori  non  osso  par- 
cendum,  si  ofiioiosi  osse  volumus  erga  proximoe. 
Neque  enim  pccunia  modo  iuvandi  sunt,  sod  oon- 
ailio,  opera,  et  rebus  variis.  Multa  igitur  adhibenda 
est  aodulitas,  devorandae  multae  molestiae,  subounda 
etiam  intordum  multa  discrimina.  Ita  qui  se  volet 
exercore  in  officiis  caritatis,  ad  laboriosum  vitae 
genus  sc  comparot.  Caritatem  eorum  probat  ex  eo 
quod  sanctis  ministraverint,  ac  ministrent.  Unde 
admonemur  non  esse  recusandum  quin  fratribus 
nostris  eerviamus.  Quum  sanctos  exprimit,  non 
eignifioat  his  solis  nos  osso  debitores:  caritas  enim 
nostra  patore  et  diffundi  ad  universum  humanum 
genus  debct.  Sed  quia  nobis  praecipue  commen- 
dantur  domestici  fidei,  borum  peculiaris  babenda 
est  cura.  Nam  quum  caritas  ut  ad  benefaciendum 
provocetur,  partim  Deura  respiciat,  partim  commu- 
nem  naturam:  quo  propius  quisque  ad  Deum  acce- 
dit,  eo  dignior  est  qui  a  nobis  iuvetur.  Denique  ut 
quemque  agnoscimus  Dei  filium,  ita  fraterno  eum 
amore  amplecti  decet.  Quum  dicit,  miuistrasse 
ei  adhuc  ministrare,  perseverantiam  laudat, 
quae  hac  in  parte  maxime  necessaria  est.  Nihil 
enim  procHvius  est  quam  benefaciendo  fatigari.  Ita- 
que  quum  satis  muiti  reperiantur  prompti  ad  iu- 
vandos  fratres:  adeo  tamen  rara  est  virtus  constan- 
tia,  ut  bona  pars  mox  quasi  refrigerato  calore  flac- 
cescat.  Atqui  vel  haec  una  vox  assidue  stimulare 
nos  debebat,  quum  testatur  apostolus,  caritatom,  quae 
exhibetur  sanctis,  ostendi  erga  nomen  Domini.  Nam 
eignificat  Deum  nobis  acceptum  ferre  quidquid  im- 
pendimus  proximis:  secundum  illam  sententiam, 
Quod  uni  ex  minimis  istis  focistis,  mihi  fecistis 
(Matih.  25,  40).  Item,  Qui  largitur  pauperi,  foene- 
ratur  Domino.     (Prov.  19,  17.) 

11.  Desideramus  aufem  unumquemgue  vestrum 
idem  ostendere  studium  ad  certUudinem  spei  usque  in 
finein,  12.  ne  segnes  reddamini :  sed  potius  imitatores 
eorum  gui  per  fidem  et  patientiam  haereditario  obti- 
nuerunt  promissioiies.  13.  Abrahae  enim  promittms 
Deus,  quandoquidem  maiorem,  per  quem  iuraret,  non 
habebat,  iuravit  per  se  ipsum,  14.  dice-ns :  Nisi  be- 
^iedicens  benedixero  tibi,  et  multiplicavero  te.  15.  Atqus 
ita  quuni  patienfer  exspectasset,  consequutus  est  pro- 
missionem. 


11.  Dcsidcramus  aufem,  etc.  Quemadmodum 
laudes  pormisouit  exhortationi,  ne  immodice  oxas- 
perarot  oorum  aiiimoB:  ita  no  quid  asseulalionis 
haboat  illa  comitaa,  iibere  quid  adhuc  iilis  dosit, 
admonet.  Caritatem,  iuquit,  vestram  multis  oxpe- 
rimontis  tostatam  fecistis:  superest  tamen  ut  fides 
rospondoat.  Seduio  no  doossont  hominibu.s  veitra 
ofticia,  laborastis:  sod  non  minoro  studio  incumbere 
vos  docot  ad  tidoi  profoctum,  ut  firmam  pienamque 
oius  certitudinom  approbotis  Deo.  Atque  his  vorbis 
ostondit  apostolus  duas  esso  Cbristianii^mi  partes 
quae  duabus  lcgis  tabulis  respondoant.  Itaque  qui 
alteram  ab  aitora  separat,  oihii  habobit  nisi  muti- 
lum  ot  lacorum.  Atque  hinc  apparot  quaies  sint 
magistri  qui  praoterita  fidei  montione,  aolam  urgent 
innoccntiam  et  probitatem  erga  homines.  Haec  in- 
quam  profana  est  philosophia,  quae  in  externae  lus- 
titiae  larva  subsistit.  Si  tamen  philosophia  dici 
meretur,  quae  adoo  perperam  officia  sua  distribuit, 
ut  Doum  qui  primas  tenebat,  iure  suo  fraudet.  Me- 
minerimus  ergo,  non  aliter  coDstare  suis  partibus 
christianam  vitam,  quam  si  studium  nostrum  in 
fidom  eimul  et  caritatem  conferamus. 

Ad  cerfitiidinem  spei.  Qua  fidem  christianam 
professi,  variis  opinionibus  dislrahebantur,  vel  mul- 
tis  adhuc  superstitionibus  impliciti  erant:  iubet  in 
certa  fide  ita  esse  fixos,  ut  amplius  non  vacillent, 
neque  suspensi  inter  alternos  dubitationum  ventos 
agantur.  Omnibus  tamen  commune  est  hoc  prae- 
ceptum.  Nam  ut  stabilis  est  Dei  veritas:  ita  fidem 
quae  illi  innititur,  ut  vera  sit,  certam  et  omni  du- 
bitatione  superiorem  esse  orportet.  Haec  est  ■nXr^- 
po^fopioc,  indubia  scilicet  persuasio,  ubi  secum  pia 
mens  constituit,  fas  non  esse  vocare  in  controver- 
siam,  quae  Deus,  qui  fallere  aut  mentiri  nequit,  io- 
quutus  est.  Spei  nomen  hic  pro  fide  capitur,  prop- 
ter  affinitatem.  Videtur  tamen  data  opera  apostolus 
posuisse,  quia  de  perseverantia  sermo  erat.  Hinc 
etiam  colligere  licet  quantum  a  fide  distet  genoralis 
illa  apprehensio,  quae  impiis  etiam  et  diabolis  com- 
munis  est.  Nam  et  illi  Deum  esse  credunt  iustum 
et  veracem:  nihil  tamon  inde  concipiunt  bonae  spei, 
quia  paternam  eius  gratiam  in  Christo  non  appre- 
hendunt.  Sciamus  ergo  voram  fidem  cum  spe  sem- 
per  coniunctam  esse.  Dicit,  usque  in  finem,  vel 
perfectionem :  ut  sciant  nondum  se  metam  attigsse, 
ideoque  de  ulteriore  progressu  cogitent.  Memiinit 
studii,  ut  sciant  non  segniter  desidendum  esse, 
sed  serio  nitendum.  Neque  enim  parva  res  est, 
supra  coolos  conscendere,  praesertim  vix  humi  rep- 
tantibus.  Accedunt  innumera  obstacula.  Nibil  vero 
difficilius  quam  mentes  in  coelo  tenore  elevatas, 
quum  tota  naturae  nostrae  vis  deorsum  inclinet,  et 
nos  infinitis  machinis  Satan  in  terram  retrahat. 
Ideo  segnitiem  vel  mollitiem  animi  cavere  praeoipit. 

12.  Sed  imitatores  eorum.    Torpori  hanc  imita- 


77 


GAPUT  VI. 


78 


tionem  opponit.  Ergo  perinde  est  ac  si  diceret  con- 
stanti  animi  alacritate  opus  esse.  Sed  hoc  longe 
plus  habet  ponderis,  quum  admonet,  patres  nonnisi 
invicta  fidei  fortitudine  compotea  promissionum  esse 
factos.  Nam  exempla  rem  nobis  nielius  exprimunt. 
Si  Duda  doctrina  proponeretur,  non  ita  afficeret, 
quemadmodum  ubi  cernimus  in  persona  Abrahae 
impletum  qund  a  nobis  exigitur.  Porro  exemplum 
Abrahae  adducitur:  non  quia  unicum  sit,  sed  quia 
prae  aliis  illustre.  Habuit  enim  Abraham  hoc  com- 
mune  cum  omnibus  piis:  sed  non  immerito  conati- 
tutus  fuit  pater  fidelium.  Quaro  non  mirum  eat  si 
eum  peculiariter  apostolus  deligat  ex  omnibus  in 
quem  lectorum  oculos  convertat,  ubi  de  clarissimo 
fidei  speculo  agitur.  Fides  et  patientia  per 
hypallagen,  pro  fide  constanti,  et  quae  patientiam 
comitem  secum  habet.  Nam  fidea  primum  requiritur: 
eed  quia  multi  qui  fidem  initio  mirificani  prae  se 
tulerant,  mox  fatiscunt,  vera  fidei  non  fluxae  nec 
evanidae  probatio  est  toleraniia.  Quum  fide  ob- 
tineri  dicit  promissi  ones,  tollit  opinionem  me- 
ritorum:  sed  multo  id  clarius  quum  dicit,  haeredi- 
tate  obvenire.  Neque  enim  alio  quam  adoptionis 
iure  haered.  s  sumus. 

13.  Abrahae  enim.  Vult  probare,  frustra  nobis 
oflFerri  Dei  gratiam,  nisi  fide  amplexi  promissionem, 
patienter  eani  foveamus  in  cordis  nostri  sinu.  Pro- 
bat  autem  hoc  argumento,  quia  quum  Deus  immen- 
sam  Abrahae  sobolem  pollicitus  est,  videri  poterat 
res  incredibilis.  Sara  toto  vitae  suae  decursu  ste- 
rilis  fuerat:  ambo  ad  effoetam  senectutem  pervene- 
rant:  quum  sepulcro  fere  propiores  essent  quam 
thoro  coniugali,  duIIus  esset  ad  generandum  vigor, 
Sarae  vulva,  quae  vegeta  aetate  sterilis  fuerat,  iam 
esset  emortua:  quis  crederet  gentem  ex  illis  prodi- 
turam  quae  numerum  stellarum  aeqnaret,  ac  par 
esset  arenae  maris?  Id  vero  abhorrebat  ab  omni 
ratione.  Abraham  nihilominus  exspectat:  nec  frus- 
trationem  veretur,  quamdiu  ab  ore  Dei  pendet.  No- 
tanda  ergo  est  ista  temporis  circumstantia,  ut  con- 
stet  apostoli  ratiocinatio.  Atque  huc  pertinet  quod 
subiicit,  compotem  huius  benedictioDis  esse  factum: 
sed  postquam  exspectasset  quod  nemo  putasset  un- 
quam  fore.  In  huno  modum  danda  est  Deo  gloria, 
ut  quieti  speremus  quod  nondum  sensibus  nostris 
ostendit:  sed  occultat  et  in  longum  tempus  differt, 
quo  nostra  tolerantia  exerceatur.  Cur  Deus  per 
se  ipsum  iuret,  statim  videbimus.  Quid  valeat  haec 
iurandi  formula,  Nisi  benedicens  benedixero, 
exposuimus  in  tertium  caput.  Neque  enim  expri- 
mitur  hic  Dei  nomen,  sed  subaudiendum  est:  quia 
uisi  praestet  quod  promitlit,  se  veracem  non  haben- 
dum  testatur. 

16.  Nam  homines  quidem  per  eum  iurant  qui 
maior  est,  et  omnis  ipsis   controversia  finis   est   ius- 


iurandum,  in  conftrmationem.  17.  In  quo  Deus  vo- 
lens  uberius  ostendere  haeredibus  promissionis  immu- 
tabilem  consilii  sui  ft,rmitudinem,  interposuit  iusiu- 
randum :  18,  Ut  per  duas  res  immutabiles,  in  quibus 
impossibile  sit  Deum  mentiri,  validam  consolationem 
habeamus  nos  qui  confugimus  ad  obtinendam  propo- 
sitam  spem,  19.  quam  velut  ancoram  habemus  tutam 
et  firtnam,  et  quae  ingreditur  ad  ea  quae  intra  velum 
sunt:  20.  quo  praecursor  noster  ingressus  est  lesus, 
secundum  ordinem  Melchisedec,  factus  in  aeterntm 
pontifex. 

16.  Nam  homines.  Argumentatur  a  minori  ad 
maius,  Si  homini,  qui  natura  mendax  est,  iuranti 
habetur  fides,  quia  intercedit  confirmatio  per  Dei 
nomen :  quanto  plus  fidei  meretur  Deus  ipse  qui 
aeterna  est  veritas,  quum  per  se  ipsum  iurat?  Plu- 
ribus  autem  verbis  exornat  hanc  sententiam.  Ac 
primum  quidem  dicit,  homines  iurare  per  maio- 
rem.  Quo  significat,  eos,  qnia  iusta  autoritate  apud 
se  carent,  aliunde  mutuari.  Addit  tantum  religionis 
subesse  iuramento,  ut  ad  confirmationem  sufficiat, 
finemque  imponat  omnibus  controversiis,  ubi  desunt 
hominum  testimonia  et  aliae  probationes.  Ergo 
quem  omnes  testem  advocant,  annon  sibi  ipse  idoneus 
erit  testis?  Qui  sua  autoritate  dubitationem  om- 
nem  tollit  inter  alios,  annon  suis  dictus  fidem  faciet? 
si  tantum  habet  praestantiae  Dei  nomen,  hominis 
lingua  pronuntiatum :  quanto  plus  habere  debet, 
ubi  Deus  ipsi  per  nomen  suum  iurat?  Hoc  quan- 
tum  ad  principalem  causam.  Sed  hic  obiter  duo 
notandasunt:  iurandum  esse  per  Dei  nomen,  quum 
usus  postulat  ut  iuremus:  deinde  iuramentum  Chris- 
tianis  permitti,  quia  legitimum  est  dirimendis  liti- 
bus  remedium.  lubet  Deus  claris  verbis  per  nomen 
suum  iurare:  si  admisceantur  aliena  nomina,  iuris- 
iurandi  profanationem  esse  testatur.  Huius  rei  tres 
potissimum  sunt  causae.  Nam  ubi  nos  proferendae 
in  lucem  veritatis  deficit  ratio:  non  alio  eius  asse- 
rendae  causa  fas  est  confugere  quam  ad  Deum, 
qui  ipse  est  aeterna  veritas.  Deinde  quum  solus 
sit  cordium  cognitor,  eripitur  illi  suum  officium,  si 
in  rebus  occultis  et  quae  hominum  iudicium  latent, 
provocamus  ad  alium  iudicem.  Tertio,  quia  iurando, 
non  ipsum  modo  citamus  testem,  sed  etiam  obtesta- 
mur  ut  sit  periurii  vindex  si  fallimus.  Quare  non 
mirum  est  si  tam  vehementer  excandescat  adversus 
eos  qui  per  aliud  nomen  iurant.  Tantundem  enim 
illi  adimitur  ex  suo  honore.  Quod  autem  diversae 
interdum  formulae  usurpantur  in  scriptura,  nihil 
cum  hac  doctrina  pugnat.  Neque  enim  iurant  per 
coeium  et  terram,  quasi  numen  iliis  aliquod  defe- 
rant,  vel  minimam  divinitatis  partem  illis  attri- 
buant:  sed  hac  obliqua  (ut  ita  dicam)  obtestatione 
in  unum  Deum  respiciunt.  Sunt  enim  variae  ob- 
testationis   species.      Praecipua   ilia,    dum   iudicem 


79 


EPIST.  AD  IIEHUAEOS 


80 


appollauiuB,  ct  recta  provocamus  ad  cius  tribunal. 
Altcra  08t,  duui  uouiiuaaiUB  rc»  niaximo  nobis  caras, 
ut  vitam  uoistrau,  aut  caput,  aut  aliquid  Bimilo. 
Tertii»,  dum  croaturas  statuimus  testcs  coram  Deo. 
Sed  bis  omuibus  modis  proprie  non  per  alium 
quam  per  Doum  iuratur.  Quaro  suam  improbitatem 
non  miuus  quam  inscitiam  produnt  qui  licitum  csse 
conteudunt,  sanotus  murtuos  Doo  adiungore,  ut  ius 
illis  puuiondi  doferatur.  Praetercu  bic  locus  (ut 
dictum  esl)  docct  aliquem  inter  Ohristianos  iuris- 
iurandi  usum  esso  legitimum.  Quod  obscrvandum 
ost  contra  bomines  fanaticos  qui  regulam  sancto 
iurandi  quam  Deus  lege  sua  praescripsit,  libenter 
abrogarent.  Nam  apostolus  certe  hic  de  ratione 
iurandi  tanquam  de  re  pia  et  Dco  probata  disserit. 
Porro  non  dicit  olim  fuisse  in  usu,  sed  adhuc  vi- 
gere  pronuntiat.  Sit  crgo  hoc  subsidium  asserendae 
veritatis  ubi  nos  aliae  probationes  deficiunt. 

17.  Deus  volens  uberius.  En  quam  indulgenter, 
ut  optimum  patrem  decet,  se  Deus  accommodet 
nostrae  tarditati.  Quia  nos  videt  simplici  suo  ser- 
moni  non  acquiescere,  ut  eum  plenius  sanciat  in 
cordibus  nostris,  addit  iusiurandum.  Unde  etiam 
apparet  quantopere  nostra  intersit,  tantam  exstare 
certitudinem  cius  erga  nos  benevolentiae,  ut  nulla 
sit  amplius  vacillandi  aut  trepidandi  occasio.  Nam 
ut  Deus  vetat  nomen  suum  nulla  vel  levi  de  causa 
sumi,  severamque  omnibus  ultionem  denuntiat  qui 
eo  temere  abusi  fuerint,  ut  reverentiam  deferri 
praecipit  eius  maiestati:  ita  sibi  in  summo  esse 
pretio  ac  honore  docet.  Necessaria  ergo  res  est 
salutie  certitudo,  cuius  fulciendae  causa  iurare  dig- 
natur  is  qui  temere  iurare  prohibet.  Atque  etiam 
hinc  colligere  licet  quanti  sit  illi  nostra  salus:  cui 
ut  consulat,  non  modo  incredulitati  nostrae  ignoscit, 
sed  iure  suo  cedens,  nobisque  longe  plus  tribuens 
quam  oportuerat,  comiter  medetur. 

Haeredihus.  Videtur  peculiariter  designare  lu- 
daeos.  Tametsi  enim  ad  gentes  quoque  tandem 
pervenit  haereditas,  illi  tamen  sui  et  primi  legitimi- 
que  haeredes  fuerunt:  hi  autem  extranei  et  secundi, 
ac  praeter  ius  naturae  facti.  Sic  Petrus  Act.  2,  29, 
ludaeos  alloquens  in  prima  sua  concione;  vobis,  in- 
quit,  et  filiis  vestris  facta  est  promissio,  et  iis  qui 
longe  sunt  quos  Dominus  advocaverit.  Adventitiis 
quidem  haeredibus  reliquit  locum,  sed  ludaeos 
statuit  in  primo  ordine.  Quemadmodum  et  capite 
3,  25:  vos  estis  filii  prophetarum  et  testamenti,  etc. 
Sic  et  hoc  loco  apostolus,  ut  promptiores  habeat 
ludaeos  ad  recipiendum  foedus,  eorum  maxime 
causa  iureiurando  interposito  sancitum  fuisse  docet. 
Quamquam  hodie  ad  nos  quoque  pertinet  haec  sen- 
tentia:  quia  in  locum  ipsorum  incredulitate  relic- 
tum  sumus  ingressi.  Observa  consilium  Dei 
vocari,  de  quo  nobis  testimonium  in  evangelio  red- 
ditur.     Ne  quis  dubitet   hanc  doctrinam  ex  intimo 


Dei  affoctu  esse  dopromptam.  Sed  potius  certo 
statuanl  fidcles,  quoties  audiunt  cvangelii  voccm,  pro- 
nmhjari  sibi  arcanum  Dei  consilium  quod  apud  eum 
latcbnt:  atquc  hinc  lialam  fieri  quid  de  salute  nostra 
antc  mundi  crcationem  dccreverit. 

18.  Per  duas  res  imnmtabilcs.  In  Deo  tam 
dicore  quam  iuraro,  immutabilo  ost:  hominum  longe 
alia  essct  ratio.  Facit  cnim  eorum  vanitas  ut  pa- 
rum  firmus  sit  oorum  eormo.  At  Dei  sermo  his 
elogiis  ornatur,  quod  purus  sit  et  castus  similis 
auro  septies  purgato.  Quin  et  Balaam  quum  pro- 
fessus  hostis  esset,  testimonium  hoc  illi  reddere 
cogitur:  non  est  Deus  similis  filiis  hominum  qui 
montiatur:  noc  instar  hominum  ut  variet.  Dixit 
ergo,  et  non  faciet?  loquutus  est,  et  non  implebit? 
Nume.  23,  19.  Ergo  sermo  Dei  certa  est  veritas, 
xac  auTOTttaToc; :  quum  vero  additur  iusiurandum, 
quasi  cumulus  ad  plenam  mensuram  accedit.  Hinc 
nobis  valida  consolatio,  quod  Deus  qui  fallere  lo- 
quendo  non  potest,  promittere  non  contentus,  etiam 
iurat. 

Nos  qui  confugimus.  Hoc  verbo  significat,  non 
aliter  Deo  vere  nos  fidere,  quam  dum  praesidiis 
omnibus  aliis  destituti  ad  solidam  eius  promissionem 
confugimus,  et  statuimus  illic  nobis  unicum  asylum. 
Ergo  in  participio  xaTacpuyEVie;,  exprimitur  nostra 
inopia  et  necessitas:  quia  non  confugimus  ad  Deum 
nisi  ea  coacti.  Sed  quum  addit,  ad  propositam 
spem,  significat  non  procul  quaerendum  esse  sub- 
sidium  quo  indigemus,  quia  Deus  sponte  occurrat, 
et  nobis  quasi  in  manum  porrigat  fidendi  materiam, 
Sicuti  autem  hac  sententia  animare  voluit  ludaeos 
ad  amplectendum  evangelium,  ubi  illis  salus  oflfere- 
batur:  ita  incredulis  excusationem  sustulit  qui  tam 
praesentem  gratiam  respuerent.  Et  certe  hoc  verius 
dici  potuit  post  evangelii  revelationem  quam  in 
promulgatione  legis,  Non  est  quod  dicas  amplius: 
quid  adscendet  in  coelum,  aut  quis  descendet  in  abys- 
sum,  aut  quis  traiiciet  mare?  prope  est  verbum  in 
ore  tuo  et  in  corde  tuo  (Deut.  30,  12;  Rom.  10,  6). 
Caeterum  in  vocabulo  spei  est  metonymia,  effectus 
enim  pro  causa  accipitur.  Nam  ego  promissionem 
intelligo  cui  spes  nostra  innititur.  Neque  enim  iis 
assentior  qui  spem  accipiunt  pro  re  sperata:  imo  et 
hoc  simul  addendum  est,  non  loqui  apostolum  de 
promissione  nuda  vel  in  aere  suspensa,  sed  quae 
fide  a  nobis  recipitur:  aut  si  mavis  uno  verbo,  spes 
hic  significat  promissionem  fide  apprehensam.  In 
verbo  xpax^^aat,  sicut  in  nomine  spei,  eandem  quam 
prius  constantiam  notat. 

19.  Quam  veluti  ancoram.  Elegans  similitudo, 
dum  fidem  verbo  Dei  innixam  ancorae  comparat. 
Nam  certe  quamdiu  peregrinamur  in  hoc  mundo, 
non  stamus  in  firma  terra:  sed  quasi  in  medio 
mari,  et  quidem  valde  turbulento  fluctuamur.  Dia- 
bolus  enim  innumeras  procellas  excitare  non  cessat, 


81 


CAPUT  VII. 


quae  navem  nostram  protinus  everterent  ac  sub- 
mergorent  nisi  anchoram  in  fundo  penituB  figere- 
mus.  Neque  enim  usquam  ocuiis  nostrie  statio  ap- 
paret:  sed  quaquaversum  se  extendant  sonsus 
nostri,  sola  aqua  se  ostendit,  imo  undae  etiam  in- 
Burgunt  ac  minantur.  Quemadmodum  autem  an- 
chora  per  medias  aquas  proiicitur  in  locum  obscu- 
rum  et  abditum,  et  dum  illic  latet,  navom  fluctibus 
expositam  retinet  in  statu  ne  obruatur:  ita  in  Deo 
invisibili  spes  nostra  figenda  est.  Hoc  interest, 
quod  anchora  in  mari  deorsum  iacitur,  quia  fundum 
in  terra  habet:  spes  autem  nostra  sursum  attollitur 
et  evolat,  quia  in  mundo  nihil  cui  insistat,  reperit: 
nec  haerere  debet  in  creaturis,  sed  in  solo  Deo 
quiescit.  Quemadmodum  autem  funis,  ex  quo  pen- 
det  anchora,  per  longum  et  caecum  intervallum 
navem  ipsam  coniungit  cum  terra:  sic  Dei  veritas 
ad  nos  cum  ipso  colligandos  vinculum  est,  ut  nuila 
locorum  distantia,  nulla  caligo  impediat  quominus 
illi  adhaereamus.  Sic  cum  Deo  colhgati,  etiamsi 
conflictandum  nobis  sit  cum  assiduis  procellis,  sumus 
tamen  extra  naufragii  periculum.  Ideo  dicit,  an- 
choram  hanc  tutam  esse  ac  firmam.  Fieri 
enim  potest  ut  fluctuum  impetu  aut  reveliatur  an- 
chora,  aut  rumpatur  funis,  aut  navis  concussa  dis- 
siliat.  Hoc  in  mari  accidit.  Sed  alia  est  Dei  vir- 
tu8  ad  nos  fuiciendos,  aiia  est  vis  spei,  alia  verbi 
eius  firmitas. 

Qui  ingreditur  ad  ea.  Quemadmodum  diximus 
donec  ad  Deum  perveniat  fides,  nihil  nisi  instabile 
et  fluxum  reporit.  Ergo  necesse  est  ut  in  coelum 
usque  penetret.  Sed  quia  negotium  habet  apostolus 
cum  ludaeis,  alludit  ad  vetus  tabernaoulum ,  ac 
dicit  non  debere  in  iis  quae  videntur,  immo- 
rari,  sed  penetrare  in  ultima  adyta  quae  post 
velum  latent.  Ac  si  diceret,  superandas  esse 
externas  omnes  ac  veteres  figuras,  ut  fides  in 
eolo  Christo  sistatur.  Et  haec  ratio  diligenter  no- 
tanda  est:  quia  Christus  coelum  ingressus  est,  fidem 
nostram  illuc  quoque  esse  dirigendam.  Num  hinc 
docemur  non  alio  coniiciendum  esse  fidei  intuitum. 
Et  certe  frustra  Deum  in  sua  maiestate  quaererent 
homines,  quia  nimis  procul  ab  ipsis  est  remota: 
sed  Christus  nobis  manum  porrigit  ut  nos  in  coe- 
lum  dueat:  atque  hoc  etiam  olim  sub  lege  adum- 
bratum  fuit.  Nam  pontifex  non  suo  tantum,  sed 
populi  etiam  nomine  in  sanctum  sanctorum  ingre- 
diebatur:  utpote  qui  duodecim  tribus  quodammodo 
in  pectore  et  humeris  gestabat,  quum  in  eorum 
memoriam  contexti  essent  in  pectorali  duo- 
decim  lapides,  et  in  duobus  onychinis  lapidibus  in- 
eculpta  essent  super  humeros,  eorum  nomina,  ut  in 
unius  hominis  persona  omnes  sanctuarium  simul 
ingrederentur.  Bene  ergo  apostolus  quum  ponti- 
ficem  nostrum  coelos  ingressum  esse  admonet:  quia 
non  sibi  tantum  ingressns  est,  eed  nobis.  Et  ideo 
C<dvvni  opera.    Vol.  LV. 


timendum  non  est,  ne  clausus  sit  fidei  noatrae  coc- 
lorum  additus,  quao  a  Christo  nunquam  disiungitur. 
Quia  autem  nos  praeeuntem  Christum  sequi  decet, 
ideo  praecursor  vocatur. 

CAPUT  VII. 

1.  Hic  enim  erat  Melchisedec  rex  Salem,  ponti- 
fex  Dei  altissimi,  qui  occurrit  Abrahae  revertenfi  a 
caede  regum:  et  benedixit  illi.  2.  Cui  et  decimas  ex 
omnibus  impartitus  est  Abraham,  qui  primum  quidem 
ex  interpretatione  dicitur  rex  iustitiae:  deinde  etiam 
rex  Salem,  quod  est  rex  pacis:  3.  sine  patre,  sine 
matre,  sine  genere,  nec  initium  dierum,  nec  vitae 
finem  habens,  sed  assimilatus  filio  Dei  manet  sacer- 
dos  in  perpetuum. 

1.  Hic  enim  erat.  Hactenus  ludaeos  stimulavit 
suis  exhortationibus,  ut  attento  expenderent  quid 
valeat  Christ  comparatio  cum  Melchisedec.  In  fine 
proximi  capitis,  ut  ex  digressione  illa  rediret  ad 
suum  institutum,  rursus  citavit  locum  ex  Psalmo. 
Nunc  ergo  sermonem,  quem  leviter  attigerat,  copiose 
prosequitur.  Nam  singulatim  enumerat  quae  sint 
consideranda  in  Melchisedec,  in  quibus  similis  sit 
Christo.  Porro  mirum  non  est  quod  tam  accurate 
in  hoc  sermone  insistit.  Non  erat  certe  res  vul- 
garis,  in  regione  tot  superstitionum  corruptelis  re- 
ferta  inveniri  hominem  qui  purum  Dei  cultum  tue- 
retur.  Erat  enim  hinc  Sodomae  et  Gomorrhae, 
inde  Chananaeis  vicinus.  Ita  undique  septus  erat 
impiis  hominibus.  Deinde  sic  totus  mundus  ad 
impietatem  prolapsus  erat,  ut  vic  credibile  esset 
Deum  alibi  sincere  coli  quam  in  familia  Abrahae. 
Nam  huius  pater  et  avus,  apud  quos  summa  inte- 
gritas  esse  debuerat,  iam  pridem  ad  idololatriam  dege- 
neraverant.  Ergo  fuit  hoc  memorabile,  adhuc 
regem  aliquem  manere  qui  non  tantum  verae  reli- 
gioni  serviret,  sed  obiret  ipse  munus  sacerdotis.  Et 
sane  oportuit  in  eo,  qui  typus  erat  filii  Dei,  omnia 
esse  praeclara.  Christum  vero  fuisse  hoc  typo  ad- 
umbratum  patet  ex  psalmo.  Neque  enim  hoe  temere 
Davidi  excidit:  tu  es  sacerdos  aeternus  secundum 
ordinem  Melchisedec:  quin  potius  hac  voce  sublime 
mysterium  ecclesiae  commendatum  fuit.  Nunc  sin- 
gulas  partes  videamus,  in  quibus  apostolus  Christum 
ipsi  Melchisedec  facit  similem.  Prima  similitudo 
est  in  nomine.  Neque  enim  mysterio  caret  quod 
rex  iustitiae  vocatus  est:  quia  et  si  hoc  honoria 
tribuitur  regibus  qui  moderate  et  ex  aequitate  do- 
minantur:  hic  tamen  titulus  vere  in  solum  Chria- 
tum  competit,  qui  non  modo  iustum  imperium  ex- 
ercet  ut  alii,  sed  Dei  iustitiam  nobis  communicat, 
partim  dum  efficit  ut  gratuita  reconciliatione  iusti 
censeamur,  partim  dum  nos  renovat  spiritu  suo,  ut 
pie  sancteque  vivamus.  Ergo  rex  iustitiae  dicitur 
ab  effectu,   quia   in   omnes  suos  iustitiam  diffundit. 

6 


83 


Eri.ST.  AD  nEBHAEOS 


84 


Unde  Boqiiitur,  oxtra  oius  regnuni  nonnisi  peccatum 
in  hominibus  regnaro.  Itsiquo  Zacbarias  (2,  10), 
quum  cum  vclut  solenni  Dei  edicto  in  regni  sui 
poeseseioneni  mittit,  hoc  clogio  ipsum  ornat:  Laetare, 
filia  Sion,  ecce  rox  tunc  vonit  tibi  iustus:  eigni- 
fioans  iustitiam  quac  ulioqui  nobis  docst,  adforri 
Christi  adventu.  Socundo  similitudo  quam  aposto- 
etolus  notat,  est  in  regno  pacis.  llaoc  vero  pax 
fructus  cet  illius  iustitiao  cuius  meminit.  Hinc  se- 
quitur,  quaquaversum  patet  regnum  Chrieti,  illic 
doboro  OBse  pacom:  ut  habetur  losaiae  secundo  et 
nono  capite,  ac  eimilibus  lociB.  Caetorum  quum 
pax  flebraeis  etiam  prosperum  ao  felicom  etatum 
Bignificet,  posset  hoc  loco  sic  accipi.  Mihi  tamen 
magis  placet  ut  intelligatur  pax  interior  quae  con- 
Bcientias  tranquillas  coram  Dco  ot  eecuras  reddit. 
Huius  autem  boni  praestantia  satis  pro  merito  aesti- 
mari  nequit,  nisi  oxadverso  consideres  quam  mise- 
rum  eit  assidua  inquietudino  torqueri:  quod  nocoeso 
est  nobis  omnibus  accidore,  donec  per  Christum 
reconciliati  Deo  conscientiaB  habenmus  pacatas. 

3.  Sine  patre.  Ita  malo  quam  ignoti  patris. 
ExpreesiuB  enim  quiddam  voluit  dicere  apostoius, 
quam  genus  Molchisedec  obscurum  fuisee  vel  igno- 
tum.  Nec  me  movet  cibiectio,  quod  ita  non  reepon- 
deret  figurae  voritas,  quia  patrem  in  coelis  babeat 
Cbristus,  matrem  vero  in  terris.  Nam  apostolus 
uno  verbo  mentem  suam  mox  explicat,  ubi  addit, 
sine  genere.  Eximit  ergo  ipsum  Melcbisedec  a 
communi  nascendi  lege.  Quo  significat  aeternum 
fuiese,  ut  recens  eius  origo  in  hominibus  quaeronda 
non  eit.  Certum  quidem  est,  a  parentibus  fuisse 
progenitum.  Sed  hic  de  eo  tanquam  privato  homine 
apostolus  non  disputat:  quin  potius  illum  induit 
persona  Christi.  Itaque  nihil  aliud  sibi  in  eo  in- 
tueri  permittit  quam  quod  ecriptura  docet.  Nam 
in  omnibus,  quae  ad  Christum  pertinent,  tractandis, 
ea  adhibenda  est  religio,  ut  nihil  sapiamus  nisi  ex 
verbo  Domini.  Nunc  quum  spiritue  sanctus  regem 
sui  temporis  praeetantissimum  inducens,  de  ortu 
eius  taceat,  nec  postea  mentionem  ullam  faoiat 
mortis:  nonne  hoc  perinde  valet  ac  si  commendata 
esset  eius  aeternitas?  Quod  autem  in  Meichieodec 
fuit  adumbratum,  vere  in  Chrieto  exhibitum  est. 
Ergo  hac  mediocritate  contentoe  eeee  nos  decet, 
quod  dum  scriptura  Melchieedec  talem  nobie  pro- 
ponit,  quaei  qui  nunquam  vel  natue  eit,  vel  mor- 
tuus:  velut  in  pictura  demonstrat,  nuUum  Christo 
eese  nec  principium  nec  finem.  Caeterum  hinc 
quoque  discimus  quanta  requiratur  in  spiritualibus 
Dei  mysteriis  reverentia  et  sobrietas.  Nam  quod 
nusquam  scriptum  legitur,  non  tantum  libenter 
ignorat  apostolus,  sed  a  nobis  etiam  neeciri  vult. 
Et  sane  de  Chriso  nihil  ex  sensu  nostro  temere 
proferre  fas  est.  Atqui  Melchisedec  non  hic  in 
privata  (ut  aiunt)  qualitate,  sed  quatenus  sacer  est 


Christi  typus,  considoratur.  Nec  vero  fortuito  vel 
por  incogitantiam  id  vidori  omissum  dobct,  quod 
nuila  illi  cognatio  tribuitur,  nuiiue  habotur  do  morte 
sermo:  verum  id  potius  consulto  focit  spiritus  ut 
nos  eupra  vulgarem  hominum  ordinem  attoUeret. 
Ideo  non  videtur  probabilis  eorum  conicctura,  qui 
Melcbisodcc  tradunt  fuisee  Som  tilium  Noah.  Nam 
ei  ad  hominem  certum  ac  nolum  ventum  fuorit, 
non  Btabit  haoc  tertia  eimilitudo  Melchisedeo  et 
Christi. 

Assimilatus.  Nompe  quod  ferebat  significandi 
ratio:  semper  onim  analogia  inter  rom  et  signum 
tonenda  eet.  Nam  ridieuli  sunt  qui  o  coolo  delap- 
sum  comminiecuntur,  ut  re  ipsa  assimilent.  Satis 
est  quod  lineamenta  Christi  in  eo  conspicimus:  eic- 
uti  vivi  bominis  offigies  in  tabula  cerni  potost,  et 
tamen  procul  distat  homo  a  sua  pictura.  Refuiare 
oorum  deliria  qui  vol  Cbristum  tunc  iam  apparuisse 
eomoiant,  vel  spiritum  sanctum,  vel  angelum,  non 
videtur  operae  pretium  esse.  Nisi  forte  quis  sobrii 
hominis  esse  existimet,  cum  Postello  et  similibus 
phreneticis  disputare.  Neque  enim  minore  supercilio 
se  nebulo  ille  Melchisedec  esse  asserit,  quam  olim  ve- 
sani  illi  spiritus  {quorum  meminit  Hieronymus) 
Christum  esse  fingebant. 

4.  Considerafe  autem  quantus  sit  hic,  cui  et  de- 
cimas  dedit  de  spoliis  Abraham  patriarcha.  5.  Atque 
ii  quidem  qui  sacerdotium  accipiunt,  qui  scilicet  sunt 
ex  filiis  Levi,  praeceptum  habent  a  populo  decimas 
sumendi  iuxta  legem,  hoc  est,  a  fratribus  suis  licet 
egressis  ex  lumbis  Abrahae.  6.  Cuius  autem  genus 
non  recensetur  ex  ipsis,  decimas  sumpsit  ab  Abraham. 
et  habentes  promissiones  benedixit.  7.  Porro  sine 
controversia  quod  minus  est  a  potiore  benedicitur. 
8.  Atque  hic  quidem  homines  qui  moriuntur,  decimas 
accipiunt:  illic  autem  is  de  quo  testatum  est  quod 
vivat:  9.  et  ut  ita  loquar,  in  Abraham  decimatus  est 
ipse  Levi,  qui  decimas  solet  accipere.  10.  Nam  is 
adhuc  in  lumbis  patris  erat  quum  occurreret  Abrahae 
Melchisedec. 

4.  Considerate  auteni.  Quarta  notatio  in  com- 
paratione  Christi  et  Melchisedec,  quod  illi  decimas 
obtulerit  Abraham.  Porro  quum  pluribus  de  causis 
institutae  fuerint  decimae,  hic  eam  duntaxat  rospi- 
cit  apostolus  quae  praeeenti  causae  servit.  Dna  illa 
causa  fuit  cur  decimae  solverentur  Levitis,  quia  et 
ipsi  filii  Abrahae  erant,  cuius  semini  promissa  erat 
terra.  Ergo  iure  haereditario,  terrae  portio  illis 
attribuenda  erat.  Quoniam  possessione  privantur, 
fit  in  decimis  compensatio.  Altera  etiam  haec  erat 
causa,  quod  quum  in  Dei  cultu  et  publico  ecclesiae 
ministerio  occuparentur,  aequum  fuit  ipsos  communi 
populi  sumptu  ali.  Decimas  ergo  illis  reliqui  Israe- 
iitae  debebant,  tanquam  iusta  muneris  stipendia.  Sed 


85 


CAPDT  VII. 


86 


illae  causae  nihil  ad  praesentem  disputationem:  ideo 
illas  praeterit  apostolus.  Dna  haec  in  rationom 
nunc  veniro  debet,  quod  qiium  decimas  populus 
quasi  sacrum  vectigal  offerret  Deo,  eas  Levitae  re- 
cipiebant.  Dnde  apparet,  non  parvum  fuisse  hono- 
rem,  quia  in  locum  suum  Deus  eos  quodammodo 
subrogabat.  Ergo  quod  Melchisedec  saccrdoti  pri- 
marius  Dei  servus  et  propheta  Abraham  obtulit 
decimas,  eo  confessus  est,  honoris  gradu  supra  se 
excellere.  Quod  si  prae  illo  in  ordinem  cogitur 
Abraham  Patriarcha,  raram  et  eximiam  illius 
dignitatem  esse  oportet.  Epithetum  patriarchae  ad 
amplificationem  positum  est.  Est  enim  hoc  in  pri- 
mis  honorificum,  quod  Abraham  in  ecclesia  Dei 
pater  nominatur.  Tale  igitur  est  argumentum, 
Abraham  qui  reliquos  omnes  antecellit,  ipso  tamen 
Melchisedec  est  inferior.  Ergo  Melchisedec  sum- 
mum  honorem  obtinet,  ac  Leyitis  omnibus  praefe- 
rendus  est.  Antecedens  probatur.  Nam  quod 
debebat  Abraham  Deo,  solvii  in  manum  Melchi- 
eedec.  Decimarum  ergo  solutione  se  minorem  pro- 
fessus  est. 

5.  Qui  scilicet  sunt.  Hoc  aptius  est  quam  ita 
vertere:  Eo  quod  sint  ex  numero  filiorum.  Nequo 
enim  causam  reddit  apostolus,  ac  si  decimas  ideo 
sacerdotes  accipiant,  quod  sint  ex  filiis  Levi:  sed 
totam  illam  tribum  confert  cum  Melchisedec,  in 
hunc  modum,  Quum  Levitis  Deus  concessit  eius 
exigendi  a  populo  decimas,  ita  Israelitis  omnibus 
eos  praefecit,  tametsi  ex  eodem  parente  essent 
omnes  simul  progeneti.  Atque  Abraham  qui  om- 
nium  pater  est,  sacerdoti  alienigenae  solvit  deci- 
mas.  Ergo  huic  sacerdoti  omnes  posteri  Abrahae 
subiecti  sunt.  Ita  ius  Levitis  delatum  particuiare 
fuit  in  reliquos  fratres:  sed  Melchisedec  sine  excep- 
tione  summo  loco  statuitur  ut  sibi  omnes  subiiciat. 
Quidam  apostolum  loqui  putant  de  decimis  deci- 
marum,  quas  maioribus  sacerdotibus  Levitae  solve- 
bant:  sed  nuUa  est  ratio  cur  generalem  sermonem 
ita  restringamus.     Ergo  probabilius  est  quod  attuli. 

6.  Benedixit.  Hoc  quintum  est  quod  in  com- 
paratione  Christi  et  Melchisedec  apostolus  obser- 
vat.  Sumit  autem  quasi  unum  ex  confessis  prin- 
cipiis,  Quod  minus  est  benedici  a  maiori.  Subiicit 
deinde  Melchisedec  benedixisse  Abrahae.  Dnde 
conficitur,  Abraham  esse  minorem.  Sed  amplifi- 
candi  causa  iterum  Abraham  ornat  singulari  elogio. 
Nam  quo  praestantior  est  Abraham,  eo  altius  eve- 
hitur  dignitas  ipsius  Melchisedec.  In  hunc  finem 
dicit  Abraham  promissiones  habuisse:  quo  significat 
illum  esse  primum  sanctae  autorem,  quocum  Deus 
foedus  aeternae  vitae  pepigit.  Haec  enim  non  vul- 
garis  fuit  dignatio,  quod  unum  elegit  Deus  ex  om- 
nibus,  apud  quem  ius  adoptionis  et  amoris  sui 
testimonium  deponeret.  Atqui  hoc  totum  non  ob- 
etitit  quominus  se  cum  tota  sua  excellentia  submit- 


teret  eacerdotio  Melchisedec.  Perspicere  igitur  licet 
quantus  hic  sit  cui  duabus  in  rebus  cessit  Abraham, 
et  quod  se  benedici  ab  eo  passus  est,  et  quod  deci- 
mas  obtulit  quasi  Dei  vicario. 

7.  Quod  niinus  est.  Primo  sciendum  est  quid 
hoc  loco  significet  Benedictionis  nomen.  Est 
autom  solennis  precatio,  qua  is  qui  praeditus  est 
insigni  aliquo  et  publico  honore,  privatos  et  suae 
administrationis  homines  Deo  commendat.  Est  aliud 
benedicendi  genus  dum  vicissim  alii  pro  aliis  pre- 
camur:  quod  piis  omnibus  est  promiacuum.  Sed 
haec  benedictio,  cuius  apostolus  meminit,  maioris 
est  potestatis  symbolum.  Ita  Isaac  benedixit  filio 
suo  lacob,  et  lacob  ipse  benedixit  suie  nepotibus 
Ephraim  et  Manasse.  Neque  enim  fuit  illud  mutuum, 
ut  par  referret  filius  patri:  sed  maior  autoritas  ad 
legitimam  benedictionem  requirebatur.  Quod  me- 
lius  constare  potest  ei  sexto  Numerorum  capite 
(v.  23),  ubi  postquam  sacerdotibus  datum  est  man- 
datum  benedicendi  populi,  statim  promissio  additur, 
benedictos  fore  quibus  benedixerint.  Hoe  inquam 
iure  subnixa  est  sacerdotalis  benedictio,  ut  non  tam 
hominis  sit  quam  Dei.  Nam  ut  saoerdos  in  victi- 
mis  immolandis  Christi  vices  gerebat,  ita  in  populo 
benedicendo,  nihil  quam  minister  et  legatus  erat 
summi  Dei.  In  hunc  sensum  accipi  debet  quod 
refert  Lucas  (24,  50),  Christum  sublatis  manibus 
apostolos  benedixisse.  Ritum  illum  tollendi  manus 
procul  dubio  a  sacerdotibus  mutuatus  est,  ut  se  osten- 
deret  eum  esse  per  quem  Deus  Pater  nobis  bene- 
dicat.  De  hac  quoque  benedictione  mentio  fit  Psal- 
mo  116,  17,  et  118,  1.  Nunc  istam  sententiam 
accommodemus  ad  id  quod  apostolus  tractat.  Bene- 
dictio  sacerdotalis  quum  divinum  sit  opus,  simul 
maioris  est  honoris  testimonium.  Ergo  Melchisedee 
Abrahae  benedicendo  superiorem  locum  sibi  sump- 
sit.  Non  fecit  hoc  temere,  sed  pro  iuro  sacerdotali 
ergo  eminet  supra  Abraham.  Atqui  Abraham  ia 
est  cum  quo  diguatus  est  Deus  salutis  foedus  pa- 
cisci.  Ergo  quum  reliquis  omnibus  praecellat,  a  solo 
Melchisedec  superatur. 

8.  De  guo  testatum  est  quod  vivat.  Silentium 
de  morte  (ut  iam  prius  dixi)  pro  vitae  testimonio 
accipit.  Non  valeret  hoc  quidem  in  aliis:  sed  in 
Melchisedec  quatenus  imago  est  Christi,  merito  va- 
lere  debet.  Nam  quia  hic  agitur  de  spirituali  Christi 
regno  et  sacerdotio,  nihil  loci  humanis  coniecturis 
relinquitur:  nec  scire  aliud  fas  est  quam  quod 
scripturis  proditum  legimus.  Neque  vero  hinc  col- 
ligas,  hominem  illum  qui  Abrahae  occurrit,  adhuc 
vivere:  aicuti  pueriliter  quidam  nugati  sunt.  Nam 
hoc  ad  alienam  personam  quam  austinebat,  nempe 
filii  Dei,  refertur.  Caeterum  his  verbis  apostolua 
contendit,  dignitatem  sacerdotii  Melchisedec  perpe- 
tuam  esse,  levitici  vero  temporalem.  Sic  enim  ra- 
tiocinatur,  Hi  quibus  decimas  lex  assignat,  hominea 


87 


EPIST.  AD  UEBIIAEOS 


88 


sunt  mortales:  quo  indicatum  fuit  abrogandum  esao 
aliquando  ius  saccrdotii,  quouiadmoduui  tincm  ha- 
bebat  eorum  vita.  Scriptura  autcm  nullam  commc- 
morat  mortcm  Melcbisedee,  quum  narrat  solutas  iili 
fuiseo  decimas:  ita  ius  eaccrdotii  iliius  nulio  tem- 
poris  apatio  tcrminat,  quin  potius  eubiudicat  aeternae 
esso  durationis.  IIoc  autcm  ideo  additum  est  ne 
vidcatur  posferior  lcx  (ut  moris  est)  priori  quidquam 
derogasse.  Excipi  enim  alioqui  poterat,  ius  illud, 
quo  potitus  olim  erat  Melchisedec,  esee  iam  obso- 
letum:  quia  aliam  legem  Deus  per  Mosen  tulissct, 
qua  illud  transferebat  ad  Levitas.  Sed  occurrit 
apostolus  quum  dicit,  ad  tempus  decimas  Levitis 
solutas  fuisse,  quia  non  semper  viverent,  Melchise- 
dec  vero,  quia  immortalis  sit,  retinere  usque  in 
finem  quod  a  Deo  semcl  ilii  datum  est. 

9.  Decwiatus  esi  ipse  Levi.  Longius  procedit, 
ne  ipsum  quidem  Levi  qui  tunc  in  lumbis  Abra- 
hae  erat,  immunem  ab  eadem  subiectione  fuisse: 
quia  Abraham  decimas  solvendo  se  et  posteros  sa- 
cerdotio  Melchisedec  subiecerit.  Sed  hic  exadverso 
posset  obiici,  eadem  ratione  luda  quoque,  ex  cuius 
semine  genitus  fuit  Christus,  fuisse  decimatum. 
Verum  hic  nodus  facile  solvetur,  si  quis  duo  ex- 
pendat  quae  intor  Christianos  extra  controversiam 
constituta  esse  debent.  Neque  enim  simpiiciter 
Christus,  unus  quilibet  hominum  inter  Abrahae  filios 
censetur,  sed  privilegio  singulari  eximitur  acommuni 
ordine.  Atque  hoc  est  quod  dicebat  (Matth.  22,  42): 
Si  filius  est  Davidis,  quomodo  eum  David  Domi- 
num  appellat?  Videmus  ergo  iam  ut  argumentum 
perperam  a  Levi  ad  Christum  ducatur.  Deinde 
quum  Melchisedec  Christi  sit  figura,  minime  con- 
sentaneum  esset  rationi,  illum  quasi  committi  cum 
hoc  in  certamen.  Tenendum  est  enim  illud  vulgare 
dictum:  Quod  subordinatur,  non  pugnat.  Itaque 
figura  quum  infra  veritatem  suam  subsidat,  illi  ne- 
quaquam  opponi  debet,  aut  potest.  Parium  enim 
est  talis  confliotus.  His  quinque  membris  apostolus 
comparationem  Christi  et  Melchisedec  absolvit:  quo 
refellitur  eorum  commentum  qui  praecipuam  in  ob- 
latione  panis  et  vini  similitudinem  quaerunt.  Vide- 
mus  apostolum  singula  hic  accurate  et  propemodum 
scrupulose  excutere.  Nomen  hominis,  sedem  regni, 
perpetuitatem  vitae,  ius  decimarum,  benedictiouem 
persequitur.  In  his  certe  minus  erat  momenti  quam 
in  oblatione.  Dicemus  ne  oblivione  lapsum  esse  Dei 
spiritum,  ut  dum  rebus  minutis  immoratur,  quod 
praecipuum  erat  et  maxime  ad  causam  valebat, 
omiserit?  Quo  magis  tot  veteres  ecclesiae  doctores 
hac  opinione  occupatos  fuisse  miror,  ut  in  obiatio- 
nem  panis  et  vini  insisterent.  Sic  autem  loquuntur, 
Christus  sacerdos  est  secundum  ordinem  Melchisedec. 
Atqui  panem  et  vinum  Melchisedec  obtulit.  Ergo 
panis  et  vini  sacrificium  Christi  sacerdotio  convenit. 
Copiose    posthac    de    sacrificiis    veteribus    apostolus 


disBeret:  de  hoc  novo  eacrificio  panis  ot  vini  nullum 
faciet  verbum.  Uiide  ergo  hoc  in  monicm  venit 
eccleeiasticis  ecriptoribus?  Certe  ut  error  errorom 
trahere  eolet,  quum  ipsi  eacrificium  in  Christi  coena 
nullo  oius  mandato  finxiBSonl,  adcoquo  coonam  adul- 
terassent  addito  sacrificio:  colores  postea  hinc  inde 
accersere  conati  sunt,  quibus  errorein  suuiii  fuca- 
rcnt.  Arrisit  hacc  panis  et  vini  oblatio,  et  niillo 
iuilicio  protinus  arrepta  est.  Nam  quis  concedat 
homines  iilos  perspicaciores  spiritu  Dei  luisse? 
Atqui  si  recipimus  quod  tradunt,  damnandus  inco- 
gitantiae  erit  Dei  spiritus  a  quo  ros  tanta  non  esset 
animadversa:  praeseriim  quum  hanc  quaestionem 
tractaret  ex  profosso.  Hinc  consiitno,  veteres  sibi 
finxisse  sacrificium,  de  quo  nunquam  Moses  cogita- 
verat.  Neque  enim  scribit  Melchisedec  panem  et 
vinum  obtulisse  Deo,  sed  potius  Abrahae  et  comi- 
tibus.  Haec  eius  verba  suni:  Egressus  est  illi  ob- 
viam  Melchisedec  rex  Salem,  ac  protulit  panem  et 
vinum  :  et  erat  idem  sacerdos  Dei  altissimi,  et  be- 
nedixit  illum.  Prius  illud  quod  narrat,  regium  fuit, 
lassos  ex  praelio  et  itinere  reficore:  benedictio  ad 
munus  sacerdotale  pertinebat.  Ergo  si  quid  my- 
sterii  habuit  oblatio,  non  aliter  in  Christo  comple- 
tur,  nisi  dum  esurientes  nos  et  lassitudine  confectos 
pascit.  Caeterum  bis  ridiculi  sunt  papisiae,  qui 
postquam  negarunt,  in  missa  esse  panem  et  vinum, 
de  panis  et  vini  sacrificio  garriunt. 

11.  Porro  si  consummatio  per  leviticum  sacer- 
dotium  erat  (populus  enim  sub  eo  legem  accipit)  quid 
adhuc  opus  fuit  secuiidum  ordinem  Melchisedec  alterum 
exoriri  sacerdotem,  et  non  secundum  ordinem  Aaron 
dici?  12.  Etenim  dum  transfertur  sacerdotium,  ne- 
cessario  etiam  fit  legis  translatio.  13.  Certe  is  de 
quo  haec  dicuntur,  alterius  fuit  tribus  particeps,  ex 
qua  nemo  adstitit  altari.  14.  Clarum  enim  est  quod 
ex  tribu  luda  natus  sit  Dominus  noster,  de  qua  tribu 
nihil  loquutus  est  Moses,  quod  ad  sacerdotium  spectat. 

11.  Si  consummatio.  Ex  eodem  testimonio  col- 
ligit  apostolus,  abrogatum  fuisse  Christi  adventu 
vetus  testamentum.  Hactenus  de  officio  personaque 
sacerdotis  disseruit.  Sed  quia  sacerdoiium  Deus  m- 
stituerat  sanciendae  legis  causa,  illo  abolito,  sequi- 
tur  hanc  quoque  cessare.  Hoc  ut  melius  intelligatur, 
tenendum  est  axioma,  Nulium  foedus  inter  Deum 
et  homines  firmum  ratumque  esse  nisi  sacerdotio 
fulcialur.  Ideo  dicit  apostolus,  legem  fuisse  veteri 
populo  impositam  sub  levitico  sacerdotio:  quo  signi- 
ficat  non  modo  illud  regnasse  tempore  legis,  sed 
eitis  stabiliendae  causa,  ut  diximus,  fuisse  institutum. 
lam  sic  ratiocinatur :  Si  perfecta  fuisset  ecclesiae 
administratio  sub  ordine  Aaron,  quorsum  oportuisset 
ad  diversum  ordinem  redirer'  Nam  in  perfectione 
nihii    mutatur.      Sequitur    ergo,    administrationem 


89 


CAPUT  VII. 


90 


legis  non  fuisee  perfectam:  quia  novus  ordo  erigon- 
du8  fuit  de  quo  loquitur  David. 

Populus  enini  suh  eo  legem  accepit.  Haec  paren- 
thesis  ideo  inseritur  ut  sciamus  annoxam  fuisse 
legem  sacordotio.  Vult  apostolus  probare,  in  lege 
Mosis  non  fuisse  ultimum  scopum  in  quo  haerendum 
esset.  Id  probafex  saeerdotii  abrogatione  in  hunc 
modum:  Si  ea  fuisset  vis  sacerdotii  veteris,  ut  legi 
in  solidum  confirmandae  sufficeret:  nunquam  Deus 
aliud  subrogasset  novum  et  diversum.  Nunc  quia 
ambigere  quispiam  poterat  an  ex  fine  sacerdotii 
coneequerentur  legis  abolitio,  dicit  non  modo  sub 
illo  hanc  fuisse  latam,  sed  per  illud  quoque  confir- 
matam  fuisse. 

12.  Dum  transfertur  sacerdotium.  Quum  eadem 
sit  legis  et  sacerdotii  conditio,  Christus  non  sacer- 
dos  modo,  sed  legislator  etiam  creatur.  Ita  non 
tantum  ius  Aaronis,  aed  Mosis  quoque  ad  eum 
transfertur.  Summa  est,  non  minus  temporale  fuisse 
Mosis  quam  Aaronis  ministerium :  ideoquo  abrogari 
Christi  adventu  utrumque  oportuisse,  quia  alterum 
sine  altero  stare  non  potuerit.  Legis  nomine  in- 
telligimus  quod  proprie  ad  Mosen  spectabat.  Lex 
enim  et  regulam  bene  vivendi,  et  gratuitum  vitae 
foedus  continet:  illicque  passim  occurrunt  multae 
insignes  sententiae  quibus  tum  ad  fidem,  tum  ad 
timorem  Dei  instituimur.  Horum  nihil  abolitum 
fuit  a  Christo,  sed  tantum  pars  illa  quae  cum  ve- 
teri  sacerdotio  implicita  erat.  Nam  hic  confertur 
Christus  cum  Mose.  Itaque  quidquid  commune  est 
inter  eos,  in  rationem  non  venit,  sed  ea  tantum  in 
quibus  alter  difFert  ab  altero.  Commune  est  ambo- 
bus  offere  nobis  Dei  misericordiam,  regulam  pie 
sancteque  vivendi  praescribere,  tradere  verum  Dei 
cultum,  ad  fidem,  ad  patientiam,  ad  omnia  pietatis 
officia  nos  hortari.  Hoc  autem  diversum  a  Christo 
habuit  Moses,  quod  nondum  patefacta  evangelii  cla- 
ritate,  sub  involucris  populum  continuit:  quod  re 
nondum  exhibita,  in  figuris  et  umbris  gustum  pro- 
posuit  Christi:  quod  denique  ad  rudis  populi  captum 
se  attemperans,  non  ultra  puerilia  rudimenta  con- 
scendit.  Meminerimus  ergo  legem  dici  partem  iliam 
ministerii  quam  propriam  habuit  Moses,  et  a  Christo 
separatam.  Ea  quum  veteri  sacerdotio  subiecta  sit, 
hoc  abolito  simul  cessat.  Et  Christus  dum  insti- 
tuitur  sacerdos,  legislatoris  etiam  potestate  instruitur, 
ut  novi  testamenti  minister  sit  ac  interpres.  Quam- 
quam  improprie  ad  evangelium  transfertur  legis 
nomen.  Sed  haec  catachresis  adeo  nihil  habet  ab- 
surdi,  ut  propter  antithesin  gratiam  orationi  conci- 
liet,  sicuti  ad  Romanos  capite  septimo.  Porro  nimis 
proterva  fuit  papae  improbitas  qui  in  suis  Decreta- 
libus  hoc  caput  inseruit,  se  nunc  eadem  praeditum 
esse  potestate  quam  olim  Aaron  habuerit,  quia  lex 
cum  eacerdotio  ad  ipsum  sit  translata.  Videmus 
quidnam  agat  apostolus.    Caeremonias  desiisse  con- 


tendit  ex  quo  prodiit  Christus  cum  mandato  novi 
fooderis  publicandi.  Perporam  inde  colligemus,  ad 
Christi  ministros  quidquam  transiisse.  Soia  enim 
Christi  persona  Mosi  et  Aaroni  opponitur.  Quo 
igitur  praetextu  aliquid  sibi  iuris  Antichristus  arro- 
gabit?  Neque  hic  refeilendae  tam  crassae  impuden- 
tiae  causa  disputo.  Sed  hanc  sacrilogam  audaciam 
lectoribus  indicari  operaepretium  fuit,  ut  agnoscant 
bonum  hunc  servum  servorum  Christi  susque  deque 
habere  magistri  honorem,  foedo  scripturas  lace- 
rare  ut  suae  tyrannidi  qualemcunque  fucum  inducat. 
13.  De  quo  haec  dicuntur.  Quia  apud  eos  verba 
facit  apostolus,  qui  lesum  filium  Mariae  fatentur 
esse  Christum:  veteri  sacerdotio  finem  esse  impo- 
situm  probat,  quia  hic  novus  sacerdos  qui  subro- 
gatur,  ex  alia  sit  tribu  quam  Levi.  Nam  secundum 
legem,  manere  in  illa  tribu,  singnlari  privilegio 
debuit  sacerdotii  dignitas.  Porro  clarum  esse 
dicit,  quod  ex  tribu  luda  progenitus  sit  Christus: 
quia  tunc  vulgo  res  nota  erat.  Praecipua  tamen 
certitudo  in  promissione  fundata  erat.  Ergo  quum 
agnoscerent  eum  esse  Christum,  simul  necesse  erat 
ut  persuasi  essent  osse  filium  Davidis.  Nam  ie, 
qui  promissus  erat,  non  poterat  aliunde  ducere 
originem. 

15.  Idque  magis  etiam  liquef:  si  quidem  ad  si- 
militudinem  Melchisedec  exoritur  sacerdos  alius, 
16.  qui  non  iuxta  legem  mandati  carnalis  factus 
fuit,  sed  secundum  potentiam  vitae  insolubilis.  17.  Tes- 
tatur  enim  ad  hunc  modum:  tu  sacerdos  in  aeternum 
secundum  ordinem  Melchisedec.  18.  Abrogatio  enim 
fit  prioris  mandati,  propter  imbecillitatem  et  inutili- 
tatem.  19.  Nihil  enim  lex  perfecit,  sed  accessit  intro- 
ductis  ad  spem  potiorem  per  quam  appropinquamus 
Deo:  20.  atque  hoc  potiorem,  quod  non  absque  iure- 
iurando  res  acta  sit.  Nam  illi  quidem  citra  iusiu- 
randum  sacerdotes  facti  sunt:  21.  his  vero  cum  iure- 
iurando,  per  eum  qui  dixit  illi:  tu  sacerdos  in  aetcrnum 
secundum  ordinem  Melchisedec.  22.  Tanto  potioris 
testamenti  sponsor  factus  est  lesus. 

15.  Idque  magis  liquet.  Alio  argumento  probat 
abolitam  esse  legem.  Prius  a  sacerdotis  persona  ra- 
tiocinatus  est:  nunc  a  natura  sacerdotii,  et  a  ratione 
qua  institutum  fuit.  Sacerdotium  vetus,  inquit,  ex- 
ternis  ritibus  institutum  fuit:  in  Christi  sacerdotio 
nihil  nisi  spirituale  est.  Inde  apparet  illud  fluxum 
fuisso  et  caducum:  huius  vero  perpetuitas  monstra- 
tur.  Mandatum  carnale  pro  corporeis,  hoc  est,  ex- 
ternis,  caeremoniis  accipitur.  Scimus  quomodo 
inauguratus  fuerit  Aaron  cum  filiis  euis.  Quod 
arcana  et  coelesti  spiritus  virtute  impletum  est  in 
Christo,  illic  oleo,  multiplici  vestitu,  sanguinis 
adspersione,  aliisque  terrenis  caeremoniis  adumbratum 
fuit.     Porro  haec  institutio  sacerdotii   naturae  con- 


91 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


92 


gruobat.  Uudo  ecquitur,  sacordotium  ipBum  fuisse 
obnoxiuni  niutuntioni.  Quauiquam  iit  postea  vido- 
bimnti,  non  sic  fuit  carnale  eaccniotium  qiun  simul 
Bpirituale  esect:  eed  hic  tnntum  roRpioit  apostolus 
quid  bic  diversum  a  Christo  Aaron  habuorit.  Ergo 
utcunquo  spiritualis  osset  umbrarum  signiticatio,  um- 
brao  tamen  ipsac,  utpoto  quac  buius  mundi  clomen- 
tis  constarent,  terrenuo  merito  dicuntur. 

16.  Sccunchtm  jMteiitiam.  Quia  Cbristus  perpc- 
tuus  est  sacordos,  discorni  ab  Aarone  ipsum  insti- 
tutionia  ritu  oportuit.  Hoc  factum  est,  quia  non 
Moses  homo  mortnlis  ipsum  consccravit,  sed  spiri- 
tus  sanctus:  idque  non  oloo,  nec  sanguine  bircorum, 
neo  externa  vestium  pompa,  sed  coelcsti  virtute 
quam  bic  apostolus  infirmis  elomontis  opponit.  Vi- 
domus  ergo  ut  aeternitas  sacerdotii  iu  Cliristo  com- 
mondata  fuorit. 

17.  Tu  sacerdos  in  aeternum.  In  una  tantum 
vocc  perpetuitatis  hoc  loco  insistit  apostolus:  con- 
firmat  enim  quod  dixit  de  vita  insolubili.  Dif- 
ferre  ergo  Christum  a  toto  genere  lovitico  ostendit, 
quia  sit  creatus  in  perpotuum  sacordos.  Sed  hic 
posset  obiici  (quemadmodum  ludaei  etiam  obiiciunt) 
071^7,  non  semper  aeternitatem  sonaro:  sed  potius 
saeculi  unius  spatium,  aut  certe  longum  tempus. 
Huc  accedit,  quod  quum  Moses  de  veteribus  sacri- 
ficiis  agit,  saepe  hac  loquutione  utitur:  Erit  haec 
observatio  in  saeculum.  Respondeo,  quoties  de  le- 
galibus  sacrificiis  fit  mentio,  saeculum  ad  tempus 
legis  restringi.  Neque  id  absurdum  videri  debet: 
Christi  enim  adventu  facta  est  quaedam  mundi  re- 
novatio.  Quoties  ergo  de  ministerii  sui  statu  loqui- 
tur  Moses,  longissimum  tempus  non  extendit  nisi 
ad  Christum.  Quamquam  simul  observandum  est, 
non  tam  externae  caeremoniae  respectu,  quam  prop- 
ter  mysticam  significationem,  saeculi  durationem 
attribui  veteribus  sacrificiis.  In  praesentia  tamen 
sufficere  nobis  debet  ea  ratio,  snum  Mosi  eiusque 
ministerio  saeculum  fuisse:  cui  finem  attulit  regnum 
Christi,  sub  quo  renovatus  fuit  mundus.  Nunc  ubi 
consurgit  Christus,  et  ei  defertur  perpetuum  sacer- 
dotium,  finem  in  eius  saeculo  non  reperiemus,  ut 
certo  temporis  spatio  terminari  queat.  Ita  nihil  hac 
voce  quam  aeternitas  intelligi  debet:  nam  ex  hao 
oircumstantia  semper  iudicandum  est  quid  valeat 
particula  D7iy?. 

18.  Abrogatio  fit.  Quoniam  in  hoc  cardine  nunc 
versatur  apostoli  oratio,  legem  una  cum  sacerdotio 
cessasse:  causam  exponit  cur  hanc  oportuerit  abo- 
leri:  nempe  quia  infirma  et  inutilis  fuerit.  Sic 
autem  loquitur  caeremoniarum  respectu,  quae  in  se 
nihil  habebant  solidum,  nec  per  se  quidquam  ad 
salutom  valebant.  Quod  enim  gratiae  promissio 
illis  erat  annexa,  quod  passim  testatur  Moses  pla- 
catum  iri  Deum  sacrificiis,  et  expiatum  iri  pecoata: 
id  proprie  non  competebat   sacrifioiis,    sed  adventi- 


tium  erat.  Nam  ut  ad  Obristum  reforobantur  figu- 
rac  oninoH,  ita  ab  oo  mutu;ibantur  vim  suam  et 
otfectuin.  Iiuo  por  ee  nibil  potorant,  vol  agobant, 
sed  tota  vis  a  Christo  uno  pondobat.  Porro  quum 
ludaoi  porperam  cas  Christo  opponeroot,  apostolus 
sermonom,  oorum  opinioni  acconimodans,  eas  quo- 
quo  a  Cbristo  disccrnit.  Atqui  simulac  soparatae 
suiit  a  Cbristo,  nihil  illis  fit  reliquum,  praetor  banc 
inlirmitatcm  do  qua  loquitur.  Dcnique  nulla  in 
caeromoniis  vetcribus  roperietur  utilitas,  donec  ad 
Christum  ventum  fuorit :  adeoque  sic  ludaeos  red- 
dobant  cortioros  do  graiia  Doi,  ut  suspensos  quod- 
auiniodo  tenorcnt.  Meminerimus  orgo  inutilem  vo- 
cari  logem  quum  Christo  vacua  ost.  Hoc  quoque 
ad  confirmationem  hiiius  doctrinao  facit,  quod  vocat 
prius  mandatum.  Nam  tritum  illud  ac  vulgare 
est,  priores  legcs  postorioribus  abrogari.  Longe 
ante  Davidem  promulgata  lox  fuerat,  tunc  erat  in 
.suo  regno  quum  vaticinium  istud  proferret  de  cre- 
ando  novo  sacerdote,  est  igitur  nova  lex  quae  prio- 
rom  antiquat. 

19.  Nihil  enim  perfecit.  Quia  paulo  durius  lo- 
quutus  erat  de  lego,  nunc  asperitatem  illam  mitigat 
et  quasi  corrigit.  Concedit  enim  illi  utilitatem 
quandam,  quod  viam  praemonstraverit,  quae  tandem 
ad  salutem  duceret.  Ea  tamen  fuit  ciusmodi,  ut 
multum  a  porfectione  distaret.  Sic  ergo  argumen- 
tatur  apostolus:  lex  inchoavit  duntaxat:  ergo  aliquid 
perfectius  sequi  necesse  fuit.  Neque  enim  filios  Dei 
semper  in  rudimentis  puerilibus  haerere  decet.  In- 
troductionis*)  nomine  significat  quandam  fuisse 
in  lege  praeparationem :  ut  pueris  traduntur  ele- 
menta  quae  ad  altiorem  doctrinam  illis  deinde  viam 
sternant.  Sed"^)  quia  pracpositio  ^tcc  consequentiam 
significat,  ubi  uni  alterum  succedit,  ideo  vertendum 
censui:  Sed  accessit.  Nam  duas,  meo  iudicio,  in- 
trodttctiones  ponit:  priorem  in  figura  Melchisedec,  se- 
cundam  in  lege,  quae  posterior  tempore  fuit.  Porro 
legis  nomine  sacerdotium  leviticum  designai,  quod 
sacerdotio  Melchisedec  fuit  superadditum.  Per  spem 
potiorem  intelligitur  conditio  fidelium  sub  regno 
Christi.  Sed  respectum  habet  ad  patres,  qui  prae- 
sonti  Buo  statu  non  poterant  esse  contenti  quin  lon- 
gius  adspirarent.  Dnde  illud,  Multi  reges  et  pro- 
phetae  optarunt  videre  quae  vos  videtis  (Luc.  10,  14). 
Ergo  legis  paedagogia  manuducebantur,  ut  ultra 
tenderent. 

Fer  quam  appropinquamus.  Subest  tacita  anti- 
thesis  inter  nos  et  patres.  Hac  enim  dignitate  eos 
antecellimus,  quod  Deus  se  iam  nobis  familiariter 
communicat :  quum  eminus  tantum  illis  et  obscure 
apparuerit.     Et  est  allusio  ad   formam  tabernaculi 


•)  Submtroductionis  nomine  (id  enim  meo  iudicio  valet 
compositio  in  voce  graeca.    instaaYioYii) 
')  Haec  iatn  in  edit.  a.  1551. 


93 


CAPDT  VII 


94 


vel  templi.  Nam  populus  in  atrio  prooul  stabat, 
Dec  cuiquam  propior  sanctuarii  acccssua  patebat 
nisi  sacerdotibua:  interius  voro  sauctuarium  ingre- 
diebatur  summus  sacerdos.  Nudc  autem  sublato 
tabernaculo,  Deus  nos  in  familiarem  sui  conepectum 
admittit,  a  quo  prohibiti  fuorunt  patres.  Ergo  qui 
legis  umbroa  adhuc  retinet  vel  rostituit,  non  tantum 
obscurat  Christi  gloriam,  sed  nos  fraudat  ingenti 
bono:  quia  interstitium  inter  nos  et  Deum  ponit, 
ad  quem  appropinquandi  libertaa  per  evangelium 
nobis  concessa  est.  Et  quisquis  in  lege  haeret, 
sciens  ac  volens  se  privat  Dei  propinquitate. 

20.  Qitod  non  absque  iureiurando.  Aliud  argu- 
mentum,  cur  cedere  lex  evangelio  debeat:  quia  Deus 
sacerdotium  Christi  Aaronis  sacerdotio  praetulerit, 
quando  in  illius  honorem  iurare  dignatus  est.  Nam 
quum  veteres  sacerdotes  institueret,  nullum  iusiu- 
randum  interposuit.  De  Christo  autem  dicitur,  lu- 
ravit  Dominus:  quod  procul  dubio  fit  eius  ornandi 
causa.  Videmus  in  qiiem  finem  psalmum  rursus 
adducat:  nempe  ut  sciamus,  iuranto  Deo,  plus  di- 
gnationis  attribui  Christi  sacerdotio  quam  reliquis. 
Porro  memoria  repetendum  est  principium  iilud, 
sacerdotem  creari  ut  sif  sponsor  foederis.  Ideo  con- 
cludit  apostolus,  foedus  quod  per  manum  Christi 
nobiscum  Deus  pepigit,  illo  veteri,  cuius  interpres 
fuit  Moses,  longe  esse  praestantius. 

23.  Et  illi  quidem  plures  facti  fuerunt  sacerdotesy 
quod  prokiberentur  morte  permanere :  24.  hic  autem 
quia  perpetuo  manet,  immutabile  habet  sacerdotiuni. 
25.  Unde  et  servare  in  aeternum  potest  eos  qui  per 
ipsum  Deo  appropinquant:  semper  vivens  ut  intercedat 
pro  nobis.  2(3.  Talis  enim  nos  decebat  poniifex,  sanc- 
tus,  innocens,  impollutus,  segregatus  a  peccatoribus,  et 
excelsior  coelis  factus,  27.  qui  non  necesse  habeat 
quotidie,  quemadmodum  sacerdotes,  primum  pro  suis 
peccatis  hostias  offerre,  deinde  pro  populi,  hoc  enim 
semel  fecit,  quum  se  ipsum  obtulit.  28.  Lex  quidem 
homines  constituit  sacerdotes  habentes  infirmitatem: 
sermo  autem  iurisiurandi  quod  lege  posterius  est, 
filium  in  aeternum  perfeclum. 

23.  Et  iUi  quidem.  lam  prius  attigerat  hanc 
comparationem:  sed  quia  res  maiori  animadversione 
digna  est,  iterum  plenius  explicat:  quamquam  alius 
est  disputationis  sensus  quam  antea.  Tunc  enim 
sacerdotium  vetus  aiiquando  debuisse  interire  colli- 
gebat,  quod  illi  praeessent  homines  mortales:  nunc 
simpliciter  ostendit  cur  Christus  maneat  perpetuo 
sacerdos.  Id  facit  argumento  a  disparatis  sumpto. 
Veteres  ideo  plures  fuerunt,  quia  mors  sacerdotium 
finiebat:  nulla  est  mors  quae  impediat  Christum  a 
sua  functione.  Ergo  unus  est  ac  perpetuus.  Ita 
cauaae  diversitas  diversos  facit  effectus. 

25.   Vnde  et  servare,  etc.     Hic  fructus  aeterni 


sacerdotii,  nompe  salus  nostra:  sit  tamen  fructum 
hunc  fide  colligimus  ut  oportet.  Nam  ubi  interitus 
est  vel  mutatio,  illic  salutem  frustra  quaeras:  ideo 
qui  in  veteri  sacerdotio  haerent,  ad  salutem 
nunquam  perveniont.  Quum  dicit,  eos  qui  appro- 
pinquant  Deo,  hac  periphrasi  fideles  designat 
qui  soli  fruuntur  salute  per  Christum  parta.  fSed 
interea  tamen  indicat  quid  in  mediatore  spectare 
debeat  fides:  hoc  summum  est  hominis  bonum,  ut 
Deo  suo  sit  coniunctus,  apud  quem  fons  vitae  est 
ac  omnium  bonorum.  Sed  omues  arcet  sua  indigni- 
tas  ab  accessu.  Ergo  proprium  mediatores  officium, 
nobis  hic  succurrere,  manumque  porrigere  ut  in 
coelum  nos  deducat.  Et  semper  ad  veteres  legis 
umbras  alludit.  Tametsi  enim  pontifex  nomina 
duodecim  tribuum  in  humeris  gestabat,  et  symbola 
in  pectore:  solus  tamen  sanctuarium  ingrediebatur, 
quum  populus  in  atrio  staret.  Nunc  vero  Christo 
mediatore  freti  fide  in  coelum  usque  penetramus: 
quia  nullum  est  amplius  velum  quod  nobis  obstet, 
sed  Deus  palam  nobis  apparet,  blandeque  ad  fami- 
liarem  accessum  nos  invitat. 

Semper  vivens  ut  intercedat.  Quale  hoc  et  quan- 
tum  amoris  erga  nos  pignus  est:  quod  nobis  Chris- 
tus  non  sibi  vivit,  quod  receptus  est  in  beatam 
aeternitatem  ut  in  coelo  regnet:  id  causa  nostra 
factum  apostolus  pronuntiat.  Ergo  et  vita,  et  re- 
gnum,  et  gloria  Christi  in  salutem  nostram,  tan- 
quam  in  suum  scopum,  destinantur:  nec  quidquam 
habet  Christus  quod  non  in  usum  nostrum  accom- 
modare  liceat:  quia  hac  conditione  semel  nobis  a 
patre  datus  est,  ut  omnia  illius  nostra  sint.  Simul 
ab  effectu  Christum  docet  fungi  sacerdotis  officio, 
quia  proprium  sacerdotis  est  intercedere  ut  populo 
gratiam  apud  Deum  conciliet.  Hoc  semper  facit 
Christus,  quia  in  hunc  finem  resurrexit  a  mortuis. 
Ergo  iure  propter  assiduum  intercedendi  munus, 
sacerdotii  nomen  sibi  vendicat. 

26.  Talis  enim  pontifex.  Ab  annexis  ratioci- 
natur.  Conditiones  istae  vel  qualitates  (ut  vulgo 
appellant)  necessario  requiruntur  in  sacerdote  ut 
iustus  sit,  innocens  et  purus  omni  macula.  In  solum 
(5hristum  competit  hic  honor.  Ergo  legis  sacer- 
dotibus  defuit  quod  ad  munus  vere  obeundum  re- 
quirebatur.  Unde  sequitur,  non  constare  perfectionem 
levitico  sacerdotio:  ac  ne  per  se  quidem  fuisse  legi- 
timum,  nisi  quatenus  Christi  subserviebat.  Et  sane 
externus  ornatus  pontificis  defectum  hunc  indicabat. 
Quorsum  enim  pretiosae  ac  splendidae  illae  vestes 
quibus  Aaronem  in  sacris  peragendis  ornari  Deus 
iubebat,  nisi  ut  sanctitatis  ac  in  omni  virtutum 
genere  praestantiae  plus  quam  humanae  essent  eym- 
bola?  Ideo  autem  adhibebantur  figurae  illae,  quia 
res  non  aderat.  Apparet  igitur  Christum  solum 
esse  idoneum  sacerdotem.  Membrum  istud,  segre- 
gatuB    a    peccatoribus,    reliqua    comprehendit. 


95 


EPIST.  AU  HEBRAEOS 


96 


Fuit  ouim  aliqua  Aaionis  eanctitaB  ot  innoccntia  et 
puritas,  sed  nonuiei  ad  exiguuui  duntaxat  modulum: 
multis  oniin  uiaeulie  foedatae  oraut.  Christus  autem, 
qui  exouiptus  ost  o  vulgo  hominum.  solus  eat  a 
peccato  inimunis.  Ideo  vcra  sanctitas  et  innocentia 
in  eo  solo  roperiotur.  Neque  enini  sogrogatus  a 
Dobis  dicitur,  quod  nos  a  societate  sua  ropellat:  sed 
quia  hoc  habet  prao  nobis  eximium,  ut  vacuus  sit 
omni  immunditia.  Atque  hinc  coliigimus,  ropudiari 
omnes  preces,  quao  non  sufiultao  sunt  interccssiono 
Christi.  Quaeri  tamen  posset  do  angolis,  an  illi 
quoque  a  peccatoribus  sint  segregati.  Quod  si  ita 
est,  quid  obstat  quominus  sacerdotio  fungantur,  et 
mediatores  nostri  sint  apud  Deum?  Responsio  fa- 
cilis  est:  nemo  enim  legitimus  sacerdos  est  nisi 
mandato  Dei  ordinatus.  Nusquam  hunc  bonorcm 
angelis  Deus  detulit.  Ergo  sacrilega  osset  usur- 
patio,  si  vocatione  destituti  iilucse  ingererent.  Deinde 
ut  statim  videbimus  initio  proximi  capitis,  hominem 
esse  oportet  qui  Dei  sit  et  hominum  mediator. 
Quamquam  postroma  conditio,  quam  apostolus  hic 
recenset,  abunde  sola  sufficeret  ad  solvendam  hanc 
quaestionem,  nos  enim  coniungere  Deo  non  potest 
nisi  qui  ad  Deum  pertingit:  hoc  ne  angelis  quidem 
datum  est,  quia  non  leguntur  supra  omnes  coelos 
evecti.  Proinde  solius  Christi  est  conciliare  nobis 
Deum:  quandoquidem  supra  omnes  coelos  conscen- 
dit.  Porro  haec  loquutio  perinde  valet  ac  si  dice- 
retur  Christus  supra  omnes  creaturarum  ordines 
collocatus,  ita  ut  supra  angelos  emineat. 

27.  Qui  non  necesse  Jiabeat.  Prosequitur  anti- 
thesiu  inter  Christum  et  sacerdotes  leviticos:  in 
qua  duos  maxime  (ut  ita  loquar)  defectus  notat 
veteris  sacerdotii,  ex  quibus  constet  non  fuisse  snis 
numeris  absolutum.  Atque  hic  quidem  summam 
breviter  perstringit,  sed  postea  singulas  partes  fusius 
exponit:  praesertim  vero  alteram  de  quotidianis 
sacrificiis,  sicut  de  ea  praocipuum  erat  certamen. 
Ego  quoque  singula  capita  breviter  attingam.  Hic 
unus  fuit  veteris  sacerdotii  defectus,  quod  pontifex 
pro  suis  peccatis  sacrificium  ofFerebat.  Quo  modo 
autem  aliis  Deum  placasset  qui  ipse  sibi  iure  infen- 
8um  habebai?  ergo  illi  expiandis  peccatis  minime 
pares  fuerunt.  Alter  defectus,  quod  varia  quotidie 
sacrifia  ofFerebant.  Unde  sequitur,  nullam 
fuisse  expiationem,  quia  ubi  repetitur  purgatio, 
manent  peccata.  Diversa  Christi  est  ratio.  Nam 
neque  sacrificio  ipse  indiget,  utpote  qui  nullo  pec- 
cati  naevo  sit  adspersus,  et  tale  fuit  eius  sacrificium 
cuius  unica  oblatio  sufficeret  ad  finem  mundi:  se 
ipsum  enim  obtulit. 

28.  Lex  quideni.  Ex  hominum  vitiis  colligit 
sacerdotii  infirmitatem,  ac  si  diceret,  Quando  lei 
non  constituit  veros  sacerdotes,  aliunde  hoc  vitium 
corrigi  necesse  est.  Corrigitur  autem  per  sermonem 
iurisiurandi:  creatur  enim  Christus  non  ex  communi 


hominum  ordioo,  eod  filius  Dei  non  ulli  vitio  ob- 
noxius,  8cd  ornatus  ot  instructus  summa  porfectione. 
lusiurandum  lugo  posterius  oaso,  iterum  admonet, 
ut  significot  Deum  legali  sacordotio  non  contontum, 
melius  aliquid  voluisse  statuere.  Nam  in  Dei  insti- 
tutis  quod  succodit,  priora  in  mcliorem  statura  pro- 
movct,  vel  otiam  abolet  quae  nonnisi  ad  tempus 
vigere  debebant. 


CAPUT  VIII. 

1.  Porro  eorum,  quae  dicuntur,  sutnma  est:  talem 
hdbemus  pontificem  qui  consedit  in  dcxtera  throni 
maiestatis  in  coelis:  2.  sanctorum  minister,  et  taber- 
naculi  veri  quod  fixit  Dominus,  et  non  homo.  3.  Om- 
nis  enim  pontifex  ad  offerendum  dona  et  sacrificia 
constituitur.  Unde  necesse  est,  hunc  quoque  habere 
quod  offerat.  4.  Sane  si  in  terra  esset,  ne  pontifex 
quidem  csset  quamdiu  essent  sacerdotes  qui  secundum 
legem  offerrent  dona,  5.  qui  in  exemplari  et  umbra 
ministrant  coelestium:  quemadmodum  oraculo  admo- 
nitus  fuit  Moscs,  quum  iabernaculum  esset  ^Jerfedurus. 
Vide,  inquit,  ut  facias  omnia  secundum  typum  qui 
tibi  ostensus  fuit  in  monte.  6.  Num  autem  excellen- 
tius  dbtinuit  ministerium,  quanto  et  potioris  testamenti 
mediator,  quod  super  praestantioribus  promissionibus 
2)romidgattim  fuit. 

1.  Porro  eorum.  Ut  sciant  lectores  qua  de  re 
disputetur,  admonet  se  hoc  agere,  ut  probet  spiri- 
tuale  esse  Christi  sacerdotium  quo  illud  legale  abo- 
lcatur.  Pergit  quidem  in  eodem  argumento:  sed 
quia  variis  rationibns  pugnat,  ideo  hanc  admoni- 
tionem  inseruit,  ut  intentos  ad  scopum  lectores 
teneret.  lam  evicit,  Christum  esse  pontificem:  nunc 
contendit  coeleste  esse  eius  sacerdotium.  Unde 
sequitur,  eius  adventu  evanescere  illud  quod  Moses 
sub  lege  instituerat,  quia  terrenum  fuit.  Quia  autem 
passus  est  Christus  in  humilitate  carnis,  et  assumpta 
etiam  servi  forma  exinanitus  fuit  in  mundo:  ad 
eius  ascensum  nos  apostolus  revocat,  quo  non  tan- 
tum  absorpta  fuit  crucis  ignominia,  sed  abiecta  illa 
et  ignobilis  conditio  quam  simul  cum  carne  nostra 
induerat.  Nam  ex  illa  spiritus  virtute  quae  in  re- 
surrectione  ascensusque  Christi  effulsit,  aestimanda 
est  sacerdotii  eius  dignitas.  Sic  ergo  disputat: 
Quum  ad  dexteram  Dei  conscenderit  Christus  ut 
magnifice  in  coelo  regnet,  non  est  terreni  sanctuarii 
minister,  sed  coelestis.  Genitivus  sanctorum  hic 
in  neutro  genere  accipitur.  Et  apostolus  se  ipsum 
explicat  quum  addit,  veri  tabernaculi.  Sed  id 
quaeri  potest,  an  tabernaculum  a  Mose  exstructum, 
falsum  ac  temere  constructum  fuerit.  Subest  enim 
tacita  oppositio  in  istis  verbis.  Respondeo,  hanc 
veritatem,  de  qua  loquitur,  non  mendacio  sed  figuris 


97 


CAPUT  VIII. 


98 


tantum  opponi,  quomadmodum  lohan.  cap.  1,  17; 
lex  per  Mosen  data  e8t,  gratia  et  veritas  per  lesum 
Christum  facta  est.  Ergo  vetus  illud  tabernacuium, 
non  inane  hominis  commentum  fuit,  sed  effigies 
coelestis  tabernaculi :  quia  tamen  umbra  differt  a 
corpore  et  significatio  a  reipsa,  idea  verum  fuisse 
tabernaculum  negat  apostolus.  Ac  si  diceret  fuisse 
duntaxat  umbratile. 

2.  Quod  (ixit  Dominus.  Quidnam  sibi  vult  apo- 
stolus  quod  sacerdotium  Christi  locat  in  coelo? 
Nam  certe  in  terris  passus  est:  et  sanguine  terreno 
(quod  ex  semine  Abrahae  originem  traxerat)  pec- 
cata  nostra  expiavit:  sacrificium  mortis  eius  visi- 
bile  fuit:  denique  ut  se  patri  offerret,  e  coelo  des- 
cendere  in  terram ,  et  hominem ,  mortalis  vitae 
aerumnis  ac  tandem  morti  obnoxium  fieri  ipsum 
opportuit.  Respondeo,  quidquid  terrenum  in  Ciiristo 
prima  facie  apparet,  spirituaiiter  fidei  oculo  consi- 
derandum  esse.  Ita  caro  eius  quae  ex  semiue 
Abrahae  orta  erat,  quum  Dei  templum  esset,  vivi- 
fica  fuit,  imo  Christi  mors  totius  mundi  fuit  vita: 
quod  certe  supra  naturam  est.  Proinde  apostolus 
non  humanae  tantum  naturae  proprietatem,  sed  po- 
tius  arcanam  vim  Spiritus  respicit:  quo  fit  ut  mors 
Christi  nihil  terrenum  sapiat.  Ideo  quum  de  Christo 
agitur,  discamus  sensus  omnes  nostros  attollere  in 
regnum  Dei:  ita  nihil  scrupuli  in  nobis  restabit. 
In  eundem  fere  modum  loquitur  Paulus,  2.  ad  Co- 
rinthios  capite  quinto.  Deum  huius  tabernaculi 
opificem  nominat,  ut  notet  stabilem  ac  perpetuum 
fore  eius  statum ,  quemadmodum  econverso  quae 
manibus  hominum  exstruuntur,  caduca  sunt,  vel 
saltem  ruinae  subiecta.  Hoc  autem  ideo  dicit,  quia 
vere  divinum  fuit  opus  redemptio  morte  Christi 
parta:   et   illic  so  mirifice  Christi  potentia  exseruit. 

3.  Omnis  enim  pontifex.  Hoc  intendit  aposto- 
lu8,  non  posse  Christi  sacerdotium  cum  veteri  illo 
levitico  stare.  Ratio  probandi  est:  Instituit  lex  sa- 
cerdotes  ut  aacrificia  Deo  oflerant:  unde  liquet,  in- 
anem  fore  sacerdotii  titulum  sine  sacrificio.  Christus 
autem  nullam  habet  hostiam,  quales  sub  lege  usi- 
tatae  fuerunt:  hinc  conficitur,  non  terrenum  aut 
carnale  esse  eius  sacerdotium ,  sed  praestantioris 
generis.  Nunc  excutiamus  siugulas  sententias.  Prima 
haec  observatu  digna  est,  quae  docet  nullum  insti- 
tui  sacerdotem  nisi  ad  dona  offerenda.  Nam  hinc 
constat  non  posse  gratiam  impetrari  hominibus  apud 
Deum  nisi  intercodeute  sacrificio.  Itaque  ut  preces 
nostrae  exaudiantur,  in  sacrificio  fundatas  esse  con- 
venit:  ut  sit  prorsus  exitialis  eorum  audacia  qui 
praeterito  Christo,  et  a  mortis  eius  memoria  avorsi, 
in  Dei  conspectum  perrumpunt.  Nos  autem  si  pre- 
cari  utiliter  velimus,  discamus  semper  in  medio  sta- 
tuere  Christi  mortem  quao  preces  nostras  sanctificet. 
Nunquam  eniin  Deus  nos  exaudiet  nisi  propitius, 
atqui  placari  ante  oportet,  quoniam    peccata  nostra 

Calvini  opera.    Vol.  LV. 


eum  nobis  infeusum  reddunt:  sio  praeeat  sacrificium 
necesso  est,  ut  sit  aliquis  orationis  profectus.  Hinc 
praeterea  colligendum  est,  nuilum  vel  ex  hominibus 
vel  ex  angelis  idoneum  esse  pacificando  Deo,  quia 
omnes  sacrificio  quod  ad  placandum  Deum  offerant, 
sibi  proprio  carent.  Quo  abunde  refellitur  papista- 
rum  in)pudentia,  quia  apostolos  et  martyres  pro- 
miscue  cum  Christo  intercessionis  mediatores  faciunt. 
Frustra  enim  illis  eiusmodi  partes  assignant  nisi 
instruant  eos  victimis. 

4.  Sane  si  in  terra  esset.  lam  extra  controver- 
siam  est,  Christum  esse  pontiticem.  Atqui  sicut  iu- 
dicis  munus  sine  logibus  et  iudiciis  non  constat:  sic 
in  Christo  cum  sacerdotis  nomine  sacrificandi 
officium  coniungi  debet.  Atqui  nullum  habet  terre- 
num  aut  visibile  sacrificium:  terrenus  ergo  sacerdos 
esse  non  potest.  Tenendum  est  soraper  illud  axio- 
ma,  Quum  de  Christi  morte  disserit  apostolus,  non 
externam  actionem,  sed  spirituaiem  fructum  ab  ipso 
respici.  Mortem  vulgari  hominum  more  patiebatur, 
sed  divinitus  expiabat  peccata  mundi  ut  sacerdos: 
externa  erat  sanguinis  efFusio,  sed  interior  ac  spiri- 
tualis  erat  purgatio:  in  torra  denique  moriebatur, 
sed  vis  et  efficacia  mortis  ex  coelo  manabat.  Quod 
continuo  post  sequitur,  aiii  sic  vertunt:  Ex  eorum 
numero  qui  secundum  iegem,  etc.  Sed  aiiud  so- 
nant  apostoii  verba.  Proinde  sic  malo  resolvere: 
quamdiu  sunt,  vel  quum  sint  sacerdotes.  Vult  enim 
alterutrum  ex  his  duobus  evincore,  aut  non  esse 
Christum  sacerdotem,  si  legis  sacerdotium  vigoat, 
quia  sacrificio  destituitur:  aut  cessaro  legis  sacrifi- 
cia,  simul  ac  prodit  in  medium  Christus.  Prius 
membrum  absurdum  est,  quia  nefas  est  spoliare 
Christum  honore  sacordotii.  Restat  ergo  ut  fatea- 
mur  leviticum  ordinem  nunc  esse  abolitum. 

5.  Qui  in  exemplari,  etc.  Aaipsuetv  hic  accipio 
pro  sacra  peragere :  ideo  in  contextu  graeco  sub- 
audienda  est  particula  iv  vel  inl.  Hoc  certe  longe 
melius  quadrat,  quam  quod  alii  vertunt:  tJmbrae 
et  exemplari  serviunt  coelestium  :  et  syntaxis  graeca 
sensum  hunc  facile  patitur.  In  summa,  docet  verum 
Dei  cultum  non  contineri  legalibus  caeremoniis: 
ideoque  leviticos  saoerdotes,  dura  functionem  suam 
exercent,  nonnisi  umbram  habere  et  secundarium 
exemplar  quod  prototypo  est  inferius.  Hoc  enim 
significat  nomen  OTioSefyiiaxos.  Atque  ita  antever- 
tit  quod  contra  obiici  poterat,  docet  enim  non  super- 
vacuum  fuisse  Dei  cultum  in  sacrificiis  voteribus, 
quia  altius  spectabat:  nempe  ad  coelestem  vori- 
tatem. 

Quemadmodum  oraculo,  etc.  Exstat  hic  locus 
Exodi  capite  25,  40,  quem  hoc  consilio  huc  aposto- 
lu8  adducit,  ut  probet  totum  legalem  cultum  nihil 
quam  picturam  fuisse,  quae  adumbraverit  quod  spi- 
rituale  est  in  Chriato.  lubot  Deus  ut  omnes  taber- 
naculi  partes  primario  exemplari,  quod  Moai  osten- 

7 


99 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


100 


BUin  fuerat  in  monte,  respoDdcant.  Quod  si  alio 
refertur  foriua  taberoaculi,  eadem  est  ritunm  et  to- 
tius  sacerdotii  ratio.  Cncie  eequitur,  uibii  in  iilis 
esse  eoiidi.  Insignis  est  hic  locus,  quia  tres  senten- 
tias  observatu  dignaB  continet.  Inde  enim  primum 
discimus,  veteres  ritus  non  temere  fuisse  contictos, 
ut  in  iliis  Deus  populum  suum  quasi  in  lusu  pue- 
rili  occuparet:  nec  inanem  fuisse  tabernaculi  struc- 
turam  quae  tautum  externo  splendore  speciantium 
alliceret  oculos  ac  teneret.  Vera  cnim  et  spiritualis 
fuit  omnium  eignificatio,  quum  omnia  exigere  lussus 
fuerit  Moses  ad  primum  exemplar  quod  coelesto 
erat.  Quare  nimis  profana  est  eorum  opinio,  qui 
caeremonias  in  hoc  tantum  commendatas  fuisse  vo- 
lunt,  ut  essent  quasi  retinacula  ad  cohibendam  po- 
puli  lasciviam,  ue  sibi  extraneos  gentium  ritus  ac- 
cerseret.  Hoc  quidem  est  nonnihil,  sed  non  totum. 
Nam  quod  longe  pluris  est  omittunt,  esercitia  fuisse 
ad  retineudum  in  fide  mediatoris  populum.  Non 
est  tamen  quod  hic  ultra  modum  simus  curiosi,  ut 
in  singulis  clavis  ac  sirailibus  minutiis  quaeramus 
sublime  aliquod  mysterium,  quemadmodum  hac  in 
re  ansie  iaboravit  Hesychius,  et  bona  pars  veterum 
scriptorum.  Nam  dum  argute  philosophari  in  rebus 
sibi  ignoiis  volunt,  pueriliter  hallucinantur,  seque 
ineptiendo  faciunt  ridiculoe.  Quare  tenenda  hic  est 
mediocritas:  quod  fiet  si  non  pius  appetamus  scire 
quam  quod  in  Christo  nobis  fuit  revelatum.  Se- 
cundo  hic  docemur,  perversos  esse  omnes  cultus  et 
adulterinof,  quos  sibi  proprio  ingenio  et  citra  Dei 
mandatum  comminieci  homines  permittunt.  Nam 
quum  praescribat  Deus  ut  fiant  omnia  secundum 
suam  regulam,  nihil  penitus  alienum  facere  licet. 
Idem  enim  valent  istae  duae  loquutiones,  Vide  ut 
facias  omnia  secundum  typum,  et,  Vide  ne 
quid  praeter  tjpum  facias.  Ergo  traditam  a  se  re- 
gulam  urgendo,  prohibet  ne  ab  ea  vel  minimum 
dechnemus.  Hao  ratione  concidunt  cultus  omnes 
ab  homioibus  proditi:  item  quae  vocantur  sacra- 
menta,  et  tamen  a  Deo  profecta  non  sunt.  Tertio 
hinc  discendum  est,  nulla  esse  vera  religionis  sym- 
bola  nisi  quae  ad  Christum  conformantur.  Sed  ca- 
vendum  est  ne  dum  voiumus  figmenta  nostra  Christo 
aptare,  ipsum  (ut  papistae  faciunt)  transfiguremus: 
ita  ut  iam  non  sit  sui  similis.  Neque  enim  nostrum 
est  fingere  quidquid  libuerit,  sed  Dei  solius  est 
monstrare  secundum  esemplar,  inquit,  quod 
ostensum  fuit. 

6.  Nunc  autem  exceUentms,  etc.  Quemadmodum 
prius  ex  sacerdoiii  dignitate  praestantiam  foederis 
colligebat,  sic  etiam  nunc  contendit  excellentius  esse 
Christi  sacerdotium,  quia  potioris  foederis  interpres 
sit  ac  mediator.  Utrumque  fuit  necessarium,  quo- 
niam  abstrahendi  erant  ludaei  a  superstitiosa  cae- 
remoniarum  observatione,  qua  impediebantur  ne  ad 
sinceram  nudamque  evangelii    veritatem  recta  ten- 


dcrent.  Dicit  autcm  apostoiuB,  aequum  esse  ut 
Moses  et  Aaron  Chrislo,  tanquam  praeetantiori,  ce- 
dant:  quia  et  evangelium  foedus  ait  excelicntius 
icge,  et  mors  Chrisli  saerificium  multo  nobilius  le- 
gaiibus  victimie.  Sed  difticultate  non  caret  quod 
adiicit,  foedus  evangelii  super  ujelioribus  promissio- 
nibus  fuisso  promulgatum.  Nam  cortum  est,  patri- 
bus,  qui  Bub  lege  vixerunt,  eandem  vitae  aeiernae 
spem  fuisso  propositam,  sicuti  communis  fuit  adop- 
tionis  gratia.  lisdem  ergo  promissionibus  subnixam 
fuisse  oportet  eorum  fidem.  Verum  haec  apostoli 
comparatio  ad  formam  potius  quam  ad  matcriam 
referenda  est.  Nam  utcunque  eandem  illis  salutem 
Deus  promiserit  quam  hodie  nobis  promittit:  non 
oadem  tamen,  nec  aequalis  fuit  revelatiotiis  vel 
mensura,  vel  species.  Qua  de  re  Bi  quis  plura  de- 
sideret,  petat  ex  quarto  et  quinto  capitibus  Epistoiae 
ad  Galatas,  et  ex  nostra  Institutione. 

7.  Si  enim  primum  illud  reprehmsione  caruisset, 
non  fuisset  secundo  quaesitus  locus.  8.  Porro  incu- 
sans  eos,  dicit:  Ecce  dies  veniunf,  dicit  Dominus, 
quum  perficiam  super  domum  Israel  et  super  domum 
luda  foedus  novum.  9.  Non  secundum  foedus,  quod 
feci  cum  patribus  eorum,  in  die  quo  apprehendi 
manum  eorum,  ut  educerem  eos  e  terra  Aegypti,  quia 
ipsi  non  perstiterunt  in  foedere  meo,  et  ego  neglexi 
eos:  dicit  Dominus.  10.  Quia  hoc  est  foedu^  quod 
disponam  domui  Israel  illis  diebus,  dicit  Dominus, 
ponam  leges  meas  in  mentc  ipsorum,  et  in  cordibus 
eorum  scribani  eos:  et  ero  illis  in  Deum,  et  ipsi  erunt 
niihi  in  populum,  11.  et  non  docebunt  unusquisque 
civem  suum  et  unusquisque  fratrem  suum,  dicendo: 
Cognosce  Dominum,  quia  omnes  me  scietit,  a  parvo 
inter  eos  usque  ad  magnum.  12.  Quoniam  propitius 
ero  iniustitiis  eorum,  et  peccatorum  eorum  et  itiiqui- 
tatum  non  recordabor  amplius.  13.  Dicendo  novum, 
antiquavit  prius:  quod  autem  antiquatur  et  veterascU, 
prope  est  ut  evanescat. 

7.  Si  enim  primum.  Confirmat  quod  dixit  de 
foederis  praestantia,  quod  nobiscum  Deus  pepigit  per 
manum  Christi:  confirmat  autem,  quia  foedus  legis 
non  fuerit  firmum  nec  stabile.  Nam  si  nihii  illi 
defuisset,  quid  attinebat  aliud  subrogari?  Atqui 
subrogatum  est.  Unde  patet  vetus  illud  non  fuisse 
omni  es  parte  absolutum.  Ad  id  probandum  citat 
testimoniam  leremiae,  quod  mox  excutiemus.  Sed 
hoc  parum  videtur  consentaneum,  quod  postquam 
praefatus  est  non  fuisse  quaerendum  secundo  foe- 
deri  locum,  si  prius  reprehensioue  vacasset:  dicit 
populum  reprehendi,  et  hac  causa  remedium  afi"erri 
novi  foederis.  Atqui  iniquum  est,  si  quid  vitii  fue- 
rit  in  populo,  eius  cujpam  in  foedus  Dei  conferri. 
Videtur  ergo  non  stare  argumentum,  Quia  ut  cen- 
ties   Deus   populum   accuset,    non   tamen   propterea 


101 


CAPUT  VIII. 


102 


vitiosum  erit  foeduB.  Huius  obiecti  tacilia  est  so- 
lutio.  Tametsi  enim  crimen  violati  foederis  populo 
iure  imputatur,  qui  sua  perfidia  desciverat  a  Domino: 
tamen  simul  notatur  intirmitas  fooderis,  quia  cordi- 
bus  inscriptum  non  essot:  ergo  ut  sanctum  ac  ratum 
sit,  corrigi  oportere  pronuntiat  Deus.  Quare  non 
abs  re  apostolus  contendit,  quaerendum  fuisse  se- 
cundo  locum. 

8.  Ecce  dies  veniunt.  De  futuro  tempore  lo- 
quitur  propheta.  Populum  arguit  perfidiae,  quod 
post  acceptam  legem  in  fide  non  stetisset.  Lex 
ergo  foedus  est  illud  quod  a  populo  ruptum  Deus 
conqueritur.  Ut  medeatur  huic  malo,  foedus  novum 
et  ab  hoc  diversum  promittit,  cuius  vaticinii  com- 
plementum,  veteris  testamenti  est  abrogatio.  Sed 
perperam  torquere  videtur  apostolus  hoc  vaticinium, 
ut  ad  institutum  suum  trahat.  Hic  enim  agitatur 
de  caeremoniis  quaestio :  propheta  autem  de  tota 
lege  concionatur.  Quid  hoc  ad  caeremonias,  si  re- 
gulam  pie  sancteqne  vivendi  hominum  voce  et  literis 
proditam  Deus  cordibus  inscribit?  Respondeo,  ar- 
gumenlum  esse  a  toto  ad  partem.  Non  dubium  est 
quin  propheta  totum  Mosis  ministerium  comprehen- 
dat,  quum  dicit:  Pepigi  vobiscum  foedus  quod  non 
servastis.  Porro  lex  caeremoniis  quodammodo  vestie- 
batur.  Nunc  post  corporis  interitum  quis  vestium 
U8U8  erit?  Tritum  est  illud  vulgi  proverbium,  ac- 
cessorium  sequi  naturam  sui  principalis.  Non 
mirum  igitur  si  caeremoniae,  quae  nihil  sunt  quam 
appendices  veteris  testamenti,  simul  cum  toto  Mosis 
ministerio  finem  habeant.  Neque  hoc  apostolis  est 
insolitum,  ubi  de  caeremoniis  est  controversia,  sus- 
cipere  generalem  disputationem  de  tota  lege.  Ergo 
tametsi  latius  patet  hoc  leremiae  vaticinium  quam 
ad  caeremonias:  quia  tamen  eas  includit  sub  nomine 
veteris  testamenti,  apte  ad  praesentem  causam  ac- 
commodatur.  Caeterum  per  dies  istos,  quorum  nie- 
minit  propheta,  fatentur  omnes  designari  Christi 
regnum :  unde  sequitur,  Christi  adventu  corrigen- 
dum  fuisse  vetus  testamentum.  Domum  Israel 
et  domum  luda  nominat,  quod  posteri  Abrahae 
in  duo  regna  divisi  erant.  Ita  promissio  est  de 
omnibus  electis  in  unum  corpus  iterum  colligendis, 
utcunque  prius  segregati  fuennt. 

9.  Non  secundum  foedus.  Hoc  verbo  exprimitur 
discrimen  inter  foedus,  quod  tunc  vigebat,  et  novum, 
cuius  spem  facit:  alioqui  tantum  dixisset  propheta: 
foedus,  quod  vestra  culpa  concidit,  instaurabo:  nunc 
vero  fore  dissimile  nominatim  pronuntiat.  Quod 
dicit  foedus  percussum  quo  die  manum  eorum  ap- 
prehondit  ut  eos  e  servitute  assereret,  tanti  beneficii 
commemoratione  crimen  defectionis  exaggerat.  Quam- 
quam  non  accusat  unius  saeculi  ingratitudmem,  sed 
quum  illi  ipsi,  qui  liberati  fuerant,  protinus  defece- 
rint,  eubinde  in  eadem  exempla  relapsi  sunt  posteri: 
quare    tota    gens    foedifraga    fuit.     Quum    dicit   se 


neglexisse    vei  amplius  non  curasse  ipsos,   signi- 
ficat   nihil   hoc    profuturum  quod  semel  in  populum 
adoptati  essent,  nisi  novo  remedii  genere  ipsis  sub- 
veniat.     Quamquam   aliud  hebraico   dicit    propheta: 
sed  hoc  ad  praesentem  quaostionem  parum  intoresf. 
10.  Foedus  quod  disponam.    Duo  praecipua  sunt 
huius   foederis   capita:    prius   est  de  gratuita  pecca- 
torum  remissione,   alterum   do  interiori  cordium  re- 
formatione:    tertium   ex  secundo  pendet,    de  illumi- 
nandis   in  Dei  notitiam   mentibus.     Hic  multa  sunt 
notatu  dignissima.    Primum  est,  quod  nullo  profectu 
ad   se    nos  Deus  vocat,   quamdiu  nonnisi    hominum 
voce  loquitur.    Docet  quidem  ac  praecipit  quid  rec- 
tum   sit:   verum  apud  surdos  verba  facit.     Quod  si 
quid    videmur    exaudire,    tantum    feriuntur    aures 
externo  sonitu :  cor  autem  pravitatis  et  contumaciae 
plenum  sanam  omnem  doctrinam  respuit.     Deniquo 
sermo  Dei  nunquam  in  corda  nostra  penetrat  quum 
ferrea  sint   aut  lapidea,    donec  ab  ipso  emolliantur : 
imo   contrariam   legem   insculptam  habent:   regnant 
enim  illic  perversi  afFectus  qui  ad  rebellandum  nos 
impellunt.      Frustra  ergo  legem  suam  voce  hominis 
Deus  promulgat,  nisi  eam  epiritu  euo  inscribat  cor- 
dibus  nostris:   hoc  est,  nisi  in  obedientiam  nos  for- 
met  ac  componat.     Unde  patet  quid  valeat  liberum 
arbitrium,   et  quae  sit  naturae  rectitudo,  priusquam 
no8  Deus  regeneret.     Volumus  quidem  et  eligimus, 
idque   sponte:    sed    furioso    prope    impetu   voluntas 
fertur   ad  repugnandum  Deo,    nec  se   eius   iustitiae 
submittere  ulio  modo  potest.    Ita  fit  ut  lex  exitialis 
nobis   sit   ac  mortifera,   quamdiu   in  tabulis  lapideia 
scripta    manet,   quemadmodum   etiam   docet  Paulus 
posterioris    ad    Corinth.   cap.  3,   3.      Denique    tuno 
obodienter  amplectimur  quod  Deus  iubet,  quum  suo 
spiritu   nativam   cordium    pravitatem  mutat  et  cor- 
rigit :  alioqui   nihil   in   nobis  quam  vitiosos  affectus 
et    totum   cor  malo  addictum  reperiet.     Clara  enim 
est  sententia,  percutiendum  essct  novum  foedus  quo 
leges    suas    cordibus    Deus    insculpat:    quia    alioqui 
futurum   sit  irritum,     Secundum   caput  est  de  gra- 
tuita  peccatorum  venia.    Etiamsi  peccaverint,  inquit 
Dominus,  tamen  ignoscam.    Hoc  quoque  caput  plus- 
quam   necessarium  est:    neque  enim  sic  unquam  in 
obedientiam   iustitiae   suae  Deus   nos   format,    quia 
supersint   multi  vitiosi   carnis  afFectus:   imo  tantum 
aliqua  ex  parte  corrigitur  naturae  nostrae  vitiositas. 
Ita  subinde  ebulliunt  malae  cupiditates.    Atque  hinc 
certamen  illud  de  quo  Paulus  conqueritur  (Rom.  7, 
13),   ut  pii    non   obsequantur   Deo   ut   decebat,   aed 
variis   modis  offendat.     Qualecunque  ergo  iuste  vi- 
vendi   sit  in   nobis  desiderium:   rei  tamen  aeternao 
mortis  coram  Deo  erimus,  quia  semper  procul  abest 
vita  nostra  a  legis  perfectione.     NuUa  ergo  foederis 
erit    stabilitas,    nisi    gratuito    nobis    peccata    Deus 
ignoscat.     Caeterum   hoc   singulare  privilegium   est 
fidelium,  qui   semel  oblatum   in  Christo  foedus  am- 


99 


EPIST.  AD  UEURAEOS 


100 


8U111  fuorat  in  montc,  rospondeant.  Quod  ai  alio 
refertur  forma  taberuacuii,  eadem  est  ritunm  et  to- 
tius  sttcordotii  ratio.  Dndo  eequitur,  uibil  in  illis 
ease  soiidi.  Insignis  ost  hic  locus,  quia  tres  aenten- 
tiae  obtiorvatu  dignas  continet.  Inde  enim  primum 
discimus,  veteres  ritus  uon  temero  fuisse  contictos, 
ut  in  illis  Deue  populum  suum  quasi  in  lusu  pue- 
rili  occuparot:  nec  inanem  fuisee  tabernaculi  struc- 
turam  quae  tautum  externo  spleudore  spectantium 
alliceret  oculos  ao  teneret.  Vora  enim  et  spiritualis 
fuit  oninium  eignificatio,  quum  omnia  exigere  lussus 
fuerit  Moses  ad  primum  exomplar  quod  coelesto 
erat.  Quaro  nimis  profana  est  eorum  opinio,  qui 
caeremouias  in  hoc  tantum  commendatas  fuisso  vo- 
lunt,  ut  essent  quasi  retinacula  ad  cohibondam  po- 
puli  lasciviam,  ue  sibi  exlraneos  gcntium  ritus  ac- 
cereeret.  Hoc  quidem  est  nonnihil,  sed  non  totum, 
Nam  quod  longe  pluris  est  omittunt,  exercitia  fuisse 
ad  retineudum  in  tide  mediatoris  populum.  Non 
est  tamen  quod  hic  ultra  modum  simus  curiosi,  ut 
in  singulis  clavis  ac  sirailibus  minutiis  quaeramus 
sublime  aliquod  mysterium,  quemadmodum  hac  in 
re  anxie  laboravit  flesychius,  et  bona  pars  veterum 
scriptorum.  Nam  dum  argute  philosophari  in  rebus 
sibi  ignotis  volunt,  pueriliter  hailucinantur,  seque 
ineptieudo  faciunt  ridiculos.  Quare  tenenda  hic  est 
mediocritas:  quod  fiet  si  non  pius  appetamus  scire 
quam  quod  in  Christo  nobis  fuit  revelatum.  Se- 
cundo  hic  docemur,  perversos  esse  omnes  cultus  et 
adulterinop,  quos  sibi  proprio  ingenio  et  citra  Dei 
mandatum  comminisci  homines  permittunt.  Nam 
quum  praescribat  Deus  ut  fiant  omnia  secundum 
suam  regulam,  nihil  penitus  alienum  facere  licet. 
Idem  enim  valent  istae  duae  loquutiones,  Vide  ut 
facias  omnia  secundum  typum,  et,  Vide  ne 
quid  praeter  typum  faciae.  Ergo  traditam  a  se  re- 
gulam  urgendo,  prohibet  ne  ab  ea  vel  minimum 
declinemus.  Hao  ratione  concidunt  cultus  omnes 
ab  homioibus  proditi:  item  quae  vocantur  sacra- 
menta,  et  tamen  a  Deo  profecta  non  sunt.  Tertio 
hinc  disccndum  est,  nulla  esse  vera  religionis  sym- 
bola  nisi  quae  ad  Christum  conformantur.  Sed  ca- 
vendum  est  ne  dum  volumus  figmenta  nostra  Christo 
aptare,  ipsum  (ut  papistae  faciunt)  transfiguremus: 
ita  ut  iam  non  sit  sui  similis.  Neque  enim  nostrum 
est  fingere  quidquid  libuerit,  sed  Dei  solius  est 
monstrare  secundum  exemplar,  inquit,  quod 
ostensum  fuit. 

6.  Nunc  autem  excellentius,  etc.  Quemadmodum 
priue  ex  sacerdotii  dignitate  praestantiam  foederis 
coUigebat,  sic  etiam  nunc  contendit  excellentius  esse 
Christi  sacerdotium,  quia  potioris  foederis  interpres 
eit  ac  mediator.  Dtrumque  fuit  necessarium,  quo- 
niam  abstrahendi  erant  ludaei  a  superstitiosa  cae- 
remoniarum  observatione,  qua  impediebantur  ne  ad 
Binceram  nudamque   evangeiii    veritatem  recta  ten- 


derent.  Dicit  autcm  apostolus,  aoquum  esso  ut 
MusoB  ot  Aaron  Ciiristo,  tanquam  pracstantiori,  oe- 
dant:  quia  et  evangelium  foedus  sit  exceilentius 
lege,  et  mors  Christi  sacrificium  multo  nobilius  ie- 
galibus  victimie.  Sed  difticultate  non  ciiret  quod 
udiicit,  foedus  evangelii  supor  nielioribus  promiesio- 
nibus  fuisBO  promuigatuni.  Nam  cortum  est,  patri- 
bus,  qui  sub  legc  vixerunt,  eaudem  vitae  jieternae 
spem  fuisso  propositam,  sicuti  communis  fuit  adop- 
tionis  gratia.  lisdem  ergo  promissionibus  Bubnixam 
fuiese  oportet  eorum  fidem.  Verum  hacc  apoetoli 
comparatio  ad  formam  potius  qnam  ad  materiam 
referonda  est.  Nam  utcunque  eandcm  illis  salutem 
Deus  promieerit  quam  hodie  nobie  promittit:  non 
oadem  tamen,  nec  aequalis  fuit  revelationie  vel 
mensura,  vel  epeciee.  Qua  de  re  ei  quie  plura  de- 
sideret,  petat  ex  quarto  et  quinto  capitibus  Epietolae 
ad  Gaiatas,  et  ex  nostra  Inslitutione. 

7.  Si  enim  primum  illud  reprchensione  caruisset, 
non  fuisset  secundo  qiiaesitus  locus.  8.  Porro  incu- 
sans  eos,  dicit:  JEcce  dies  veniunt,  dicit  Dominus, 
quum  perficiam  super  domum  Israel  et  super  domum 
luda  foedus  novum.  9.  Non  secundum  foedus,  quod 
feci  cum  patribus  eorum,  in  die  quo  apprehendi 
manum  eorum,  ut  educerem  eos  e  terra  Aegypti,  quia 
ipsi  non  perstiterunt  in  foedere  meo,  et  ego  neglcxi 
eos:  dicit  Dominus.  10.  Quia  hoc  est  foedus  quod 
disponam  domui  Israel  illis  diebus,  dicit  Dominus, 
ponam  leges  meas  in  mentc  ipsorum,  et  in  cordibus 
eorum  scribam  eos:  et  ero  illis  in  Deum,  et  ipsi  erunt 
mihi  in  populum,  11.  et  non  docebunt  unusquisque 
civem  suum  et  unusquisque  fratrem  suum,  dicendo: 
Cognosce  Dominum,  quia  omnes  me  scient,  a  parvo 
inier  eos  usque  ad  magnum.  12.  Quoniam  propitius 
ero  iniustitiis  eoriim,  et  peccatorum  eorum  et  iniqui- 
tatum  non  recordabor  amplius.  13.  Dicendo  novum, 
aniiquavit  prius:  quod  autem  antiquatur  et  veterascit, 
prope  est  ut  evanescat. 

7.  Si  enim  primum.  Confirmat  quod  dixit  de 
foederis  praestantia,  quod  nobiscum  Deus  pepigit  per 
manum  Christi:  confirmat  autem,  qnia  foedus  legis 
non  fuerit  firmum  nec  stabile.  Nam  ei  nihil  illi 
defuieeet,  quid  attinebat  aliud  subrogari?  Atqui 
subrogatum  eet.  Dnde  patet  vetus  illud  non  fuieee 
omni  ex  parte  abeolutum.  Ad  id  probandum  citat 
teetimoniam  leremiae,  quod  mox  excutiemus.  Sed 
hoc  parum  videtur  consentaneum,  quod  postquam 
praefatus  est  non  fuisse  quaerendum  secundo  foe- 
deri  locum,  si  prius  reprehensioue  vacaeset:  dicit 
populum  reprehendi,  et  hac  cauea  remedium  aff^erri 
novi  toederis.  Atqui  iniquum  est,  si  quid  vitii  fue- 
rit  in  populo,  eius  culpam  in  foedus  Dei  conferri. 
Videtur  ergo  non  stare  argumentum.  Quia  ut  cen- 
ties   Deus   populum   accueet,    non   tamen   propterea 


101 


CAPUT  VIII. 


102 


vitioaum  erit  foedus.  Huius  obiecti  taciiis  est  so- 
lutio.  Tametsi  enim  crimen  violati  fooderis  populo 
iure  imputatur,  qui  sua  porfidia  desciverat  a  Domino: 
tamen  simul  notatur  infirmitas  foederis,  quia  cordi- 
bu8  inscriptum  non  essot:  orgo  ut  eanctum  ac  ratum 
sit,  corrigi  oportere  pronuntiat  Deus.  Quare  non 
abs  re  apostolus  contendit,  quaerendum  fuisso  se- 
cundo  locum. 

8.  Ecce  dies  veniunt.  De  futuro  tempore  lo- 
quitur  propheta.  Populum  arguit  perfidiae,  quod 
post  acceptam  iegem  in  fido  non  stetisset.  Lex 
ergo  foedue  est  illud  quod  a  populo  ruptum  Deus 
conqueritur.  Ut  medeatur  huic  malo,  foedus  novum 
et  ab  hoc  diversum  promittit,  cuius  vaticinii  com- 
plementum,  veteris  testamenti  est  abrogatio.  Sed 
perperam  torquere  videtur  apostolus  hoc  vaticinium, 
ut  ad  inetitutum  suum  trahat.  Hic  enim  agitatur 
de  caeremoniis  quaestio :  propheta  autem  de  tota 
lege  concionatur.  Quid  hoc  ad  caeremonias,  si  re- 
gulam  pie  sancteqne  vivendi  hominum  voce  et  literis 
proditam  Deus  cordibus  inscribit?  Respondeo,  ar- 
gumentum  esse  a  toto  ad  partem.  Non  dubium  est 
quin  propheta  totum  Mosis  ministerium  comprehen- 
dat,  quum  dicit:  Pepigi  vobiscum  foedus  quod  non 
servastis.  Porro  lex  caeremoniis  quodammodo  vestie- 
batur.  Nunc  post  corporis  interitum  quis  vestium 
usus  erit?  Tritum  est  iliud  vulgi  proverbium,  ac- 
cessorium  sequi  naturam  sui  principalis.  Non 
mirum  igitur  si  caeremoniae,  quae  nihil  sunt  quam 
appendices  veteris  testamenti,  aimul  cum  toto  Mosis 
ministerio  finem  habeant.  Neque  hoc  apostolis  est 
insolitum,  ubi  de  caeremoniis  ost  controversia,  sus- 
cipere  generalem  disputationem  de  tota  lege.  Ergo 
tametsi  latius  patet  hoc  leremiae  vaticinium  quam 
ad  caeremonias:  quia  tamen  eas  includit  sub  nomine 
veteris  testamenti,  apte  ad  praesentem  causam  ac- 
commodatur.  Oaeterum  per  dies  istos,  quorum  me- 
minit  propbeta,  fatentur  omnes  designari  Christi 
regnum :  unde  sequitur,  Cbristi  adventu  corrigen- 
dum  fuisse  vetus  testamentum.  Domum  Israel 
et  domum  luda  nominat,  quod  posteri  Abrahae 
in  duo  regna  divisi  erant.  Ita  promissio  est  de 
omnibus  electis  in  unum  corpus  iterum  colligendis, 
utcunque  prius  segregati  fuerint. 

9.  Nm  secundum  foedus.  Hoc  verbo  exprimitur 
discrimen  inter  foedus,  quod  tunc  vigebat,  et  novum, 
cuiue  epem  facit:  alioqui  tantum  dixisset  propheta: 
foedus,  quod  vestra  cuipa  concidit,  iustaurabo:  nunc 
vero  fore  dissimile  nominatim  pronuntiat.  Quod 
dicit  foedus  percussum  quo  die  manum  eorum  ap- 
prebendit  ut  eos  e  servitute  assereret,  tanti  beneficii 
commemoratione  crimen  defectionis  exaggerat.  Quam- 
quam  non  accusat  unius  saeculi  ingratitudinem,  sed 
quum  illi  ipsi,  qui  liberati  fuerant,  protinus  defece- 
rint,  eubinde  in  eadem  exempla  relapsi  sunt  posteri: 
quare    tota    gens    foedifraga    fuit.     Quum    dicit   se 


neglexisse  vel  amplius  non  curasso  ipsos,  signi- 
ficat  nihil  hoc  profuturum  quod  somel  in  populum 
adoptati  eseent,  nisi  novo  remedii  genere  ipsis  sub- 
veniat.  Quamquam  aliud  hebraice  dicit  propheta: 
sed  hoc  ad  praesentem  quaostionem  parum  interest. 
10.  Foedus  quod  disponam.  Duo  praecipua  sunt 
huius  foedoris  capita:  prius  est  do  gratuita  pecca- 
torum  remissione,  alterum  de  interiori  cordium  re- 
formatione:  tertium  ex  secundo  pendet,  de  illumi- 
nandis  in  Dei  notitiam  mentibus.  Hic  multa  sunt 
notatu  dignissima.  Primum  est,  quod  nullo  profectu 
ad  80  nos  Deus  vocat,  quamdiu  nonnisi  hominum 
voce  loquitur.  Docet  quidem  ac  praecipit  quid  rec- 
tum  sit:  verum  apud  surdos  verba  facit.  Quod  si 
quid  videmur  exaudire,  tantum  feriuntur  aures 
externo  sonitu :  cor  autem  pravitatis  et  contumaciae 
plenum  sanam  omnem  doctrinam  respuit.  Denique 
sermo  Dei  nunquam  in  corda  nostra  penetrat  quum 
ferrea  sint  aut  lapidea,  donec  ab  ipso  emolliantur : 
imo  contrariam  legem  insculptam  habent:  regnant 
enim  illic  perversi  afFectus  qui  ad  rebellandum  nos 
impellunt.  Frustra  ergo  legem  suam  voce  hominis 
Deus  promulgat,  nisi  eam  epiritu  suo  inscribat  cor- 
dibus  nostris :  hoc  est,  nisi  in  obedientiam  nos  for- 
met  ac  componat.  Unde  patet  quid  valeat  liberum 
arbitrium,  et  quae  sit  naturae  rectitudo,  priusquam 
nos  Deus  regeneret.  Volumus  quidem  et  eligimus, 
idque  sponte:  sed  furioso  prope  impetu  voluntas 
fertur  ad  repugnandum  Deo,  nec  se  eius  iustitiae 
submittere  ullo  modo  potest.  Ita  fit  ut  lex  exitialis 
nobis  sit  ac  mortifera,  quamdiu  in  tabulis  lapideis 
scripta  manet,  quemadmodum  etiam  docet  Paulus 
posterioris  ad  Corinth.  cap.  3,  3.  Denique  tunc 
obodienter  amplectimur  quod  Deus  iubet,  quum  suo 
spiritu  nativam  cordium  pravitatem  mutat  et  cor- 
rigit :  alioqui  nihil  in  nobis  quam  vitiosos  aflfectus 
et  totum  cor  malo  addictum  reperiet.  Clara  enim 
est  sententia,  percutiendum  essct  novum  foedus  quo 
leges  suae  cordibus  Deus  ineculpat:  quia  alioqui 
futurum  sit  irritum.  Secundum  caput  est  de  gra- 
tuita  peccatorum  venia.  Etiamsi  peccaverint,  iaquit 
Dominus,  tamen  ignoscam.  Hoc  quoque  caput  plus- 
quam  necessarium  est:  neque  enim  sic  unquam  in 
obedientiam  iustitiae  suae  Deus  nos  format,  quia 
supersint  multi  vitiosi  carnis  afFectus:  imo  tantum 
aliqua  ex  parte  corrigitur  naturae  nostrae  vitiositas. 
Ita  subinde  ebulliunt  malae  cupiditates.  Atque  hinc 
certamen  iliud  de  quo  Paulus  conqueritur  (Rom.  7, 
13),  ut  pii  non  obsequantur  Deo  ut  decebat,  sed 
variis  modis  ofiendat.  Qualecunque  ergo  iuete  vi- 
vendi  sit  in  nobis  desiderium:  rei  tamen  aeternao 
mortis  coram  Deo  erimus,  quia  semper  procul  abest 
vita  nostra  a  legis  perfectione.  Nulla  ergo  foederia 
erit  stabilitas,  nisi  gratuito  nobis  peccata  Deus 
ignoscat.  Caeterum  hoc  singulare  privilegium  est 
fidelium,  qui   semel  oblatum   in  Christo  foedus  am- 

7* 


103 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


104 


plexi  8unt,  quod  Doum  corto  sciunt  eibi  propitium 
6880 :  nec  sibi  obetare  poocatum  cui  sunt  obnoxii, 
quia  prumi88ionem  veniao  babont.  Ac  notandum 
est,  nou  in  unum  diem  tautum  boo  illis  promitti, 
sed  usquo  in  iinem  vitac,  ut  quotidiana  sit  ipsorum 
oum  Deo  reconciliatio.  Nam  ad  totum  Chri8ti  re- 
gnum  extenditur  haec  gratia.  Quod  etiam  satis 
dcuion8trat  Pauius  2.  ad  Corinth.  capito  quinto.  Et 
certe  boc  unicum  tidoi  nostrae  asylum  est :  quo 
niei  confugiamus,  manet  nos  assidua  desperatio. 
Tenemur  enim  omnes  eub  reatu :  nec  aliter  possu- 
mu8  esplicari,  quam  si  ad  Dei  misericordiam  con- 
fugiamus,  quae  nos  absolvat. 

Et  ipsi  enmt  mihi,  etc.  Hic  fructus  est  foederis, 
quod  nos  Deus  in  populum  cooptat,  seque  ealutis 
nostrae  fore  praesidem  asserit.  Id  enim  vaiet  baec 
loquendi  forma,  ero  illis  in  Deum.  Quia  non 
est  mortuorum  Deus,  nec  in  tuteiam  suam  nos  re- 
cipit  quin  iustitiae  et  vitae  uos  faciat  participes:  ut 
merito  exclamet  David  (Psai.  144,  15),  beatum  esse 
populum  cui  Dominus  est  Deus.  Porro  minime 
dubium  est  quin  ad  nos  pertineat  haec  doctrina. 
Tametsi  enim  primas  teneut  leraelitae,  et  proprii 
sunt  ac  legitimi  foederis  haeredes:  eorum  tamen 
praerogativa  non  impedit  quominus  locus  nobis 
etiam  pateat.  Denique  quam  longe  lateque  patet 
Christi  regnum,  simul  viget  salutare  hoc  foedus. 
Sed  quaeritur  an  sub  lege  nulia  fuerit  certa  et 
efficax  salutis  promissio,  an  spiritus  gratia  destituti 
fuerint  patres,  an  nullum  paternae  Dei  indulgentiae 
in  remittendis  peccatis  gustum  habuerint.  Imo  con- 
etat  eos  sincero  corde,  puraque  conscientia  coluisse 
Deum,  et  ambulasse  in  eius  mandatis.  Quod  fieri 
non  poterat,  uisi  intus  edocti  fuissent  a  spiritu. 
Constat  etiam  quoties  reputabant  peccata  sua,  gra- 
tuitae  veniae  fiducia  fuisse  erectos.  Atqui  apostoius 
prophetiam  leremiae  reiiciendo  in  Christi  adventum, 
videtur  utroque  bono  illos  privare.  Respondeo,  non 
simpliciter  negari  quin  Deus  olim  euorum  cordibus 
legem  inscripserit,  et  iliis  condonaverit  peccata:  sed 
comparationem  esse  maioris  et  minoris.  Quia  ergo 
multo  uberius  sub  Christi  regno  potentiam  spiritus 
sui  exseruit  pater,  suamque  misericordiam  in  ho- 
mines  effudit:  haec  eminentia  facit  ut  illa  exigua 
gratiae  portio,  qua  patres  sub  lege  dignatus  est,  in 
rationem  non  veniat.  Videmus  etiam  ut  obscurae 
et  involutae  fuerint  tunc  promissiones,  ut  tantum 
emicarent  instar  lunae  et  stellarum ,  praeut  est 
evangelii  claritas  quae  nobis  afFulget.  Si  quis  ob- 
iiciat,  ita  excelluisse  Abrahae  fidem  et  obedientiam, 
ut  par  hodie  in  toto  mundo  exemplum  invenire  non 
liceat:  respondeo,  hic  non  disputari  de  personis, 
sed  de  oeconomia  regendae  ecclesiae.  Praeterea 
quidquid  spiritualium  donorum  consequuti  sunt  pa- 
tres,  quasi  accidentale  fuisse  eorum  saeculo.  Necesse 
enim   erat   oculos   in  Christum  coniicere,   ut  eorum 


compotes  fierent.  Quare  non  absurdo  apostolus, 
ovangolium  cum  lege  conforondo,  buic  adimit  quod 
illiua  est  proprium.  luterea  tamen  nihil  obstat 
quominus  novi  foederis  gratiam  Deus  ad  patres 
extendorit.     Haeo  vera  est  solutio. 

11.  Et  non  docehunt,  etc.  Diximua  hoc  tertium 
caput  esse  quasi  socundi  partcm,  ubi  habetur: 
ponam  leges  meas  in  monte  ipsorum.  Est 
enim  opus  spiritus  Doi,  illuminare  mentes  nostrae, 
ut  sciamus  quid  Deue  velit:  el  corda  in  obsoquium 
fiectere.  Nam  recta  Dei  cognitio  sapientia  est,  quae 
humani  ingenii  captum  longe  exsuperat:  ideo  eam 
adipisci  nemo  potest,  nisi  arcana  spiritus  revolatione. 
Quamobrem  lesaias.  quum  de  ecclesiae  instauratione 
concionatur,  dicil  filios  Dei  omnes  oius  fore  diaci- 
pulos  (lesa.  28,  16).  Eodem  sensu  propheta  noster, 
quum  Deum  ita  loquentem  iiiducit:  cognoscent  me. 
Neque  euim  Deus  promittit  quod  est  in  facultate 
nostra  positum,  sed  quod  ipse  soius  nobis  praestat. 
Denique  tantundem  valent  haec  propbetae  verba, 
ac  si  dixisset,  mentes  nostras  caecas  esse,  rectaque 
intelligentia  vacuas,  donec  spiritu  Dei  illustratae 
fuerint.  Ita  ab  iis  solis  rite  Deus  cognoscitur,  qui- 
bu8  80  peculiari  gratia  patefacere  dignatus  est. 
Quum  dicit,  a  parvo  ad  magnum:  primum 
significat  in  omnes  ordioes  efi^usum  iri  Dei  gratiam, 
ita  ut  nullum  sit  hominum  genus  illius  expers. 
Deinde  admonet,  neque  rudes  ac  plebeios  homines 
prohiberi  a  coelesti  sapientia,  et  magnos  ac  nobiles 
ad  eam  sua  perspicacia  vel  doctrinae  adiumentis  non 
pervenire.  Sic  infimos  et  ignobiles  summis  Deas 
coniungit,  ut  neque  illos  sua  ruditas  impediat,  ne- 
que  hi  proprio  acumine  tam  alte  conscendant:  sed 
unu8  peraeque  omnium  magister  eit  spiritus.  Quod 
autem  fanatici  homines  hinc  occasionem  arripiunt 
abolendae  externae  praedicationis,  ac  si  sub  Christi 
regno  esset  supervacua :  facile  eorum  insania  re- 
fellitur.  Haec  eorum  est  obiectio,  post  Christi  ad- 
ventum  non  debet  quisque  proximum  suum  docere: 
facessat  igitur  externum  ministerium ,  ut  internae 
Dei  inspirationi  detur  locue.  Atqui  praetereunt 
quod  imprimis  animadversione  dignum  erat.  Ne- 
que  enim  in  totum  propheta  negat  quin  docturi 
sint  alii  alios,  sed  haec  sunt  verba:  non  docebunt 
dicendo:  Cognosce  Dominum.  Ac  si  diceret,  Non 
amplius  occupabit  hominum  mentes  ignorantia  qualis 
antehac,  ut  nesciant  quis  sit  Deus.  Scimus  autem 
i  duplicem  esse  doctrinae  usum,  primo,  ut  qui  penitus 
I  rudes  sunt,  a  primis  elementis  incipiant:  deinde,  ut 
\  qui  iam  sunt  initiati,  maiores  faciant  progressus. 
Quum  ergo  Christianis  quamdiu  vivunt,  proficien- 
dum  sit,  certum  est,  neminem  usque  adeo  sapere 
quin  doceri  opus  habeat,  ut  pars  non  postrema  sa- 
pientiae  nostrae  sit  docilitas.  Quae  autom  profi- 
ciendi  sit  ratio  si  velimus  Christi  esse  discipuli, 
Paulus  ostendit  ad  Epheaios  capite  4,  11,  Constituit 


105 


CAPDT  IX 


106 


paBtores  et  dootores,  etc.  Hinc  apparet  nihil  minus 
prophetae  venisse  in  mentem,  quum  epoiiare  eccle- 
siam  tam  necessario  bono.  Tautum  indicare  voluit, 
Deum  parvis  ao  magnis  se  patefacturum,  quemad- 
mndum  et  loel  praedicit  capite  2,  28.  Est  autem 
obiter  hoc  quoque  notandum,  peculiariter  hanc  sanae 
intelligentiae  lucem  ecclesiae  promitti.  Quaro  hio 
locus  nonnisi  ad  domesticos  fidei  pertinet. 

13.  Dicendo  novum.  Ah  unius  contrarii  posi- 
tione  alterius  eversionem  colligit:  etc.,  ex  nomine  veteris 
testamenti,  argumentum  assumit,  oportuisse  ipsum 
abrogari.  Vetustas  enim  ad  interitum  propendet. 
Deinde  quia  novum  substituitur,  necesse  est  ut 
prius  illud  desinat:  quia  hoc  secundum,  alterius  est 
generis,  quemadmodum  dictum  est.  Quod  si  totum 
Mosis  ministerium,  quatenus  Christi  ministerio  op- 
ponitur,  interit:  cessant  etiam  caeremouiae. 


CAPUT  IX. 

1.  Hahebat  quidem  prius  illud  iustificationes  cul- 
tus,  et  sanctum  mundanum.  2.  Tahernaculum  enim 
primum  compositum  erat,  in  quo  candelabrum  et 
mensa,  et  panum  propositio,  quod  dicitur  sancta. 
3.  Post  secundum  autem  velum,  tabernaculum  quod 
sancta  sanctorum  dicitur,  4.  aureum  habens  thuribu- 
lum,  et  arcam  foederis  undique  coopertam  auro,  in 
qua  urna  aurea  habens  manna,  et  virga  Aaron  quae 
floruerat,  et  tabulae  testamenti.  5.  Supra  autem  ipsam, 
Cherubim  gloriae  obumbrantes  propitiatorium :  de  qui- 
bus  non  attinet  nunc  dicere  sigillatim. 

1.  Hahebat  quidem  prius.  Postquam  in  genere 
de  abrogatione  veteris  testamenti  loquutus  est,  nunc 
specialiter  ad  caeremonias  sermonem  illum  accom- 
modat.  Consilium  autem  eius  est,  ostendere  nihil 
tunc  fuisse  in  usu  cui  finem  non  imposuerit  Christi 
adventuB.  Principio  dicit  in  veteri  testamento  cer- 
tam  luisse  Divini  cultus  regulam,  et  quae  pecculiariter 
tempori  congrueret.  Postea  ex  comparatione  pate- 
bit,  quales  fuerint  omnes  illi  ritus  qui  in  lege  prae- 
Bcripti  erant.  Quaedam  esemplaria  habent  Ttpwxrj 
oxTjVTj,  primum  tabernaculum,  sed  mendum  existimo 
in  tabernaculi  nomine:  nec  dubito  quin  aliquis  in- 
doctus  lector,  quum  adiectivum  sine  substantivo 
legeret,  pro  sua  inscitia  ad  tabernaculum  referens 
quod  de  foedere  dictum  erat,  axrjvvjv  perperam  addi- 
derit.  Invaluisse  vero  errorem  illum,  ut  magno  con- 
sensu  iia  legatur  apud  Graecos,  valde  quidem  miror: 
sed  necessiias  cogit  vetustam  lectionem  sequi.  Nam') 
apostolus  (ut  iam  dixi)  loquutus  de  veteri  testa- 
mento,  nunc  ad  caeremonias  descendit  quae  erant 
ipsius    veluti    accessiones.      Significat    ergo,    ritus 

')  Atqui. 


omnes  legis  mosaioae  partem  esse  veteris  testa- 
meiiti:  et  oandem  sapero  vetustatem,  ut  interire 
ipsos  oporteat.  Aaxpefas  multi  in  accusativo  plu- 
rali  accipiunt.  Ego  iis  potius  assentior  qui  Sixaio- 
Haxa  Xatpetas  simul  coniungunt.  Nam  instituta  vel 
ritus  quos  Hebraei  D^^p^n  vocant,  Graeci  5ixai6(iaTa 
verterunt.  Sensus  est,  veteri  testamento  annexam 
fuisse  totam  illam  rationem  colendi  Dei,  quae  sacri- 
ficiis,  ablutionibus,  et  roliquis  symbolis  constabat, 
una  cum  sanctuario.  Et  sanctum  mundanum 
vocat,  quia  illis  nondum  suberat  coelestis  veritas. 
Quamquam  enim  imago  erat  primi  exemplaris  quod 
Mosi  erat  ostensum,  tamen  imago  a  reipsa  differt: 
praesertim  vero  ubi  inter  se  conferuntur  taoquam 
res  oppositae,  sicuti  hoc  loco.  Quare  sanctuarium 
in  se  quidem  terrenum  fuit,  et  iure  censetur  inter 
mundi  elementa:  coeleste  tamen  fuit  quoad  signi- 
ficationem. 

2.  Tabernaculum  enim,  etc.  Quia  hic  apostolus 
tabernaculi  structuram  leviter  tantum  attingit,  neque 
plus  in  ea  immoratur  quam  ferat  argumenti  neces- 
sitas:  ego  etiam  ab  ea  subtilius  explicanda  consulto 
supersedeo.  Ergo  quod  ad  praesentem  locum  satis 
est,  tabernaculum  dividamus  in  tres  partes:  quarum 
prima  sit  atrium  populi:  media  sit  sanctuarium 
communiter  appellatum:  postrema  sanctuarium  in- 
terius,  quod  sancta  sanctorum  xai'  ^^^X^^  ^°' 
cant.  Quod  ad  prius  sanctuarium  attinet,  quod  atrio 
populi  contiguum  erat,  dicit  illic  fuisse  candela- 
brum,  et  mensam  in  qua  panes  erant  coilooati 
sed  locum  illum  in  plurali  vocat  ta  «yta.  Subse- 
quebatur  adytum  illud  quod  sancta  sanctorum  vooa- 
bant,  magis  remotum  a  populi  conspectu :  imo  etiam 
sacerdotum  qui  in  priore  sanotuario  ministrabant. 
Nam  quum  interposito  velo  clauderetur  prius  sanc- 
tuarium,  alterum  velum  sacerdotes  a  sanotis  sanc- 
torum  arcebat.  Illio  apostolus  dicit  fuisse  ■8-u[jitaTi^- 
ptov,  quo  nomine  altare  suffitus  vel  tbymiamatis 
potius  intelligo,  quam  thuribulum.  Deinde  ar- 
cam  foederis  oum  suo  operculo,  duos  Cherubim, 
urnam  auream  manna  refertam,  virgam 
Aaron  et  duas  tabulas.  Hucusque  apostolus 
in  tabernaculi  descriptione  propreditur.  Caeterum 
quod  urnam  ubi  raanna  reposuerat  Mosea,  et  virgam 
Aaron  quae  floruerat,  dicit  in  arca  fuisse  cum  dua- 
bus  tabulis,  videtur  pugnare  oum  sacra  historia 
quae  priore  Regum  libro,  capite  8,  9,  refert  nihil  in 
arca  fuisse  praeter  duas  tabulas.  Sed  facilis  est 
horum  locorum  conoiliatio:  urnam  et  virgam  Aaron 
Deus  iusserat  coram  testimonio  reponi.  Quare  pro- 
babile  est,  iu  arca  simul  cum  tabulis  fuisse  inclusas. 
Quum  autem  templum  exstruotum  est,  tunc  ordine 
singula  digeruntur.  Et  certe  historia  hoo  quasi 
novum  commemorat,  quod  aroa  nihil  praeter  duas 
tabulas  habuerit. 

5.  De  quibus  non  attinet  nunc,    etc.     Quoniam 


107 


EPIST.  AU  IIKHKAKOS 


108 


nihil  eutis  ost  curiosis  hominibiia,  argutiis  praesenti 
iu8tituto  non  poiifjrurutibns  ani*am  apostolus  pruc- 
citlit,  no  lonijior  haruni  rornin  tractatio  tilum  dispu- 
tationi.s  ahruinpat.  Quaro  intompfistive  faciet  si 
quis  bic  oontompta  apostoli  admonitione,  scrupu- 
losius  imraoretur.  Essot  fortassis  alibi  locus,  sod 
nunc  satius  est  intentloro  ad  causam  quam  agit. 
Tametsi  uhra  iustum  modum  philosophari  (quod 
nonnulli  faciuut)  iion  inutile  modo,  sod  ctiam  pcri- 
culosum  cst.  Quaodam  sunt  non  obscura,  ot  apta 
ad  fidoi  aodiScationom :  sod  delectus  adhibendus 
est  ac  sobrietas,  no  plus  sapcre  appetamus  quam 
rovolare  Domino  placuit. 

6.  His  vero  sic  compositis,  in  prius  tabermculum 
semper  ingrediuntur  sacerclotes  qui  sacra  peragunt. 
7.  At  in  sccundum  semel  quotannis  solus  pontifex, 
non  sinc  sanguine  quem  ojfert  pro  suis  et  popidi  igno- 
rantiis:  8.  hoc  declarante  spiritu  sancfo,  nondum 
manifestatam  esse  sanctvrum  viam,  stante  adhuc  priore 
fabernaculo.  9.  Quae  similitudo  erat  in  praesens 
tempus,  quo  dona  et  hostiae  offeruntur  quae  non  pos- 
sunt  secundum  conscientiam  sanctificare  cultorem: 
10.  solum  in  cibis  d  potibus,  et  diversis  ablutionibus, 
ct  sanctificationibus  carnis  usque  ad  tempus  correc- 
tionis  imposita.  11.  Christus  aidem  superveniens 
pontifex  futurorum  bonorum,  per  maius  ct  perfectius 
tabernaculum  non  manufactum,  hoc  est  non  huius 
creationis,  12.  neque  per  sanguinem  hircorum  et  vitu- 
lorum,  sed  per  proprium  sanguinem  intravit  semel  in 
sancta,  aeterna  redemptione  inventa. 

6.  His  vero  sic  compositis.  Aliis  omissis  sibi 
tractandum  sumit  de  quo  maxima  controversia  erat. 
Dicit  sacerdotes,  qui  sacrificia  peragunt,  quotidie  in 
prius  tabernacuium  ingredi  solitos:  at  in  sancta 
sanctorum  quotannis  summum  pontificem  cum  so- 
lenni  sacrificio  ingredi.  Hinc  colligit,  stante  illo 
tabernaculo  legali  sanctuarium  adhuc  fuisse  ciau- 
6um:  nec  aliter  quam  ilio  everso  viam  nobis  in 
rognum  Dei  apertam  fuisae.  Videmus  iit  ipsa  taber- 
naculi  veteris  forma  ludaeos  monuerit  alio  adspiran- 
dum  esse.  Stulte  ergo  faciunt  qui  umbras  legis 
retinendo  sponte  sibi  obviam  obstruunt.  IIptiTrjv 
axrjvrjv  alio  sensu  hic  posuit  quam  nuper.  Nam 
prius  significabat  sanctuarium  commune,  nunc  vero 
totum  tabernaculi  corpus.  Opponitur  enim  spirituali 
sanctuario  Christi,  cuius  statim  mentionem  faciet. 
Contendit  illud  concidisse  nostro  summo  bono:  quia 
per  eius  ruinam  stratus  nobis  fuit  ad  Deum  magis 
familiaris  accessus. 

7.  Pro  suis  et  populi  ignorantiis.  Quum  33ty 
Hebraeis  errare  significet,  inde  nomen  TO^tt'  dedu- 
cunt,  quod  proprie  errorem  denotat:  sed  tamen 
generaliter  pro  quovis  peccato  sumitur.  Et  certe 
nunquam   peccamus   nisi  Satanae  illecebris  decepti. 


Simplicom  qiiidom  (ut  vocant)  ignorantiam  non  in- 
tolligit  apostolus,  quin  potius  voluntaria  etiam  poc- 
cata  comprchendit  hoc  noinine:  sod  (ut  iam  dixi) 
nullum  unquam  pcccatum  crroro  vocat.  Nam  ut 
ina.ximo  sciens  ac  volons  quis  peccet,  excaecatum 
tamen  sua  cupiditate  esso  oportot  ne  rocto  iudicet, 
imo  ut  se  ac  Deum  obliviscatur.  Nunquam  onim 
consulto  in  suum  exitium  ruerent  homiuos,  nisi 
Satanae  fallaciis  impliciti  a  recto  iudicio  aborra- 
rent. 

9.  Quae  similitudo  erat,  etc.  Graece  est  Tiapa- 
PoXi^:  quod  noinon  hic,  meo  iudicio,  tanturn  vaiet 
ac  si  dixisset  livThuTtov.  Intelligit  onim  tabernacu- 
lum  illud,  secundarium  fuisse  exemplar  quod  primo 
respondeat.  Sic  enim  conferri  debet  hominis  imago 
cum  ipso  homine,  ut  illa  couspecta  mentes  nostrae 
protinus  ad  hunc  so  referant.  Praeterea  dicit  illam 
similitudinem  fuisse  in  tempus  praesens,  nempe 
quamdiu  vigobat  externa  observatio,  ut  eius  usum 
ac  durationem  restringat  ad  aetatem  legis.  Nam 
idem  valet  atque  quod  addit  paulo  post,  caercmonias 
omnes  impositas  fuisse  usque  ad  tempus  correctionis. 
Nec  obstat  quod  usurpat  praesens  tempus,  quum 
dicit  offerri  hostias:  nam  quia  illi  negotium  est 
cum  ludaeis,  pcr  concessionem  loquitur,  quasi  unus 
esset  ex  eorum  numero  qui  sacrificant.  Dona  et 
hostiae  inter  se  differunt  ut  genus  et  species. 

Secundum  conscientiam  sanctificare.  Hoc  est, 
quae  non  penetrant  in  animas  ut  veram  conferant 
sanctitatem.  Alii  legunt  perficere:  quod  ego  non 
reiicio:  Sanctificandi  tamen  verbum  contextui  ap- 
tius  mihi  visum  est.  Porro  ut  apostoli  mentem 
melius  teneant  lectores,  notanda  est  antithesis  inter 
carnem  et  conscientiam.  Sacrificiis  legalibus  negat 
spiritualiter  vel  intus  mundari  potuisse  cultores. 
Rationis  vice  addiiur,  quia  illi  omnes  ritua  carnis 
fuerint,  vel  carnaies.  Quid  ergo  residuum  illis 
facit?  Vulgo  intelligunt,  utilem  duntaxat  inter 
homines  fuisse  paedagogiam  quae  honestate  ao 
decoro  serviret.  Sed  qui  ita  sentiunt,  non  expen- 
duut  satis  pro  merito  additas  promissiones.  Quare 
hoc  commentum  prorsus  repudiandum  est.  Et  per- 
peram  ac  imperite  iustificationes  carnis  interpre- 
tantur,  quae  corpus  tantum  purgant  vel  sanctifioant: 
quum  apostolus  hac  voce  terrena  esse  symbola 
intelligat  quae  ad  animam  usque  non  perveniunt. 
Nam  utcunque  vera  fuerint  perfectae  sanctitatis 
testimonia,  eam  tamen  minime  in  se  continebant 
vel  conferre  poterant  hominibus.  Oportuit  enim 
talibus  adminiculis  tideles  ad  Christum  manu  duci, 
ut  ab  eo  peterent  quod  symbolis  deerat.  Si  quaerat 
quispiam,  cur  tam  parum  honorifice  et  quasi  con- 
temptim  de  sacramentis  divinitus  institutis  loquatur 
apostolus,  vimque  eorum  extenuet:  id  fit  quoniam 
ea  a  Christo  separat.  Scimus  autem  quum  per  se 
aestimantur,    egena    esse    mundi    elementa,    sicuti 


I 


109 


CAPUT  IX 


110 


etiam  Paulus  vocat  (Galat.  4,  9).  Quum  dicit 
tempus  correctio  nis,  alludit  ad  vaticinium 
leremiae  (ler.  31,  37).  Novum  enim  testamentum 
veteri  instar  correotionis  succeasit.  Nominatim 
cibos  ac  potUB  recenset,  ac  similia  quibus  minus 
inerat  momenti:  quia  ex  levibus  istis  observatiun- 
culis  certius  iudicium  fieri  poterat,  quam  procul  ab 
evangelii  perfectione  lex  distaret. 

11.  Christus  autem  superveniens,  etc.  lam  veri- 
tatem  earum  rerum,  quae  sub  lege  fuerunt,  in  me- 
dium  profert,  quae  ab  illis  ad  se  oculos  convertat. 
Nam  qui  vere  in  Christo  exhibita  fuisse  credit  quae- 
cunque  tunc  fuerunt  adumbrata,  non  amplius  in 
umbris  haeret,  sed  corpus  ipsum  et  solidam  veri- 
tatem  amplectitur.  Notandae  autem  sunt  diligenter 
partes,  in  quibus  Christum  cum  veteri  pontifice 
comparat.  Dixerat,  unicum  pontificem  semel  quo- 
tannis  in  sanctuarium  ingredi  cum  sanguine  quo 
peccata  expiaret.  Hoc  simile  Christus  habet  cum 
illo  veteri,  quod  solus  dignitatem  et  munus  pontificis 
obtinet:  hoc  vero  diversum  quod  supervenit,  et 
aeterna  bona  secum  adfert  quae  perpetuitatem  con- 
ciliant  eius  sacerdotio.  Secundo  hoc  simile  est  inter 
veterem  pontificem  et  hunc  nostrum,  quod  uterque 
per  eanctuarium  ingreditur  ad  sancta  sanctorum: 
sed  in  hoc  differunt,  quod  Christus  solus  in  coelum 
ingressus  est  per  templum  corporis  sui.  Quod 
semel  tantum  quotannis  sancta  sauctorum  aperie- 
bantur  pontifici  ad  peragendam  solennem  expia- 
tionem,  id  iam  obscure  figurabat  unicam  Christi 
oblationem.  Ambobus  igitur  illud  semel  commune 
est,  sed  terreno  fuit  anniversarium :  coelesti  autem 
aeternum  est  usque  ad  finem  mundi.  Ambobus 
eommunis  est  sanguinis  oblatio:  sed  magnum  in 
sanguine  discrimen,  quia  non  pecuinum,  sed  pro- 
prium  sanguinem  Christus  obtulit.  Ambobus  com- 
munis  expiatio:  sed  legalis  illa,  quia  inefficax  erat, 
quotannis  repetebatur:  expiatio  autem  per  Christum 
parta  semper  viget,  et  perpetuae  nobis  salutis  causa 
est.  Ita  singulis  prope  verbis  magnum  inest  pon- 
dus.  Quod  alii  vertunt,  Christus  assistens,  non 
vere  exprimit  mentem  apostoli:  significat  enim  post- 
quam  munere  auo  ad  praefixum  tempus  defuocti 
sunt  levitici  sacerdotes,  Christum  fuisse  subrogatum, 
sicuti  supra  septimo  capite  habuimus.  Futura 
bona  pro  aeternis  accipe.  Nam  sicuti  |ieXX(j)v  xatpis 
Tu)  iveoTYjxiTi  opponitur,  ita  futura  bona  praesen- 
tibus.  Summa  est,  Christi  sacerdotio  nos  in  coeleste 
Dei  regnum  perduci,  nosque  epiritualis  iustitiae  et 
aeternae  vitae  sic  fieri  compotes,  ut  quidquam  ap- 
petere  melius  fae  non  sit.  Solus  igitur  Christus 
habet  quo  nos  in  se  retineat  ac  sistat. 

Per  maius  et  perfictius.  Etiamsi  varie  exponitur 
hic  locus,  mihi  non  dubium  est  quin  Christi  corpus 
intelligat.  Sicuti  enim  accessus  erat  olim  pontifici 
levitico  in  sancta  sanctorum  per  sanctuarium  com- 


mune:  ita  per  corpus  suum  Christus  in  coelestem 
gloriam  ingrcssus  est.  Quia  dum  induit  carnem 
nostram,  et  in  ea  passus  est:  hanc  sibi  praeroga- 
tivam  comparavit,  ut  coram  Deo  nunc  pro  nobis 
mediator  appareat.  Primo  sanctuarii  nomon  apte 
et  congruenter  ad  corpus  Christi  transfertur:  est 
enim  templum,  in  quo  tota  Dei  maiestas  habitavit. 
Dicitur  autem  per  corpus  suum  iter  fecisse  ut  in 
coelum  ascenderet,  quia  in  corpore  illo  se  Deo  con- 
secravit:  in  eo  fuit  sanctificatus  in  veram  iustitiam, 
in  eo  se  praeparavit  ad  peragendum  saorificium: 
deoique  quia  in  eo  se  exinanivit,  et  mortem  crucis 
pertulit,  ideo  extulit  illum  pater,  et  dedit  illi  nomen 
quod  sit  supra  omne  nomen,  cui  flectalur  omne 
genu,  etc.  Itaque  por  corpus  suum  coelos  ingressus 
est,  quia  ideo  nunc  sedet  ad  patris  dexteram:  ideo 
in  coelo  pro  nobis  intercedit,  quod  carne  nostra  in- 
dutus  eam  Deo  patri  in  templum  consecravit:  et  in 
ea  sanctificavit  se  ipsum  ut  nobis  aeternam  iustitiam, 
facta  peccatorum  expiatione,  acquireret.  Mirum 
tamen  videri  possit  cur  neget  corpus  Christi  huius 
fuisse  creationis.  Nam  certe  creatum  fuit  ex  Abrahae 
semine,  et  passionibus  mortique  obnoxium.  Respon- 
deo,  non  hic  agi  de  corporis  substantia,  vel  etiam 
corporea  qualitate,  sed  de  virtute  spirituali,  quae 
inde  ad  nos  manat.  Quatenus  enim  est  vivifica 
Christi  caro,  et  coelestis  cibus  ad  pascendas  animas, 
quatenus  spiritualis  potus  est  et  lavacrum  eius  san- 
guis,  nihil  in  illis  terrenum  vel  elementale  imagi- 
nari  licet.  Deinde  meminerimus  hoc  dici  veteris 
tabernaculi  respectu,  quod  ex  ligno,  aere,  pellibus, 
I  variis  texturis,  auro  et  argento  compositum  erat, 
hoc  est  ex  rebus  mortuis.  At  Christi  carnem,  ut 
vivum  sit  et  spirituale  templum,  Dei  potentia  in- 
spirat. 

12.  Nec  per  sanguinem  hircorum.  Huc  spectant 
ista  omnia,  tantopere  excellere  quae  in  Christo  sunt, 
ut  merito  in  nihiium  redigant  omnes  legis  figuras. 
Quale  enim  sanguinis  Christi  pretium  erit,  si  bru- 
torum  sanguini  accenseatur?  qualis  erit  cxpiatio 
morte  eius  parta,  si  legales  purgationes  vigorem 
suum  retineant?  Simul  ergo  atque  in  medium  pro- 
dit  Christus  cum  efifectu  mortis  suae,  figuras  omnes 
cessare  necesse  est. 

13.  Si  enim  sanguis  taurorum  et  hircorum  et  cinis 
vitulae  adspersus,  eos  qui  communicant,  sanctificat  ad 
carnis  puritatem,  14.  quanio  magis  sanguis  Christi 
qui  per  spiritum  aeternum  se  ipsum  obtulit  irreprelien- 
sibilem  Deo,  mundabit  conscientiam  vestratn  a  mortuis 
operibus,  ad  serviendum  Deo  viventi?  15.  Ac  propterea 
testamenti  novi  mediator  est,  ut  morte  intercedente  in 
redemptionem  transgressionum  quae  sub  priore  testa- 
mento  erant,  qui  vocati  sunt,  promissionem  accipiant 
aeternae  haereditatis.  16.  Nam  ubi  cst  testamentum, 
illic  necesse  est  mortem  testatoris  intercedere.  17.  Testa- 


111 


EPI8T.  AD  UEBRAEOS 


112 


meiUum  enim   in  nwrtuis  firmum  est,   quia  nunquam 
validum  esi  qitanidiu  vivit  iestator. 

13.  Si  eitim  sanguis  tauiorum.  Hic  locus  multis 
errauili  occasiouem  pnkobiiit,  quia  non  roputahant 
do  siicramentis  tractari,  quurum  epiritualis  eet  Bigni- 
ficatio.  Caruis  eniundaiiouem  exponunt  quae  tan- 
tum  iutor  homincs  valcat:  sicuti  profani  hominea 
habebaut  aua  piucula  quibus  soeloruin  infamiam  de- 
lerent.  Haec  vero  oxpoeitio  nimis  profana  est. 
Nam  iniuria  tit  Dei  promiesionibus,  si  earum  otfoctum 
rostringinuis  ad  politiam  duutaxat.  Subinde  occurrit 
haec  seutentia  apud  Mosem:  Quum  eacrificium  rite 
perfeotum  fuerit,  expiabitur  iuiquitas.  Haec  certe 
spiritualis  est  fidoi  doctrina.  Praeterea  quum  huc 
destiiiatae  fuerint  omnes  vietimae,  ut  ad  Christum 
ducerent:  quemadmodum  aeterna  est  in  Christo 
animae  salus,  ita  illa  vera  huius  salutis  testimonia 
craut.  Quid  ergo  sibi  vult  apostolus  quum  de  carnis 
purgatione  meminit?  Nompe  symbolicum  intelhgit, 
vel  sacrameutalcm :  boc  scnsu:  Si  pecudum  sanguis 
verum  fuit  purgationis  eymbolum,  ita  ut  sacramen- 
tali  modo  purgarot:  quanto  magis  Christus  ipse,  qui 
veritas  est,  purgaiionem  non  modo  externo  ritu 
testabitur,  sed  re  ipaa  couscientiis  praestabity  Itaque 
argumentum  est  a  signis  ad  rem  signatam,  quia  rei 
effectus  longo  iutervallo  praecedit  siguorum  veri- 
tatem. 

14.  Per  spiritiim  aeternmn.  Nunc  clare  osteu- 
dit  uude  aestimanda  sit  mors  Christi,  non  ab  ex- 
terno  actu  scilicet,  sed  a  spiritus  virtute.  Passus 
enim  est  Christus,  ut  homo,  sed  ut  mors  illa  uobis 
salvifica  esset,  proveuiebat  ex  efficacia  spiritus. 
Sacrificium  euim  expiatiouis  aeteruae  opus  fuit  plus 
quam  humauum.  Et  ideo  spiritum  vocat  aeteruum, 
ut  sciamus,  recouciliationem,  cuius  est  effector, 
aeternam  esse.  Quum  dicit  irrepreheusibilem, 
tametsi  alludit  ad  legales  victimas,  quae  mutilae  aut 
vitiosae  osse  nou  debebaut:  tamen  siguificat,  Chris- 
tum  solum  legitimam  esse  victimam  ac  idoueam 
placaudo  Deo.  Semper  euim  iu  aliis  fuit  quod  de- 
siderari  iure  posset :  unde  et  prius  dixit  legale  foedus 
non  fuisse  a{ji£|i7iTov.  Haec  autem  una  nihil  habet 
uisi  summe  perfectum.  Mortua  opera  intellige 
vel  quae  mortem  generaut,  vel  quae  fructus  sunt 
mortis.  Nam  quum  auimae  vita  sit  nostra  cum 
Deo  coniunctio :  qui  alienati  sunt  per  peccatum, 
vere  ceusentur  mortui.  Notandus  est  autem  purga- 
tionis  finis,  ut  serviamus  Deo.  Neque  enim 
abluimur  a  Christo,  ut  in  novas  subinde  sordes  nos 
immergamus:  sed  ut  nostra  puritas  Dei  gloriae 
serviat.  Praeterea  docet,  nihil  posse  a  nobis  pro- 
dire  quod  Deo  gratum  sit,  donec  Christi  sanguine 
purgati  simus.  Nam  quum  inimici  Deo  simus 
omues  ante  reconciliationem,  exosa  quoque  opera 
nostra  habet.    Quare  initium  legitimi  cultus  est  re- 


conciliatio.  Doindo  quia  niilliim  opus  ita  purum  est, 
omnii|ue  macula  vacuum,  ut  per  6o  Deo  piacoat, 
nccosse  ost  purgationem  ox  sanguioe  Christi  inter- 
voniro  quao  maculus  omnes  deleat.  Et  elegaus  est 
antiihcsis  inter  Deum  vivum  et  opera  mortua. 

15.  Ac  propterea  novi  testamenti.  Concludit 
non  iam  amplius  alio  sacerdoto  opus  osse,  quia 
Christus  sub  novo  testamento  has  partes  impleat. 
Neque  enim  Christo  veudicat  honorom  modiatoris  ut 
alii  cum  eo  interea  manoant,  sod  couteudit  alios 
omncs  esBO  abdicatos  quum  iniunctum  fuit  munus 
Christo.  Sed  quo  plonius  id  confirmet,  simul  re- 
censet  quo  modo  mediatoris  officio  detunctus  sit, 
nempe  morto  intorcedenle.  Si  hoc  in  solo  Christo 
reperitur,  aliis  omnibus  deest:  sequitur,  ipsum  solum 
iustum  esse  mediatorem.  Commemoral  praetoroa 
vim  et  effectum  mortis  eius,  quum  dicit  solutum 
esse  pro  peccatis  pretium,  quae  sub  priore  testa- 
mento  deleri  pecudum  sanguine  uou  poteraut:  qui- 
bus  verbis  ludaeos  a  lege  ad  Christum  traducere 
voiuit.  Nam  si  tanta  est  legis  imbeciilitas,  ut  quae- 
cunquc  expiaudis  peccatis  remedia  adhibet,  miuime 
praestent  quod  figurant:  quis  iu  ea  tanquam  in 
portu  quiescat?  Hoc  inquam  unum  abunde  eos 
stimulare  debuit  ad  expeteudam  legis  correctiouem: 
quia  fieri  non  poterat  quin  perpetuo  anxii  essent. 
Contra  ubi  ad  Christum  ventum  est,  quia  iu  ipso 
obtiuemus  plenam  redemptionem,  nihii  est  quod 
nos  ampiius  sollicitet.  Ergo  his  verbis  legem  in- 
firmat,  ut  in  eam  recumbere  ludaei  desinant:  et 
stare  in  Christo  docet,  quia  in  ipso  reperitur  quid- 
quid  pacaudis  conscientiis  expeti  potest.  Si  quis 
autem  roget  auuon  remissa  fuerint  patribus  peccata 
etiam  sub  lege,  teueuda  est  solutio  quam  aute  dixi: 
fuisse  remissa,  sed  Christi  beoeficio:  ergo  quod  ad 
externas  expiatioues,  semper  teuebantur  reatu  alligati. 
Hac  ratioue  Paulus  dicit  (Coloss.  2,  14),  legem  fuisse 
chirographum  nobis  contrarium.  Nam  quum  prodiret 
in  medium  peccator,  seque  Deo  obnoxiuin  palam 
profiteretur,  et  innoxium  animal  mactaudo,  se  diguum 
aeterna  morte  esse  agnosceret:  quid  consequebatur 
ex  sua  victima,  nisi  quod  mortem  suam  hoc  quasi 
chirographo  obsignabat?  Deuique  tunc  demum  in 
peccatorum  remissione  acquiescebant,  quum  respice- 
!  rent  in  Christum.  Quod  si  solus  Christi  respectus 
peccata  abstulit,  nunquam  illi  fuissent  liberati,  si 
!  in  lege  restitissent.  Pronuutiat  quidem  David, 
I  beatum  esse  homiuem  cui  non  imputantur  peccata 
(Psal.  32,  2):  sed  ut  huius  beatitudinis  sit  compos, 
'  necesse  habet,  relicta  lege,  couiicere  oculos  in 
I  Christum.  Nam  si  in  lege  haereat,  nunquam  reatu 
j  eximetur. 

!  Qid  vocafi  sunf,  promissionem,  etc.    Huc  epectat 

divinum  erga  nos   foedus,  ut  in  filios  adoptati  vitae 

I  aeternae  tandem  simus  haeredes.     Hoc  Christi  bene- 

I  ficio   nos  consequi  docet  apostolus:   uude   patet,   in 


113 


CAPDT  IX 


114 


eo  0896  foederis  complementum.  Promissio  autem 
haereditatis,  pro  haeroditato  promissa  capitur.  Ac 
ei  dixisset:  Promissio  vitae  aetcrnae  non  aliter  nobis 
constat  ut  ca  fruamur  quam  per  Christi  mortem. 
Vita  quidem  patribus  oiim  promisaa  fuit,  et  eadem 
ab  initio  fuit  filiorum  Dei  haereditas:  eed  in  pos- 
eossionem  non  aliter  ingredimur  quam  praeeunte 
Christi  eanguine.  Loquitur  autem  de  vocatis,  ut 
ludaeos,  qui  huius  vocationis  erant  participes,  magia 
afficiat.  Singularis  enim  est  haec  gratia,  quum 
Christi  cognitionc  donamur.  Itaque  eo  magis  caven- 
dum  est  ne  tam  inaestimabili  thesauro  neglecto 
alibi  vagentur  mentes  nostrae.  Vocatos  quidam  pro 
eloctis  accipiunt:  sed  perperam  meo  iudicio.  Idem 
enim  hic  docet  apostolus  quod  habetur  Rom.  capite 
3,  25,  iustitiam  et  salutem  Christi  sanguine  partam 
esse,  fide  vero  a  nobis  percipi. 

16.  iVa»M  ttbi  est  testamenhm.  Vel  hic  unus 
locus  argumento  ost,  epistolam  hebraice  soriptam 
non  fuisse.  rCID  enim  foedus  Hebraeis,  non  testa- 
mentum  significat:  sed  quia  apud  Graecos  Sta&ixyj 
utrumque  comprehendit,  apostolus  ad  secundam 
eignificationem  alludens,  promissiones  non  aliter 
potuisse  ratas  ac  validas  esse  disputat,  quam  si 
Christi  morte  obsignatae  essent.  Idque  probat  ex 
communi  iure  testamentorum :  quorum  vis  suspensa 
est  usque  ad  eorum  mortem  qui  testantur.  Quam- 
quam  videtur  apostolus  nimis  infirmae  rationi  inniti, 
ut  nuUo  negotio  refutari  queat  quod  dicit.  Neque 
enim  testamentum  condidit  Deus  sub  lege,  sed 
foedus  pepigit  cum  veteri  populo :  ita  neque  ex  re, 
neque  ex  nomine  colligere  potuit  necessariam  fuisse 
Christi  mortem.  Nam  ei  ex  re  inferat,  oportuisse 
Christum  mori,  quia  testamentum  nonnisi  morte 
testatoris  ratum  eit:  prompta  est  oxceptio,  n^"13  (quo 
nomine  passim  utitur  Moses)  foedus  esse  quod  inter 
vivos  percutitur,  nec  de  re  ipsa  aliud  sentiendum 
est.  Quod  ad  nomen  spectat,  simpiiciter  (ut  iam 
dixi)  ad  ambiguam  graecae  vocis  significationem 
allueit.  Quare  in  rem  ipsam  praecipue  insistit. 
Nec  obstat  quod  Deus  cum  populo  suo  foedus  pacis- 
cebatur.  Quia  foedus  hoc  simile  testamento  erat, 
quippe  quod  sanguine  sanciebatur.  Hoc  axioma 
teneudum  est,  Nulla  unquam  symbola  temere  vel 
abs  re  a  Deo  fuisse  usurpata.  Atqui  Deus  in  sta- 
biliendo  legis  foedere  sanguinem  interposuit.  Ergo 
non  fuit  contractus  inter  vivos  (ut  loquuntur),  sed 
qui  mortem  postularet.  Porro  haec  propria  est 
conditio  testamenti,  ut  a  morte  efFectum  suum 
habere  incipiat.  Si  ex  re  cogitemus  apostolum 
pugnare,  non  ex  verbo:  deinde  si  reputemus  illum 
pro  confesso  sumere  (quod  iam  dixi)  nihil  frustra 
a  Deo  fuisse  institutum:  non  multum  erit  difficul- 
tatis.  Si  quis  obiiciat,  gentes  in  alium  eensum 
foedera  sacrificiis  mactasse:  id  quidem  verum  esse 
fateor,  sed  Deus  ritum  eacrificandi  ex  gontium  con- 

Calvini  opera.   Vol.  LV . 


suetudino  mutuatus  non  eet:  quin  potius  omnia  gen- 
tium  sacrificia  degeneres  fucrunt  corruptolae,  quae 
tamen  initium  traxerunt  a  Dei  institutis.  Proinde 
sompor  huc  rcdeundum  est,  foedus  Dei  quod  san- 
guine  percuesum  fuit,  apte  confcrri  testamento,  quia 
eiusdom  conditioniB  ac  naturae  fuerit. 

18.  Unde  nequc  primum  illud  sine  sanguine  de- 
dicatum  fuit,  19.  Nam  postquam  exposuisset  Moses 
secundum  legem  totum  mandatum  universo  j^opido,  ac- 
cipiens  sanguinem  vitulorum  et  hircorum,  cum  aqua 
et  lana  coccinea,  et  hyssopo,  lihrum  ct  totum  populmn 
adspersit,  20.  dicens:  hic  estsanguis  testamenti,  quod 
Deits  mandavit  vobis  omnibus.  21.  Quin  et  taberna- 
culum,  et  omnia  vasa  ministerii,  sanguine  similiter 
adspersit:  22.  et  propemodum  sanguine  omnia  pur- 
(jantur  secundum  legem,  nec  sine  sanguinis  effusione 
fit  remissio.  23.  Necesse  igitur  est,  exempla  eorum 
quae  sunt  in  coelis,  istis  purgari:  ipsa  vero  coelestia 
melioribus  quam  illac  fuerint  hostiis. 

18.  Neque  primum  illud.  Hinc  apparet  rem 
praecipue  urgeri,  non  autem  verbi  quaestionem  esse: 
etsi  in  suum  commodum  apostolus  vocem  inflexerit 
sibi  oblatam  in  ea  lingua  qua  scribebat.  Quemad- 
modum  ei  quis  de  eodem  Dei  foedere  disserens,  quod 
saepe  [xapxupta  graece  vocatur,  inter  alia  ipsum  hoc 
elogio  commendet.  Vere  sane  (lapxupia  est  cui 
testimonium  e  coelo  angeli  reddunt:  cuius  tot  locu- 
pletissimi  fuerunt  in  terris  testes,  nempe  omnes 
sancti  prophetae,  apostoli  et  ingens  martyrum  turba: 
cuius  se  demum  sponsorem  interposuit  ipse  Dei 
filius.  Nemo  in  tali  sermone  quidquam  reperiet  ab- 
surdi.  Et  tamen  hebraici  verbi  miyn  proprietas 
id  non  evincit:  sed  quia  nihil  dicitur  nisi  rei  ipsi 
consentaneum,  non  tam  scrupulosa  habetur  vocabuli 
ratio.  Itaque  dicit  apostolus  vetus  testamentum 
sanguine  dedicatum  fuisse.  Unde  coUigit, 
iam  tunc  admonitos  fuisse  homines,  non  aliter  sta- 
bile  et  efficax  esse  poese,  quam  si  mors  interveniret. 
Nam  quod  tunc  peoudum  sanguis  fuit  effusus,  id 
valuisse  negat  ad  aeterni  foederis  confirmationem. 
Quod  ut  clarins  pateat,  observandus  est  adspersionis 
ritua  quem  hic  recitat  ex  Mose.  Primo  tradit 
foeduB  fuiBBe  dedicatum:  non  quod  profanum  in  se 
quidquam  haberet,  sed  quia  nihil  tam  sanctum  est 
quod  non  homines  sua  immunditia  profanent,  nisi 
Dous  ipse  facta  omnium  innovatione  occurrat.  Quare 
dedicatio  fit  in  hominum  gratiam,  qui  ea  soli  in- 
digent.  Addit  postea,  tabernaculum  cum 
omnibus  vasis,  adeoque  librum  ipsum 
legis  fuisse  adspersum.  Qua  caeremonia 
iam  tunc  populus  edocebatur,  non  aliter  Deum 
posse  in  salutem  quaeri  vel  adspici,  nec  aliter  rite 
coli  posse,  quam  si  ubique  fides  in  sanguinem  inter- 
medium  intueretur.     Nam   et  Dei   maiestas  merito 


115 


EPI8T.  AD  HEBRAEOS 


116 


nobie  cet  formidabilis :  et  via  ad  eam  nibil  quam  exi- 
tialis  cst  labyrinthue,  donec  Obrieti  sanguine  placa- 
tum  nobis  eciamue  eeee,  et  idem  eanguie  facilem 
nobie  acceeeum  praebeat.  Omnee  etiam  cultue  vitiosi 
sunt  ac  impuri,  niei  Cbrietue  sanguinis  sui  adeper- 
eionc  poe  mundet.  Nam  tabernaculum  vieibilie  quae- 
dam  imago  Dei  fuit :  vaea  minieterii  utad 
cum  colendum  erant  deetinata,  eio  veri  cultue  sym- 
bola  erant.  Quod  si  nibil  eorum  populo  salutare 
crat  sine  eanguine,  binc  facile  colligimus,  ubi  Cbris- 
tus  cum  eanguine  suo  non  apparet,  nibil  nobis  esse 
cum  Deo.  8ic  neque  doctrina  ipea,  utcunquo  im- 
mutabilie  eit  Dei  voluntas,  nobis  ac  in  usum  nostrum 
efficax  erit,  nisi  sanguine  dedicata:  quemadmodum 
boc  verbo  meliue  exprimitur.  Scio  alioe  secus 
interpretari.  Nam  illis  tabernaculum  est  corpus 
ecolesiae:  vasa  singuli  fideles,  quorum  Deus  ministerio 
utitur.  8ed  illud  quod  dixi,  longe  aptius  est.  Nam 
quoties  invocandus  erat  Deus,  ad  sanctuarium  se 
vertebant.  Et  trita  est  illa  loquutio,  sistere  se 
coram  facie  Domini,  quum  in  templo  apparerent. 

30.  Sanguis  testamenti  quod  mandarit.  Si  ille 
sanguis  testamenti :  ergo  nec  testamentum  sine 
eanguine  ratum  est,  nec  sanguis  sine  testamento 
ad  expiationem  valet.  Ideo  necesse  est  utrumque 
coniungi.  Et  videmus  nonnisi  exposita  lege  ad- 
ditum  fuisse  symbolum.  Quale  enim  sacramentum 
foret,  nisi  praeeunte  verbo?  Proinde  symbolum 
quaedam  ad  verbum  accessio  est.  Et  observa  hoc 
verbum  non  ad  magicam  incantationem  susurrari, 
sed  clara  voce  proferri;  quemadmodum  populo  desti- 
natur,  ita  verba  sonant  foederis :  Quod  Deus 
mandavit  vobis.  Quare  perversus  est  sacra- 
mentorum  abusus,  adeoque  impia  corruptela,  ubi 
nulla  auditur  mandati  expositio,  quae  est  velut 
sacramenti  anima.  Quare  papietae,  qui  a  signis 
veram  rerum  intelligentiam  tollunt,  mortua  dun- 
taxat  elementa  retinent.  Locus  hic  admonet,  omnes 
Dei  promissiones  tunc  demum  utiles  nobis  esse, 
dum  ex  Christi  sanguine  accessit  confirmatio.  Nam 
quod  in  Christo  Paulus  omnes  Dei  promissiones 
Etiam  et  Amen  esse  testatur  (2.  Cor.  1,  20).  id  fit 
quum  eius  sanguis,  instar  sigilli,  cordibus  nostris 
insculptus  est:  vel  quum  non  tantum  audimus  lo- 
quentem  Deum,  sed  Christum  cernimus  se  offeren- 
tem  in  pignus  eorum  quae  dicuntur.  Haec  tantum 
cogitatio  si  in  mentem  nobis  veniret,  non  tam  atra- 
mento  quam  fiii  Dei  sanguine  scriptum  esse  quid- 
quid  legimus:  quum  evangelium  praedicatur,  una 
cum  voce  sacrum  illum  sanguinem  stillare:  longe 
maior  nostra  eseet  tum  attentio,  tum  reverentia. 
Huius  rei  symbolum  fuit  adspersio  illa,  cuius  mentio 
tit  apud  Mosem.  Quamquam  plus  hic  habetur 
quam  Mosis  verba  exprimant.  Neque  enim  librum, 
sed  populum  fuisse  adspersum  narrat:  neque  hircos 
nominat,  neque  lanam  coccineam,  neque  hyssopum. 


Quod  ad  librnm  epectat:  etsi  clare  non  potest  evinci 
eius  adspersio,  probabili  tamon  coniectura  elicitur 
ex  eo  quod  dicitur  Moses  eum  protulisse  in  medium 
postquam  sacrificaverat,  idque  ut  solenni  stipula- 
tione  populum  Deo  obstringeret.  Quod  ad  reliqua 
attinct,  vidotur  mihi  apostolus  varias  expiationes, 
quarum  eadem  erat  ratio,  permiscuisse.  Nec  sane 
in  eo  quidquam  est  absurdi:  quum  gcneraiem 
quaestionem  tractet  de  veteris  testamenti  purgatione, 
quae  per  sanguinem  fiebat.  Quod  autem  ex  hyssopo 
adspergillum  fiebat,  et  lana  coccinea,  non  dubium 
est  quin  mysticam  adsperginem  quae  fit  per  spiri- 
tum,  repraesentaverit.  Scimus  hys.sopum  singulari 
purgandi  et  oxcoquendi  efficacia  pollere:  ita  Chris- 
tus  spiritu  euo  vice  adspergilli  utitur  ad  nos  sao- 
guine  suo  abluendos,  dum  serio  poenitentiae  sensu 
nos  afficit,  dum  excoquit  pravas  carnis  nostrae 
cupiditates,  dum  pretioso  iustitiae  suae  colore  nos 
tingit,  neque  enim  de  nihilo  hoc  Deus  instituerat. 
Huc  quoque  allusit  David  Psal.  51,  9,  quum  dicit, 
Adsperges  me  Domine  hyssopo,  et  mundabor.  Haec 
sufficient  quibus  sobrie  philosophari  animus  est. 

22.  Et  propemodrim  omnia.  Quum  dicit  prope- 
modum,  videtur  indicare  aliter  quaedam  purgari. 
Et  certe  aqua  se  et  alias  res  immundas  eaepe- 
numero  abluebant.  Verum  et  aqua  illa  vim  ab- 
luendi  habebat  ex  sacrificiis,  ut  vere  apostolus  tan- 
dem  pronuntiet,  nullam  sine  sanguine  fuisse  re- 
missionem.  Proinde  imputabatur  immundities,  donec 
sacrificio  esset  expiata.  Et  quemadmodum  extra 
Christum  non  est  puritas  neque  salus,  ita  nihil  sine 
sanguine  vel  purum,  vel  salutare  esse  potuit:  quia 
nunquam  a  mortis  suae  sacrificio  separandus  est 
Christus.  Sed  apostolus  simpliciter  dicere  voluit, 
fere  semper  adhibitum  fuisse  hoc  symbolum.  Quod 
siquando  non  fiebat  purgatio,  nihilominus  erat  in 
sanguine:  quandoquidem  omnes  ritus  vim  suam 
quodammodo  ex  generali  expiatione  mutuabantur. 
Nam  neque  singuli  ex  populo  adspersi  fuerunt  (quo- 
modo  enim  modica  sanguinis  portio  ad  tantam  multi- 
tudinem  sufficere  poterat?),  purgatio  tamen  per- 
veniebat  simul  ad  omnes.  Ergo  particula  prope- 
modum,  tantundem  valet  ac  si  dixisset,  frequen- 
tissimum  huius  caeremoniae  usum  fuisse,  ut  ea  raro 
abstinerent  in  purgationibus.  Nam  quod  Chrysosto- 
mus  improprietatem  ita  notari  putat,  quia  figurae 
tantum    illic  fuerint:    alienum  est  a  mente  apostoli. 

Noti  fit  remissio.  Hoc  modo  prohibiti  sunt 
homines  a  Dei  conspectu:  quia  cum  illis  omnibus 
iure  infensus  sit,  non  est  cur  ullam  sibi  gratiam 
apud  eum  promittant,  donec  placatus  fuerit.  Porro 
una  est  ratio  placandi  per  sanguinis  expiationem: 
proinde  nulla  peccatorum  venia  speranda  est  nisi 
sanguinem  afFeramus.  Hoc  fit  dum  fide  confugimus 
ad  Christi  mortem. 

23.  Exempla   eorum.     Ne   quis  obiiceret    alium 


117 


CAPUT  IX 


118 


fuistio  quam  testatoris  sanguinem  quo  vetus  tosta- 
mentum  dedicatum  fuit :  anticipat  apostolus,  ac  dicit 
non  esse  mirum  si  pecudum  victimis  consecratum 
fuerit  tabernaculum  illud  quod  terrestre  erat:  ana- 
logiam  enim  ac  similitudinem  fuisse  inter  purga- 
tionem  et  res  purgatag.  At  coeleste  istud,  de  quo 
disserit,  exemplar  longe  alio  modo  consecrari  opor- 
tuisse:  hic  locum  non  habere  hircos  aut  vitulos, 
unde  sequitur,  testatoris  mortem  esse  necessariam. 
Hic  ergo  sensus  est,  Quum  in  lege  terrestres  dun- 
taxat  rerum  spiritualium  imagines  fuerint,  espiandi 
quoque  ritus  carualis  et  figurativus  (ut  ita  loquar) 
fuit.  At  quum  coeleste  exemplar  nihil  terrenum 
admittat,  alium  postulat  quam  pecudum  sanguinem 
qui  eius  respondeat  praestantiae :  sic  mors  testatoris 
flagitatur,  ut  vera  fiat  testamenti  consecratio.  Coe- 
lestia  vocat  regnum  Christi  quod  spirituale  est, 
solidamque  habet  veritatis  revelationem :  potiores 
victimas  pro  victima,  quia  tantum  una  est:  sed 
propter  antithesim  plurali  numero  libere  abusus  est. 

24.  Neque  enim  in  manufada  sancta  ingressus 
est  Christus,  exempla  verorum:  sed  in  ipsum  coelum, 
ut  nunc  appareat  coram  facie  Dei  pro  nobis.  25.  Ne- 
que  ut  saepe  offerat  se  ipsum,  quemadmodum  pontifex 
ingreditur  in  sancta  quotannis  cum  sanguine  alieno: 
26.  (quandoquidem  oportuisset  illum  saepius  pati  a 
creatione  mundi)  nunc  autem  in  consummatione  saecu- 
lorum,  semel  in  destructionem  peccati,  per  victimam 
sui  ipsius  apparuit.  27.  Et  quaienus  constitutum  est 
hominibus  semel  mori,  post  hoc  vero,  iudicium :  28.  ita 
et  Christus  semel  oblatus  ut  muUorum  auferret  peccata : 
secundo  absque  peccato  conspicietur  iis  qui  eum  ex- 
spectant  in  salutem. 

24.  Neque  enim,  etc.  Est  confirmatio  euperioris 
sententiae.  Loquutus  erat  de  vero  sanctuario,  hoc 
est  coelesti:  nunc  addit,  Christum  illuc  ingressum 
esse,  unde  sequitur  requiri  etiam  confirmationem 
quae  congruat.  Sancta  pro  sanctuario  accipit. 
Vocat  non  manufactum  quod  inter  creaturas 
corruptioni  obnoxias  censeri  non  debet.  Neque  enim 
coelum  hic  intelligit  quod  oculis  cernimus,  et  in 
quo  stellae  lucent:  sed  gloriam  regni  Dei  quae  coelos 
omnes  superat.  Sanctuarium  vetus  ^vxLXunov  veri, 
hoc  est  spiritualis,  appellat:  quia  externae  omnes 
tigurae,  quasi  in  speculo  repraesentant  quod  alioqui 
eub  sensus  corporeos  non  cadit.  Eodem  verbo  in- 
terdum  utuntur  scriptores  graeci  quum  de  sacra- 
mentis  nostris  disputant:  idque  scite  et  congruenter, 
quia  omne  sacramentum  visibilis  est  rerum  invisi- 
bilium  imago. 

Ut  nunc  apparet.  Sic  olim  sacerdos  leviticus 
populi  nomine  se  in  Dei  conspectum  sistebat,  sed 
in  figura:  in  Christo  autem  solida  veritas  et  plenus 
figurae  effectus.  Arca  enim  symbolum  erat  divinae 
praesentiae.     At    Christus    se    in    Dei    conspectum 


vere  ofFort  ac  sistit  ad  impetrandam  nobis  gratiam : 
ut  iam  nulla  sit  cauea  cur  fugiamus  tribuual  Dei, 
ubi  tam  bonum  habemus  patronum,  cuius  fide  ac 
tutela  salvi  ac  tuti  sumus.  Erat  quidem  iam  tunc 
advocatus  noster  Christus  quum  iu  torris  ageret: 
sed  hoc  praeterea  infirmitati  nostrae  concessum  eet, 
ut  coelos  conscenderet  ad  subeundum  patroni  munus. 
Ita  quoties  de  eius  in  coelum  adscensu  fit  mentio, 
debet  haec  utilitas  uobis  venire  in  mentem,  quod 
illic  coram  Doo  apparet,  ut  nos  suo  palrociuio  de- 
fendat.  Stulte  ergo  et  intempestive  a  quibusdam 
quaeritur  an  non  sempor  apparuerit,  quia  hic  tan- 
tum  de  intercessione  apostolus  disputat,  cuius  causa 
coeleste  sanctuarium  ingressus  est. 

25.  Neque  ut  suepe  offerat.  Quomodo  igitur 
eacerdos,  dicet  quispiam,  si  abstiuet  a  sacrificiis? 
Respondeo,  in  officio  vel  persona  sacerdotis  non  re- 
quiri  continuum  sacrificandi  actum.  Nam  et  ia 
lege  praecipuis  sacrificiis  stati  erant  quotannis  dies : 
quotidiaua  etiam  suas  horas  mane  et  vesperi  prae- 
scriptas  habebant.  Quum  autem  unicum  illud  sacri- 
ficium  quod  semel  Christus  obtulit,  semper  vigeat, 
adeoque  perpetuum  sit  quod  ad  efficaciam:  nou 
mirum  est  si  eius  virtute  quae  nunquam  excidit, 
fulciatur  aeternum  Christi  sacerdotium.  Atque  hic 
rursum  quid  et  quibus  in  rebus  difierat  Christus  a 
levitico  sacerdote,  ostendit.  De  sanctuario  iam 
dictum  est  prius:  sed  unum  discrimen  notat  in 
sacrificii  genere:  quia  se  ipsum  Christus,  non  bru- 
tum  animal,  obtulerit.  Deinde  alterum,  quod  sacri- 
ficium  hoc  non  repetat,  quemadmodum  sub  lege 
frequens  repetitio  fuit,  et  prope  assidua. 

26.  Alioqui  oportuisset.  Ostendit  quanta  se- 
quatur  absurditas,  si  non  satis  habeamus  expiari 
uno  Christi  sacrificio.  Inde  enim  saepius  mori 
oportuisse  colligit,  quia  mors  cum  sacrificio  semper 
sit  coniuncta.  Hoc  autem  posterius  est  absurdissi- 
mum.  Sequitur  ergo,  virtutem  unius  sacrificii 
aetcrnam  esse,  et  ad  omnia  saecula  extendi.  Dicit 
autem,  a  mundi  origine:  quia  omnibus  saeculis 
ab  initio  fuerunt  peccata  quae  expiatione  indigebant. 
Nisi  ergo  tunc  efficax  fuisset  Chrieti  sacrificium, 
nemo  ex  patribus  salutem  consequutus  esset.  Nam 
quum  irae  Dei  obnoxii  per  se  fuerint,  deficeret  eos 
liberationis  remedium,  nisi  Christus  semel  patiendo, 
quantum  ad  reconciliandam  hominibus  Dei  gratiam, 
a  mundi  origine  usque  in  finem  passus  esset.  Ergo 
nisi  plures  mortes  exspectamus,  contenti  simus  unico 
sacrificio.  Atque  hinc  patet  quam  frivola  sit  distinctio 
illa,  in  cuius  argutia  sibi  tantopere  placent  papistae, 
quum  dicunt  immolationem  Christi  in  cruce  fuisse 
eanguineam :  missae  vero  sacrificium  quod  oiferri 
quotidie  Deo  fingunt,  esse  incruentum.  Nam  si 
subtile  illud  efFugium  valeat,  incogitantiae  arguen- 
dus  erit  spiritus  Dei  cui  non  renit  in  mentem. 
QuaDdoquidem    hoc    pro    confesso   apostolus  sumit, 


119 


EP18T.  AIJ  I1KJ5UAE0S 


12U 


non  esso  absquo  niorto  sacrificiuui.  Niliil  nioror 
quod  eic  loquantur  vetusti  scriptoreg.  Noquo  onim 
ost  in  hominum  arbitrio,  cuiusmodi  ipsis  libuerit  aacri- 
tioia  tiugoro.  Stat  hoc  epiritus  sanoti  axioma,  non  ex- 
piuri  sacrificio  peccata  quin  sanguis  fundatur.  Quaro 
diabolioum  ost  commcntum,  saopius  Christum  otferri. 

NuHC  autem  in  consiimmatione.  Perfectionem 
saeculorum  vocat,  quao  ad  Gahitas  cap.  4,  4,  Pleni- 
tudo  dicitur.  Fuit  enim  ista  quaodam  temporia 
maturitas  quam  Dcus  acterno  suo  dccreto  statuerat, 
Atque  hoc  modo  ansa  praeoiditur  hominum  ouriosi- 
tati,  ne  inquircro  audeant  cur  non  citiue,  cur  illa 
potius  aotate.  Nos  enim  arcano  Dei  consilio  ac- 
quiescero  decet:  cuius  ratio  tametsi  nobia  non  est 
perspicua,  illi  tamen  constat.  In  summa,  significat 
apostohis  tempestivam  fuisse  Christi  mortem,  quum 
a  patre  hac  de  causa  missus  fuit  iu  mundum,  penes 
quem  legitima,  ut  rerum  omnium,  ita  et  temporum 
gubernatio  est:  quum  eorum  seriem  summa,  etsi 
nobis  saepe  abscondita,  sapientia  ordinet.  Praetorea 
haec  consummatio  anteacti  temporis  imperfectioni 
opponitur.  Sic  enim  suspensum  tenuit  Deus  popu- 
lum  veterem,  ut  facile  iudioari  posset,  nondum  ad 
fixam  conditionem  ventum  esse.  Ideo  prioris  ad 
Corinthios  cap.  10,  11,  Paulus  fines  saeculorum  in 
nos  incidisso  tradit.  Quo  sigoificat,  regnum  Christi 
omnibus  rebus  complementum  attulisse.  Quod  ei 
haec  fuit  temporum  plenitudo  quum  ad  peccata  ex- 
pianda  apparuit  Christus,  atrocem  illi  iniuriam 
faciunt  qui  volunt  rcnovari  sacrificium,  ac  si  morte 
eius  nondum  completa  essent  omnia.  Semel  ergo 
apparuit :  quia  si  fieret  iterum  vel  tertio,  aliquid 
ad  primam  oblationem  deesset  quod  plenitudini  re- 
pugnat. 

In  destructimem.  Congruit  hoc  cum  Danielis 
vaticinio  (9,  14),  quo  postquam  obsignatio  et  abolitio 
scelerum  promissa  est,  finis  sacrificiis  indicitur. 
Quorsum  enim  piacula  deetructis  sceleribus?  Porro 
destructio  haec  in  eo  coneistit,  quod  iam  non  im- 
putantur  peccata  iis,  qui  ad  Christi  sacrificium  con- 
fugiunt.  Nam  quamvis  petenda  sit  quotidie  venia, 
ut  quotidie  iram  Dei  provocamus:  quia  tamen  non 
alio  quam  unicae  Christi  mortis  pignore  reconcilia- 
mur  Deo,  merito  dicitur  per  eam  destructum  esse 
peccatum. 

27.  Qiiatenus  constitutiim  est.  Sensus  est:  Quum 
patienter  a  morte  hominis  exspeotemus  iudioii  diem, 
quia  haec  communis  sit  les  naturae  cui  reluctari 
fas  non  est:  cur  minus  esset  patientiae  in  ex- 
spectando  secundo  Christi  adventu?  Nam  si  in 
hominum  vulgo,  beatae  resurrectionis  spei  nihil  de- 
rogat  longum  temporis  intervallum:  quam  absur- 
dum  esset  minus  honoris  deferri  Christo?  Minus 
autem  deferemus,  si  eum  vocemus  ad  secundam 
mortem,  quum  una  in  perpetuum  defunctus  sit. 
Si  quis  obiiciat,  bis  quosdam  esse  mortuos,  ut  Laza- 


rum  et  eimilos:  expedita  est  solutio,  apoetolum  hic 
do  ordinaria  hominum  conditione  disputare,  quiu 
etiam  ub  hoc  ordino  eximuntur  quos  subita  imuui- 
tatio  corruptione  exuet:  quia  non  comprehendit  niai 
eos  qui  diu  iu  pulvoro  corporum  suoruin  rodemptio- 
nem  exspectant. 

Secundo  absque  peccato.  Hoc  unum  apostolus 
urgot,  non  dobere  nos  inquietari  inanibus  pravisque 
novarum  expiationum  dcsideriis,  quia  una  mors 
Christi  nobis  abunde  sufficiat.  Ideo  dicit,  aomel 
apparuisse  cum  sacrificio  ad  delonda  peccata:  se- 
cundo  adventu  palam  facturum  quid  efficaciao  niors 
sua  habuerit,  ut  amplius  non  sit  pcccato  vi-s  ad 
nocendum.  Auferro  peccata  cst  liboraro  sua 
satisfactione  a  reatu  eos  qui  peccarunt.  Multos 
dicit,  pro  omnibus:  sicuti  ad  Romanos  capite  5,  15. 
Certum  quidem  est,  non  omnes  ex  Christi  morte 
fructum  percipere:  sed  hoc  ideo  tit,  quia  eos  im- 
pedit  sua  incredulitas.  Quamquam  hic  de  nihilo 
agitarctur  ilia  quaostio.  Quia  non  disputat  apostolus 
quain  paucis,  vel  quam  multis  prosit  mors  Christi': 
sed  intelligit  simpliciter,  aliis,  non  sibi  esse  mor- 
tuum.  Itaque  multos  uni  opponit.  Sed  quid  est 
quod  sine  peccato  appariturum  tradit?  Quidam 
piaculum  aut  victimam  peccati  expiatricem  expo- 
nunt,  sicuti  ad  Romanos  cap.  8,  3,  et  2.  ad  Corinth. 
cap.  5,  21,  ac  pluribus  iocis  apud  Mosem:  sed  ex- 
pressius  quiddam  (meo  iudicio)  dicere  voluit:  nempe 
Christum,  quum  veniet,  patefacturum  quam  vere 
abstulerit  peccata,  ut  non  alio  ad  placandum  Deum 
sacrificio  iam  opus  sit.  Ac  si  diceret :  ubi  ad  Christi 
tribunal  ventum  fuerit,  sentiemus  nihil  eius  morti 
defuisse.  Quo  etiam  pertinet  quod  continuo  post 
adiicit,  in  salutem  iis  qui  eum  exspectant. 
Alii  secus  contexunt,  hoc  scilicet  modo,  qui  eum 
exspectant  in  salutem.  Sed  alter  ille  sensus  aptior: 
significat  onim  eos  plenam  salutem  seneuros  ex 
Christi  morte  qui  tranquillis  animis  in  eam  recum- 
bunt.  Nam  exspectatio  haec  ad  circumstantiam 
praeaentie  causae  refertur.  Hoc  quidem  in  commune 
fidelibuB  alibi  tribuit  scriptura  (1.  Thes.  1,  10),  quod 
adventum  Domini  exspectent,  ut  eos  ab  impiis  dis- 
cernat,  quibus  formidabilis  est  eius  mentio:  sed  quia 
nunc  apostolus  contendit  debere  nos  quiescere  in 
unico  Christi  sacrificio,  exspectationem  Christi  vocat, 
quum  unica  illa  redemptione  contenti,  nova  remedia 
vel  subsidia  non  appetimus. 


CAPUT  X. 

1.  TJmhram  enim  hahens  lex  fttturorum  bonorum, 
non  ipsam  vivam  imaginem  rerum,  sacrificiis  quae 
quotannis  eadem  continenter  offeruntur,  nunquam  potest 
eos  qui  acceduni,  perficere.  2.  Alioqui  annon  desiis- 
sent  offerri?  propterea  quod  mdlam  amplius  conscien- 


121 


CAPOT  X. 


122 


tiam  peccatorum  halerent  cuUores  semel  purgati. 
3.  Atqui  in  his  fit  quotannis  commemoratio  peccato- 
rum.  4.  Jmpossible  enim  est  ut  sanguis  taurorum 
tollat  peccata. 

1.  TJrnbram  enim^  etc.  Similitudinem  hanc  mu- 
tuatus  est  ab  arte  pictoria.  Nam  umbra  hic  aliter 
quam  ad  ColossenseB  capite  2,  17,  accipitur:  ubi 
caeremonias  veteree  sic  appellat,  quia  solidam  rerum, 
quas  figurabant,  substantiam  intus  non  habuerint, 
Nunc  vero  Bimiles  fnisse  dicit  rudibus  lineamentis, 
quae  sunt  veluti  adumbratio  vivae  picturae.  Solent 
enim  pictores,  antequam  vivos  colores  penicillo  in- 
ducant,  carbone  adumbrare  quam  sibi  proponunt 
exprimendam.  Haec  obscurior  pictura  Graecis  axia- 
ypacpca  vocatur:  quasi  latine  dicas,  umbratilem. 
Siouti  eixwv  illis  est  expressa  effigies.  Unde  et 
ciconicae  imagines  etiam  Latinis  dictae,  quae  ad 
vivum  repraesentabant  vel  hominum,  vel  animalium, 
vei  locorum  faciem.  Hoc  ergo  discrimen  inter  legem, 
et  evangelium  statuit  apostolus,  quod  aub  ilia  rudi- 
bus  duntaxat  et  inchoatis  lineis  fuerit  adumbratum 
quod  hodie  vivis  et  graphice  distinctis  coloribus 
expressum  est.  Hoc  modo  iterum  confirmat  quod 
prius  dixit,  non  otiosam  fuisso  legem,  nec  inanea 
eius  caeremonias.  Nam  etsi  non  fuit  illic  rerum 
coelestium  effigies,  quasi  extrema  (quod  aiunt)  arti- 
ficis  manu  absoluta:  tamen  illa  qualiscunque  indicatio 
patribus  non  parum  utilis  fuit,  etiamsi  nostra  con- 
ditio  sit  potior.  Ac  notandum  est,  easdem  illis  res 
eminus  fuisse  ostensas  quae  nunc  sub  oculis  nobis 
ponuntur.  Idem  itaque  Christua  utrisque,  eadem 
iustitia,  sanctificatio  et  salus.  Tantum  in  modo 
pingendi  est  dissimilitudo.  Futura  bona  pro 
aeternis  dici  puto.  Fateor  quidem,  futurum  Christi 
regaum,  quod  nobis  praesens  est,  olim  annuntiatum 
faiese.  Sed  apostoli  verba  sonant,  vivam  nos  ha- 
bere  futurorum  bonorum  effigiem.  Inteliigit  ergo 
spirituale  iliud  exemplnm,  cuius  plena  fruitio  usque 
in  resurrectionem  et  futurum  saeculum  dilFertur. 
Quamquam  fateor,  rursus  ab  exordio  regni  Christi 
haec  bona  revelari  coepta  esse.  Sed  hoc  nunc 
agitur,  non  veteris  modo  testamenti  respectu  futura 
bona  dici :  sed  quia  a  nobis  adhuc  quoque  sperantur. 
Quae  quotannis  eadem.  Maxime  de  anniversario 
sacrificio  loquitur,  cuius  mentio  fit  Levit.  capite  17: 
tametai  genus  totum  sub  specie  comprehenditur.  Sic 
autem  argumontatur:  ubi  nulla  est  amplius  peccati 
conscientia,  illic  oblationis  usus  non  est.  Atqui  sub 
lege,  eiuadem  victimae  oblatio  subinde  repetebatur. 
Ergo  nec  Deo  satisfactum  erat,  nec  subiatus  reatus, 
nec  pacatae  erant  conscientiae :  alioqui  finis  sacrifi- 
candi  factus  esset.  Porro  diligenter  observandum 
quod  easdem  appellat  victimas  quarum  eimilis  erat 
ratio.  Nam  ab  eodem  Dei  instituto  potius  aestima- 
bantur    quam    a    diversis    pecudibus:    quod    unum 


I  abundo  valet  ad  refutandam  papistarum  argutiam, 
qua  sibi  ingenioso  videntur  ofiFugere  absurditatem 
in  excusando  missae  sacrificio.  Nam  quum  illis 
obiicitur,  supervacuam  esse  repetitionem  sacrificii, 
quum  perpetuus  sit  illius  vigor  quod  semel  Christus 
obtulit:  protinus  oxcipiunt  non  aliud  essc  sacrificium 
quod  peragitur  in  missa,  sed  iilud  idem.  Haec 
eorum  est  Bolutio:  sed  quid  exadverso  apostolus? 
Sacrificium  quod  iterato  ofi^ertur,  etiamsi  idem  sit, 
efficax  aut  idoneum  ad  expiationem  esse  negat. 
Nunc  ut  millieB  clament  papistae,  idem  non  aliud 
esse  sacrifioium  quod  semel  in  cruce  peregit  Chris- 
tus,  et  quod  ipsi  quotidie  peragunt:  semper  ex  ore 
apostoli  contendam,  si  ad  placandum  Deum  valuit 
Christi  oblatio,  non  tantum  aliis  finem  esse  impo- 
situm,  aed  illam  iterari  nefas  esse:  unde  constat 
sacrilegam  esse  in  missa  Christi  oblationem. 

3.  Quotannis  fd  commemoratio.  Quum  ovange- 
lium  nostrae  cum  Deo  reconciliationis  legatio  sit, 
nunc  etiam  quotidie  peccata  inter  nos  commemorari 
necesse  est.  Sed  apostolus  significat,  proferri  in 
medium  peccata  ut  remedio  praesentis  sacrificii  tol- 
latur  reatus.  Non  igitur  quamlibet  memoriam  de- 
signat:  sed  quae  talem  reatus  confessionem  affert 
coram  Deo,  ut  sacrificio  sit  opus  ad  medicinam  afi^e- 
rendam.  Tale  est  missae  sacrificium  apud  papistas. 
Nam  illic  mortis  Christi  gratiam  nobis  applicari 
fingunt  ut  deleantur  peccata.  Quod  ai  legis  aacri- 
ficia  inde  apostolus  scite  colligit  infirma  fuisse,  quia 
quotannis  repetebantur  ad  impetrandam  veniam: 
eadem  prorsus  ratione  colligi  poterit,  infirmum  fuisse 
mortis  Chriati  sacrificium,  si  quotidie  peragendum 
est  ut  vis  eius  nobis  applicetur.  Quibuscunque 
ergo  fuciB  missam  suam  coloront,  nunquam  poterunt 
atrocis  in  Christum  blasphemiae  crimen  efi^ugere. 

4.  ImpossibUe  enini.  Confirmat  superiorem  sen- 
teutiam  eadem,  quam  prius  adduxit,  ratione,  quod 
sanguis  peoudum  animas  non  purgarit.  Habebant 
quidem  ludaei  illic  verae  purgationis  symbolum  ac 
pignua,  sed  alio  respectu:  nompe  quatenus  vituli 
sanguis  Christi  sanguinem  figurabat.  Hic  vero  dis- 
putat  apostolus  quid  per  se  valuerit  sanguis  pecu- 
dum.  Proinde  merito  vim  illis  purgandi  detrahit. 
Est  autem  subintelligenda  oppositio  qu^ie  non  ex- 
primitur:  ac  si  dixisset,  veteres  hostias  non  mirum 
est  fuisse  invalidas,  ut  continenter  illas  off^erri 
oportuerit:  illic  enim  nihil  erat  quam  pecudum 
sanguis  qui  usque  in  animas  non  penetrat.  At 
vero  sanguinis  Christi  longe  aiia  virtus  est.  Obla- 
tionem  ergo  ab  ipso  peractam  ex  prioribus  illis 
metiri  non  convenit. 

5.  Quap^opter  ingr.ediens  in  mundum,  dicit :  sacri- 
ficium  et  oblationem  noluisti,  corpus  auteni  aptasti 
mihi.  6.  Ilolocausta  et  victimas  pro  ^icccato  non  pro- 
basti:    7.  txmc  dixi:  ecce  adsitm:  in  capite  libri  scrip- 


123 


EPIST.  AU  UEBUAEOiS 


124 


tum  cd  de  me  ut  faciam,  o  Dcus,  voluntatem  tuam. 
8.  ^MM»»  i^rius  dixisset ,  sacrificium  et  oblationem, 
holocausta  et  viciimas  pro  peccato  noluisti,  ncque  com- 
prohasti  quae  sccundum  lcgem  otferuntur:  9.  tunc 
dixit :  ecce  adsum  ut  faciam  o  Deus,  voluntatem  tuam. 
Tollit  prius  ut  secundum  statuat:  10.  in  qua  volun- 
tate  sanctificati  sumus  per  oblationem  corporis  lesu 
Christi  semel. 

6.  Quaproptcr  ingrediens.  Hic  in  mundum  in- 
gressus,  fuit  manifestatio  Christi  in  carue.  Nam 
quum  hominis  naturam  induit  ut  redemptorem  mundo 
praostaret,  et  apparuit  hominibue:  tuno  dicitur  in 
mundum  vonisse,  sicut  alibi  descendisse  ex  coelo. 
Psalmus  tamen  quadragesimus,  quem  citat,  videtur 
aJ  Christum  violenter  torqueri:  nam  in  eius  per- 
sonam  minime  competit  quod  illic  habetur:  iniqui- 
tates  meao  comprehenderunt  me,  niei  quod  mem- 
brorum  vitia  Christus  ultro  in  se  recipit.  Totum 
certe  argumentum  proprie  Davidi  convenit:  sed 
quia  notum  est,  Davidem  Christi  fuisse  typum, 
nihil  absurdi  est  si  in  Christum  transferantur  quae 
de  se  praedicat  David :  ac  praesertim  ubi  mentio  fit 
de  abrogandis  sacrificiis  legalibus,  sicuti  hoc  loco. 
Quamquam  non  concedunt  omnes  hunc  verbis  sen- 
sum  inesse.  Putant  enim  non  simpliciter  hic  re- 
pudiari  sacrificia:  sed  refutari  superstitiosam  opi- 
nionem  quae  vulgo  invaluerat,  quod  vulgo  in  illis 
statueretur  totus  Dei  cultus.  Quod  si  ita  esset, 
parum  valeret  hoc  testimonium  ad  praesentem  cau- 
sam.  Quare  hunc  locum  propius  excutere  operae 
pretium  est,  ut  constet  an  apposite  eum  huc  aposto- 
lus  adduxerit.  Passim  apud  prophetas  occurrunt 
istae  sententiae,  sacrificia  non  placere  Deo,  nec  ab 
eo  requiri,  nec  quidquam  pretii  habere;  imo  potius 
abominationi  esse.  At  tunc  non  vitium  quod  haereat 
sacrificiis  a  natura,  sed  adventitium  potius  notatur. 
Nam  quum  hypocritae  alioqui  in  sua  impietate 
obstinati,  Deum  sacrificiis  placare  vellent,  hoc  modo 
arguendi  fuerunt.  Quare  prophetae  sacrificia  reii- 
ciunt:  non  quatenus  instituta  erant  a  Deo,  sed  ut 
a  sceleratis  hominibus  vitiata  erant  et  profanata  ob 
impuras  conscientias.  Hic  diversa  est  ratio.  Neque 
enim  sacrificia  per  hypocrisin  oblata,  vel  alias  non 
rite  propter  hominum  pravitatem  et  nequitiam  per- 
acta,  damnat:  sed  negat  a  piis  et  sinceris  Dei  cul- 
toribus  requiri.  De  se  enim  verba  facit  qui  illa 
mundo  corde  priusque  manibus  ofiTerebat:  et  tamen 
Deo  non  placere  dicit.  Si  quis  excipiat,  non  per 
se,  neque  dignitate  propria  accepta  esse,  sed  propter 
aliennm  finem :  rursus  dico,  intempestive  hoc  loco 
ingeri  eiusmodi  sermonem.  Tunc  enim  ad  spiri- 
tualem  cultum  revocantur  homines,  si  externis  cae- 
remoniis  plus  aequo  tribuerint.  Tunc  caeremonias 
nihil  apud  Deum  esse  pronuntiat  spiritus  sanctus, 
quum   praeter    modum   eflPeruntur    hominum   errore. 


David  certe,  quum  iegi  subioctue  oseet,  saorificandi 
morem  ucgligere  non  debuit.  Interioro  cordi.s  af- 
foctu  Deum,  fateor,  debuit  colere:  sed  praeteriro 
quod  illi  Deus  mandaverat,  fas  nou  fuit.  Habuit 
autem  communo  una  cum  roiiquis  omnibus  saorifi- 
candi  mandatum.  Ita  colligimus,  longius  quam  ad 
aetatie  suao  rationem  ipsum  reepexisse,  quum  diceret, 
eacrificium  noluieti.  letud  quidom  otiam  tcmpore 
Davidis  verum  aliqua  ex  parto  fuit,  Deum  saorificia 
non  morari.  Sed  quia  adhuc  sub  iugo  paedagogiae 
tenebantur  omnee:  oultum  Doo  integrum  praestare 
non  poterat  David  nisi  eiuemodi  forma  (ut  ita  lo- 
quar)  vestitum.  Ergo  ad  Christi  regnum  venire 
necesse  est,  ut  penitus  verum  sit,  Deum  nolle. 
Similis  est  locus  Psal.  16,  10,  non  sines  sanctum 
tuum  videre  corruptionem.  Nani  etei  aliquousque 
Davidem  a  corruptione  Dens  eripuit,  non  fuit  tamea 
hoc  nisi  in  Christo  vere  completum.  Multum  pon- 
deris  hoc  habet,  quod  quum  se  profiteatur  facturum 
Dei  voluntatem,  sacrificiis  locum  nulium  assignat. 
Nam  indo  colligimus,  citra  iUa  perfectam  Dei 
obedientiam  constare:  quod  nonnisi  abrogata  lege 
verum  fuit.  Neque  tamen  inficior,  Davidem,  tam 
hoc  loco  quam  Psal.  51,  18,  externa  sacrificia  sic 
extenuasse,  ut  quod  praecipuum  erat  praeferret. 
Sed  non  dubium  est  quin  utroque  loco  oculos  con- 
iecerit  in  regnum  Chrieti.  Atque  adeo  in  hoc  Psalmo 
iure  Christum  loquentem  induci  testis  est  apostolus, 
ubi  inter  Dei  mandata  ne  infimus  quidem  locus  re- 
linquitur  sacrificiis  quae  Deus  sub  lege  tam  severe 
exigebat. 

Corpus  aptasti.  Verba  Davidis  aliud  sonant, 
aurem  perforasti  mihi.  Quam  loquutionem  nonnulli 
ductam  putant  ab  antiquo  legis  ritu.  Nam  si  quis 
contempta  iubilaei  manumissione ,  in  perpetuam 
servitutem  addicere  se  volebat ,  illi  auris  subula 
perforabatur.  Hunc  itaque  sensum  esse  volunt, 
Domine  tu  me  servum  habes  perpetuo  tibi  addic- 
tum.  Ego  tamen  aliter  accipio,  pro  eo  quod  est 
docilem  et  obeequentem  reddere.  Surdi  enim  sumus 
donec  aures  nobis  Deus  aperiat:  hoc  est,  pervi- 
caciam  corrigat  quae  in  nobis  haeret.  Quamquam 
inter  promiscuum  et  crassum  vulgus  (cui  sacrificia 
tantum  spectra  erant  sine  virtute)  et  inter  Davidem 
cui  subtilius  ostenderat  Deue  spiritualem  et  legiti- 
mum  UBum,  subest  tacita  antithesis.  Apoetolus 
autem  Graecos  eequutus  dixit:  corpus  aptasti.  Ne- 
que  enim  in  verbis  recitandis  adeo  religiosi  fuerunt, 
modo  ne  scriptura  in  suum  commodum  falso  abu- 
terentur.  Semper  hoc  spectandum  est,  quorsum 
litent  testimonia:  nam  in  scopo  ipso  diligenter 
cavent  ne  scripturam  trahant  in  alienum  sensum: 
eed  tam  in  verbis,  quam  in  aliis,  quae  praesentis 
instituti  non  sunt,  sibi  liberius  indulgent. 

7.  In  capite  libri.  Verbum  hebraicum  proprie 
volumen  significat.     Scimus   enim   libros  antiquitus 


125 


CAPDT  X. 


126 


in  morem  cylindri  fuisse  complicatoe.  Porro  libri  no- 
mine  legem  intelligi,  quao  regulam  sancte  vivendi  om- 
nibus  Dei  filiis  praescribit,  abaurdum  non  est.  Quam- 
quam  mihi  genuina  magis  videtur  haec  expositio, 
ut  dicat  se  in  eorum  catalogo  censeri  qui  se  Deo 
praebent  obsequentes.  Lex  quidem  iubet  nos  om- 
nes  Deo  obedire.  Sed  intelligit  David,  ee  inter  eos 
numerari  qui  vocati  sunt  ut  Deo  obediant.  Deinde 
testatur  se  vocationi  obtemperare,  quum  addit: 
Volui.  Quod  in  Christum  peculiariter  competit. 
Nam  utcunque  ad  Dei  iustitiam  sancti  omnes  adspi- 
rent:  unus  tamen  et  Christus  qui  plane  sit  ad  fa- 
ciendam  Dei  voluntatem  compositus.  Hic  tamen 
locus  nos  omnes  ad  obsequii  promptitudinem  stimu- 
lare  debet.  Nam  ideo  Christus  perfectae  obedientiae 
exemplar  est,  ut  quicunque  eius  sunt,  certatim  ad 
eius  imitationem  contendant:  ut  simul  respondeant 
Dei  vocationi,  totaque  eorum  vita  hanc  vocem  com- 
probet,  Ecce  adsum.  Eodem  pertinet  quod  se- 
quitur,  scriptum  esse  in  libro  ut  Dei  faciamus 
voluntatem.  Quemadmodum  alibi  dicitur,  hunc 
electionis  nostrae  esse  finem,  ut  sancti  et  irrepre- 
hensibiles   simus   in   eius  conspectu  (Coloss.  1,   22). 

9.  Tollit  prius.  En  cur  et  quorsum  citetur  hic 
locus:  nempe  ut  sciamus  plenam  solidamque  iusti- 
tiam  sub  regno  Christi  sacrificiis  legalibus  non 
indigere.  Nam  Dei  voluntas  quoad  perfectionis 
regulam  illis  sublatis  statuitur.  Sequitur  itaque, 
a  Christi  sacerdotio  removendas  esse  pecudum  vic- 
timas:  quia  commune  nihil  cum  eo  habent.  Non 
enim,  ut  diximus,  causa  erat  cur  sacrificia  reiiceret 
propter  accidentale  vitium :  quia  non  agit  cum  hy- 
pocritis,  nec  superstitionem  reprehendit  cultus  prae- 
poBteri,  sed  ab  homine  pio  riteque  instituto  postu- 
lari  negat  usitata  sacrificia,  perfecteque  obediri 
Deo  testatur  illis  praeteritis. 

10.  Tn  qua  voluntate.  Postquam  Davidis  testi- 
monium  causae  suae  accommodavit,  nunc  per  occa- 
sionem  verba  quaedam  inflectit  ad  suum  commodum: 
idque  ezornandi  magis  quam  explicandi  causa. 
Profitetur  David  non  tam  in  sua  quam  Christi 
persona,  se  ad  faciendum  Dei  voluntatem  paratum 
esse.  Id  ad  omnia  Christi  membra  extenditur: 
generalis  enim  est  doctrina  Pauli,  quum  dicit, 
(1.  Thess.  4,  3),  Haec  voluntas  est  Christi,  sancti- 
ficatio  vestra,  ut  quisque  ab  immunditia  abstineat. 
8ed  quia  in  Christo  hoc  illustre  prae  aliis  obedien- 
tiae  specimen  fuit,  oflFerre  se  ad  mortem  crucis,  et 
hac  potissimum  de  causa  induit  servi  personam: 
dicit  apostolus,  Christum  se  ofibrendo,  patris  man- 
data  satisfecisse,  atque  ita  nos  fuisse  sanctificatos. 
Quum  addit,  per  oblationem  corporis,  alludit 
ad  illam  Psalmi  partem,  Corpus  aptasti  mihi:  saltem 
ut  graece  habetur.  Ita  significat  Christum  in  se 
ipso  reperisse  quod  Deum  placaret,  ut  externis  ad- 
minicuhs   minime   opus  habuerit.     Nam  si  leviticus 


sacerdos  corpuB  habuisset  aptatum,  supervaouao  fuis- 
sent  pecudum  victimae.  Christus  autem  solus  suf- 
ficit,  ac  per  so  idoneus  est  ad  praestandum  quid- 
quid  Deus  requirit. 

11.  Et  omnis  quidem  sacerdos  quotidic  ad  mini- 
sirandum  adstat,  et  casdem  saepius  offerendum  victi- 
7nas,  quae  nunquam  possunt  tollere  peccata.  12.  Ipse 
autem  una  pro  peccatis  dblata  victima,  perpetuo  sedet 
in  dextera  Dei,  13.  quod  reliquum  est  exspectans, 
donec  ponantur  inimici  sui  scahellum  pedum  suorum. 
14.  Una  enim  oUatione  consecravit  in  perpetuum  eos 
qui  sanctificantur.  15.  Testimonium  autem  reddit 
nobis  etiam  spiritus  sanctus.  Nam  postquam  prae- 
dixerat,  16.  hoc  est  testamentum  quod  staiuam  cum 
ipsis,  post  dies  illos,  dicit  Dominus,  ui  ponam  leges 
meas  in  corda  illorum,  et  in  mentibus  eorum  inscribam 
illas,  17.  et  peccatorum  et  iniqnitatum  eorum  non 
recordabor  amplius.  18.  Porro  ubi  fii  horum  remis- 
sio,  non  est  amplius  oblatio  pro  peccato. 

11.  Omnis  quidem  sacerdos.  Hic  est  conclusio 
totius  disputationis,  dissentaneum  esse  et  alienum 
prorsus  a  Christi  sacerdotio  quotidianum  ofi^erendi 
morem.  Ideoque  post  eius  adventum  ubdicatos 
officio  esse  leviticos  sacerdotes,  quorum  ratio  et  in- 
stitutum  est  quotidie  ofl^erre.  Haec  enim  est  repu- 
gnantium  natura,  ut  uno  posito,  alterum  concidat. 
Hactenus  satis  superque  laboravit  in  asserendo 
Christi  sacerdotio:  restat  igitur  ut  cesset  antiquum 
illud  quod  cum  eo  non  congruit.  Pienam  enim 
consecrationem  habent  sancti  omnes  in  unica  Christi 
oblatione.  Quamquam  verbum  TSTeXetwxe,  pro  quo 
reddidi,  consecravit:  posset  exponi ,  perfecit. 
Mihi  altera  significatio  magis  placuit,  quia  nunc 
de  sacris  agitur.  Quum  dicit,  Eos  qui  sancti- 
ficantur,  comprehendit  hoc  nomine  omnes  Dei 
filios:  et  admonet  frustra  aliunde  peti  sanctificationis 
gratiam.  Sed  ne  otiosum  nunc  in  coelo  Christum 
iacere  sibi  fingant  homines,  iterum  repetit  eum 
sedere  ad  patris  dexteram.  Qua  locutione 
(ut  alibi  visum  est)  designatur  imperium  et  potestas. 
Quare  timendum  non  est  ne  vim  mortis  suae  ei- 
stingui  patiatur  vel  sepultam  iacere  sinat,  qui  ideo 
vivit  ut  virtute  sua  impleat  coelum  et  terram.  Deinde 
admonet  ex  verbis  psalmi,  quousque  durare  hic 
status  debeat:  nempe  donec  inimicos  omnes  suos 
Christus  prostraverit.  Ergo  si  fides  nostra  Chris- 
tum  in  dextera  Dei  sedentem  quaerat,  et  quieta 
recumbat  in  hanc  sessionem:  tandem  potiemur 
fructu  huius  victoriae:  una  inquam  cum  capite 
nostro,  profligatis  hostibus,  Satana,  peccato  et  morte, 
et  toto  mundo,  carnis  coruis  corruptione  exuti 
triumphabimus. 

15.  Testimonium  reddit  spiritus.  Quod  secuudo 
adducit  testimonium  leremiae,  non  abs  re,  nec  super- 


127 


BP18T.  AU  HEJUIAKOS 


128 


vacuum  ost.  Prius  in  alium  finom  citavit,  ut  osten-  ' 
liorot  abrogari  votus  tostamontum  oportuisse:  quan- 
doquidem  novum  aliud  promissum  erat,  idque  ad 
corrigoudam  votoris  intirmitatom.  Nunc  autem  alio 
respicit.  Pugnat  onim  tantum  oi  illo  vorbo,  Ini- 
quitatum  non  rooordabor.  Ao  indc  colligit 
uullum  amplius  esse  sacriBcii  usum  quum  deleta 
siut  peccata.  Vidori  quidem  possit  haoc  parum 
brma  illatio.  Nam  quum  olim  innumerae  exetarent 
in  loge  ot  prophotis  do  peccatorum  remissiono  pro- 
missiones,  victimas  tamen  pro  illis  offerre  non  de- 
sinebat  ccclesia.  Proinde  remissio  peccatorum  sacri- 
fioia  nou  oxcludit.  Vorum  si  singula  propius 
consideres,  habebant  etiam  patros  sub  lege  oasdom, 
quas  hodio  habomus,  dc  peccatorum  remissione 
promissiones.  Illis  froti  Doum  iuvocabant,  et  de 
impetrata  venia  gloriabantur.  Atqui  propheta,  quasi 
novum  quiddam  ot  prius  iuauditum  adferat,  promittit 
uullam  sub  novo  foedere  peccatorum  fore  memoriam 
coram  Deo.  Hinc  colligerc,  licet  divorso  modo  nunc 
reuiitti  peccata  quam  olim.  Haec  porro  diversitas 
nou  in  verbo  nec  in  fide  sita  est,  sed  in  ipso  pretio 
rcmissionis.  Nunc  ergo  peccatorum  Deus  non  re- 
cordatur,  quia  omnium  semel  facta  est  expiatio. 
Alioqui  frustra  dicoretur  a  propheta,  fore  hoc  novi 
testamenti  benoficium,  quod  Deus  peocatorum  non 
recordabitur. 

Forro  quando  ad  finem  disputationis  rentum 
est  quae  hic  habita  est  de  sacerdotio  Christi :  bre- 
viter  admonondi  sunt  iectores,  non  magis  hic  abro- 
gari  legis  sacrificia,  quam  papistarum  commentum 
de  sacrificio  missae  refutari.  Missam  suam  asserunt 
sacrificium  esse  expiandis  vivorum  et  mortuorum 
poccatis:  apostolus  iam  sacrificio  locum  esse  negat, 
ex  quo  impletum  est  leremiae  vaticinium,  Cavil- 
lantur  illi,  non  esse  novum  aut  aliud  a  Christi 
sacrificio,  sed  idem.  At  exadverso  contendit  apo- 
stolus,  idem  repeti  non  debere:  neo  unum  Christi 
sacrificium  modo  pronuntiat,  sed  semel  peractum. 
Adde  quod  saepius  uni  Ohristo  vendicat  honorem 
sacerdotii,  ut  nemo  ad  eum  ofierendum  sit  idoneus 
nisi  solus  ipse.  Aliud  eflfugium  papistae  habent, 
quum  sacrificium  avac{iaTOv  appellant.  Atqui  apo- 
stoius  sine  exceptione  affirmat,  morte  opus  esse  ad 
sacrificium.  Tergiversantur  etiam  papietae,  dum  ex- 
cipiunt  missam  unius  sacrificii,  qnod  peregit  Chris- 
tus,  applicationem  esse.  Atqui  apostolus  contra 
docet,  ideo  morte  Christi  abolita  fuisse  legia  sacri- 
ficia  quod  illic  peccatorum  recordatio  fiobat.  Unde 
apparet,  genus  hoc  applicandi,  quod  sibi  fingunt, 
cessasse.  Denique,  ut  se  in  omnes  formas  vertant 
papistae,  elabi  nunquam  poterunt  quin  praesens 
apostoli  disputatio  missam  ipsorum  pluribus  scatere 
sacrilegiis  planum  faciat.  Primum  enim,  teste  apo- 
stolo,  unus  Christus  ad  se  offerendum  idoneus  fuit: 
in  missa  per  alienas  manus  offertur.    Secundo,  non 


unicum  modo  sacrificium  Christi  apostolus  asserit, 
sed  nonoisi  eomol  poractum,  ut  iterari  sit  nefas:  in 
missa  utcunquo  idem  sacrifioium  osse  garriant, 
tamon  quotidio  fieri  aparet,  et  ipsi  fatentur.  Aposto- 
lus  nullum  sinc  ^anguino  et  morto  sacrificiom 
agnoscit:  isti  orgo  irustra  negantur  sacriticium, 
quod  offorunt,  osso  incruentum.  Apostolus  quum 
do  impetranda  poccatorum  venia  agitur,  confugoro 
nos  iubet  ad  unum  illud  sacrificium  quo  defunctus 
ost  Christus  in  cruco:  et  nos  hac  nota  discernit  a 
patribus,  quod  assiduus  sacrificandi  ritus  Christi 
advontu  obsolovit.  Isti,  ut  mors  Christi  nobis  sit 
otficax,  quotidianas  por  sacrificium  applicationes 
requirunt,  ut  nihil  nisi  in  extorno  symbolo  differant 
a  ludacis  Christiani. 

19.  Ilabenles  itaque  fraires,  fiduciam  mgrediendi 
in  sancta  per  sanguinem  lesu,  20.  via  quam  dedi- 
eavit  nobis  recentem  ac  vivam  per  velum,  hoc  est  car- 
nem  suam,  21.  et  sacerdotem  magnum  super  dommn 
Dei:  22.  acccdamus  cum  sincero  corde  in  certifudine 
fidci,  adspersi  cordibus  a  conscientia  mala,  et  abluti 
corpore  aqua  munda,  23.  teneamus  confessionem  spei 
inflexibilem.    Fidelis  enim  qui  promisit. 

19.  Habentes  itaque  fratres.  Superioris  doctrinae 
epilogum  vel  summam  colligit,  cui  deinde  opportune 
subiicit  gravem  exhortationem,  et  aevere  iis  minatur 
qui  Christi  gratiam  abiecerint.  Summa  autem  est, 
caeremonias  omnes,  quibus  sub  lege  patefiebat  ac- 
cessus  in  sanctuarium  Dei,  in  Christo  habere  soli- 
dam  veritatem:  ut  Ghristum  habenti  superfiuua  sit 
ac  inutilis  earum  usus.  Id  quo  melius  exprimat, 
allegorice  describit  accessum  quem  nobis  Chris- 
tus  patefacit.  Coelum  enim  comparat  veteri  sanc- 
tuario:  et  quae  in  Christo  spiritualiter  impleta  sunt, 
sub  typicis  loquutionibus  proponit.  Obscurant  quidem 
magis  rem  interdum  allegoriae  quam  illustrant. 
Sed  haec  non  parum  habet  gratiae,  nec  parum 
lucis  affert,  quum  veteres  legis  figuras  ad  Christum 
apostoius  transfert:  ut  in  eo  recognosceamus  vere 
nunc  esso  exhibita  quaecunque  iex  adumbravit. 
Sicut  autem  singulis  pene  verbis  pondus  inest,  ita 
meminerimus  subesse  antithesin,  ut  veritas  quae  in 
Christo  conspicitur,  veteres  figuras  aboleat.  Primo 
dicit,  nos  fiduciam  habere  ingrediendi  in 
sancta.  Hoc  iuris  patribua  nunquam  concessum 
fuit  sub  lege:  populo  enim  aditus  in  sanctuarium 
visibile  prohibebatur,  nisi  quod  nomina  tribuum 
pontifex  in  humeris,  et  duodecim  lapides  in  eorum 
memoriam  ante  pectus  gestabat.  Nunc  vero  longe 
alia  ratio  est.  Non  enim  symbolice  tantum,  sed 
re  ipsa  in  coelum  ingressus  nobis  patet,  Christi  be- 
neficio:  quia  nos  fecit  regale  sacerdotium.  Dicit 
per  sanguinem  lesu,  quia  ad  solennom  ponti- 
ficis  ingressum  non  aperiebatur  ostium  sanctuarii 
nisi    sanguine    interposito.      Sed    postea    discrimen 


129 


CAPUT  X. 


130 


DOtat    inter    hnnc    et    pecudum    sauguinein.      Nam  | 
pecudum    sanguis     quum     statim     tabesceret,     non 
potuit   diu  vigorem   suum  retinere:   at  Christi  san- 
guis    qui   nuUo   tabo  corrumpitur,    sed  puro  semper  | 
colore   fluit,    nobis  in  finem    usque   mundi  sufficiet.  I 
Nihil  mirum  si  caesae  pecudum   victimae  vivificandi  | 
facultate  non  pollebant,   quum  essent  mortuae.     At  i 
Christus    qui    a    morte   reaurrexit,    ut   nobis   vitam  ! 
conferat,  suam  in  nos  difFundit.    Haec  est  perpetua 
viae    dedicatio,    quod    coram    facie    patris    semper 
quodammodo   stillat  sanguis  Christi   ad  irrigandum 
coeinm  et  terram. 

20.  Per  velum.  Sicuti  velum  operiebat  arcana 
sanctuarii,  et  tamen  aditum  illuc  nserabat:  sie 
quum  in  Christi  carne  divinitas  latuerit,  nos  tamen 
in  coelum  usque  perducit:  nec  quisquam  Deum  in- 
veniet,  nisi  cui  via  et  ostium  erit  homo  Christus. 
Ita  admonemur,  non  aestimandam  esse  Christi  glo- 
riam  ab  externo  carnis  adspectu,  nec  despiciendam 
esse  carnem,  quia  Dei  maiestatem  quasi  velum  oc- 
cultet:  quum  eadem  nobis  ad  fruenda  omnia  Dei 
bona  sit  directrix. 

21.  Et  sacerdotum  magnum.  Quaecunque  prius 
disseruit  de  abrogationo  veteris  sacerdotii ,  nunc 
memoria  repetere  docet.  Nam  aliter  Christus  sacer- 
do8  esse  non  potest  quin  priores  illi  munere  abdi- 
centur,  quum  alius  fuerit  ordo.  Significat  igitur 
relinquenda  esse  illa  omnia  quae  suo  adventu  Chris- 
tus  mutavit.  Ac  ideo  ipsum  praeficit  universae  Dei 
domui,  ut  quisquis  locum  in  ecclesia  habere  cupit, 
Christo  se  subiiciat,  eumque  sibi  ducem  ac  praesidem 
eligat,  non  alium. 

22.  Accedamus  cum  sincero  corde.  Sicuti  in 
Christo  eiusque  sacrificio  nihil  nisi  spirituale,  aut 
coeleste  esse  ostendit:  ita  quae  ex  parte  nostra 
afferimus,  vult  congruere.  Olim  ludaei  variis  adsper- 
sionibus  se  purgabant,  ut  essent  ad  cultum  Dei 
praeparati.  Ritus  purgandi  carnales  fuisse,  nihil 
mirum  est,  quum  ipse  Dei  cultus  umbris  involutus 
carnem  adhuc  quodammodo  separet.  Sacerdos  enim 
mortalis  ex  peccatoribus  eligebatur  qui  ad  tempua 
sacra  faceret:  ornatus  erat  pretioso  quidem  vestitu, 
eed  tamen  mundano,  ut  se  in  Dei  conspectum 
sisteret:  tantum  ad  arcam  foederis  accedebat,  ut  in- 
greasum  sanctificaret:  viotimam  bruti  animalis  ex 
armento  vel  grege  mutuabatur.  In  Christo  omnia 
longe  praecellunt.  Ipse  non  modo  purus  et  inno- 
cens,  sed  fons  omnis  sanctitatis  et  iustitiae  coelesti 
oraculo  constituitur  sacerdos,  non  ad  breve  mortalis 
vitae  spatium,  sed  perpetuo.  Sanctionis  causa  iue- 
iurandum  interponitur.  Prodit  in  medium  omnibus 
spiritus  sancti  donis  ad  summam  perfectionem  or- 
natus:  sanguine  suo  Deum  propitiat,  eumque  paci- 
ficat  cum  hominibus:  supra  coelos  consoendit,  ut 
coram  Dei  pro  nobis  appareat  mediator.  Itaque 
viciesim    nihil    a    nobis    afferendum    est    quod    non 

CcUvini  opera.  Vol.  LV. 


respondeat:  quandoquidem  mutuus  inter  sacerdotem 
et  populum  consensus  csso  debet.  Proinde  facessant 
externae  carnis  lotiones,  ac  esset  totus  ille  caere- 
moniarum  apparatus.  Nam  externis  illis  figuris 
apostolus  sincerum  cor  opponit,  et  fidei  certitudinem 
et  abstersionem  omnium  vitiorum.  Atque  hinc 
coUigimus  qualiter  nos  comparatos  esse  deceat,  ut 
fruamur  Christi  beneficiis.  Neque  enim  ad  eum 
acceditur,  nisi  integro  corde  seu  veraci,  certaque 
fide  ac  pura  conscientia.  Porro  cor  verax  aut  sin- 
cerum  fucato  ac  duplici  opponitur.  In  voce  TtXrjpo- 
cpoptas  fidei  naturam  designat  apostolus :  et  simul 
nos  admonet  non  posse  percipi  Christi  gratiam, 
nisi  ab  iis  qui  fixam  et  indubiam  persuasionem 
afferunt.  Abstersionem  cordis  a  mala  conscientia 
appellat,  vel  quura  impetrata  peccatoram  venia  puri 
censemur  coram  Deo,  vel  dum  cor  ab  omnibus 
pravis  affectibus  purgatum,  carnis  stimulis  non  pun- 
git.  Ego  libenter  utrumque  comprehendo.  Quod 
sequitur  de  corpore  aqua  pura  abluto,  plerique  de 
baptismo  accipiunt:  sed  mihi  probabilius  videtur, 
apostolum  alludere  ad  veteres  legis  caeremonias: 
atque  ita  sub  aquae  nomine  designare  spiritum  Dei, 
quemadmodum  Ezechiel  loquitur  (36,  25),  Effundam 
super  vos  aquas  mundas,  etc.  Summa  est,  nos  fieri 
Christi  participes  si  corpore  et  anima  sanctificati 
ad  eum  accedimus.  Hanc  porro  sanctificationem 
esse,  non  quae  visibili  caeremoniarum  pompa  con- 
stat,  sed  firmam  fidem,  puram  conscientiam, 
corporis  et  animae  munditiem,  quae  in  spiritu  Dei 
manat  ac  perficitur.  Ita  Paulus  2.  ad  Cor.  cap.  7,  1, 
fideles  hortatur  ut  se  purgent  ab  omni  inquinamento 
oarnia  et  spiritus,  quum  sint  adoptati  a  Deo  in 
filios. 

23.  Teneamus  confessionem  s^Jei.  Quoniam  hic 
ludaeos  ad  perseverantiam  hortatur,  spem  potius 
quam  fidem  nominat.  Nam  spes  sicuti  ex  fide 
nascitur,  ita  eam  ad  extremum  usque  alit  ac  sustinet. 
Confessionem  praeterea  requirit,  quia  non  est  vera 
fides  nisi  quae  se  exserit  ad  homines.  Et  videtur 
oblique  perstringere  eorum  simulationem  qui  ia 
gentis  suae  gratiam  legales  ritus  nimis  religiose 
servabant.  Non  ergo  tantum  corde  credere,  sed  re 
ipsa  quoque  ostendere  ac  profiteri  eos  iubet  quantum 
Christo  deferant.  Diligenter  autem  notanda  est 
ratio  quam  subiicit,  Deum,  qui  promisit.fidelem 
esse.  Nam  inde  primum  docemur,  hoc  fundamento 
niti  fidem  nostram,  quod  Deus  verax  sit.  Porro 
haec  veritas  promissione  continetur:  nam  ut  creda- 
mu8,  praeire  Dei  vocem  oportet.  Nec  quaelibet 
vox  ad  gignendam  fidem  erit  idonea:  sola  promissio 
est  in  quam  fides  recumbit.  Adeoque  ex  hoc  loco 
mutua  inter  fidem  hominum  et  Dei  promissionem 
ratio  colligi  potest :  nisi  enim  promittat  Deus,  nemo 
erit  qui  credat. 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


132 


24.  Et  consideremus  nos  mtituo  iii  aemulaiionetn 
caritatis  d  bonorum  opcrum:  25.  nequc  dcseramus 
a<njrct]ationcm  nostri,  quemadmodum  mos  est  qiiibus- 
dam:  scd  cxJwrtcmur,  idquc  eo  tnagis,  quia  videiis 
appropinquantem  dicm.  26.  Voluniarie  cnim  peccan- 
tibus  nobis  post  acccptam  veritaiis  notiiiam,  non  ani- 
plius  rclinquitur  pro  pcccatis  hostia:  27.  sed  terribilis 
cxspectatio  iudicii,  et  selus  ignis  qui  devorabit  ad- 
versarios. 

24.  Consideremus  nos  mutuo.  Non  dubito  quin 
ludaeos  pecnliariter  compellct  hac  exhortationo. 
Scitur  quanta  fuerit  gentis  illius  arrogantia.  Quia 
posteri  erant  Abrahae,  gloriabantur  sc  solos,  exclusis 
reliquis  omnibus,  in  foedus  vitae  aeternae  a  Domino 
esse  cooptatos.  Tali  praerogativa  inflati  quum  prae 
se  omnes  alios  populos  despicerent,  soli  in  Dei  ec- 
clesia  censeri  volebant:  imo  superciliose  sibi  vendi- 
cabant  ecclesiae  titulum.  In  hoc  fastu  corrigendo, 
multum  operae  sumero  apostolos  oportuit:  idque 
nunc,  meo  iudicio,  agit  apostolus,  ne  aegreferant  : 
ludaei  sibi  associari  gentes,  et  in  idem  ecclesiae 
corpus  secum  coalescere.  Ac  primum  quidem  dicit: 
consideremus  nos  mutuo:  nam  tunc  Deus  ecclesiam  | 
colligebat  ex  gentibus  et  ludaeis,  inter  quos  semper  j 
fuerat  magnum  dissidium:  ut  haec  societas  esset 
veluti  ignis  et  aquae  coniunctio.  Itaque  ludaei  re- 
siliebant,  quod  putarent  indignum  esse  gentes  sibi 
comparari.  Huic  perversae  aemulationis  stimulo,  qui 
eos  pungebat,  alium  contrarium  opponit  apostolus, 
nempe  caritatis.  Nam  7iapo|ua{Ji6s,  quo  nomine 
utitur,  contentionis  ardorem  significat.  Ergo  ne 
ludaei  invidia  accensi  ad  certamen  efferantur,  eos 
ad  piam  aemulationem  hortatur:  nempe  ut  se  vi- 
cissim  ad  caritatem  exstimulent.  Hanc  expositionem 
confirmat  quod  proxime  sequitur,  ne  deseramus, 
inquit,  aggregationem.  Notanda  est  nominis 
graeci  compositio:  nam  Im.  accessionem  significat. 
Ideo  iTicouvaYwyTj  tantundem  valet  ac  congregatio 
novis  incrementis  aucta.  Tunc  pariete  diruto  eos, 
qui  alieni  ab  ecclesia  fuerant,  Deus  ad  filios  suos 
aggregabat:  ita  gentes  novum  erant  et  insolitum 
ecclesiae  augmentum.  Id  ludaei  sibi  contumeliosum 
esse  ducebant :  ut  multi  ab  ecclesia  discessionem 
facerent,  honestum  se  ex  tali  mistura  praetextum 
habere  putantes.  Neque  enim  facile  adduci  poterant 
ut  iure  suo  cederent.  Porro  ius  adoptionis  peculiare 
ac  proprium  sibi  esse  arbitrabantur.  Monet  igitur 
eos  apostolus  ne  aequalitas  illa  ad  deserendam  ec- 
clesiam  ipsos  incitet:  ac  ne  videatur  frustra  eos 
monere,  commemorat  hoc  multis  esse  commune 
vitium.  Tenemus  nunc  consilium  apostoli,  et  quae 
eum  necessitas  impulerit  ad  hanc  exhortationem. 
Nobis  tamen  hinc  colligenda  est  universalis  doctrina. 
Regnat  enim  hic  morbus  passim  in  humano  genere, 
ut  se  quisque  aliis   praeferat:   ac  praesertim  ut  qui 


vidontur  in  re  aliqua  oxcellere,  inferiores  sibi  aequari 
uonnisi  aegre  patiuntur.  Doinde  tanta  est  fero  in 
omnibus  murositas,  ut  sibi  libontor  proprias  occlesiaa 
einguli  facturi  .sint  si  liceat,  quia  difficile  ost  ad 
aliorum  moros  se  acoommodare.  Divites  inter  se 
invidont.  Vix  contosimus  quisquo  divitum  reperietur 
qui  pauperes  dignetur  fratrum  nomine  et  numero. 
Nisi  morum  simiiitudo  et  aliae  blanditiae,  vel  com- 
moditates  nos  alliciant,  difficillimum  est  alere  per- 
petuam  inter  nos  concordiam.  Quaro  plus  quam 
necossaria  nobis  omnibus  est  ista  admonitio,  ut  ad 
caritatem  potius  quam  invidiam  stimulemur:  neque 
ab  iis  faciamus  divortium,  quoa  nobis  Deus  con- 
iungit:  sed  fraterna  benevolentia  amplectamur  cos 
omnes,  qui  se  fidei  consensu  nobis  associant.  Et 
certe  eo  nos  ad  studium  unitatis  magis  intentos  esse 
decet,  quo  acrius  advigilat  Satan  ut  nos  ab  ecclesia 
quovis  modo  vel  avollat,  vel  furtim  abducat.  Id 
fiet  si  nemo  sibi  plus  aequo  placeat,  sed  unum  hoc 
propositum  habeamus  omnes,  ut  mutuo  nos  incite- 
mus  ad  caritatem :  neque  alia  inter  nos  quam  bene 
agendi  aemulatio  vigeat.  Nam  certe  fratrum  con- 
temptus,  morositas,  invidia,  immodica  nostri  aesti- 
matio,  et  aliae  pravae  punctiones,  aut  frigere  in 
nobis  caritatem,  aut  nullam  prorsus  esse  testantur. 
Quum  dixit:  non  deserentes  aggregationem,  subiicit, 
sed  exhortantes.  Quo  significat,  debere  pios 
omnes,  quibus  possunt  modis,  ad  colligendam  undi- 
que  ecclesiam  eniti:  nam  hac  conditione  vocamur  a 
Domino,  ut  postea  studeat  unusquisque  alios  ad- 
ducere,  errantes  in  viam  reducere  conetur,  manum 
lapsis  porrigat,  alienos  acquirat.  Quod  si  tantum 
impendere  debemus  operae  erga  eos,  qui  adhuc 
extranei  sunt  a  grege  Christi,  quanto  maior  in  ex- 
hortandis  fratribus  requiritur  sedulitas,  quos  iam 
nobis  Deus  adiunxit? 

25.  Quemadmodum  mos  est.  Hinc  apparet  pri- 
mam  schismatum  omnium  originem  hanc  fuisse, 
quod  superbi  homines  cum  aliorum  contemptu  sibi 
plus  iusto  placuerint.  Sed  quum  audimus,  iam  a 
saeculo  apostolorum  fuisse  perfidos  homines  qui  ab 
ecclesia  discederent:  minus  percelli  nos  ac  turbari 
convenit  similibu  sdefectionum  exemplis,  quae  hodie 
cernere  licet.  Est  quidem  haec  non  levis  offensio, 
quum  homines  qui  aliquod  pietatis  signum  dederant, 
et  eandem  nobiscum  fidem  erant  professi,  deficiunt 
a  Deo  vivo:  sed  quia  nihil  novum  contingit,  minus 
(ut  iam  dixi)  commoveri  nos  decet.  Porro  hoc 
membrum  inseruit  apostolus,  ut  ostenderet  se  non 
abs  re  ita  loqui:  sed  morbo  iam  grassanti  necessa- 
riam  medicinam  afferre. 

Idque  eo  magis.  Nonnulli  locum  hunc  congruere 
putant  cum  illo  Pauli  (Rom.  13,  11);  Hora  est  sur- 
gendi  e  somno.  Nunc  enim  propior  nobis  est  salus 
quam  quum  credidimus.  Ego  vero  potius  sentio 
hic  mentionem  de  ultimo  Christi  adventu  fieri,  cuius 


133 


CAPUT  X. 


134 


cxspectatio  maxime  acuero  nos  dobet  tam  ad  sanctae 
vitao  meditatioDom,  quam  ad  curam  et  ardentem 
conatum  eccleeiae  colligendae.  Quorsum  enim  ven- 
turus  est  Christue,  nisi  ut  nos  omnes  ex  hac,  in 
qua  nunc  vagamur,  dispersione  in  unum  colligat? 
Itaque  quo  propior  est  eius  adventus,  eo  magis 
elaborandum  ut  qui  dissipati  sunt,  coeant  et  coadu- 
nentur,  fiatque  unum  ovile  et  unus  pastor.  Si 
quis  roget  quomodo  dicat  apostolus  eos  qui  tam 
procul  adhuc  aberant  a  Christi  revelatione,  vidisse 
propinquum  diem,  ac  iam  fere  instantem:  respondeo, 
sic  ab  initio  regni  Christi  constitutam  fuisse  eccle- 
siam,  ut  quasi  mox  venturum  iudicem  sibi  proponere 
debuerint  fideles.  Nec  vero  fallaci  imaginatione  de- 
lusi  fuerunt,  quum  ad  excipiendum  Christum  sin- 
gulis  fere  momentis  parati  essent.  Talis  enim  ab 
evangelii  promulgatione  fuit  ecclesiae  status,  ut  vere 
et  proprie  totum  illud  tempus  vocetur  extremum. 
Proinde  qui  iam  a  multis  saeculis  sunt  mortui,  non 
minus  quam  nos,  sub  novissimis  diebus  vixerunt. 
Subsannant  hac  in  parte  simplicitatem  nostram  vafri 
et  nasuti  homines,  quibus  fabulosum  est  quidquid 
de  carnis  resurrectione  et  ultimo  iudicio  credimus. 
Sed  ne  suis  ludibriis  fidem  nostram  labefactent, 
exadverso  nos  spiritus  sanctus  admonet,  primum 
mille  annos  coram  Deo  instar  diei  unius  esse,  ut 
quoties  de  regni  coelestis  aeternitate  cogitamus, 
nullum  nobis  tempus  videri  longum  debeat.  Deinde 
ex  quo  Christus  expletis  omnibus  salutis  nostrae 
partibus  in  coelum  ascendit,  aequum  esse  ut  con- 
tinua  secundae  eius  revelationis  exspectatione  sus- 
pensi,  unumquemque  diem  perinde  reputemus  ac 
postremum. 

26.  Voluntarie  enim.  Ostendit  quam  severa 
Dei  ultio  manet  eos  omnes  qui  a  Christi  gratia 
deficiunt:  quia  privati  unica  salute,  iam  quasi  certo 
exitio  devoti  sint.  Hoc  testimonio  se  olim  armavit 
Novatus  cum  sua  factione,  ut  omnibus  post  baptis- 
mum  lapsis  promiscue  spem  veniae  tolieret.  Qui 
diluere  eius  calumniam  non  poterant,  fidcm  huic 
epistolae  derogare  maluerunt  quam  tantae  absurdi- 
tati  subscribere.  Atqui  genuina  loci  expositio  quam- 
vis  alieno  sufFragio  non  adiuta,  satis  per  se  ad  re- 
fellendam  Novati  impudentiam  valebit.  Peccantes 
vocat  apostolus :  non  qui  in  quovis  genere  delinquunt, 
eed  qui  prorsus  deserta  ecclesia  se  a  Christo  alienant. 
Non  enim  hic  de  hoc  vel  illo  peccati  genere  tractat, 
sed  eos  nominatim  arguit,  qui  ultro  se  ab  ecclesiae 
societate  abdicabant.  Porro  multum  interest  inter 
particulares  lapsus  et  universalem  eiusmodi  defec- 
tionem,  qua  fit  ut  a  Christi  gratia  in  totum  excida- 
muB.  Quia  autem  nemini  hoc  contingere  potest 
nisi  qui  iam  illuminatus  fuit:  ideo  dixit,  voluntarie 
post  acceptam  veritatis  notitiam  peccantibus.  Ac  si 
diceret,  qui  sciens  ac  volens  gratiam,  quam  adeptus 
erat,    abiecerit.      Nunc    videre    est    quantum    haec 


I  doctrina  a  Novati  errore  dissideat.  Quod  autem 
solos  apostatas  hic  comprehendat  apostolus,  patet 
ex  contextu:  hoc  onim  agit,  no  ecclesiam  deserant 
qui  serael  in  cam  fuerant  cooptati,  quemadmodum 
soliti  quidam  essent.  Nunc  talibus  nuliam  restare 
amplius  hostiam  pronuntiat,  quia  voluntarie  peccent 
post  acceptam  veritatis  notitiam.  Atqui  peccatoribus 
qui  uno  aliquo  in  genere  lapsi  sunt,  Christus  se 
quotidie  ofiert:  ut  non  alia  hostia  quaerenda  sit 
expiandis  eorum  peccatis.  Hostiam  ergo  iis  resi- 
duam  esse  negat,  qui  a  Christi  morte  discedunt: 
quod  non  fit  particulari  aliquo  delicto,  sed  abiecta 
in  totum  fide.  Haec  Dei  severitas  tametsi  horrenda 
est,  et  ideo  proponitur  ut  terrorem  incutiat:  non 
potest  tamen  insimulari  saevitiae.  Nam  quum  mors 
Christi  unicum  sit  remedium  quo  ab  aeterna  morte 
liberamur:  qui  vim  illius  ac  beneficium,  quantum 
in  ee  est,  abolent,  nonne  digni  sunt  quibus  praeter 
desperationem  nihil  reliquum  fiat?  Qui  in  Christo 
manent,  eos  ad  quotidianam  reconciliationem  Deua 
invitat,  quotidie  irrigantur  Christi  sanguine,  quotidie 
expiantur  eorum  peccata  perpetuo  eius  sacrificio. 
Si  extra  eum  non  est  quaerenda  salus,  ne  miremur 
omnes,  qui  eum  sponte  relinquent,  omni  epe  veniae 
privari.  Hoc  sibi  vult  adverbium  e-ct,  vel  amplius. 
Christi  enim  sacrificium  usque  ad  mortem  piis  est 
efficax ,  etiamsi  subinde  peccent.  Imo  propterea 
vigorem  suum  semper  retinet:  quia  fieri  non  potest 
ut  vacui  sint  peccato,  quamdiu  in  carne  habitant. 
Eos  igitur  solos  notat  apostolus,  qui  Christum  impie 
deserendo  mortis  eius  beneficio  ee  privant.  Mem- 
brum  illud,  post  acceptam  veritatis  notitiam, 
exaggerandae  ingratitudinis  causa  positum  est.  Nam 
qui  sponte  ac  deliberata  improbitate  lucem  Dei  in 
corde  suo  accensam  exstinguit,  nihil  habet  quod  ad 
se  excusandum  Deo  obiiciat.  Proinde  discamus  non 
modo  oblatam  nobis  veritatem  reverenter  promptaque 
animi  docilitate  amplecti,  sed  in  eius  notitia  con- 
stanter  perstare,  ne  tam  atroces  eius  contemptae 
poenas  demus. 

27.  Sed  terribilis  exspectatio.  Cruoiatum  malae 
conscientiae  significat  quem  sentiunt  impii,  qui  non 
modo  gustum  gratiae  nulium  habent,  sed  percepto 
eius  gustu,  sua  culpa  in  perpetuum  se  abdicatos 
esse  norunt.  Tales  non  pungi  tantum  ac  morderi, 
sed  horrendum  in  modum  torqueri  ac  laniari  necesse 
eet.  Hinc  fit  ut  adversus  Deum  contumaciter  fre- 
mant,  quoniam  tam  severum  iudicem  ferre  nequeunt. 
Tentant  quidem  omnia  ut  sensum  irae  Dei  a  se 
amoliantur:  sed  frustra  id  faciunt.  Nam  simul  ac 
breves  illis  indutias  Deus  concessit,  mox  ad  tribunal 
8uum  retractos,  tormentis  quae  maxime  fugiunt,  eos 
exagitat.  Addit  ignis  zelum:  quo  posteriore  no- 
mine  vehementem  impetum,  aut  violentum  ardorem 
(meo  iudicio)  significat.  In  voce  ignis  trita  est 
metaphora.     Quemadmodum   enim   nunc   impii   di- 


135 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


136 


Tinac  irac  foriuidiuo  aestuant,  ita  praesenti  seusu  1 
tunc.conflagrabuut.  Ncc  nie  latct,  suphistas  argute  \ 
Jc  boc  iguo  pbilosophari :  scd  corum  coniuicuta  i 
uihil  uioror :  quum  paluui  sit,  dum  scriptura  iguem  j 
cum  vermc  couiuugit  (Sir.  7,  19),  candeui  esse  lo-  j 
qiicudi  rationem.  Atqui  uemo  dubitat  quiu  mcta- 
phorice  vcrmem  appellet  dirum  illud  conscieutiao 
tormeutum  quo  roduntur  impii.  j 

Qiti  dcvorahit  ailversarios.  Sic  vorabit  ut  por- 
dat,  non  consumat :  quia  incxstiuguibilis  erit.  Atque 
ita  admonet,  in  Christi  hostibus  censeri  quicunquo 
datum  sibi  inter  fidoles  locum  tcnere  rccusaverint. 
Neque  enim  media  est  conditio.  Quin  Satanae  se 
abdicant  qui  ab  ecclcsia  discedunt. 

28.  Qui  abiecerit  legem  Mosis,  sine  misericordia 
sub  dtiobm  atit  trihus  testihus  moritur.  29.  Quanto 
putatis  graviore  dignus  iudicahittir  supplicio  qui  filium 
Dei  conculcavcrit,  et  sanguinem  tcstamenti,  per  quem 
fuerat  sanctificaitis ,  profanum  duxerit,  ct  spiritum 
gratiae  coiittimelia  affecerit?  30.  Novimus  enim  quis 
dicat,  mihi  vindictam,  et  ego  rependam,  dicit  Do- 
minus.  Et  rurstm,  Dominus  iudicahit  populum  suum 
31.  Horribile  est,  incidere  in  manus  Dei  viventis. 

28.  Qui  cibiecerit.  Argumentum  a  minori  ad 
maius.  Nam  si  capitale  fuit  legem  Mosis  violare, 
quanto  graviorem  meretur  poenam  Evangelii  re- 
iectio,  quae  tot  ac  tam  atrocibus  sacrilegiis  est  im- 
plicita?  Aptissima  porro  ad  ludaeos  permovendos 
haec  ratiocinatio  fuit.  Illa  tam  severa  in  legis 
apostatas  animadversio  neque  nova  illis,  neque 
aequo  durior  videri  poterat.  Ergo  iustam  agnoscere 
debent  quantumvis  severam  ultionem ,  qua  hodie 
evangelii  sui  maiestatem  Deus  sancit.  Caeterum 
hinc  confirmatur  quod  iam  prius  dixi,  non  de  parti- 
cularibus  peccatis  apostolum  disputare,  sed  de  uni- 
versali  abnegatione  Christi.  Neque  enim  lex  quasvis 
transgressioncs  inorte  puniebat,  sed  apostasiam,  si 
quis  prorsus  a  religione  descisceret.  Respexit  enim 
apostolus  ad  sententiam  illam  quae  habetur  Deut. 
cap.  17,  2,  si  quis  violet  pactum  Dei  tui,  ut  ser- 
viat  diis  alienis,  educes  eum  extra  portam,  et  lapi- 
dibus  obrues.  Quamquam  autem  lex  a  Deo  pro- 
fecta  est,  nec  autor  eius  fuit  Moses,  sed  ministcr 
duntaxat:  apostolus  tamen  legem  Mosis  appellat, 
quia  per  manum  eius  tradita  fuit :  ut  magis  ampli- 
ficet  evangelii  dignitatem  quod  a  filio  Dei  pro- 
ditum  est. 

Sub  duobus  aut  tribus.  Hoc  nihil  ad  praesen- 
tem  locum  facit,  sed  pars  est  politiae  mosaicae,  quod 
duo  vel  tres  flagitantur  testes  ad  reum  peragendum. 
Inde  tamen  certius  coUigimus  quale  crimen  notare 
apostolus  voluerit:  nisi  enim  hoc  fuisset  additum, 
aperta  fuisset  fenestra  pluribus  falsis  coniecturis. 
Nunc  autem   extra  controversiam  est,   de  apostasia 


sormonem  liabori.  Intorea  tamon  obscrvanda  est 
illa  aequitas  quam  sequuti  sunt  politici  forc  omnes, 
no  (juis  nisi  duorum  tostimonio  convictus  damnetur. 
2it.  Qui  fdium  Dci  conculcaverit.  Hoc  simile  est 
inter  legis  ct  evangclii  apostatas,  quod  utriquo  sine 
misoricordia  pcreunt.  Sed  genus  interitus  est  diver- 
sum:  nam  contomptoribus  Christi  non  corporis  tau- 
tuni  mortcm  denuntiat  apostolus,  sed  aoternum  exi- 
tium.  Itaque  hos  detorius  supplicium  manore  dicit. 
Tribus  autem  loquendi  formulis  christianismi  de- 
sertionem  exprimit.  Dicit  onim  hoc  modo  conculcari 
filium  Dei,  profanari  eius  sanguinem,  et  epiritum 
gratiae  contumolia  affici.  Gravius  autem  est 
conculcare  quam  abiicere:  ct  longe  alia  cst  Christi 
dignitas  quam  Mosis.  Adde  quod  non  simpliciter 
evangelium  lcgi,  sed  Christi  et  spiritus  .sancti  per- 
Bonam  unius  Mosis  personae  oppouit. 

Sanguincm  testamenti.  Comparatione  beneficio- 
rum  ingratitudinem  auget.  Valde  indignum  est, 
sanguincm  Christi,  qui  sanctificationis  nostrae  ma- 
teria  est,  profanare.  Hoc  vero  faciuut  qui  desciscunt 
a  fide.  Nam  fidos  nostra  non  in  nudam  doctrinam 
respicit,  sed  in  sanguiuem  quo  sancita  est  nostra 
salus.  Ideo  vocat  sunguinem  testamenti,  quia  tunc 
demum  ratae  sunt  nobis  promissionos  quum  accedit 
pignus  illud.  Sed  modum  confirmationis  notat, 
quum  dicit  nos  sanctificatos :  quia  nihil  prodesset 
fusus  sanguis  nisi  nos  per  spiritum  sanctum  eo  irri- 
garemur.  Unde  ct  expiatio  et  sanctitas.  Simul  tamen 
alludit  apostolus  ad  veterem  adspersionis  ritum,  qui 
ad  veram  sanctificationcm  non  valebat,  sed  eius 
tantum  umbra  erat  vel  imago. 

Spiritum  gratiae.  Spiritum  gratiae  vocat  ab 
effectu,  per  quem  et  cuius  virtute  oblatam  in  Christo 
gratiam  percipimus.  Nam  is  est  qui  fide  meutea 
nostras  illustrat,  qui  Dei  adoptionom  obsignat  cor- 
dibus  nostris,  qui  uos  regenerat  in  vitae  novitatem, 
qui  nos  in  Chnsti  corpus  inserit  ut  vivat  in  nobia, 
et  nos  in  ipso.  Merito  itaque  spiritus  gratiao  ap- 
pellatur,  per  quem  noster  fit  Christus  cum  omnibus 
suis  bonis.  fiunc  vero  contumelia  afficere,  a  quo 
tot  tantisque  beneficiis  afiPecti  sumus,  nimis  scelesta 
est  impietas.  Hinc  colligo,  in  spiritum  Dei  contu- 
meliosos  esse  omnes  qui  gratiam  eius,  qua  donati 
erant,  sponto  inutilem  reddunt.  Quare  nihil  mirum 
si  eiusmodi  sacrilegia  Deus  tam  acriter  vindicet : 
nihil  mirum  si  inexorabilem  se  iis  praebeat,  qui 
Christum  mediatorem  pedibus  calcarunt  qui  solus 
eum  nobis  exorat:  non  mirum  si  viam  salutis  prae- 
cludat  iis,  qui  unicum  ducem  spiritum  sanctum  re- 
pulerunt. 

30.  Novimus  enim  quis  dicat.  Utorque  locus  ex 
Deut.  cap.  23,  35,  sumptus  est.  Quum  autom  illic 
Mosos  Deum  illatas  populo  suo  iniurias  ulturum 
promittat,  videtur  improprie  ac  violontor  huc  tor- 
queri  quod   meminit  de  vindicta.     Quid  enim  nunc 


137 


CAPDT  X. 


138 


agit  apostolus?  nempe  eorum  impietatem  non  fore 
impunitam  qui  Deo  illuseriut.  Et  Paulus  ad  Rom. 
12,  19,  genuinam  loci  intelligentiam  sequutus,  alio 
accommodat.  Nam  dum  vult  ad  patientiam  nos 
hortari,  iubot  ut  Deo  locum  demus  ad  vindictam 
sumeodam,  quia  hae  sint  eius  partes:  atque  id  pro- 
bat  hoc  Mosis  testimonio.  Verum  nihil  obstat  quo- 
minus  speciales  sententias  transferamus  ad  doctrinam 
universalem.  Tametsi  ergo  consilium  Mosi.s  est 
fideles  consolari,  quia  Deum  habituri  sint  iniuria- 
rum  euarum  vindicem :  tamen  ex  eius  verbis  coili- 
gere  eemper  licet,  proprium  Dei  officium  esse  poe- 
nas  sumere  de  impiis.  Nec  eius  testimonio  abutitur 
qui  inde  probat  non  impunitum  fore  contemptum 
Dei,  quia  ipse  iustus  sit  iudex  qui  munus  vindi- 
candi  sibi  asserat.  Quamquam  posset  hic  etiam 
apostolus  ratiocinari  a  minori  ad  maius,  hoc  modo, 
Deus  se  passurum  negat  ut  populus  suus  impune 
laedatur:  seque  profitetur  certum  fore  ultorem.  Si 
inultas  hominum  iniurias  non  sinit,  an  suas  ipsius 
non  vindicaret?  An  adeo  parvam  habebit  vel  nul- 
lam  gloriae  suae  curam  ac  rationem,  ut,  quum  pro- 
bro  afficitur,  dissimulet  ac  negligat?  Sed  illud  sim- 
plicius  est  ac  minus  coactum,  ut  apostolus  tantum- 
modo  ostendat  Deum  noo  impune  ludibrio  habitum 
iri,  quum  eius  proprium  sit  munus,  impiis  rependere 
quod  meriti  suot. 

ludkabit  populum  suuni.  Hic  eadem  aut  maior 
oritur  difficultas:  quia  non  videtur  congruere  Mosis 
sensus  cum  praesenti  instituto.  Videtur  apostolue 
ita  citare  hunc  locum,  ac  si  ludicare  poneret  Moses 
pro  punire.  Atqui  quum  expositionis  vice  continuo 
post  addat,  Erga  sanctos  suos  erit  misericors:  inde 
liquet,  illud  iudicandi  verbum  accipi  pro  guberna- 
torem  agere:  ut  frequens  est  linguae  hebraicae 
U8U8.  Videtur  autem  id  parum  facere  ad  praesen- 
tem  causam.  Verum  qui  omnia  recto  expenderit, 
hunc  quoque  locum  apto  et  commode  adduci  agnos- 
cet.  Neque  enim  gubernare  potest  Deus  ecclesiam 
euam  quin  eam  purget,  ac  quae  illic  confusa  suot, 
in  ordinem  restituat.  Proinde  haec  gubernatio  hy- 
pocritis  merito  formidabilis  esse  debet,  qui  tunc  da- 
turi  sunt  poenas,  quod  locum  sibi  inter  pios  usur- 
paverint,  et  sacro  Dei  nomine  perfide  fuerint  abusi: 
quum  ipse  paterfamilias  constituendae  domus  suae 
curam  suscipiet.  Hoc  sensu  dicitur  Deus  exsurgere 
ad  populum  saum  iudicandum,  quum  vere  pios  ab 
hypocritis  discernit,  Psal.  50,  1.  Et  Psal.  125,  .9, 
uM  de  exterminandis  hypocritis  loquitur  propheta,  ne 
amplius  gloriari  audeant,  quia  ipsis  Deus  indulget, 
se  ex  ecclesia  esse:  pacem  Israeli  denunfiat,  postquam 
hoc  iudicium  completum  fuerit.  Non  ergo  intempes- 
tive  apostolus,  dum  admonot  Deum  ecclesiae  suae 
praeesse,  ac  nihil  omittere  quod  ad  legitimam  guber- 
nationem  faciat,  quo  sollicite  se  continere  discant 
omnes  sub  eius  imperio,   ac  meminerint  reddendam 


;  esse  suo  iudici  rationem.  Indo  concludit,  horren- 
1  dum  esse  incidere  in  manus  Dei  viventis: 
quia  mortalis  homo,  ut  sit  infestissimus,  non  potest 
j  tumeu  uitra  mortom  saevire:  at  Dei  potentiam  tam 
'  angustis  limitibus  finita  non  ost.  Praeterea  saepe 
eludimua  homines:  Dei  iudicium  efi^ugore  non  iicebit. 
Itaquc  quisquis  sibi  cum  Deo  osse  nogotium  repu- 
tabit,  eum  (nisi  valde  sit  stupidus)  serio  trepidaro 
et  expavescere  necesse  est.  Imo  fieri  nequit  quin 
ille  Dei  sensus  totum  hominem  absorbeat:  ut  nulli 
dolores  vel  crnciatus  cum  eo  sint  conferendi.  De- 
nique  quoties  nobis  delitias  facit  caro  nostra,  vel 
nobis  ullo  modo  in  peccatis  blandimur:  haec  sola 
admonitio  sufficere  ad  nos  excitandos  dobet,  quod 
horribile  sit  incidere  in  manus  Dei  viventis:  cuius 
ira  tot  ac  tam  horrendia  in  aeternum  exitium  poe- 
nis  armata  est.  Videtur  tamen  vox  illa  Davidis 
cum  hac  sententia  pngnare,  dum  melius  esse  ex- 
clamat  incidere  in  manus  Dei  quam  hominum 
(2.  Sam.  24,  14).  Sed  huius  quaestionis  facilis  erit 
solutio,  si  cogitomus  Davidem  fiducia  misericordiae 
Dei  fretum,  potius  eligere  ipsum  iudicem  quam  ho- 
mines.  Tametsi  enim  Deum  sibi  iure  iratum  esse 
noverat,  placatum  tamen  iri  confidit:  quia  in  se 
prostratus,  nihilominus  promissione  gratiae  erige- 
batur.  Ergo  quum  exorabilem  sibi  Deum  statuat, 
non  mirum  est  si  eius  iram  minus  reformidet  quam 
hominum.  Hic  autem  apostolus  iram  Dei  formida- 
bilem  reprobis  esse  pronuntiat,  qui  spe  obtinendae 
veniae  destituti,  nihil  praeter  extremam  severitatem 
exspectant,  quia  iam  gratiae  Dei  aditum  praeolu- 
serint.  Scimus  autem  Deum  varie  describi  pro  ra- 
tione  hominum  ad  quos  sermo  habetur.  Atque  hoc 
est  quod  vult  David  Psal.  18,  27,  Cum  benigno  be- 
nignus  eris,  cum  perverso  perversus. 

32.  Recordamini  dierum  superiorum,  quibus  illu- 
minati  multum  certamen  sustinuistis  passionvm, 
33.  partim  dum  probis  et  afflictionibus  fuistis  fra- 
dudi,  partim  dum  socii  facti  estis  eorum  qui  sic  con- 
versabantur.  34.  Etenim  vinculis  tneis  compassi  estis, 
et  rapinam  bonorum  vestrorum  suscepisfis  cum  gaudio, 
scientes  vos  habere  meliorem  substantiam  in  coelis  et 
maneniem.  35.  JVis  abiiciatis  igitur  fidueiam  vestram 
quae  remunerationem  magnam  habet. 

32.  Recordamini.  Ut  stimulos  illis  addat,  et 
alacritatem  excitet  ad  pergendum:  revocat  illis  in 
memoriam  quae  prius  ediderant  pietatis  specimina. 
Turpe  enim  est  quum  bene  coeperis,  in  medio  cursu 
fatigari :  turpius  vero  retrocedere,  quum  iam  magnos 
feceris  progressus.  Haec  demum  utilis  est  ante- 
actae  militiae  recordatio,  si  fideliter  ac  stronue  nos 
sub  Christo  gessimus:  non  ut  praetextum  quaera- 
mus  ignaviae,  quasi  defuncti  iam  essemus :  sed  ut 
ad  cursum,  qui  nobis  restat,  perficiendum  reddamur 


130 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


140 


paratioroe.  Ncquo  onim  liac  conditiono  nos  Christus 
adsoivit  ut  poat  aliquot  annoa,  tanquam  militos  ome- 
riti,  potamus  missionem:  scd  ut  nostra  stipondia  ad 
fiuom  usquc  porsoquamur.  Porro  oxhortationom 
aniplificat  quum  dicit,  ogrogia  stratagomata  iam 
tuuc  cdidisso  ipsos  quo  tomporo  adhuc  novitii  orant 
tyronos:  quo  magis  pudondum  cseot,  si  nunc  longo 
usu  exercitati  doticiant.  Nam  participium  illumi- 
nati,  ad  tempus  illud  restringitur  quo  primum  coe- 
perant  Christo  nomen  dare.  Ac  si  diceret,  simul 
atque  initiati  fuistis  in  fidom  Christi,  subiistis  dura 
arduaque  certamina:  nunc  usus  ipse  confirmaro  vos 
debuit,  ut  sitis  animosiorcs.  Et  tamcn  simul  ad- 
monet,  hoc  Dei  bcnoficio  consequutoe,  ut  credide- 
rint  non  proprio  martc.  liluminantur  enim  qui  et 
anto  in  tonebris  erant  dcmersi:  noc  ocuiis  praoditi 
sunt  quibus  videant,  nisi  lux  aliunde  aflFuigeat.  Ergo 
quoties  nobis  in  mentem  veniunt  quae  egimus,  vel 
sumus  passi  pro  Christo,  totidem  sint  nobis  stimuli 
qui  nos  ad  meliorem  profectum  acuant. 

33.  Partim  dum  prohris.  Videmus  quos  com- 
pellot,  nempe  quorum  fides  non  vulgaribus  experi- 
mentis  probata  fuerat:  et  tamen  hortari  eos  ad 
maiora  non  desinit.  Quare  nemo  se  perversa  adula- 
tione  fallat,  ao  si  metam  attigisset,  vel  non  opus 
haberet  alienis  stimulis.  Dicit  autem  ipsos  fuisse 
traductos  probris  et  afflictionibus,  ac  si 
in  theatrum  producti  essent.  Unde  colligimus  in- 
signes  fuisse  persequutiones  quas  sustinuerant.  Sed 
posterius  membrum  diligenter  notandum  est,  ubi 
dicit  sooios  fuisse  piorum  in  persequutionibus.  Nam 
quum  Christi  sit  causa  pro  qua  certant  pii  omnes, 
et  inter  eos  sit  communis:  quidquid  unus  eorum 
patitur,  quBsi  in  suam  personam  transferrc  debent 
reliqui  omnes.  Atque  omnino  sic  agendum  est,  nisi 
velimus  nos  a  Christo  ipso  disiungere. 

34.  Suscepistis  cum  gauclio.  Non  dubium  est 
quin  ut  homines  erant  affectibus  obnoxii,  moerorem 
illis  attulerit  bonorum  suorum  iactura.  Verum  talis 
fuit  eorum  tristitia  quae  gaudium  hoc,  de  quo  loqui- 
tnr  apostolus,  non  impediret:  quia  paupertas  inter 
res  adversas  censetur,  bonorum  direptio  in  se  con- 
siderata  dolore  eos  tangebat:  sed  quum  altius  re- 
spicerent,  gaudii  materiam  concipiebant,  quo  illud 
quidquid  erat  doloris,  leniebatur.  Sic  enim  sensus 
nostros  coelestis  remunerationis  adspectu  a  mundo 
abduci  convenit.  Neque  aliud  dico  quam  quod  ex- 
periuntur  pii  omnes.  Et  certe  laeti  amplectimur 
quod  persuasi  sumus  cessurum  nobis  in  salutem: 
hunc  autem  proculdubio  sensum  habent  filii  Dei  de 
certaminibus,  quae  pro  Christi  gloria  suscipiunt. 
Itaque  nunquam  in  illis  dolore  obruendis  ita  prae- 
valet  carnis  affectus,  quin  erectis  in  coelum  menti- 
buB  emergant  in  spirituale  gaudium.  Atque  hoc 
designat  ratio  quam  subiicit,  scientes,  inquit, 
vos  habere  meliorem  substantiam  in  coelis 


ot  mauontem.  Laeti  orgo,  bonorum  suorum  di 
roptionom  tolerabant:  nou  quod  libenter  illis  spoliari 
80  vidorent,  sed  quia  animis  intonti  compensationem, 
facile  conceptum  ox  praosentis  mali  sensu  dolorom 
obliviscobantur.  Et  sane  ubicunquo  viget  coolestium 
bonorum  gustus,  non  usquo  adoo  sapit  mundus  cum 
suis  illccobris,  ut  vcl  pauportatis,  vol  ignominiae 
Bonsus  dolorc  animos  obruat.  Ergo  si  pationter  et 
aoquis  animis  quidvis  pro  Christo  velimus  ferro,  ad 
frequontom  eius  felicitatis  meditationem  assues- 
camus,  prao  qua  quisquiliae  sunt  omnia  mundi  bona. 
Nec  practereundum  est  quod  dicit,  scientes  vos 
haboro:  nisi  enim  quis  statuat  ad  se  pertinere 
quam  Dcus  haereditatem  filiis  suis  promisit,  frigobit 
universalis  cognitio. 

35.  Ne  abiiciatis  i<jitur.  Ostendit  quid  nos 
maxime  ad  persoverantiam  confirmot:  nempe  si 
fiduciam  nostram  retineamus :  quandoquidem  ea 
abiecta,  ipsi  nos  proposita  mercede  fraudamus.  Unde 
apparet,  ipsam  pie  sancteque  vivendi  fundamentum 
esse.  Quod  autem  remunerationis  nomine  uti- 
tur,  eo  nihil  diminuit  de  gratuita  salutis  promissione. 
Sic  enim  norunt  fideles  suum  laborem  in  Domino 
non  esse  frustraneum,  ut  sola  Dei  misericordia  ni- 
tantur.  Sed  hac  de  re  alibi  saepius  dictum  est, 
quomodo  scilicet  mercedis  nomen  cum  gratuita 
iustitiae  imputatione  non  pugnet. 

36.  Fatientia  enim  opus  hahetis:  ut  quum  volun- 
tatem  Dei  feceritis,  obstineatis  promissionem.  37.  Ad- 
Iw  enim  pusillum  temporis,  quando  qui  venturus  est, 
veniet,  et  non  tardabit.  38.  lustus  autem  ex  fide 
vivet.  Et  si  subduetus  fuerit,  non  obtestabitur  anima 
mea  in  eo.  39.  Nos  autem  non  sumus  subdu^tionis 
in  perditionem,  sed  fidei  in  acquisitionem  animae. 


CAPUT  XI. 

1.  Porro  fides  est  rerum  sperandarum  substantia, 
demonstratio  eorum  quae  non  videntur. 

36.  Patientia  enim  opus.  Patientiam  dicit  ne- 
cessariam  esse,  non  tantum  quia  in  finem  usque 
durandum  est,  sed  quia  innumeras  artes  habet 
Satan  quibus  nos  obturbet.  Itaque  nisi  mira  tole- 
rantia  essemus  instructi,  millies  frangeremur  ante- 
quam  ad  dimidium  cursus  nostri  spatium  ventum 
esset.  Haereditas  quidem  vitae  aeternae  iam  certa 
nobis  est:  sed  quia  vita  haec  instar  stadii  est,  eniti 
ad  metam  oportet.  In  ipsa  autem  via  plurima  ob- 
stacula  et  difficultates  occurrunt,  quae  non  tantum 
nos  morentur,  sed  cursum  nostrum  prorsus  abrum- 
pant,   nisi   ingens  adsit  animi  fortitudo  ad  eluctan- 


141 


CAPUT  XI. 


142 


dum.  Molostias  omnegenus  astute  ingerit  Satan 
quibus  no8  exanimet.  Denique  nunquam  duoe 
passus  conficient  Christiani  absque  fatigatione,  nisi 
se  tolerantia  sustentent.  Proinde  haec  sola  ratio 
est  qua  constanter  pergamus:  aliter  neque  parebi- 
mus  Deo,  neque  unquam  potiemur  haereditate  pro- 
missa,  quae  hic  metonymice  promissio  vocatur. 

37.  Aclhuc  enim  pusillum  temporis.  Ne  moles- 
tum  nobis  sit  tolerare,  admonet  non  longum  fore 
tempus.  Porro  nihil  est  quod  magia  ad  sublevan- 
dos  animos  valeat  si  quando  labascant,  quam  dum 
spes  datur  brevis  ac  propinqui  exitus.  Quemad- 
modum  si  imperator  non  procul  esse  finem  belli 
militibus  ostendat,  modo  paululum  adhuc  sustineant: 
ita  apostolus  modo  animi  nostri  per  mollitiem  non 
concidant,  brevi  Dominum  venturum  admonet,  qui 
nos  eripiat  ex  omnibus  malis.  Porro  ut  plus  fidei  et  au- 
toritatis  habeatconsolatio,  testimonium  prophetae  Ha- 
bacuc  adducit  ex  capite  2,  4.  Sed  quum  graecam 
translationem  sequutus,  aliquantum  discedat  a  pro- 
phetae  verbis,  primum  breviter  exponam  quid  dicat 
propheta:  deinde  conferemus  quae  apostolus  hic  re- 
citat.  Quum  de  horribili  gentis  suae  clade  dis- 
seruisset  propheta,  expavefactus  suo  vaticinio,  nihil 
habet  reliquum  nisi  ut  quasi  mundum  egressus,  in 
speculam  se  recipiat.  Specula  autem  nostra  Dei 
verbum  est,  quo  in  coelum  usque  erigimur.  Sic  in 
statione  sua  collocatus,  iubetur  novam  prophetiam 
scribere,  quae  salutis  fiduciam  piis  asserat.  Quo- 
niam  tamen  natura  importuni  sunt  homines,  ac 
vota  sua  usque  adeo  praecipitant,  ut  semper  tardum 
esse  Deum  putent,  quamvis  maxime  festinet:  pro- 
miesionem  sine  mora  venturam  dicit.  Quamquam 
Bimul  addit:  Si  moram  fecerit,  illam  exspecta.  Quo 
significat,  non  tam  cito  futurum  quod  Deus  pro- 
mittit  quin  videatur  nobis  sero  venire,  eicut  fertur 
veteri  proverbio:  Etiam  ceieritas  in  desiderio  mora 
est.  Sequitur  postea:  Ecce,  eius  qui  ae  erigit,  non 
erit  anima  in  ipso  stabilis:  at  iustus  per  fidem  suam 
vivet.  Quibus  verbis  denuntiat,  impios,  quibuslibet 
praesidiis  muniti  sint,  aut  confidant,  non  staturos: 
quia  solida  vita  nonnisi  in  fide  oonsistat.  Muniant 
ergo  se  increduli  ut  libuerit,  nihil  in  toto  mundo 
nisi  caducum  reperient,  ut  necesse  habeant  identi- 
dem  trepidare.  At  pios  fides  sua  nunquam  frustra- 
bitur,  quia  in  Deum  recumbit.  Hic  prophetae  sen- 
8UB  eat.  Nunc  apostolus  quod  de  promissione  dicit 
Habacuc,  ad  Deum  transfert.  Verum  quia  Deus 
promissiones  suas  implendo,  se  ipsum  quodammodo 
ostendit :  ideo  quantum  ad  rei  summam  parvum  est 
discrimen.  Venit  inquam  Dominus  quoties  manum 
Buam  exserit  ad  nos  iuvandos.  Brevi  hoc  futurum 
dicit  apostoluB  post  prophetam :  quia  Deus  auxilium 
euum  non  longius  differt  quam  expedit.  Neque 
enim  tempus  extrahendo,  frustra  nos  lactat,  sicuti 
homines    eolent:    sed    opportunitatem    suam    novit, 


quam  effluere  non  patitur  quin  subveniat  in  ipso 
articulo.  Dicit  autem,  qui  vonturus  ost,  ve- 
niet,  et  non  tardabit.  Cuius  sententiae  duo 
sunt  membra.  Priore  docomur  adfuturum  nobis 
Deum,  quia  promisit:  secundo,  id  facturum  tem- 
pestive,  nec  serius  quam  oportet. 

38.  lustus  autem.  Significat  tolerantiam  ex  fide 
nasci:  quod  verum  est.  Nequo  onim  ad  sustinenda 
certamina  pares  unquam  erimus  nisi  fide  suffalti. 
Sicuti  econvereo  lohannes  (1.  Ep.  5,  4)  vere  pro- 
nuntiat  victoriam  esse  nostram  quae  vincit  mun- 
dum.  Haec  est  qua  in  altum  conscendimus :  haec 
est  qua  transsilimus  omnia  praesentis  vitae  discri- 
mina,  omnesque  miserias  et  molestias:  haec  nobis 
in  mediis  procellis  et  tempestatibus  quieta  est  statio. 
Ergo  apostolus  exprimere  voluit,  quicunque  iusti 
censentur  coram  Deo,  non  aliter  quam  fide  vivere. 
Caeterum  in  verbo  vivendi,  futurum  tempus, 
vitae  perpetuitatem  designat.  Reliqua  ex  primo  ad 
Romanos  cap.  1,  17,  et  ad  Galatas  3,  11,  petant 
lectores,  uhi  idem  citatur  locus. 

Et  si  subductus  fuerit.  Pro  eo  quod  dicit  pro- 
pheta  Pjbsy:  hoc  est,  ubi  fuerit  elatio  vel  munitio, 
recta  hominis  anima  in  eo  non  manebit:  Graeci 
reddiderunt  quod  hic  refert  apostolus.  Quod  partim 
cum  mente  prophetae  congruit,  partim  vero  ab  ea 
est  alienum.  Nam  subductio  haec  nihil  aut  parum 
differt  ab  elatione  qua  turgent  impii.  Si  quidem 
quod  praefracte  adversus  Deum  insurgunt,  ideo  fit 
quia  perversa  confidentia  inebriati  se  eximunt  ab 
eius  potestate,  tranquillumque  sibi  et  ab  omni  malo 
immunem  statum  promittunt.  Subduci  ergo  di- 
cuntur,  dum  falsas  eiusmodi  munitiones  opponunt, 
quibus  a  ae  proculsent  omnem  Dei  timorem  ac  re- 
verentiam.  Itaque  hoc  verbo  non  minus  fidei  vis 
quam  impietatia  ingenium  exprimitur.  Superba 
enim  ideo  est  impietas,  quod  debitum  Deo  honorem 
non  tribuit,  ut  illi  hominem  subiiciat.  Ex  hac 
securitate,  ferocia  et  contemptu  fit  ut  quamdiu  bene 
est  iniquia,  nubibus,  ut  inquit  ille,  oppedere  audeant. 
Quod  si  fidei  nihil  magis  contrarium  est  quam 
subductio,  haec  eius  natura  est  ut  hominem  a  se 
ipso  abductum  Deo  in  obsequium  tradat.  Membrum 
illud :  non  placebit  animae  meae :  vel  (ut  ogo  plenius 
reddidi)  non  oblectabitur  in  eo  anima  mea, 
perinde  accipiendum  est  ac  si  ex  suo  sensu  aposto- 
lus  proferret  hanc  sententiam.  Neque  enim  illi 
propositum  fuit  exacte  recitare  prophetae  verba, 
sed  duntaxat  locum  notare,  ut  ad  propiorem  intui- 
tum  invitaret  lectores. 

39.  Nm  sumus  subductionis.  Libenter  aposto- 
lus  graeca  translatione  usus  est  quae  superiori,  quam 
tractavit,  doctrinae  aptiaaime  quadrabat,  sioat  eam 
nunc  eleganter  accommodat.  Prius  admonuit  ne 
eccleaiam  deserendo  ee  tandem  a  fide  et  gratia 
Chriati  alienarent.    Nunc  ita  vocatos  esse  docet,  ut 


143 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


144 


80  nuniiuam  subducant.  Atquo  itorum  fidcm  et 
subductioncm  inter  ec  opponit,  sicuti  acquisitionom 
animao  oiusdem  cxitio.  Notomus  autem,  hanc  sen- 
tentiam  ad  no8  quoquo  pcrtinero:  nos  onim  quos 
semol  dignatus  ost  Dous  ovangolii  sui  luco,  quia  in 
siilutem  vocati  sumut-,  hunc  a^noscero  debomus  vo- 
cationis  nostrao  tinom ,  ut  proficiamus  magis  ac 
magis  in  Dei  obcdiontia,  et  assiduo  propius  ad 
oum  accodere  conemur.  Haec  vora  ost  animac  ac- 
quisitio:  quia  sic  agondo  ofi^ugimus  aeternum  in- 
teritum. 

1.  Porro  fides  est.  Quisquis  hic  fecit  initium 
capitis  undccimi,  porperam  contextum  obrupit.  Nam 
apostoli  consilium  est  probare  quod  dixerat,  opus 
scilicet  C8S0  patientia.  Citavit  testimonium  Habacuc, 
qui  dicit  iustum  fide  sua  vivere.  Nunc  quod  resta- 
bat  ostondit,  non  magis  a  pationtia  fidem  aveiii 
quam  a  seipsa  posse.  Quaro  talis  est  orationis 
series.  Nunquam  pervoniomus  ad  salutis  metam 
nisi  pationtia  simus  instructi.  Propheta  enim 
iustum  fide  victurum  asserit.  Atqui  fides  ad  res 
procul  remotas  nos  vocat,  et  quibus  nondum  poti- 
niur.  Necessario  igitur  patieutiam  in  se  continet. 
Itaque  in  syllogismo  haec  minor  propositio  erit; 
Fides  est  substantia,  etc.  Undo  etiam  appa- 
ret  longe  falli  eos  qui  iustem  fidei  definitionem  hic 
poni  existimant:  neque  enim  hic  de  tota  fidei  na- 
tura  disserit  apostolus,  sed  partem  elegit  suo  insti- 
tuto  congruentem:  nempe  quod  eum  patientia  semper 
coniuncta  sit.  Nunc  verba  expendamus.  Hyposta- 
sin  vooat  rerum  quae  sperantur.  Scimus 
autem  sperari  non  quae  nobis  ad  manum  sunt,  sed 
quae  adhuc  latent:  vel  quorum  saltem  fruitio  in 
aliud  tempus  reiicitur.  Idem  ergo  nunc  docet 
apostolus  quod  Paulus  ad  Romanos  capite  8,  24.  Post- 
quam  enim  dixit:  Non  videri  quod  speratur:  ex  eo 
infert,  per  patientiam  exspectari.  Sic  apostolus 
noster  admonet,  non  haberi  Deo  fidem  de  praesen- 
tibus,  sed  quorum  exspectatio  adhuc  suspensa  est. 
Nec  vero  gratia  caret  antilogiae  species.  Fides, 
inquit,  est  hypostasis,  hoc  est  fultura  vel  possessio, 
in  qua  pedem  figimus.  Sed  quarum  rerum?  absen- 
tium,  quae  adeo  pedibus  nostris  non  subiacent,  ut 
longe  superent  ingenii  nostri  captum.  Eadem  est 
ratio  secundi  membri,  ubi  elenchum,  id  est,  demon- 
strationem  vocat  rerum  non  apparentium.  Demon- 
stratio  enim  facit  ut  res  appareant,  nec  vulgo  per- 
tinet  nisi  ad  ea  quae  sub  sensus  nostros  cadunt. 
Itaque  pugnant  haec  duo  in  speciem :  et  tamen 
optime  conveniunt  ubi  de  fide  agitur.  Res  enim 
absonditas  nobis  demonstrat  spiritus  Dei,  quarum 
nulla  ad  sensus  nostros  pervenire  potest  cognitio. 
Nobis  vita  aeterna  promittitur,  sed  mortuis:  nobis 
sermo  fit  de  beata  resurrectione,  interea  putredine 
sumus  obvoluti :  iusti  pronuntiamur,  et  habitat  in 
nobis  peocatum:   audimus   nos  esse  beatos,    interea 


obruimur  infinitis  misorii.s:  promittilur  bonorum 
omniuin  affiuontia,  proiixc  voro  esurimuB  et  siti- 
mus :  clamat  Dous,  statim  sc  nobis  adfuturum,  sed 
videtur  surdus  esso  ad  ciamorcs  nostros.  Quid 
fieret  nisi  spoi  intiiteremur,  ac  mens  nostra  praolu- 
cente  Dei  verbo  ac  spiritu  per  mcdias  tenebras 
Bupra  mundum  omcrgeret?  Quare  merito  fides 
subsistentia  vocatur  rerum,  quae  in  spo  adhuc  po- 
sitao  Bunt,  et  evidentia  non  apparentium.  Quod 
AugustinuB  pro  olenoho  aiiquoties  coniunctionem 
transtulit,  non  displicet:  nam  fideliter  apostoli  men- 
tem  cxprimit.  Sed  ego  demonstrationis  aut  eviden- 
tiae  nomen  malo:  quia  minus  est  coactum. 

2.  Per  lianc  cnim  tcstimonium  conscquuti  sunt 
seniores.  3.  Fidc  ititelligimus  aptata  esse  saeada 
verbo  Dei,  ut  non  apparentium  spectacula  fierent. 
4.  Fide  Abel  praestantiorem  hostiam  quam  Cain  ob- 
tulit  Deo:  per  quam  testimonium  obtinuit,  quod  iustus 
esset,  testimonium  reddente  Deo  eius  donis:  et  per 
ipsam  mortuus  adhuc  loquitur. 

2.  Per  hanc  enim  testimonium.  Tractabit  hoc 
argumentum  usque  ad  finem  capitis:  non  aliunde 
salutem  adeptos  esse  patres,  aut  Deo  gratos  fuisse 
quam  ex  fide.  Erat  aliqua  ratio  cur  ludaei  patri- 
lius  suis  multum  deferrent:  sed  praepostera  quaedam 
patrum  admiratio  sic  inter  cos  obtinuerat,  ut  magnum 
impedimentum  esset  quominus  se  totos  Christi  guber- 
nandos  permitterent:  sive  hoc  ambitio  faciebat,  sivo 
superatitio,  sive  utrumque.  Nam  quum  audirent 
benedictum  ac  sanctum  esse  Abrahae  semen:  hoc 
elegio  inflati,  iu  homines  potius  quam  in  Deum 
coniiciebant  oculos.  Deinde  accedebat  perversa 
aemulatio,  quia  non  considerubant  quid  iu  patribua 
maxime  imitatione  dignum  esset;  ita  fiebat  ut 
caeremoniis  veteribus  insisterent,  ac  si  tota  religio 
perfectaque  sanctitas  illis  constaret.  Hunc  errorem 
refellit  apostolus,  ac  docet  quid  in  illis  fuerit  prae- 
cipuum:  ut  intelligant  posteri  quomodo  vere  futuri 
sint  illorum  similes.  Ergo  meminerimus  hunc  esse 
statum  et  quasi  cardinem,  in  quo  versatur  oratio 
apostoii.  Fatres  quicunque  ab  iuitio  mundi  Deo 
probati  fuerunt,  non  aliter  quam  fide  illi  fuisse  con- 
iunctos:  ut  sciant  ludaei  sola  fide  se  coUigari  cum 
patribus  in  sanctam  unitatem :  simul  vero  atque  a 
fide  discesserint,  se  abdicari  ab  ecclesia,  nec  iam 
legitimos  esae  Abrahae  filios,  sed  degeneres  ac 
spurios. 

3.  Fide  intelligimus.  Optima  proximae  senten- 
tiae  haec  probatio  est.  Nihil  enim  a  brutis  ani- 
malibus  differimus,  si  non  tenemus  mundum  a  Deo 
esse  conditum.  Quorsum  enim  ratione  ac  intellectu 
praediti  sunt  homines,  nisi  ut  creatorem  suum  agnos- 
cant?  Atqui  sola  fide  percipimus  mundum  esse  a 
Deo  creatum.    Ergo  nihil  mirum  si  fides  in  patri- 


145 


OAPUT  XI. 


146 


bus  cmineat  prao  aliis  virtutibus.  Vorum  iiic  quaeri 
potost  cur  fide  intelligi  assorat  apostoiuB  quod  in- 
fideies  ipsi  cognoscunt.  Nam  impios  etiam  cogit 
coeli  ac  terrae  adspectus,  ut  opificem  aliquem  agnos- 
cant.  Atque  hinc  Paulus  reos  ingratitudinis  omnes 
peragit:  quia  postquam  Deum  cognoverint,  debitum 
illi  honorem  non  tribuant  (Rom.  1,  21).  Et  certe 
non  ita  semper  viguisset  inter  omnes  populos  reli- 
gio,  nisi  hac  persuasione  occupatae  fuissent  homi- 
Dum  mentes,  Deum  esse  mundi  conditorem.  Vide- 
tur  itaque  extra  fidem  locum  habere  haec  cognitio 
quam  apostolus  in  fide  includit.  Respondeo,  ali- 
quam  semper  fuisse  eiusmodi  opinionem  inter  gentes 
quod  mundus  a  Deo  esset  conditus,  sed  evanidam. 
Simul  enim  ac  Deum  aliquem  imaginati  sunt,  mox 
ovanescunt  in  suis  cogitationibus,  ut  umbrani  in- 
certi  numinis  palpent  in  tenebris  potius,  quam  verum 
Deum  teneant.  Praeterea  quum  fluxa  tantum  sit 
opinio  quae  in  eorum  mentibus  volitat,  procul  distat 
ab  intelligentia.  Adde  quod  in  mundo  gubernando 
regnum  fortunae  assignant:  providentiao  Dei,  quae 
Bola  est  moderatrix,  nulla  mentio.  Caecutiunt  ita- 
que  hominum  mentes  ad  hanc  naturae  lucem  quae 
in  creaturis  omnibus  refulget,  donec  irradiatae  a 
spiritu  Dei  fide  intelligere  incipiant  quod  alioqui 
nunquam  caperent.  Quare  verissime  apostolus,  qui 
talem  fidei  intelligentiam  adscribit:  nam  fideles  non 
tantum  leviter  opinantur  Deum  esse  mundi  archi- 
tectum,  sed  persuasionem  penitus  animis  infixam 
habent,  ac  verum  Deum  intuentur.  Deinde  poten- 
tiam  verbis  eius  apprehendunt,  non  quae  se  ad 
momentum  in  creaudo  mundo  ostenderit,  sed  quae 
perpetuo  in  eius  conservatione  se  proferat:  nec 
potentiae  modo  sensum  concipiunt,  sed  bonitatis  et 
sapientiae  et  aequitatis:  unde  ad  Dei  cultum,  amo- 
rem,  ac  reverentiam  incitantur. 

Ut  non  apparentium.  In  hoc  membro  halluci- 
nati  sunt,  meo  iudicio,  omnes  interpretes.  Etinc 
autem  natus  est  error  quod  praepositionem  Ix  se- 
parant  a  participio  ^atvojievwv.  Ita  exponunt,  Ut 
fierent  visibilia  ex  non  apparentibus.  Atqui  ex  his 
verbis  vix  ullus  sensus  elici  potest:  saltem  nisi 
valde  ieiunus.  Deinde  orationis  contextus  hoc  non 
patitur.  Dicendum  enim  erat,  ix  |irj  cpatvofiEVWv. 
Alia  autem  apud  apostolum  est  series.  Quare 
aliter,  si  quis  verbum  e  verbo  transferre  velit, 
non  potest  hoc  membrum  exponi  quam  sie:  Ut  non 
apparentium  fierent  visa,  hoc  est  spectacula:  ut 
praepositio  ex  sit  composita  cum  participio.  Conti- 
nent  porro  haec  verba  optimam  doctrinam:  quod  in 
hoc  mundo  conspicuam  habeamus  Dei  imaginem. 
Adeoque  idem  hoc  loco  docet  apostolus  noster  quod 
Paulus  ad  Romanos  capitc  1,  20,  quum  tradit  in- 
visibilia  Dei  nobis  patefieri  ex  mundi  creationo, 
dum  in  operibus  cernuntur.  Aeternac  enim  suao 
sapientiac,     bonitati,     potentiae    Deus    luculentum 

Calvini  opera.    Vol.  LV. 


testimonium  reddit  in  tota  mundi  architectura:  et 
quum  in  so  sit  invisibilis,  nobis  quodammodo  in 
suis  operibus  apparet.  Quaro  eleganter  mundus 
divinitatis  specuium  nominatur:  non  quod  satis  sit 
hominibus  perspicaciae  ad  Deum  ex  mundi  adspeotu 
cognoscendum:  sed  ita  se  impiis  patefacit,  ut  excu- 
satione  careat  eorum  ignorantia.  Fideles  autem, 
quibus  oculos  dedit  in  singulis  creaturis,  velut  emi- 
cantes  gloriae  eius  scintillas  cernunt.  Certe  in 
hunc  finem  conditus  est  mundus,  ut  esset  divinae 
gloriae  theatrum. 

4.  Ficle  Ahel.  Posthae  disputabit,  quaecunque 
unquam  eximia  fuerunt  sanctorum  opera,  pretium 
suum,  dignitatem,  et  quidquid  habuerunt  praestan- 
tiae,  a  fide  mutuata  esse.  Unde  conficitur  quod 
iam  prius  dixit,  patres  sola  fide  placuisse  Deo. 
Porro  duplici  nomine  fidem  hic  commendat:  propter 
obedientiam  scilicet,  quia  nihil  nisi  ex  praescripto 
verbi  Dei  aggreditur  aut  suscipit:  deinde  quia  Dei 
promissionibus  innixa,  pretium  ac  dignitatem  operi- 
bus  ex  mera  Dei  gratia  conciliat.  Ita  quoties  in- 
culcabitur  hoc  capite  fidei  nomen,  meminerimus 
apostolum  hoc  agere  ut  ludaei  non  aliam  habeant 
fidei  regulam  quam  Dei  verbum:  deinde  ut  a  solis 
eius  promissionibus  pendeant.  Principio  dicit  hos- 
tiam  Abel  non  alia  ratione  potiorem  fuisse  quam 
fratris,  nisi  quod  fide  sanctificata  fuit:  nam  certe 
adeps  brutorum  animalium  non  ita  suaviter  olebat, 
ut  odore  suo  placare  Deum  potuerit.  Et  scriptura 
facile  ostendit  cur  Deus  gratas  habuerit  eius  hos- 
tias.  Verba  enim  Mosis  sunt:  Respexit  Deus  ad 
Abel  et  ad  munera  eius.  Ex  quibus  colligere 
promptum  est,  ideo  placuisse  eius  hostias  quia  ipse 
gratiosus  esset  Deo.  Unde  porro  illa  gratia,  nisi 
quod  habuit  cor  fide  purgatum? 

Testimonium  perhibenie.  Confirmat  quod  iam 
dixi,  nulla  a  nobis  proficisci  opera  quae  Deo  pla- 
ceant,  donec  ipsi  in  gratiam  recepti  simus.  Vel  (ut 
brevius  loquar)  nuUa  censeri  coram  Deo  iusta 
opera  nisi  iusti  hominis.  Sic  enim  rationatur,  Deus 
testimonium  muneribus  Abel  reddidit:  ergo  iustitiae 
laudem  coram  Deo  obtinet.  Utilis  est  haec  doc- 
trina,  et  eo  diligentius  notanda,  quod  non  facile 
nobis  persuadetur:  nam  in  quocunque  opare  splen- 
dor  aliquis  aS"uIget,  statim  admiratione  rapimur, 
nec  putamus  posse  a  Deo  iure  improbari.  Atqui 
Deus  qui  internara  tantum  cordis  puritatem  respi- 
cit,  non  moratur  externas  operam  larvas.  Disca- 
mus  ergo  nullum  a  nobis  prodire  rectum  opus, 
donec  iustificati  simus  coram  Deo. 

Per  ipsam  mortuus.  Hoc  etiam  fidei  fert  ac- 
ceptum,  quod  Deus  Abelem  sibi  curae  esse  testatus 
est  non  minus  post  mortem  quam  in  vita.  Nam 
quum  dicit  ipsum  clamasse  mortuum,  significat 
quod  refert  Moses,  Deum  indigna  eius  morte  fuisse 
commotum   ut   vindictam  sumeret.     Quod   ergo  vel 

10 


147 


EPI8T.  Al)  UEliKAEOS 


148 


Abel,  vcl  cius  sauguis  claniarc  dicitur,  utrumquo 
tiguratuiu  cet.  l'orro  Bingularc  .diviui  ergu  eum 
amoris  Loc  tcstimoniuui  luit ,  quod  Doua  ouram 
Labuit  niortui:  atquo  indo  patet  reputari  iuter  Dei 
sanctoe,  quorum  mors  iili  prctiosa  ost. 

5.  Fide  Enoch  translattis  est  ne  videret  mortem: 
neque  invetUus  est,  proptcrca  quod  Deus  illtim  trans- 
tulerat.  Nam  ante  translationcm  stiam  testimonium 
adeptus  erat  quod  placuisset  Deo.  6.  Sine  fidi-  atitem 
impossibile  cst  placere  Deo:  nam  qtii  ad  Deum  accc- 
dit,  ettm  crederc  oportet  qtiod  sit,  ct  quod  remunerator 
sit  iis  qtii  etim  qtiaerunt. 

5.  Fide  Enoch.  Paucos  deligit  ex  vetustissimis, 
ut  eibi  ad  Abrabani  ct  eius  posteros  transitum  fa- 
ciat.  Fidei  bcueficio  faclum  esse  docct  ut  Enoch 
translatus  fuerit.  lu  primis  vcro  tenenda  cst  causa 
cur  insolito  modo  eum  Deus  e  terra  subduxerit.  In- 
signe  hoc  fuit  specimen,  unde  omncs  cognoscerent 
quam  carus  csset  Deo.  Impictas  ct  omnes  corrup- 
teiae  ubiquc  tunc  grassabantur.  Si  vulgari  homi- 
num  more  mortuus  fuissct,  ncmini  venissot  in  men- 
tem,  ita  scrvatum  esse  Dei  providentia,  ne  contagione 
inficeretur:  sed  quum  rapitur  sine  morte,  palam  se 
ostendit  e  coelo  Dei  manus,  ut  oum  quasi  ex  in- 
cendio  eripiat.  Quare  non  vulgare  hoc  bonoris 
signum  est  quo  Deus  eum  dignatur.  Id  apostolus 
fide  consequutum  csse  affirmat.  Refert  quidcm 
Moses  iustum  huisse  hominem,  et  coram  Deo  ambu- 
lasse:  sed  quoniam  iustitia  a  fide  incipit,  merito 
hoc  fidei  tribuitur,  quod  diiectus  fuerit  Deo.  Ar- 
gutas  quaestiones,  quibue  se  curiosi  homines  torquere 
soient,  neghgere  satius  est.  Quaerunt  quid  his 
duobus  factum  fuerit,  Enoch  et  Elia.  Postea  ne 
videantur  frustra  quaesiisse,  servari  divinant  usque 
ad  ultimum  ecclesiae  tempus:  ut  tunc  repente  pro- 
deant  in  mundum.  Ad  hanc  rem  citatur  Apocalyp- 
sis  lohannis.  Hanc  aeream  philosophiam  levibus 
ingeniis  relinquamus,  quae  in  solido  stare  nequeunt. 
Nobis  sufficiat  quod  eorum  raptus  mors  quaedam 
fuerit  extraordinaria:  nec  dubitemus  quin  exuendi 
sint  mortali  et  corruptibili  carue,  ut  cum  aliis  CLristi 
membris  in  beatam  immortalitatem  renoventur. 

6.  Sine  fide  atitem.  Haec  propositio  exemplis 
omnibus,  quae  apoetolus  hoc  capite  recenset,  com- 
munis  est:  sed  qunniaui  nonnihil  obscuritatis  habet, 
operae  pretium  est  eius  sensum  propius  excutere. 
Nemo  autem  nobis  melior  erit  interpres,  quam  is 
ipse  qui  loquitur.  Itaque  probatio  quam  continuo 
post  subiicit,  nobis  vice  expositionis  esse  potcst. 
Haec  inquam  ratio  est  cur  citra  fidem  nuUus  Deo 
placeat:  quia  nullus  ad  Deum  unquam  accedet  nisi 
qui  credet  Deum  esse,  et  statuet  remuneratorem 
esse  omnibus  qui  eum  quaerunt.  Si  accessus  ad 
Deum  non  patet  nisi  fide,  sequitur,  extra  illam 
exosos   Deo    esse    omnes.      Primum    hinc    ostendit 


apostohis  quo  modo  gratiam  nobis  conciliot  fides: 
uompo  quia  nobis  ad  colendum  vcrum  Deum  ma- 
gistra  cst.  Dcindc  quia  nos  de  cius  voluntate  cer- 
tiorcs  reddit,  no  frustra  nobis  videamur  oum  quaorere. 
Haec  duo  membra  non  lovitcr  praetorouuda  sunt: 
ncmpo  ut  ipsum  essc  Deum  crcdamus:  secundo,  ut 
porsuasi  simus,  non  frustra  ipsum  a  nobis  quaeri. 
Videtur  quidom  nihil  hic  magnum  dici,  quum  pos- 
tulat  apostolus  ut  crcdamus  esse  Deum.  Verum  si 
propiuB  attendas,  reperios  huberem  hic  ac  recon- 
ditam  sublimemque  doctrinam  contineri.  Tametsi 
enim  Deum  esse,  extra  controversiam  ab  omnibus 
foro  ponitur:  uisi  tamen  nos  Dominus  in  firma  sui 
cognitione  rctineat,  subindo  obrepunt  variae  dubi- 
tationes  quae  totum  divinitatis  sensum  excutiaot. 
Ad  hanc  certo  vanitatem  propeusum  cst  Louiiuis 
ingenium,  ut  facile  Doum  obliviscatur.  Quamquam 
non  hoc  tantum  vult  apostolus,  ut  certo  persuasum 
habeant  homines  esse  aliquem  Deum:  sed  hoc  de 
vero  Deo  praedicat.  Non  sulficiet  inquam  si  quem- 
libet  apprehendas  Deum ,  nisi  discernas  quisnam 
verus  sit  Deus.  Quid  cnim  proderit  idoluni  fingere, 
cui  Dei  gloriam  transscribas?  lam  tenemus  quid 
hoc  membro  apostolus  significet.  Negat  ad  Deum 
nobis  esse  accessum,  nisi  penitus  hoc  in  animia 
nostris  infixum  habeamus,  ipsum  esse  Deum:  ne 
variis  opinionibus  huc  et  illuc  circumferamur.  Unde 
patet,  frustra  homines  in  colondo  Doo  fatigari  nisi 
rectam  viam  teneant.  Nec  vanas  modo,  sed  vitiosas 
quoque  esse  omnes  religiones,  quae  certam  Dei  no- 
titiam  coniunctam  non  habent:  quoniam  a  Dei  ac- 
cessu  prohibentur  omnes  qui  eum  ab  idolis  non 
discernunt.  Denique  nulla  est  religio  nisi  in  qua 
regnat  veritas.  Quod  si  vera  Dei  cognitio  cordibus 
nostris  insideat,  fieri  non  poterit  quin  nos  afficiat 
reverentia  et  timore.  Deus  enim  sine  maiestate 
sua  non  vere  cognoscitur.  Hinc  studium  eius  co- 
lendi,  hinc  fit  ut  ad  eum  veluti  scopum  tota  vita 
dirigatur.  Secundum  membrum  cst,  ut  persuasi 
simus  Deum  non  frustra  quaeri.  Quae  persuasio 
salutis  vitaeque  aeternae  spem  iu  se  complectitur. 
Nemo  enim,  nisi  percepto  divinae  bonitatis  sensu, 
ita  ut  salutem  ab  eo  speret,  ad  eum  quaerendum 
erit  animo  comparatus.  Fugimus  enim  vel  con- 
temnimus  Deum  ubi  nulla  salus  apparet.  Memi- 
nerimus  autem  id  credendum  esse,  non  opinandum: 
quia  impii  etiam  si  quid  tale  interdum  concipiant, 
non  tamen  ad  Deum  propterea  accedunt,  quia  non 
utuntur  firma  et  stabili  fide.  Haec  altera  est  pars 
fidei  qua  gratiam  consequimur  apud  Deum:  nempe 
dum  certo  statuimus  salutem  apud  eum  nobis  esse 
repositam.  Sed  hoc  membrum  calumnioso  multi 
depravant,  dum  inde  operum  merita  et  merendi 
fiduciam  eliciunt.  Sic  enim  ratiocinantur:  si  ideo 
fide  placemus  Deo,  quia  illum  credimus  remunera- 
torem:  ergo  fides  respectum  habet  ad  operum  merita. 


149 


CAPUT  XI. 


150 


Hic  error  non  aliter  melius  poterit  rofutari,  quam 
si  consideremus  quaerendi  modum :  neque  enim  si 
extra  viam  quie  vagetur,  Deum  quaerere  putandus 
est.  Hanc  porro  quaerendi  Doi  rationem  assignat 
Bcriptura,  ut  homo  in  se  proBtratus,  perculsusque 
aeternae  mortis  reatu,  ac  de  se  desperans,  ad 
Christum,  tanquam  unicum  salutis  asylum,  confugiat. 
Nusquam  certe  hoc  reperiemus,  afferendum  esse 
ulhim  operis  meritum  Deo  quod  nos  apud  eum  in 
gratiam  ponat.  Ergo  qui  hanc  definitionem  quae- 
rendi  Dei  probe  tenebit,  expeditus  erit  omni  diffi- 
cnltate:  quia  remuneratio  non  ad  operum  dignitatem 
vel  pretium,  sed  ad  fidem  refertur.  Ita  concidunt 
frigidae  iilae  sophistarum  glossae:  per  fidem  place- 
mus  Deo,  quia  merendo  intentionem  habemus  pla- 
cendi.  Longo  altius  nos  apostolus  evehere  voluit: 
nempe  ut  certo  secum  statuat  conscientia,  in  quae- 
rendo  Deo  non  irritum  esse  cursum.  Quae  certitudo 
longe  captum  nostrum  superat,  praesertim  quum  in 
se  quisque  dcscendit.  Neque  enim  hoc  in  medio 
ponendum  est,  Deum  iis  esse  remuneratorem  qui 
ipsum  quaerunt:  sed  privatim  ad  se  quisque  usum 
et  fructum  eius  doctrinae  accommodare  debet,  nempe 
ut  sciamus  nos  a  Deo  respici:  tantae  illi  curae 
salutem  esse  nostram,  ut  nobis  nunquam  sit  de- 
futurus:  preces  ab  eo  nostras  exaudiri:  illum  nobis 
perpetuum  fore  liberatorem.  Quum  vero  nihil 
horum  sine  Christo  nobis  constet,  necesse  est  ut 
semper  se  in  eum  fides  nostra  referat,  et  in  eo 
solo  haereat.  Ex  his  duobus  membris  colligere 
nunc  licet  quomodo  et  cur  impossibile  sit  hominem 
Bine  fide  placere  Deo.  Nam  omnes  nos  iure  exosos 
habet  quum  maledicti  simus  natura:  nec  vero  in 
potestate  nostra  est  remedium.  Quare  necesse  est 
ut  nos  Deus  gratia  sua  praeveniat.  Id  fit  dum 
ipsum  cognoscimus  Deum  esse,  ut  nulla  prava 
Buperstitio  nos  alio  abducat:  deinde  quum  certam 
nobis  ab  eo  salutem  promittimus.  Si  quis  pleniorem 
huius  argumenti  tractationem  desideret,  hinc  facien- 
dum  erit  exordium,  nos  frustra  tentare  omnia  et 
moliri,  nisi  in  Deum  respicimus.  Hinc  enim  unicus 
est  rectae  vitae  finis,  eius  gloriae  servire.  Id  nun- 
quam  fiet  nisi  praecedat  eius  cognitio.  Sed  haec 
tantum  fidei  dimidia  est  pars,  parumque  prodesset 
nisi  accederet  fiducia.  Ergo  tunc  demum  suis  nu- 
meris  absoluta  est  fides,  ut  gratiam  nobis  apud 
Deum  comparet,  quum  certo  confidimus,  non  frustra 
nos  ipsum  quaerere,  adeoque  certam  ab  eo  salutem 
nobis  promittimus.  Porro  nemo  nisi  excaecatus 
Buperbia,  perversoque  sui  amore  fascinatus,  Deum 
euis  meritis  remuneratorem  fore  confidet.  Ergo 
fiducia  haec,  de  qua  loquimur,  non  in  opera  neque 
in  propriam  hominis  dignitatem,  sed  in  solam  Dei 
gratiam  recumbet.  Quum  autem  Dei  gratia  non- 
nisi  in  Christo  inveniatur,  is  unus  est  in  quem 
respicere  debet  fides. 


7.  Fide  Noe ,  divinilus  admonitus  de  iis  quae 
nondum  videbantur,  veritus  apparavit  arcam  in  sa- 
lutem  domus  suae :  per  quam  condemnavit  mundum, 
ct  eius  {quae  secundum  fidem  est)  iustitiae  factus 
est  liaeres. 

7.  Fide  Noe.  Hoc  admirabile  virtutis  exemplum 
fuit,  quod  quum  totus  mundus  impunitatem  sibi 
promittens,  secure  et  licenter  delitiis  indulgeret: 
solus  Noe  vindictam  Dei,  qnae  diu  tamen  adhuc 
difi"erenda  erat,  sibi  ante  oculos  proposuit:  quod 
centum  et  viginti  annos  misere  ae  fatigavit  in 
construenda  arca:  quod  inter  tot  impiorum  sub- 
sannationes  stetit  infractus:  quod  in  totius  mundi 
interitu  se  salvum  fore  non  dubitavit,  imo  sibi 
vitam  statuit  in  sepulcro,  hoc  est  in  arca  ipsa. 
Rem  breviter  attingo:  circumstantias  per  se  quisque 
expendere  raelius  potest.  Huius  tam  praeclarae 
virtutis  laudem  apostolus  fidei  assignat.  Hactenus 
disseruit  de  patrum  fide  qui  sub  prima  mundi  aetate 
vixerunt:  haec  vero  quaedam  palingenesia  fuit,  dum 
Noe  cum  sua  familia  emersit  ex  diluvio.  Hinc 
conficitur,  omnibus  saeculis  non  aliter  homines  pro- 
batos  fuisse  Deo,  nec  quidquam  laude  dignum  edi- 
disse  quam  per  fidem.  Nunc  videamus  quid  in 
Noe  considerandum  proponat:  nempe  quod  de  fu- 
turis,  necdum  manifestis  rebus  admonitus  timuit: 
deinde  quod  construxit  arcam:  tertio  quod  mundum 
ea  structura  condemnavit :  quarto  quod  iustitiae,  quae 
secundum  fidem  est,  fuerit  haeres.  Quod  ordine 
primum  posui,  fidei  vim  maxime  exprimit.  Semper 
enim  ad  principium  illud  nos  revocat,  quod  fides 
evidentia  sit  rerum  non  apparentium.  Et  certe 
proprium  eius  est,  quae  latent,  atque  a  sensibus 
nostris  remota  sunt,  in  verbo  Dei  intueri.  Quum 
ante  vero  diluvium  post  centum  et  viginti  annos 
futurum  denuntiaretur,  primum  temporis  longitudo 
poterat  metum  demere:  deinde  res  erat  incredibilis: 
impios  interea  cernebat  secure  delitiari :  denique 
terribilis  ille  diluvii  nuntius  inane  terriculamentum 
videri  poterat.  Atqui  tantum  defert  Noe  Dei  verbo, 
ut  oculos  a  praeaenti  rerum  adspectu  advertens,  in- 
teritum,  quem  Deus  minatur,  quasi  praesentem 
timeat.  Fides  ergo,  quam  habet  verbo  Dci,  ipsum 
ad  Dei  obedientiam  format:  cuius  postea  documen- 
tum  praebet  in  fabricanda  arca.  Sed  hic  obiicitur 
quaestio,  cur  fidem  timoris  causam  faciat  apostolus, 
quum  gratiae  promissiones  potius  quam  minas  re- 
spiciat.  Qua  ratione  Paulus  evangelium,  quo  iustitia 
Dei  nobis  offertur  in  salutem,  verbum  fidei  nun- 
cupat  (Rom.  10,  8).  Improprie  ergo  dictum  hoc 
videtur,  qnod  Noe  inductus  fide  fuerit  ad  timen- 
dum.  Respondeo,  proprio  quidem  ex  promissionibus 
fidem  nasci,  in  iliis  esse  fundatam,  in  illas  collimare. 
Ideo  dicimus  Christum  esse  verum  fidei  scopum,  in 
quo  nobis  propitius  est   pater  coelestis,   et  in  quo 

10* 


161 


EPIST.  Al)  UEliKAEOS 


152 


obtjiguatao  nc  ratuu  mint  oinncs  salutis  promisBionoB. 
Neque  tanieu  id  obstat  qutiminus  tides  Doum  rospi- 
ciat,  ac  rovereuter  excipiut  quidquid  ipso  loquitur. 
Aut  si  brevius  habore  mavie,  proprium  fidoi  est 
loquentom  audiro  Doum,  ct  quidquid  ox  sacro  oius 
oro  prodit,  sine  dubitatione  amplecti.  Ita  tides 
pracoeptis  ao  minis,  non  secus  ac  gratuitis  promis- 
sionibus,  subiicitur.  Sed  quia  ncmo  unquam  ut 
dccet,  ac  quautum  satis  ost,  Dci  praeccptis  ad  pa- 
rendum  afticitur,  ncc  minis  commovetur  ad  depre- 
caDdaui  eius  iram,  nisi  qui  gratiae  promissiones 
iam  apprehendit,  ut  illum  benevolum  patrem  agno- 
soat  salutisque  autorem :  ideo  a  praecipua  parte 
evangelium  por  synecdochen  vooatur  verbum  tidei: 
et  relatio  intor  hanc  et  illud  mutua  statuitur. 
Fides  tamen  utcunque  recta  in  Dci  promissionos 
se  coulerat,  ad  minas  nihil  omnius  intenta  est  qua- 
tenus  no8  ad  Dei  timorom  ac  obsequium  erudiri 
necesse  est. 

Apparavit  arcam.  Hio  obodientia  notatur  quae 
es  fide  manavit,  tanquam  ex  fonte  aqua.  Longum 
erat  et  laboriosum  opus  structura  arcae:  quotidianis 
impiorum  ludibriis  impediri,  adeoque  millies  abrumpi 
poterat:  nec  dubium  quin  undique  sancto  viro  insul- 
taverint.  Quod  ergo  protervos  eorum  insultus  in- 
fracto  animo  sustinuit,  in  eo  prodidit  non  vulgare 
obsequendi  .studium.  Sed  unde  id  quod  tam  con- 
etanter  obedivit  Deo,  nisi  quod  in  promissione,  quae 
spem  illi  salutis  dabat,  prius  acquievit,  et  in  hac 
fiducia  perstitit  usquc  ad  extremum?  Neque  enim 
ad  subeundas  sponte  tot  molestias  fuisset  animatus, 
nec  tot  obstaculis  vincendis  par  fuisset,  nec  tamdiu 
firmus  stetisset  in  suo  instituto,  nisi  praeunte  fiducia. 
Sola  igitur  fides  obedientiae  magistra  est.  Unde 
exadverso  coUigere  licet,  incredulitatem  nobis  ob- 
stare  quominus  Deo  pareamus.  Atque  hodie  hor- 
rendum  in  modum  hac  in  parte  se  prodit  mundi 
incredulitas,  quod  tam  pauci  Deo  sint  obsequentes. 

Per  quam  damnavit  mundum.  Durum  esset  ad 
Noe  salutem  referre  quod  mundum  damnaverit:  de 
fide  intelligi  contextus  vix  patitur.  Ergo  de  arca 
intelligamus.  Duplici  autem  uomine  dicitur  mun- 
dum  per  arcam  damnasse.  Nam  quod  in  ea  con- 
struenda  tamdiu  occupatus  fuit,  id  excusationem 
reprobis  abstulit:  et  eventus,  quisequutus  est,  iustum 
mundi  exitium  comprobavit.  Cur  enim  arca  salu- 
tis  custodia  fuit  uni  familiae,  nisi  quod  viro  iusto 
parcit  ira  Domini,  ne  una  cum  impiis  pereat?  Ergo 
nisi  reliquus  superfuisset,  non  tam  conspicua  esset 
mundi  damnatio.  Quod  ergo  Dei  mandato  obtem- 
perat  Noe,  mundi  contumaciam  suo  exemplo  dam- 
nat:  quod  mirabihter  eripitur  ex  media  morte,  id 
documento  est,  iuste  perire  totum  mundum,  quem 
proculdubio  servaret  Deus,  nisi  indignus  esset 
salute. 

Quae  secundum  ftdem  est,   iustitiae.     Hoc   ulti- 


mum  est  quod  observandum  admonot  apostolus  iu 
persona  Noo.  Mosos  rofcrt  illum  fuisso  iustum. 
Causam  ae  radicom  huius  iustitiao  fidom  fuisse  quia 
illo  historice  non  refort,  ex  ro  ipsa  apostolus  testa- 
tur.  Quod  non  idoo  tantum  vcrum  cst  quia  nemo 
unquam  se  Deo  in  ob.scquium  sincero  addit,  nisi 
qui  paternao  cius  benovolcntiac  promissionibus  fretus 
'  acceptam  illi  suam  vitam  foro  confidit:  sed  quia 
nullius  quamlibot  Baucti  hominis  vita,  quum  ad  Dci 
regulam  exigitur,  placero  siue  vcuia  potost.  Ergo 
neoease  est  ut  in  fidem  iustitia  recumbat. 

8.  Fide  Alraham,  quum  vocatus  esset,  obedivil  ut 
exiret  in  locum  quem  accepturus  erat  in  haereditatem: 
et  exivit  nesciens  quo  vmiret.  9.  Fide  percgriiiatus 
est  in  terra  promissa  quasi  aliena:  in  taheruaculis 
hahitans  cum  Isaac  et  lacoh  cohaeredihus  eiusdem 
promissionis.  10.  Exspectahat  cnim  civitatem  haben- 
tem  fundamenta,  cuius  architectus  et  opifex  est  Deus. 
11.  Fide  et  ipsa  Sara  facultatem  ad  conceplionem 
seminis  accepit,  et  praeter  tempus  aetatis  peperit: 
quia  fidelem  existimavit  eum  qui  promiserat.  12.  Prop- 
terea  etiam  ex  uno  geniti  sunt,  et  quidem  emortuo, 
multitudine  tanquani  astra  coeli,  et  quasi  arena  quae 
est  iuxta  marginem  maris  innumerabilis. 

8.  Fidc  Abraham.  lam  ad  ipsum  Abraham 
descendit,  qui  praecipuus  est  in  terris  ecclesiae  Dei 
pater:  et  cuius  nomiue  gioriabantur  ludaei,  quasi 
hoc  solo  titulo  exempti  essent  a  communi  hominum 
ordine,  quia  erant  sancta  Abrahae  progonies.  Quid 
autem  potissimum  habere  debeant  admonet,  ut  re- 
putentur  inter  Abrahae  filios:  atque  ita  eos  ad 
fidem  revocat,  quia  nihil  habuerit  eximium  ipse 
Abraham  quod  non  ex  fide  processerit.  Principio 
docet,  fidem  fuisse  causam  cur  statim  paruerit  Deo 
quum  iussns  esset  ex  patria  migrare:  deinde  eadem 
fide  fuisse  lactum  ut  constanter  in  vocatione  sua  ad 
finem  usque  pergeret.  His  duobus  testimoniis  lu- 
culente  comprobata  fuit  Abrahae  fides,  obsequendi 
promptitudine  et  pergendi  constautia. 

Quum  vocatus  esset.  Vetus  interpres  et  Eras- 
mus  ad  nomen  referunt:  quod  nimis  dilutum  est  et 
frigidum.  Ego  potius  de  oraculo  interpretor  quo 
evocatus  fuit  extra  patriam.  Ita  enim  sibi  volun- 
tarium  exilium  sponte  indixit,  ut  tamen  nihil  fecerit 
nisi  Dei  mandato.  Et  certe  hoc  unum  est  ex  fidei 
principiis,  ne  pedem  moveamus  nisi  viam  uobis 
praemonstret  Dei  verbum,  ac  instar  lucernae  nobis 
praeluceat,  quemadmodum  inquit  David  (Psal.  119, 
105).  Quare  hoc  observare  discamus  tota  vita,  ne 
quid  aggrediamur  nisi  vocante  Deo. 

Ut  exiref  in  locum.  Ad  mandatum  accessit 
promissio,  quod  terram  illi  daturus  esset  Deus  in 
haereditatem.  Hanc  promissionem  extemplo  am- 
plectitur,  nec  aliter  festiuat  quam  si  in  possessionem 


153 


CAPDT  XI. 


154 


simul  mittendus  essot.  Hoc  rarum  eat  fidei  experi- 
mentum,  relinqucre  quod  sub  manu  est,  et 
quae  procul  sunt  et  nobis  iucognita,  quaeramus. 
Nam  quum  Deus  illum  migrare  iubet,  non  designat 
locum  in  quo  velit  eum  degere:  sed  suspensum  per- 
plexumque  aninii  relinquit.  Veni,  inquit,  in  locum 
quem  monstrabo  tibi.  Quorsum  loci  notationem 
diflPert,  nisi  ut  magis  ac  magis  exerceatur  eius  fides? 
Et  poterat  natalis  soli  amor  non  modo  retardare 
Abrahae  alacritatem,  sed  prorsus  tenere  ligatum  eius 
animum,  ne  domo  exiret.  Non  vulgaris  ergo  fuit 
eius  fides,  quae  ita  omnibus  abruptis  impedimentis 
eum  rapuit  quo  Dominus  vocabat. 

9.  Fide  peregrinatus  est.  Hoc  est  secundum 
membrum:  quod  terram  ingressus,  vix  tanquam 
alienigena  et  inquilinus  excipitur.  Ubi  illa  haere- 
ditas  quam  speraverat?  Protinus  certe  in  mentem 
illi  venire  potuit,  se  fuisse  a  Deo  delusum :  maior 
etiam  illa  frustrationis  epecies  quam  apostolus  omit- 
tit,  quod  paulo  post  eum  inde  fames  expellit,  quod 
secnndo  etiam  cogitur  fugere  in  terram  Gerar. 
Sed  apostolus  satis  habuit  uno  verbo  commendare 
eiuB  perseverantiam,  quum  dixit  fuisse  inquilinum 
terrae  promissae :  nam  inquilini  conditio  promissioni 
erat  contraria.  Quod  ergo  fortiter  hanc  tenta- 
tionem  sustinuit  Abraham,  insignis  rirtus  fuit:  sed 
quae  prodiit  ex  sola  fide. 

Oum  Isaac  et  lacob.  Non  significat  sub  iisdem 
tabernaculis  vel  eodem  tempore  eos  habitasse,  sed 
eomites  Abrahae  adiungit  filium  et  nepotem,  quia 
peregrinati  fuerint  in  haereditate  sibi  promissa, 
neque  tamen  defecerint,  utcunque  in  longum  tempus 
ipsos  Deus  extraheret.  Nam  quo  longior  fuit  mora, 
eo  magis  crevit  tentatio:  nisi  opposito  fidei  clypeo 
omnes  dubitationem  insultus  repulissent. 

10.  Exspectabant  enim.  Reddit  causam  cur 
fidei  adscribat  eorum  tolerantiam:  nempe  quia  iu 
coelum  respicerent.  Hoc  vero  fuit  videre  quae  non 
videntur.  Quamquam  enim  hoc  iam  magnum  erat, 
de  terrae  possessione  fidem  sibi  a  Deo  datam  fovere 
m  animis,  donec  post  aliquot  saecula  res  ipsa  exhi- 
berotur:  tamen  quum  ne  illic  quidem  subsidunt,  sed 
penetrant  usque  in  coelum,  in  eo  luculentius  fidem 
suam  demonstrant.  Coelum  vocat  urbem  fun- 
datam,  cuius  status  perpetuus  est:  quum  in  mundo 
nihil  eit  nisi  fiuidum  et  caducum.  Hoc  autem  ab- 
surdum  videri  posset,  quod  Deum  facit  coeli  condi- 
torem,  quasi  non  terram  quoque  creaverit.  Respon- 
deo,  quia  in  terrenis  structuris  ad  materiem  accedunt 
hominum  manus,  illis  Dei  opificium  non  inepte 
opponi.  Quidquid  autem  ab  hominibus  construitur, 
autores  suos  ipsa  instabilitate  refert:  sicuti  coelestis 
vitae  perpetuitas  Dei  conditoris  naturae  convenit. 
EiuB  porro  exspectatione  sublevari  omne  taedium 
docet  apostolus,  ne  unquam  Deum  sequendo  fati- 
gemur. 


11.  Fide  et  ipsa  Sara.  Ut  sibi  non  minus 
quam  viris  mulieres  hanc  doctrinam  communem  esse 
intelligant,  Sarae  exemplum  adducit:  quam  ideo 
prae  aliis  nominat,  quod  omnium  fidelium  sit  matef. 
Sed  mirum  est  commendari  eius  fidem  quae  incre- 
dulitatis  palam  arguitur:  quia  angeli  vocem  veiut 
fabulosam  rideat.  Neque  enim  admirationis  risus 
ille  fuit:  alioqui  uon  tam  severe  reprehonsa  fnisset 
ab  angelo.  Fatondum  est  diffidontia  mixtam  fuisse 
eius  fidem:  sed  quoniam  monita  diffidentiam  suam 
corrigit,  nihilominus  agnoscitur  a  Deo  et  laudatur 
eius  fides.  Quod  ergo  initio  rciicit  quasi  incredibile, 
simulatque  audit  ex  ore  Dei  profectum,  obedienter 
recipit.  Atque  hinc  utilem  doctrinam  colligimus: 
quod  etiam  siqua  in  parte  vacillet  aut  claudicet 
fides  nostra,  non  desinit  probari  Deo,  modo  ne 
diffidentiae  nostrae  indulgeamus.  Summa  autem 
est,  miraculum  quod  tunc  edidit  Deus  quum  Isaac 
genitus  fuit,  fructum  fidei  Abrahae  et  uxoris  fuisse 
qua  Dei  virtutem  apprehenderunt. 

Quia  fidelem.  Diligenter  notandae  sunt  istae 
rationes,  quae  vim  naturamque  fidei  exprimunt.  Si 
quis  tantum  audiat  Saram  fide  peperisse  nondum 
quid  hoc  sibi  velit  assequetur:  sed  haec  expositio 
quam  apostolus  attexuit,  toUit  omnem  difficultatem. 
Hanc  enim  fuisse  Sarae  fidem  pi'aedicat,  quod  ve- 
racem  iudicavit  Deum,  idque  in  suis  promissionibus. 
Cuius  sententiae  duo  sunt  membra.  Primum  euim 
hinc  docemur,  nuUam  absque  verbo  Dei  esse  fidem: 
quia  de  eius  veritate  persuasi  uon  erimus  donec 
loquutus  sit.  Quod  unum  abunde  valet  ad  refu- 
tandum  sophistarum  commentum  de  fide  implicita: 
semper  enim  tenenda  est  mutua  inter  verbum  Dei 
et  fidem  nostram  relatio.  Sed  quia  in  Dei  bene- 
volentia  praecipue  (ut  iam  dictum  est)  fundatur 
fides,  ideo  non  quodlibet  verbum,  quamvis  profectum 
ex  eius  ore,  sufficeret:  sed  requiritur  promisaio 
gratiae  testis.  Quamobrem  dicitur  Sara  veracem 
iudicasse  Deum  qui  promiserat.  Haec  inquam  vera 
est  fides,  quae  et  Deum  loquentem  audit  et  pro- 
missione  eius  nititur. 

12.  Ex  uno  geniti  sunt.  ludaeos  etiam  nunc 
admonet,  fide  esse  factum  ut  sint  Abrahae  soboles. 
Erat  enim  iam  quasi  semimortuus  Abrabam:  Sara 
uxor,  quae  in  flore  aetatis  sterilis  fuerat,  iam  senio 
efi^oeta.  Citius  ergo  oleum  ex  lapide  fluere  debe- 
bat,  quam  ex  ilhs  prodire  aliquis  populus.  Atqui 
innumera  multitudo  nascitur.  Si  nunc  origine  sua 
superbiunt  ludaei,  causam  attendant.  Certe  quid- 
quid  sunt,  fidei  Abrahae  et  Sarae  tribuendum  est. 
Unde  sequitur,  non  aliter  quam  fide  retinere  ac 
tueri  poBse  ipsos  quem  consequuti  sunt  statum. 

13.  Secundum  fulem  mortui  sunt  isti  omnes  mn 
acceptis  promissionihus:  sed  quum  procul  eas  vidis- 
sent,  et  credidissent,  et  salutassent,  ei  confessi  essent 


IflO 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


156 


quod  hospiks  et  pcrcgrini  erant  super  lcrram.  14.  Sane 
(jeu  haec  dicunt,  ostcndutU  sc  patriam  inquirere.  15.  Et 
si  ijuidetn  ilUus  meminissc^it  a  qua  cxierant,  habcbani 
tempus  revcrtcndi:  16.  nunc  vero  meliorem  apjjetunt, 
id  est  coelestem.  Quarc  non  crubescit  Deus,  vocari 
Deus  ipsorum:  paravit  etiim  illis  dvitatem. 

13.  Sccundum  fidcm.  Comparatione  amplificat 
lidem  patriarcharuiu :  quia  quum  Dei  promisBionos 
tantum  libaseont,  tanquam  illarum  dulcodine  satiati, 
quidquid  in  mundo  erat  spreverunt:  nec  unquam 
illarum  gustum,  quantumvis  tcnuem,  obliti  sunt  vel 
in  vita  Tol  in  morto.  Quamquam  particula,  Secun- 
dum  fidem,  bifariam  exponitur.  Quidam  simpli- 
citer  intelligunt,  socundum  fidem  osae  mortuos,  quia 
in  hac  vita  nunquam  promissis  bonis  potiti  sint. 
Sicuti  hodio  quoque  sub  spe  nobis  abscondita  est 
salus.  Ego  tamen  iis  potius  assontior,  qui  hic  no- 
tari  inter  nos  ot  patres  discrimen  putant:  atque  ita 
expono :  Quum  Deus  gratiam,  quae  in  nos  large 
cifusa  est,  patribus  duntaxat  gustandam  praebuorit, 
quum  eminus  illis  ostenderit  obscuram  Christi  ima- 
gincm,  qui  nunc  se  conspiciendum  quasi  sub  oculos 
nostros  ofFert:  tamen  acquieverunt,  nec  unquam  ex- 
ciderunt  a  sua  fide:  quanto  nobis  hodie  amplior 
datur  perseverandi  materia?  Si  doficimus,  bis  sumus 
inexcusabiles.  Haec  orgo  circumstantia  plurimum 
auget,  quod  procul  intuiti  sunt  patres  spirituale 
Christj  regnum,  cuius  hodie  tam  propinquus  est  ad- 
spectus:  quod  procul  salutarunt  promissiones,  quae 
tam  familiariter  nobiscum  habitant.  Nam  si  illi 
nihilominus  ad  mortem  usquc  sustinuerunt:  quantae 
nunc  ignaviae  erit  fatigari  credendo,  quum  Dominus 
tot  adminiculis  nos  fulciat?  Si  quis  obiiciat,  non 
potuisse  eos  credere  nisi  acceptis  promissionibus,  in 
quibus  necessario  fundanda  est  fides:  respondeo,  hoc 
per  comparationem  dici.  Procul  enim  ab  hoc  gradu 
abfuerunt,  in  quem  nos  Deus  evexit.  Proinde  tam- 
etsi  eadem  illi  salus  fuit  promissa,  promissionum 
tamen  claritatem,  qua  sub  Christi  regno  fruimur, 
non  habebant:  sed  contenti  fuerunt  eam  procul 
adspicere. 

Et  confessi  quod  liospites.  Hoc  lacob  confitetur 
quum  Pharaoni  respondet  tempus  peregrinationis 
suae  breve  fuisse  prae  tempore  peregrinationis  pa- 
trum  suorum,  plenumque  multis  aerumnis,  Genes. 
47,  9.  Si  lacob  peregrinum  se  agnoscit  in  ea  terra, 
quae  illi  in  perpetuam  haereditatem  promissa  erat: 
satig  patet,  minime  in  mundo  fuisse  defixum,  sed 
mentem  supra  coelos  extulisse.  Ideo  infert  aposto- 
lus,  patree,  ita  loquendo,  palam  ostendisse  sibi  esse 
meliorem  in  coelo  patriam:  nam  si  hic  peregrinan- 
tur,  alibi  patria  est  ac  fixa  sedes.  Quod  si  illi  inter 
obscuras  nubes  in  coelestem  patriam  animis  evola- 
Tunt,  quid  hodie  nobis  agendum  est?  Quibus  e 
coelo  conspicuam  manum  Christus  porrigit,    ut  nos 


secum  attollat?  Si  illos  non  dctinuit  tcrra  Chanaan, 
quanto  magis  expediti  ossc  dobeinus,  quibus  nulla 
ostenditur  ccrta  statio  in  mundo? 

15.  Si  quidem  illius  mcminissent.  Praevenit  ob- 
iectionom  quae  contra  opponi  poterat:  nempe  illos 
fuissc  alicnigenas,  qui  patriam  rcliquissent.  Excipit 
apostolus,  quum  sc  pcrogrinos  vocabant,  de  Meso- 
potamia  non  cogitassc:  quia  si  cius  tacti  fuissent 
desiderio,  intogrum  iliis  erat  co  reverti.  Atqui 
sponto  ab  ea  exsulant,  imo  cam  abnegant,  quasi 
nihil  ad  so  pertineat.  Aliam  igitur  patriam  do- 
signant,  quae  sit  oxtra  mundum. 

16.  Quare  non  erubescit.  Reepicit  ad  illam  sen- 
tentiam:  Ego  sum  Deus  Abrahae,  Deus  Isaac,  et 
Dous  laoob.  Rarus  hic  honor,  quum  Dominus  se 
hominum  nominibus  insignit,  et  hac  vcluti  nota 
discerni  vult  ab  idolis.  Hanc  quoque  praerogativam 
apostoluB  fido  niti  docet:  quia  quum  sancti  Patrea 
ad  coelestem  patriam  adspiraverint,  Dous  vicisaim 
Buorum  civium  ordine  illos  censeat.  Sed  hinc  col- 
ligendum  est,  nobis  inter  filios  Dei  locum  non  fore, 
nisi  mundo  renuntiomus:  nec  fore  nobis  in  coelo 
haereditatem,  nisi  peregrinemur  in  torra.  Caeterum 
apostolus  ex  verbis  illis,  Ego  sum  Deus  Abrahae, 
Isaac  ct  lacob,  iure  colligit  ipsos  esse  coeli  haeredes: 
quoniam  qui  sic  loquitur,  non  Deus  est  mortuorum, 
sed  vivorum. 

17.  Fide  Abraliam  ohtulit  Isaac,  quum  ientatus 
esset:  ac  unigenitum  obiulit,  quum  promissiones  acce- 
pisset:  18.  ad  quem  dictum  erat,  In  Isaac  vocabitur 
tibi  semen :  19.  quum  reputasset  Deum  etiam  ex  mor- 
tuis  posse  suscUare.  Unde  eum  quoque  in  similitu- 
dine  recuperavit.  20.  Fide  Isaac  de  fuiuris  benedixit 
lacob  et  Esau.  21.  Fide  lacob  moriens  singulos  filios 
loseph  benedixit,  et  adoravit  ad  summitatem  virga^ 
eius.  22.  Fide  loseph  moriens  de  exitu  filiorum  Is- 
rael  meminit,  et  de  ossibus  suis  mandavit. 

17.  Fide  Abraliam.  Prosequitur  quod  de  Abra- 
ham  restabat.  Refert  enim  filii  immolationem.  Eat 
autem  hoc  tam  singulare  virtutis  exemplum,  ut  vix 
aliud  simile  reperire  liceat.  Ideo  amplificandi  causa 
addit,  Quum  tentatus  esset.  lam  multis  qui- 
dem  experimentis  ostenderat  Abraham  qualis  esaet. 
Hanc  tamen  probationem,  sicut  reliquis  omnibua 
longe  exoellit,  ita  apostolus  prae  omnibus  vult  aesti- 
mari.  Perinde  ergo  hoc  valet  ac  ai  dixisset :  Summa 
Abrahae  virtua  fuit  filii  immolatio,  quia  tunc  ma- 
xime  Deus  probasse  eum  dicitur.  Atqui  hoc  opua 
ex  fide  manavit.  Ergo  nihil  habuit  Abraham  fide 
praestantius,  quae  tam  praeclarum  fructum  edidit. 
Verbum  tentationis  nihil  quam  probationem  si- 
gnificat.  Quod  lacobus  (1,  13)  negat  nos  a  Deo 
tentari,  alium  sensum  habet:  nempe  quod  nos  ad 
malum  non  sollicitet.    Hoc  enim  vere  fieri  testatur 


157 


CAPUT  XI. 


158 


ab  iiniuscniusquo  concupiaccutia :  noque  tamen  in- 
terea  negat  quin  experimentum  capiat  Deue  nostrao 
integritatis  et  obedientiae.  Quamquam  non  ita  nos 
explorat  Deus,  quasi  alias  ignoret  quid  in  corde 
nostro  lateat.  Nulla  inquam  probationc  indiget 
Deu8,  ut  nos  cognoscere  incipiat:  sed  quum  in  lucem 
nos  producit  ut  operibus  palam  testemur  quod  anto 
absconditum  erat,  dicitur  nos  experiri  aut  probare : 
deinde  quod  re  ipsa  palam  fit,  Deo  innotescere  di- 
citur.  Haec  enim  satis  familiaris  est  ac  trequens 
scripturae  loquutio,  ut  qnod  in  homines  competit, 
Deus  in  se  transferat.  Immolatio  Isaac  ab  animi 
affectu  censetur:  quia  per  Abrabam  non  stetit  quo- 
minus  quod  fibi  mandatum  erat,  perageret.  Haec 
voluntas  obsequendi  perinde  valet  ac  si  immolasset 
filium. 

Ac  unigenituni  obtulit.  Hic  circumstantiis  no- 
tare  voluit  quanta  fuerit  et  quam  acris  probatio 
Abrahae.  Quamquam  aliae  etiam  ex  Mosis  histo- 
ria  petendae  sunt,  quae  eodem  pertinent.  lubetur 
Abraham  accipere  filium  suum,  unigenitum  auum 
et  sibi  dilectum  Isaac,  ducere  in  locum  qui  postea 
monstrandus  erat,  ibique  manu  propria  eum  mac- 
tare.  Blandas  illas  appellationes  data  opera  con- 
gerit  Deus,  ut  intimum  sancti  viri  cor  perfodiat  to- 
tidem  vulneribus.  Deinde  quo  magis  eum  excruciet, 
iubet  eum  conficere  iter  tridui.  Quam  acre  illi  tor- 
menlum  fuisse  putamus,  quod  filium  semper  habet 
in  conspectu,  quem  iam  cruentae  neci  destinavit? 
Quum  ad  locum  ventum  est,  novo  adhuc  vulnere 
pectus  eius  Isaac  transfigit,  dum  interrogat  ubinam 
sit  hostia.  Quaelibet  mors  filii  nimium  acerba  fuis- 
set:  mors  sanguinaria  maiorem  habuisset  luctum: 
quod  autem  sua  eum  manu  iubetur  mactare,  id  vero 
atrocius  est,  quam  ut  paterno  animo  sit  tolerabile. 
Millies  exanimari  potuit,  nisi  fides  cor  eius  extra 
mundum  sustulisset.  Ergo  non  abs  re  commemorat 
apostolus  tunc  fuisse  tentatum.  Quaeritur  tamen 
cur  Isaac  unigenitus  vocetur,  quum  ante  eum  ge- 
nitus  esset  Ismael,  qui  adhuc  superstes  erat.  Res- 
pondeo,  quum  Dei  oraculo  abdicatus  esset  ex  fami- 
lia,  quasi  instar  mortui  fuisse  habitum:  ut  salteni 
inter  filios  Abrahae  locum  non  teneret. 

Quutn  promissiones  accepisset.  Quaecunque  hac- 
tenus  retulimus,  utcunque  animum  Abrahae  penitus 
vulneraverint,  prae  hac  tamen  tentatione  quasi  leves 
punctiones  fuerant,  quod  acceptis  promissionibus 
iubetur  filium  suum  Isaac  interficere.  Omnes  enim 
promissiones  in  hac  fundatae  erant:  In  Isaac  voca- 
bitur  tibi  semen  :  quoniam  hac  sublata,  nuUa  spes 
benedictionis  aut  gratiae  reliqua  fiebat.  Hic  nihil 
terrenum  veniebat  in  quaestionom:  sed  aeterna 
Abrahae  salus,  imo  totius  mundi.  Quantis  angus- 
tiis  districtum  fuisse  putamue  sanctum  hominem, 
quum  illi  in  mentem  veniret,  in  filii  persona  spem 
aeternae  vitae  exstingui?  et  tamen   fide  supra  has 


cogitationes  omergit,  ut  quod  iussus  ost  exsequatur. 
8i  haec  admirabilis  fuit  virtus,  per  tot  ac  tam  ar- 
dua  obstacula  eluctari:  morito  summam  laudem 
babet  fides,  quae  sola  fecit  ut  invictus  Abrahum 
perstaret.  Sed  hic  exoritur  non  parva  difficultas: 
quomodo  laudetur  Abrahae  fides,  dum  a  promiesione 
diecedit.  Nam  sicuti  ex  fide  obedientia,  ita  ex  pro- 
missione  fides  nascitur.  Ubi  ergo  promissione  dos- 
tituitur  Abraham,  concidat  eius  fides  neceese  est. 
Porro  mors  Isaac,  ut  iam  dictum  est,  omnium  pro- 
missionum  quidam  veluti  interitus  fuit:  neque  enim 
quasi  unus  aliquis  ex  vulgo  hominum  consideran- 
dus  est  leaac,  sed  qui  inclusum  in  se  Christum 
habet.  Hanc  quaestionom,  quae  difficilis  alioqui  ad 
solvendum  esset,  oxpedit  apostolus,  quum  mox  sub- 
iicit,  Abraham  tribuisse  hoc  honoris  Deo,  quod  filium 
posset  ex  mortuis  excitare,  Ergo  datam  sibi  pro- 
missionem  non  abiicit:  sed  vim  eius  ac  veritatem 
extra  filii  vitam  extendit,  quia  Dei  potentiam  tam 
angustis  finibus  non  limitat,  ut  mortuo  Isaac  vel 
alligata  sit  vol  exstincta.  Hoc  modo  promissionem 
retinuit,  quia  Dei  potentiam  non  affixit  vitae  Isaac : 
sed  persuasum  habuit,  in  eius  mortui  cineribus  uon 
minus  quam  in  vivo  et  spirante  fore  efficacem. 

19.  Utide  eum  quogue.  Ac  si  diceret:  Neque 
haec  spes  frustrata  est  Abrahamum,  quia  haec  quae- 
dam  resurrectiouis  fuit  species,  quod  subito  liberatua 
fuit  ex  media  morte.  Nomen  parabolae  quod  hic 
ponitur,  varie  exponunt  interprotes.  Ego  simpliciter 
accipio  pro  similitudinis  nota.  Tametsi  enim  vere 
non  resurrexit  Isaac,  quodammodo  tamen  videtur 
resurrexisse  quuru  reponte  ac  mirabiliter,  inexspec- 
tata  Dei  gratia,  eripitur.  Nequo  tamen  dieplicet 
quod  alii  in  ariete,  qui  subrogatus  est  in  locum 
Isaac,  carnem  nostram  designari  putant,  quae  morti 
subiicitur.  Fateor  etiam  verum  esee  quod  alii  tra- 
dunt,  in  hac  immolatione  pictam  fuisse  Christi  ima- 
ginem.  Sed  nunc  quid  seneorit  apostolus,  non  quid 
vero  dici  possit,  dieputo.  Hic  autem,  meo  iudicio, 
genuinus  est  sensus:  quod  Abraham  non  aliter 
filium  suum  recepit,  quam  si  illi  ex  morte  reeti- 
tutus  eseet  in  novam  vitam. 

10.  Fide  Isaac.  Hoc  etiam  fidei  opus  fuit,  de 
futuris  benedicere,  quia  ubi  res  non  exstat,  sed 
nudum  verbum  apparet,  necesee  est  solam  fidom 
regnare.  Sed  primo  loco  notandum  est  quid  valeat 
bonedictio  de  qua  loquitur:  nam  saepe  generaliter 
benedicere  pro  bone  precari  accipitur.  Sed  longe 
alia  ratio  fuit  benedictionis  Isaac:  erat  enim  quasi 
missio  in  possessionom  eius  torrae  quam  Deue  illi 
et  posteris  promisorat.  Atqui  in  ea  nihil  habet 
prorsus  nisi  ius  sepulcri.  Ridiculae  ergo  videntur 
magnificiae  illae  voces,  Serviant  tibi  populi,  et  tribus 
te  adoront  (Gen.  27,  29).  Qualem  enim  dominium 
tradere  potuit,  qui  ipso  vix  liber  erat?  Videmus 
itaque  hanc  benedictionem  fide  niti,  quia  nihil  praeter 


159 


EPIST.  AD  UEBKAEOS 


KiO 


Dei  vcrbuiii  babet  Isnac  quod  ia  filios  suos  confc- 
rat.  Dubitari  tamou  potcst  an  ulla  fuorit  in  bcne- 
dicliouo  Esau  tides,  quuin  roprobus  essct  atquo  a 
Deo  ubdicatus.  Solutio  facilis  est,  quia  in  oo 
maxime  enituit  fidos,  quum  gemollos  cx  sc  genitos 
discrevit:  et  ita  quidcm  ut  minori  tribuorit  priorcm 
locum.  Nam  Dci  oraculum  soquutus,  primogenito 
ordinarium  ius  naturao  adcmit.  Hinc  autcm  pendet 
totiua  gentis  conditio,  quod  electus  a  Dco  fuit 
lacob,  atquc  ea  ciectio  patris  benedictiono  san- 
cita  fuit. 

21.  Fidc  lacob.  Quaecunque  momoratu  digna 
iicciderunt  iu  populo,  apoatoli  consilium  ost  fidei 
adscribere.  Quia  tamen  omnia  rccensere  nimie 
longum  fuisset,  pauca  ex  multis  eligit:  quale  hoc 
est.  Nam  tribus  Ephraim  ita  reliquas  superavit, 
ut  quodammodo  laterent  sub  eius  umbra.  Saepc 
euim  decem  tribus  comprehendit  scriptura  sub  hoc 
nomine.  Atqui  Ephraim  ox  duobus  filiis  loseph 
minor  natu  fuit.  Quo  tcmpore  ipsum  et  fratrem 
lacob  benedicebat,  ambo  erant  pueri.  Quid  in  mi- 
nore  cernebat  lacob  cur  primogenito  eum  praeferret? 
Quinetiam  id  dum  facit,  oculos  habet  senio  obtusos 
et  hebetes:  nec  fortuito  dextram  manum  imponit 
capiti  Epbraim :  brachia  enim  decussatim  componit, 
ut  dextram  manum  in  sinistram  transferat.  Prae- 
terea  duas  illi  portiones  assignal,  ac  si  iam  eius 
terrae  esset  dominus  unde  eum  fames  abegerat. 
Nihil  hic  rationi  consentaneum,  nisi  fides  dominetur. 
Ergo  si  quid  esse  volunt  ludaei,  non  alibi  quam 
in  fide  glorientur. 

Adoravit  ad  summitatem.  Hic  unus  est  ex  iis 
locis  unde  coniecturam  facere  licet,  puncta  olim 
apud  Hebraeos  non  fuisse  in  usu :  quia  non  ita 
hallucinari  poterant  graeci  interpretes,  ut  virgam 
pro  lecto  redderent,  si  eadcm  tunc  fuisset  quae 
hodie  scribendi  ratio.  Non  dubium  est  quin  Moses 
de  lectuli  capite  loquatur,  quum  dicit  ntOOrj  WHl  ?y. 
Graeci  autem,  quasi  scriptum  esset,  Matthaeh, 
transtulerunt  caput  virgae.  Quod  vulgo  receptum 
erat  apostolus  non  dubitat  suo  instituto  accommo- 
dare.  ludaeis  quidem  scribebat,  sed  qui  in  varias 
regiones  dispersi  patriam  linguam  graeca  muta- 
verant.  Scimus  autem  apostolos  hac  in  parte  non 
adeo  fuisse  scrupulosos,  quin  se  rudibus  attempera- 
rent,  quibus  adhuc  lacte  erat  opus.  Et  in  ea  re 
nihii  est  periculi,  modo  semper  revocentur  lectores 
ad  sinceram  nativamque  scripturae  lectionem.  Cae- 
terum  in  re  ipsa  parum  est  discriminis:  quia  quod 
adoravit  lacob,  id  fuit  gratiarum  actionis  symbo- 
lum :  quare  fide  adductus  est  ut  se  filio  submitteret. 

22.  Fide  loseph.  Hoc  ultimum  est  quod  ex 
patriarcharum  gestis  Moses,  ut  certe  dignum  est, 
narrat.  Nam  quod  illa  opulentia,  delitiae,  honores, 
promissionis  obliviouem  sancto  viro  non  inducunt, 
neque    eum   in  Aegypto   remorantur:    id   vero   non 


parvao  fidci  argumentum  est.  Undc  onim  tanta 
animi  magnitudo,  ut  quidquid  in  mundo  est  sub- 
lime,  despiciat,  quidquid  pretiosum  ost,  ducat  pro 
nibilo,  nisi  quod  in  coeium  consconderat?  Quod 
ossa  suu  iubct  oxportari,  in  eo  sui  ratiouem  non 
habet,  quasi  scpulcrum  ei  dulcius  futurum  esset 
vel  melius  in  terra  Chanaan  quam  in  Aogypto: 
sed  tantum  voluit  gentis  suae  desidcrium  acuere, 
ut  vebcmcntius  ad  rodemptioncm  adspiraront.  Yoluit 
et  fidem  confirmare,  ut  certo  sperarent  se  tandem 
liberatum  iri. 

23.  Fide  Moses,  quum  naius  esset,  occuUatus 
fuit  tres  menses  a  parentibus  suis,  quia  videbant 
elegantem  puellum,  ct  non  timuerunt  edictum  regis. 
24.  Fide  Moses  iam  grandis  renuit  vocari  filius  filiae 
Pharaonis.  25.  Potius  eligens  malis  affici  cum  populo 
Dei,  quam  temporales  habere  peccati  delitias :  26.  ma- 
iores  existimans  divitias  probrum  Christi  quam 
Aegypti  thesauros.  Intuebatur  enim  in  remunera- 
tionem.  27.  Fide  reliquit  Aegyptum,  nec  timuit 
furorem  regis:  quasi  enim  invisihilem  vidisset,  ob- 
duruerat. 

23.  Fide  Moses.  Fuerunt  etiam  alii,  et  quidem 
profani  homines,  qui  nou  Dei  timore,  sed  tantum 
sobolis  propagandae  studio  liberos  suos  non  absque 
periculo  servarunt.  Sed  apostolus  alia  ratione  im- 
pulsos  fuisse  docet  parentes  Mosis  ut  eum  serva- 
rent:  nempe,  quia  Dous  promiserat,  quum  servitute 
oppressi  essent,  yindicem  aliquando  se  fore:  hac 
fiducia  freti  infantem  saluti  suae  praetulerunt.  Sed 
Tidetur  hoc  fidei  naturae  contrarium,  quod  dicit 
eos  formae  elegantia  adductos.  Scimus  enim  re- 
prehensum  fuisse  Isai,  quum  filios  suos  ofi^erret 
Samueli,  prout  quisque  forma  excellebat.  Et  certe 
Deus  nos  in  externis  larvis  non  detinet.  Respon- 
deo,  non  illectos  fuisse  pulchritudine  parentos  Mosis, 
ut  misericordia  tangerentur  ad  eum  servandum, 
qualiter  vulgo  solent  affici  homines:  sed  aliquam 
veluti  notam  futurae  excellentiae  fuisse  insculptam 
in  puero,  quae  rarum  nescio  quid  de  eo  promitteret. 
Non  ergo  dubium  est  quin  adspectu  ipso  in  spem 
propinquae  liberationis  excitati  fuerint,  eo  quod 
puerum  magnis  rebus  gerendis  confiderent  destina- 
tum  esse.  Porro  hoc  multum  ponderis  apud  ludaeos 
habere  debuit,  quum  audirent  Mosen  redemptionis 
suae  ministrum  mirabiliter  ex  morte  fuisse  ereptum 
fidei  beneficio.  Notandum  tamen  est,  fidem,  quae 
hic  laudatur,  valdo  fuisse  imbecillam.  Nam  quum 
posthabito  mortis  suae  metu  Moaen  deberent  edu- 
care,  eum  exponunt.  Patet  igitur  illorum  fidem 
brevi  non  tantum  vacillasae,  sed  fuisse  collapsam: 
saltem  partes  suas  deserunt,  ubi  infantem  proiiciunt 
!  ad  ripam  fluminis.  Sed  eo  magis  nos  animari  con- 
i  Tenit,    dum    audimus   fidem,    licet   infirmam,    Deo 


161 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


162 


tamen  sic  probari,  ut  vitam  Mosis  impetret,  ox  qua 
pendebat  ecclesiae  liberatio. 

24.  Mosis  iam  graiidis.  Memorabile  prae  aliis 
apud  Iudaeo8  esse  debuit  Mosis  exemplum,  per 
cuiu8  manum  fuerant  ox  servitute  manumissi,  foedus 
Dei  cum  illis  renovatum,  status  eccleeiae  publicata 
lege  constitutus.  Quod  ei  fides  in  Mose  praecipue 
est  consideranda:  nimis  absurdum  erit  ei  inde  ipsos 
alio  abducat.  Dnde  soquitur,  male  in  lege  proficere 
omnes  qui  ab  ipsa  non  diriguntur  ad  fidem.  Nunc 
videndum  est  quibus  in  rebus  Mosis  fidem  praedicet. 
Hanc  ordine  primam  virtutem  ponit,  quod  iam 
orandis  naiu  adoptionera  filiae  Pharaonis  contempsit. 
Aetatis  meminit,  quia  si  puer  hoc  fecisset,  levitati 
aut  ignorantiae  posset  imputari:  quandoquidem  enim 
in  pueris  nondum  viget  consihum  aut  ratio,  temere 
ee  quovis  proiiciunt:  adolescentes  etiam  saepe  huc 
vel  illuc  rapit  incon^ideratus  fervor.  Ergo  ut  scia- 
mus,  nihil  nisi  consulto  factum  fuisse,  et  quod 
longo  iam  tempore  meditatus  erat:  refert  apostolus 
tunc  fuisse  grandem  natu:  quod  etiam  ex  historia 
liquet.  Porro  adoptionem  sprevisse  dicitur,  quia 
quum  inviseret  fratres  suos,  quum  sublevare  ipsos 
studeret,  quum  vindicaret  eorum  iniurias,  huo 
gpectabant  omnia  ut  rcdiret  potius  ad  genus  suum, 
quam  in  aula  regis  maneret.  Ergo  perinde  id 
valuit,  ac  si  ultro  se  abdicasset.  Id  fidei  adscribit 
apostolus:  quia  multo  satius  erat  in  Aegypto  ma- 
nere,  nisi  genus  Abrahae  benedictum  esse  persuasus 
esBet:  cuius  benedictionis  sola  testis  erat  Dei  pro- 
missio.  Nam  oculis  nihii  tale  cernebat.  Hinc  ap- 
paret  fide  esse  intuitum  quod  longe  a  conspectu 
remotum  erat. 

26.  Maiores  existimans  divitias,  probrum  Giristi. 
Sedulo  notanda  est  haeo  loquutio,  qua  docemur, 
instar  letalis  veneni  fugiendum  esse  quidquid  ob- 
tineri  nequit  quin  Dei  ofFensa  redimatur.  Delitias 
enim  peccati  vocat  iilecebras  mundi  omnes,  quae 
nos  a  Deo  eiusque  vocatione  abducunt.  Nam  com- 
moda  vitae  terrenae  quibus  pura  conscientia  ec  Dei 
permissu  frui  licet,  ea  hoc  numero  non  censentur. 
Quare  eemper  meminerimus  discernere  quid  nobis 
Deus  permittat.  Sunt  autem  quaedam  per  se  licita, 
quorum  usum  nobis  prohibent  vel  temporis  vel  loci 
vel  aliarum  rerum  circumstantiae.  Quare  in  om- 
nibue  praesentie  vitae  commodis  eemper  id  epec- 
tandum,  ut  nobis  ad  eequendum  Deum  adminicula 
eint,  non  impedimenta.  Et  temporalee  quidem  de- 
litias  peccati  vocat,  quae  cito  evanescunt  eimul 
cum  vita.  His  opponit  probrum  Christi,  quod  li- 
benter  in  ee  suscipere  debent  pii  omnee.  Nam 
qnoe  elegit  Deue,  eoe  etiam  praeordinavit  ut  fiant 
imagini  filii  eui  conformes:  non  quod  ad  eundem 
omnee  modum  probrie  aut  alio  crucia  genere  exer- 
ceat,  eed  quod  omnee  ita  comparaioe  esee  decet  ut 
crucie  eocietatem  cum  Christo  subire  non  recueent. 
Calvini  opera.    Vol.  LV. 


Reputet  igitur  quieque  apud  ee  quatenuB  ad  hanc 
communicationem  vocetur,  ut  obetacula  (orania  ab- 
rumpat.  Nec  praetereundum  est  quod  Christi  pro- 
bris  annumerat  quascunque  ignoininias  fideles  ab 
initio  mundi  pertulorunt.  Nam  eicuti  membra  fue- 
runt  eiusdem  corporis,  ita  nihil  habobant  a  nobie 
eeparatum.  Sunt  quidem  omnee  aerumnae,  eicut 
praemia  peccati,  ita  etiam  maledictionis  fructue, 
quae  primo  homini  fuit  imposita:  sed  quascunque 
iniurias  Christi  nomine  eustinemus  ab  impiis,  eae 
ipse  euas  ducit.  Uode  gloriatur  Paulus  se  supplere 
quod  passionibus  Christi  deeet.  Id  si  rite  expen- 
deremus,  non  tam  molostum  nobis  esset  atque 
acerbum,  pro  Christo  pati.  Melius  otiam  hoc  mem- 
bro  declarat  quid  significet  per  probrum  Christi, 
ubi  dicit:  malis  affici  cum  Dei  populo.  Non  poterat 
aliter  Mosee  se  unum  esse  ex  Dei  populo  proliteri, 
nisi  gentis  suae  miseriis  adiungeret  se  comitem. 
Ergo  ubi  hic  finis  est  ne  discedamus  a  corpore  eo- 
clesiae:  quidquid  patimur,  sciamus  capitis  nomine 
esse  consecratum.  Ita  exadverso  thosauros  Ae- 
gypti  vocat,  quos  aliter  possidere  nemo  potest 
quin  ecclesiae  renuntiet. 

Intuebatur  enim  in  remunerationem.  Probat, 
illam  animi  magnitudinem  fuisse  fidei  affectum,  ex 
descriptione  quam  posuit :  quia  Moses  oculoe  in 
Dei  promissionem  defixos  habebat.  Neque  enim 
eibi  melius  fore  sperasset  cum  populo  israelitico 
quam  apud  Aegyptios,  nisi  sola  promissione  con- 
fisus.  Porro  ei  quis  inde  inferat,  fidem  non  in 
solam  Dei  misericordiam  recumbere,  quia  praemii 
respectum  habeat:  respondeo,  non  hic  disputari  de 
iustitia  aut  ealutis  causa:  sed  apoatolum  generaliter 
complecti  quidquid  fidei  convenit.  Ergo  fides,  qua- 
tenue  quaerenda  est  iustitia  coram  Deo,  non  re- 
munerationem,  sed  gratuitam  Dei  bonitatem,  non 
opera  nostra,  eed  Christum  solum  intuetur.  Sed 
fides  extra  iustificationis  causam,  quia  generaliter 
ee  extendit  ad  quodvis  Dei  verbum,  remunerationis 
quae  promittitur  respectum  habet.  Fide  inquam 
amplectimur  quidquid  Deus  promittit:  atqui  operi- 
bus  promittit  remunerationem :  ergo  hanc  appre- 
hendit  fides.  Sed  hoc  totum  in  causa  gratuitae 
iustificationis  locum  nullum  habet:  quia  nulla  ope- 
rum  remuneratio  eperari  potest,  nisi  gratuita  iuati- 
tiae  imputatio  praecedat. 

27.  Fide  reliquit  Aegyptum.  Tam  de  priore 
exitu  hoc  posset  exponi  quam  de  secundo,  quum 
scilicet  secum  populum  eduxit.  Tunc  enira  proprie 
reliquit  Aegyptum,  quum  ex  domo  Pharaonie  aufu- 
git.  Huc  accedit  quod  ante  celebrationem  paschatie 
hic  egressus  receneetur  ab  apostolo.  Videtur  ergo 
de  Mosie  fuga  loqui.  Nec  obstat  quod  addit,  non 
timuisee  furorem  regie:  quum  Moeee  ipse 
narret  terrore  se  fuisse  compuleum.  Nam  si  ini- 
tium   epectamus,    non   timuit   quum   ee   populi  vin- 

11 


163 


CAPUT  XI. 


164 


diccDi  profiteretur.  Omnibus  tamen  espensis,  ad 
eecundum  oxitum  referre  malo.  Tunc  onim  intre- 
pido  regie  (crociam  despoxit,  tnnta  epiritus  Doi 
virtuto  armatus,  ut  furiosam  illum  bestium  ultro 
Bubindo  laceeeoret.  Huec  corte  mira  fuit  vis 
fidei,  quod  imboilom  multitudinem  secum  trabons 
ac  multis  impedimentie  onuetam,  iter  eibi  per  in- 
nnmeras  ditfioultutee,  Doi  manu  patefactum  iri 
eperavit.  Videbut  potentiesimum  rcgem  impotenter 
furere;  Bciebatquo  fiuem  non  facturum  donec  extroma 
quaeque  teutaseet.  Verum  quia  autorem  suae  pro- 
fectionis  Dcum  esse  novit  eventum  illi  commendat, 
neo  dubitat  quin  omnes  Aegyptiorum  impetus  in 
tempore  cobibiturus  sit. 

Quasi  cnim  invisibihm.  Imo  Deum  viderat  in 
medio  rubi  ardentis:  quare  improprie  hoc  vidotur 
dici,  et  parum  apte  ad  causam  praesentem.  Fateor 
sane,  visione  illa  confirmatum  prius  fuisse  Mosen, 
quam  praeciarum  illud  liberandi  populi  facinus 
aggrcderetur.  Sed  nego  talem  fuisse  Uei  conspec- 
tum,  qui  eum  exuoret  sensu  carnie,  et  extra  mundi 
pericula  educerot.  Signum  duntaxat  quoddam  prae- 
sentiae  suae  tunc  illi  Dcus  ostendit:  sed  multum 
abfuit  quin  Deum  qualis  est,  videret.  Apostolus 
autem  intelligit  non  secus  obduruisse  Mosen,  quam 
ei  in  coelum  raptus  Deum  soium  baberet  ante  ocu- 
los,  negotium  vero  cum  hominibus  non  haberet, 
non  subiicerotur  huius  vitae  periculis,  nullum  cum 
Pharaone  haberet  certamen.  Atqui  certum  est, 
eum  tot  difficultatibus  fuisse  obruium,  ut  posset 
animo  interdum  concipere  Deum  procul  abesse: 
aut  certe  euperiorem  tandem  fore  regis  contumaciam, 
tot  praesidiis  instructam  ad  resistendum.  Denique 
ita  se  Deus  Mosi  videndum  praebuerat,  ut  fidei 
tamen  locum  reliquerat:  at  Moses  quum  undique 
multi  terrores  instarent,  omnes  in  Deum  sensus 
8U0S  convertit.  Adiutus  quidem  fuit  ad  eam  rem 
visione  illa  quam  diximus:  sed  tamen  plus  in  Deo 
vidit,  quam  ferebat  signum  illud  visibile.  Poten- 
tiam  enim  eius  apprehendit,  quae  metus  omnes  om- 
niaque  discrimina  absorberet.  Promissione  fretus 
certo  statuit  populum,  tametsi  Aegyptiorum  tyran- 
nide  premebatur,  iam  terrae  promissae  esse  domi- 
num.  Hinc  colligimus,  veram  fidei  naturam  esse, 
Deum  semper  habere  prae  oculis.  Secundo,  fidem 
altiora  et  magis  recondita  in  Deo  intueri ,  quam 
quae  sub  sensus  nostros  cadant.  Tertio,  solum  Dei 
conspectum  sufficere  ad  moilitiem  nostram  corri- 
gendam:  ut  simus  contra  omnes  Satanae  insultus 
plusquam  saxei.  Dnde  sequitur,  quo  quisque  mollior 
est  ac  minus  virili  animo,  eo  minus  habere  fidei. 

28.  Fide  fecit  pascha  et  adspersionem  sanguinis, 
i<t  qui  perdebat  primogenita,  non  tangeret  eos.  29.  Fide 
transierunt  mare  rubrum  quasi  per  terram  siccam: 
quod  quum  tentassent  Aegyptii,  absorpti  sunt.   30.  Fide 


coticidemnt  mocnia  Jericko,  circumdaia  per  septetn 
dies.  31.  Fide  liahab  jncretrix  non  periit  cum  incre- 
dulis,  quum  excepisset  exploratores  cutn  pace. 

28.  Fide  pascha.  Hoc  ad  fidoi  commondationem 
multum  valere  debuit  apud  ludaeoe,  quibus  pracci- 
puum  ot  maximae  vonerationis  sacriticium  pascba 
erat.  Porro  fide  celebratum  fuisso  dicit,  non  quia 
agnuB  illo  figura  fuit  Christi:  eed  quia  quum  postes 
adt-pergerot  eanguino,  nondum  exstabat  profectus. 
Quare  ubi  veritas  ipsa  adbuc  latebat,  fido  oxspectari 
necesse  fuit.  Imo  ridiculum  videri  poterat,  quod 
Moses  paucas  sanguinis  guttulas  Dei  vindictao  in 
remedium  opponeret:  sed  solo  tamen  Dei  verbo 
contentus  immunem  fore  populum  a  plaga,  quae 
Aegyptiis  instabat,  non  dubitavit.  Unde  non  imme- 
rito  tidem  eius  apostolus  hac  in  parte  laudat.  Qui 
fide  celcbratum  fuisse  pascha  interpretantur,  quia 
Moses  in  Christum  respexerit,  utrumquidem  dicunt: 
sed  apostolus  simpliciter  hic  fidei  meminit,  quatenus 
in  solo  Dei  verbo  acquiescit,  ubi  res  ipsa  non  ap- 
paret.  Ideo  intempestivum  est  subtilius  hoc  loco 
philosophari.  Quod  autem  Mosen  solum  fecisse 
pascha  commemorat,  haec  causa  est,  quod  per  eius 
manum  Deus  pascha  instituit. 

29.  Fide  transierunt.  Certum  est,  complures  in 
illa  multitudine  fuisse  incredulos:  at  Dominus  pau- 
corum  hoc  fidei  concessit,  ut  sicco  pede  per  mare 
transiret  tota  multitudo.  Nam  in  eadem  re  magnum 
inter  Israelitas  et  Aegyptios  discrimen  fuit,  quod 
quum  alii  incolumes  transiissent,  alii  paulo  post 
demersi  sunt.  Unde  hoc  discrimen?  nisi  quia  ver- 
bum  Dei  priores  amplexi  sunt,  quo  destituebantur 
Aegyptii.  Argumentum  igitur  est  a  contrariis,  quum 
dicit  Aegyptios  fuisse  submersos.  Nam  in- 
felix  ille  eventus  poena  fuit  temeritatis:  quemad- 
modum  ex  adverso  salutem  consequuti  sunt  Israe- 
litae,  quod  verbo  Dei  freti  inter  medias  aquarum 
moles  iter  facere  non  recusarunt. 

80.  Fide  conciderunt  moenia  lericho.  Sicuti 
prius  fide  abrumptum  fuisse  servitutis  iugum  docuit, 
ita  nunc  eadem  fide  commemorat  populum  haere- 
ditatis  sibi  promissae  possessionem  fuisse  adeptum. 
Nam  primo  terrae  ingressu  obiecta  erat  urbs  le- 
richo,  munita  et  fere  inexpugnabilis,  quae  pro- 
gredi  ultra  vetaret,  quum  nulla  esset  illius  expu- 
gnandae  ratio.  Praecipit  Dominus  ut  semel  quotidie 
omnes  viri  bollicosi  muros  circumeant:  septimo 
autem  die  septies.  Puerilis  erat  circuitus  ille  ple- 
nusque  ludibrio.  Parent  nihilominus  mandato  Dei, 
neque  ludunt  operam:  feliciter  enim  succedit  ut 
promissum  illis  fuerat.  Certum  est  non  hominum 
clamore,  vel  strepitu,  nec  clangore  tubarum  moenia 
corruisse:  sed  quia  speravit  populus  quod  se  fac- 
lurum  Dominus  promiserat.  Haec  quoque  in  usum 
nostrum  accommodare  licet:  quia  neque  aliter  quam 


165 


EPJST.  AD  HEBllAEOS 


166 


fide  ez  diaboli  tyrannide  aeserimur  in  libertatem: 
et  eadem  fide  hostes  nostros  profligamus,  omnes- 
que  inferorum  muuitiones  concidunt. 

31.  Fide  Rahab.  Tametsi  primo  adspectu  vide- 
tur  hoc  exemplum  ob  personae  ignobilitatem  minus 
illustre,  ac  prope  indignum  esse  quod  in  hoc  ordine 
recenseatur:  congruenter  tamen  neque  abs  re  cita- 
tur  ab  apostolo.  Hactenus  ostendit,  patriarchas, 
quibus  ludaei  plurimum  honoris  ac  reverentiae  de- 
ferebant,  nihil  gessisse  laude  dignum  nisi  per  fidem: 
quaecunque  Dei  beneficia  erga  eos  memoratu  digna 
exstiterunt,  fuisse  eiusdem  fidei  efFectus.  Nunc 
vero  docet,  mulierem  alienigenam,  et  apud  suos  non 
infimae  tantum  conditionis,  sed  quae  meretrix 
fuerat,  in  ecclesiae  corpus  per  fidem  fuisse  insitam. 
Unde  sequitur,  eos  qui  maxime  excellunt,  nuUius 
coram  Deo  pretii  esse,  nisi  ex  fide  aestimentur: 
contra  vero  in  societatem  angelorum  adoptari  qui 
inter  profanos  et  reprobos  vix  prius  locum  habe- 
bant.  Porro  fidei  Rahab  lacobus  quoque  testimo- 
nium  reddit  (2,  25):  et  facile  est  ex  sacra  historia  colli- 
gere,  mulierem  hanc  vera  fide  fuisse  praeditam.  Sibi 
enim  certo  persuasum  esse  profitetur  quod  Deus 
Israelitis  promiserat:  et  quasi  victores  iam  essent 
quos  metua  ab  accessu  terrae  prohibebat,  veniam 
sibi  ac  suis  dari  petit:  neque  ea  in  re  homines 
considerat,  sed  Deum  ipsum.  Huius  fidei  testimo- 
nium  est,  quod  non  sine  vitae  periculo  exploratores 
hospitatio  recipit.  Ergo  fidei  beneficio,  a  communi 
urbis  suae  interitu  salva  evadit.  Nomen  mere- 
tricis  ad  amplificandam  Dei  gratiam  positum  est. 
Sunt  qui  HJI]  vertunt  hospitam,  quasi  quaestum  ex 
caupona  fecerit:  sed  quum  hoc  nomen  ubique  scrip- 
tura  pro  meretrice  usurpet,  nulla  est  ratio  cur  aliter 
hoc  loco  interpretemur.  Rabini,  quia  hoc  absurdum 
turpeque  suae  genti  esse  putabant,  si  dicerentur  ex- 
ploratores  meretricis  hospitio  usi  esse:  coactam  ety- 
mologiam  excogitarunt.  Sed  inanis  fuit  ille  timor: 
ideo  enim  in  historia  losuae  nominatim  epithetum 
hoc  myin  additur,  ut  sciamus  exploratores  clanculum 
venisse  in  urbem  loricho,  et  ibi  in  domo  meretricia 
latuisse.  Quamquam  hoc  ad  anteactam  vitam  re- 
ferri  certum  est:  resipiscentiae  enim  testis  est  fides. 

32.  Et  quid  amplius  dico?  deficiet  enim  me  tem- 
pus  narrantem  de  Gedeon,  Barac,  et  Samson,  et 
lephte,  et  David,  et  Samuel,  et  prophetis:  33.  qui 
per  fidem  expugnaverunt  regna,  operati  sunt  iustitiam, 
adepti  sunt  promissiones,  obturarunt  ora  leonum,  34,  ex- 
stvnxerunt  vim  ignis,  effugerunt  aciem  gludii,  robusti 
facti  sunt  ex  infirmita.te,  fortes  redditi  sunt  in  proe^ 
lio,  profligarunt  exercitus  alienorum. 

32.  Et  quid  amplius  dico?  Quia  timendum 
erat  ne  singula  exempla  referendo  fidei  laudes  ad 
paucos   homines  restringeret,  praeoccupat,   ac  dicit. 


nullum  fore  finom  si  singulis  insistat:  quum  id  ip- 
sum,  quod  de  paucis  narravit,  ad  totam  Dei  eccle- 
siam  pertineat.  Ac  primum  quidem  medium  illud 
tempus  inter  losuo  et  Davidem  designat,  quo  Do- 
minus  iudices  excitavit  ad  gubernandum  populum: 
quales  fuerunt  quatuor  isti  de  quibus  mominit,  Ge- 
deon,  Barac,  Samson  et  lephte.  Ridiculum 
sane  erat,  Gedeonem  cum  trecentis  hominibus  in- 
gentem  hostium  exercitum  aggredi :  lagenas  mani- 
bus  concutere,  plus  quam  inane  erat  torriculamentum. 
Barac  longe  impar  erat  hostibus,  et  tantum  mulieris 
unius  consilio  regebatur.  Samson  homo  rusticanus, 
et  qui  non  aiiis  quam  agriculturae  armis  se  exer- 
cuerat,  quid  poterat  contra  tam  superbos  victores, 
quorum  potentia  subactus  fuerat  totus  populus? 
Quis  lephte  facinus  initio  temeritatis  non  damnasset, 
qui  vindicem  populi  iam  doplorati  se  profitetur? 
Sed  quoniam  Deum  omnes  sequuntur  ducem,  et 
eius  promisaione  animati  iniunctum  sibi  munus 
suscipiunt,  spiritus  sanoti  testimonio  ornantur.  Ergo 
quidquid  laudabile  gesserunt,  fidei  apostolus  tribuit, 
quamquam  nullus  est  eorum  cuius  fides  non  claudi- 
caverit.  Gedeon  ad  arma  sumenda  tardior  est 
quam  par  sit,  nec  se  Deo  committere,  nisi  diffi- 
culter,  audet.  Barac  initio  trepidat,  ut  fere  convi- 
tiis  Delborae  sit  cogendus.  Samson  concubinae 
blanditiis  victus  suam  et  totius  populi  salutem  in- 
considerate  prodit.  lephte  in  concipiendo  stulto 
voto  praeceps,  in  solvendo  nimis  pertinax,  pulcherri- 
mam  victoriam  crudeli  filiae  suae  morte  deformat. 
Ita  in  omnibus  sanctis  semper  invenietur  aliquid 
reprehensibile.  Fides  tamen  etiamsi  mutila  sit  ac 
imperfecta,  Deo  probari  non  desinit.  Quare  non  est 
quod  nos  frangant  vel  exaniment  vitia  quibus  la- 
boramus,  modo  fide  pergamus  in  vocationis  nostrae 
stadio. 

De  David.  Sub  nomine  Davidis  complectitur 
omnes  pios  reges,  quibus  Samuelem  et  prophetas 
adiungit.  Proinde  in  summa  docere  vult,  regnum 
luda  in  fide  fuisse  fundatum,  et  fide  ad  extremum 
etetisse.  Vulgo  notae  eraat  plurimae  Davidis  vic- 
toriae,  quas  de  hostibus  reportaverat.  Nota  erat 
Samuelis  integritas,  et  summa  virtus  in  gubernando 
populo.  Nota  erant  Dei  beneficia  quibus  sanctos 
prophetas  ac  reges  prosequutus  fuerat.  Apostolus 
affirmat  nihil  horum  esse,  quod  non  fidei  acceptum 
referri  debeat.  Porro  ex  innumeris  Dei  beneficiis 
quaedam  duntaxat  attingit,  ut  inde  generaliter  col- 
ligant  ludaei,  quemadmodum  semper  Dei  manu 
conservata  fuit  ecclesia  per  fidem,  sic  neque  hodie 
aliam  rationem  esse  qua  illa  erga  nos  beneficum 
sentiamus.  David  toties  victor  rediit  domum,  Eze- 
chias  ab  infirmitate  convaluit,  Daniel  ex  fovea 
leonum  salvus  et  intactus  emersit,  socii  eius  in 
camino  ardenti,  non  secus  ac  in  rosido  prato,  laeti 
ambularunt.     Horum    omnium   si   causa  fuit  fides, 

11* 


167 


CAPDT  XI. 


168 


statuendum  est  non  aliter  quam  fide  locum  Dei 
bonitaii  dari,  ut  se  erga  nos  oxsornt.  Praccipuo 
notanduni  est  niembrum  illud,  ubi  dicitur  tido 
adeptoB  of>80  promiseiones.  Tametsi  onim  vernx 
manct  Deus,  eiiumsi  omnee  simus  increduli:  infide- 
litns  lamen  nostra  facit  ut  promissioneB  nobis  eint 
irritae,  hoc  eet,  ctlVoiu  careant. 

34.  Eobusii  facti  suni  ex  inftrmitatc.  Chrysosto- 
mus  alio  retcrt:  nempe  quod  reducti  sint  ludaei 
ab  exsilio,  iu  quo  erant  quasi  desperati.  Mihi  do 
Ezechia  hoc  accipi  non  displicet.  Quamquaui  pos- 
Bcmus  irttiu8  cstendere:  quod  Dominus  in  altum 
munu  eua  extulerit  eanctos,  quoties  prostrati  erant, 
opcmquo  tulerit  eorum  infirmitati,  ut  plono  robore 
vjgeront. 

35.  Beceperunt  miilieres  resurrectione  mortuos 
suos:  alii  vero  distenti  fueruvt,  iion  amplexi  rcdemp- 
tionem,  ut  meliorcm  resurrectionem  ohtinerent.  36.  Alii 
autem  htdibria  et  flagella  experti  stmt:  praeterea  vin- 
cula  et  carceres.  37.  Lapidati  sunt,  dissecti  sunt, 
tentati  stmt,  occisione  gladii  mortui  sunt,  dberrarunt 
in  pellibus  oviUis,  in  tergorihm  caprinis,  destituti, 
afflicti,  malis  affecti:  38.  quibns  mundus  non  erat 
digmts:  in  desertis  errantes,  in  montibus,  et  spehmcis, 
et  cavirnis  terrae:  39.  Et  hi  omnes  testimonium  con- 
sequuti  per  fidem,  non  consequuti  sunt  promissionem : 
40.  Leo  quiddam  pro  nobis  providente,  ne  sine  ndbis 
perficerentur. 

35.  Beceperunt,  etc.  Nuper  prosperos  succesBus 
recensuit  quibus  muneratus  est  Deus  suorum  fidem: 
nunc  diversum  argumentum  tractat:  nempe,  sanctos, 
quum  ad  extremas  quasque  miseriaB  redacti  essent, 
fide  tamen  eluctatos  esse,  ut  etiam  ad  mortem 
ueque  invicti  perstiterint.  Haec  quidem  primo  ad- 
spectu  multum  inter  se  difFerunt:  quod  alii  de 
victis  hostibus  magnifice  triumphant,  variis  mira- 
culis  conservantur  a  Domino,  eruuntur  novis  et 
insolitis  modis  ex  media  morte:  alii  autem  probrose 
tractantur,  et  prope  conspuuntur  a  toto  mundo, 
conficiuntur  inopia,  exosi  eunt  omnibus,  ut  cogantur 
in  latebras  ferarum  se  abdere,  trahuntur  denique 
ad  saeva  et  truculenta  supplicia.  Nam  hi  posteriores 
destituti  prorsus  videntur  Dei  auxitio,  quum  ita 
eos  exponit  superbiae  et  crudelitati  impiorum.  Mul- 
tum  ergo  videntur  a  prioribus  distare.  Fides  tamen 
in  utnsque  regnat,  et  in  utrisque  perinde  est  effi- 
cax:  imo  in  secundis  melius  vis  eius  relucet.  Nam 
in  mortis  contemptu  splendidior  est  fidei  victoria, 
quam  si  vita  in  quintum  saeculum  propagetur. 
Hic  praestantior  est  fidei  effectus,  dignusque  maiori 
laude,  probra,  inopiam,  et  extremas  aerumnas  per- 
ferre  aequo  et  constanti  animo,  quam  miraculo  re- 
cuperare  sanitatem,  vel  ahquod  simile  Dei  bene- 
ficium  consequi.  Summa  est,  fortitudinem  sanctorum, 


quBO  saeculis  omnibus  enituit,  fidei  eBseopus:  quod 
maior  eit  nostra  imbcciliitas  quam  ut  maliB  super- 
andis  simu»  idonei,  niei  nos  fides  sustineat.  Atque 
hinc  coiligimus,  quicunquo  vere  Deo  fidunt,  virtute, 
qua  oporlet,  instructos  esee  ad  resistendum,  quibus- 
cunque  ipeos  modis  impotat  fcsatan:  ao  praesertina 
ferondis  malis  nunquam  nobis  pationtiam  deforc,  si 
adsit  fides.  Proinde  infidelitatis  nos  convinci  ubi 
in  persequutionibus  et  cruce  deficimue.  Eadem 
enim  hodie  est  fidei  natura  quae  olim  apparuit  in 
sauctis  patribus,  quos  hic  apoetolus  commemorat. 
Quare  ei  eorum  imitaremur  fidem,  nunquam  ita 
turpiter  ob  ignaviam  concideremue.  In  verbo  iin^- 
Tiavta^rjaav  eequutus  sum  Erasmum :  tametsi  alii 
interprelantur  carcoratos  fuiseo.  Sed  hoc  (meo  iu- 
dicio)  simplicius,  quod  distracti  fuerint,  quemad- 
modum  corium  in  tympano  distenditur.  Quod  dicit 
fuisse  tentatos,  videtur  esse  superfluum:  ncc  dubito 
quin  similitudo  duarum  vocum  eTipfaS-ijaav  et  inei- 
pda&Tjaav,  in  causa  fuorit  ut  secunda  male  ab  im- 
perito  quopiam  lectore  addita,  paulaiim  obrepserit 
in  textum :  eicuti  etiam  Erasmus  divinat.  Per 
ovillas  et  caprinas  pelies,  non  tam  puto  designari 
tentoria  quae  ex  pellibus  conficiebantur,  quam  viles 
et  asperos  piorum  amictus,  quibus  induebantur 
quum  in  deserta  fugerent.  Tametsi  autem  lapida- 
tum  fuisse  leremiam  tradunt,  Esaiam  vero  diesec- 
tum,  et  sacra  historia  narrat,  Eliam,  Elisaeum  atque 
alios  prophetas  in  montibus  et  speluncis  oberrasse: 
non  tamen  dubito  quin  saevas  illas  persequutiones 
designet,  quibus  grassatus  est  Antiochus  in  populum 
Dei,  et  quae  postea  sequutae  sunt. 

Non  amplexi  redemptionem.  Aptissime  loquitur: 
brevem  enim  huius  vitae  usuram  eos  redimere 
oportuisset,  Deum  abnegando.  Fuisset  autem  hoc 
nimis  indignum  pretium.  Ergo  ut  perpetuo  in  coelis 
viverent,  vitam  in  terra  repudiarunt  quae  tanti 
illis  constitisset:  nempe  abnegatione  Dei,  ut  dixi- 
mus,  suaeque  vocationis  desertione.  Audimus  autem 
quid  ChristuB  dicat:  si  animas  nostras  servare 
cupimus  in  hoc  mundo,  nos  in  perpetuum  eas  per- 
dere.  Proinde  si  verus  futurae  resurrectionis  amor 
sedem  in  cordibus  nostris  occupat:  facile  nos  ad 
mortis  contemptum  adducet.  Et  sane  non  aliter 
vivendum  est  quam  ut  Deo  vivamus:  simul  atque 
Deo  vivere  non  licet,  libenter  aut  non  aegre  mors 
nobis  oppetenda  est.  Porro  hac  sententia  confirmat 
apostoluB  quod  dixit,  sanctos  fide  superasse  omnia 
tormenta:  nisi  enim  spe  beatae  resurrectionis  re- 
tenti  fuissent  eorum  animi,  statim  collapsi  fuissent. 
Hinc  praeterea  coUigenda  est  utilis  exhortatio,  qua 
nos  in  rebus  adversis  muniamus.  Neque  enim  re- 
cusandum  est  ut  Dominus  tot  sanctis  hominibus 
nos  aggreget,  quos  scimus  tot  miseriis  fuisse  exer- 
citatos  et  vexatos.  Neque  vero  hic  nobis  paucorum 
hominum    miseriae    narrantur,    sed    communes   ec- 


169 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


170 


clesiao  persequutiones:  et  hae  quidem  non  uniue 
aut  alterius  anni,  eed  quae  ab  avis  usque  ad  ne- 
potes  interdum  grassatae  sunt.  Quare  nihil  mirum 
si  iisdem  hodie  experimentis  fidem  nostram  probare 
Deo  plttceat:  nec  cogitandum  est  nos  ab  eo  deseri, 
cui  scimus  fuisse  curae  sanctoa  patres  qui  eadem 
ante  nos  passi  sunt. 

38.  Quibus  mundus  non  erat  dignus.  Quum  ita 
profugi  inter  feras  vagabantur  sancti  prophetae, 
videri  poterant  indigni  quos  terra  eustineret.  Qui 
fit  enim  ut  inter  homines  locum  non  inveniant? 
Sed  apostolus  in  contrariam  partem  hoc  retorquet: 
nempe  quod  mundus  illis  non  esset  dignus.  Nam 
quocunque  veniant  servi  Dei,  eius  benedictionem, 
quasi  fragrantiam  boni  odoris,  secum  afforunt.  !Sic 
domus  Putiphar  benedicta  fuit  in  grBtiam  loesph: 
et  Sodoma  salva  futura  erst,  si  in  ea  invent:  fuis- 
sent  decem  iusti  homineo.  Utcunquo  ergo  n-unduc 
aervos  Dei  quasi  excrementa  a  so  proiiciaU  hoc 
tamen  inter  eius  poenas  deputandum  est,  quod  iilos 
ferre  non  potest:  quio  simul  cum  iliis  resideret 
aliqua  Dei  benedictio.  Proinde  quoJies  e  medio 
toliuntur  iusti,  eciamue  totidem  adversa  nobie  esse 
praesagia:  quoniam  indigni  simus  eorum  contur- 
bernio,  ne  simul  nobiscum  pereant.  Icterea  habent 
pii  amplam  consolationic  materiam,  si  eos  mundus 
quasi  catharmata  eiicist,  qu»ndo  videct  idem  acci- 
disse  prophetis,  qui  in  feris  animalibus  plue  experti 
8unt  clementiae  quam  io  hominibuc  ipsie.  Hac  se 
cogitatione  erexit  Hilarius,  quum  videret  a  sangui- 
oariis  tjrannis  occupari  ecclcBiam,  qui  tuno  impa- 
ratorem  romanum,  velut  carnificem,  in  manu  habc- 
bant.  Tunc  inquam  sanctus  vir  memoria  repetebat 
quae  hic  de  prophetis  recitat  apostoluc  Montes  et 
sylvae,  dicebat,  et  lacue  et  carcerec  mihi  tutiores 
sunt  quam  magnuB  templorum  eplendor:  nam  in 
illis  prophetae  aut  manentee,  aut  demersi,  Dei 
spiritu  propbetabant.  Sic  etiaoj  nos  animatoe  esse 
convenit,  ut  mundum  intrepide  spernamus,  et  si 
nos  evomat,  sciamus  nos  ab  exitiali  gurgite  exire, 
Deumque  ita  prospicere  nostrae  saluti,  ne  eodem 
mergamur  exitio. 

39.  Et  hi  omnes.  Argumentum  est  a  minori 
ad  maius.  Nam  si  illi  quibus  nondum  tanta  lus 
gratiae  affulserat,  tanta  constantia  in  malis  toleran- 
dis  excelluerunt:  quid  efficere  in  nobio  debe*,  plenus 
evangelii  fulgor?  IIIos  exigua  lucis  scintilla  in 
coelum  duxit:  quum  sol  iustitiae  nobis  luceat,  quo 
Dos  praetextu  excusabimus  si  haereamus  adbuc  in 
terra?  Haec  est  genuina  mens  aposioli.  Scio 
Chrysostomum  et  alioa  quosdam  secus  exponere: 
sed  orationis  contextus  facile  ostendit,  hic  notari 
gratiae  discrimeu  qua  Deus  sub  lege  proeequutus 
est  fideles,  et  qua  nos  hodie  dignatur.  Nam  quum 
uberior  in  nos  effusa  sit  gratia,  minus  esse  in  nobis 
fidei  valde  absurdum  esset.    Dicit  ergo,  patres  illos 


qui  tam  eximia  fide  praediti  fuerunt,  nondum  ha- 
buisse  tam  uberem  credendi  materiam  quam  nOB 
habemuB.  Rationem  continuo  post  addit:  quia  Deue 
voluorit  nos  omnes  coadunare  in  unum  corpus: 
ideoque  exiguam  illis  gratiae  portionem  distribuerit, 
ut  solidam  perfectionem  in  tempus  nostrum,  hoc 
est  in  adventum  Cbristi,  differrot.  Atque  hoo  sin- 
gulare  Dei  erga  nos  benevolentiae  est  documentum, 
quod  tametsi  Iiberalem  so  ab  initio  mundi  ostenderit 
suis  tiliis,  sic  tamen  gratiam  suam  attemperavit,  ut 
totius  corporis  saluti  prospiceret.  Quid  amplius 
desiderare  quiequam  noatrum  possit  quam  in  omni- 
bue  beneficiis,  quibus  Deus  Abraham,  Mosen,  Da- 
videm  et  omnee  patriarcbes,  prophetas  et  pios  reges 
prosequutus  est,  babitam  esse  sui  raiionem,  ut  cum 
illis  in  Christi  corpus  coalescat?  Sciamus  ergo 
nos  bis  ac  ter  ingratos  esse  Deo,  si  minus  in  nobis 
fidei  sub  Cbristi  regno  appareat,  quam  se  habere 
patres  sub  lege  tam  insignibus  patientiae  exemplis 
probarunt.  Quod  dicit,  nondum  adeptos  fuisse  pro- 
miwsionem:  de  ultima  promissionum  clausula  intelligi 
debet,  quae  nobis  promulgata  fuit  in  Christo.  Qua 
de  re  aliquid  iam  ante  dictum  est. 


CAPUT  Xll. 

1.  Proinde,  nos  quoque  quum  tanta  circumdati 
simus  nube  testium,  deposito  omni  onere  et  peccato 
quod  nos  circumstat,  per  patientiam  curramus  in  pro- 
posito  nobis  certamine:  2.  intuentes  in  principem  et 
perfectorem  fidei  lesum,  qui  pro  gaudio  sibi  proposito 
pertulit  crucem,  ignominia  contempta,  et  in  dextra 
throni  Dei  consedit.  3.  Ac  reputate  quis  hic  fuerit 
qui  tantam  in  se  sustinuit  ab  impiis  contradictionem, 
ut  ne  fatigemini  atiimabus  vestris  soluti. 

1.  Proinde  nos  quoque.  Haec  conclusio  est 
quasi  epilogus  proximi  capitis:  ubi  demonstrat  quor- 
sum  recitaverit  illum  sanctorum  catalogum,  quorum 
fides  sub  lege  excelluit:  nempe  ut  se  quisque  com- 
paret  ad  eorum  imitationem.  Et  metaphorice  copio- 
sam  multitudinem  vocat  nubem.  Densum  enim 
raro  opponitur.  Si  pauci  essent  numero,  tamen 
suo  exemplo  incitare  nos  deberent:  sed  ubi  ingens 
est  turba,  acriores  stimulos  addere  nobis  debet. 
Praeterea  dicit,  nos  densitate  illa  vel  copia  circum- 
dari,  ut  quocuoque  oculos  vertamus,  statim  occur- 
rant  multa  fidei  exempla.  Nomen  testium  nou 
accipio  generaliter,  ac  si  martyres  Dei  nuncuparet: 
sed  refero  ad  praesentem  causam.  Ac  si  diceret, 
satis  eorum  testimonio  comprobatam  esse  fidem,  ut 
non  sit  haesitandum.  Sunt  enim  virtutes  sanctorum 
quasi  testimonia  quae  nos  contirment,  ut  illis  vel 
ducibus  vel  sociis  freti,  alaorius  ad  Deum  per- 
gamus. 


171 


CAPDT  XII. 


172 


Deposito  oiuni  onerc.  Quia  eimilitudinem  curBus 
usurput,  siuiiil  oxpeditos  osso  iubot.  Festinatiooi 
onim  uiliii  wu);;i8  udroreum,  quam  si  saroiuis  onu8ti 
simutn.  1'orro  varia  sunt  ouera,  quae  spiritualem 
curgum  uostrum  morantur  ac  impediunt:  ut  ainor 
vitao  praOBOntis,  muudi  delitiae,  cupiditatos  carnis, 
curao  torrenae,  divitiae  etiam  ac  lionoros,  et  quue- 
cunquo  sunt  eiusdom  genoris.  Quisquis  ergo  vult 
in  Christi  stadio  currcre,  primum  se  omnibus  im- 
pedimeutis  abdicet:  quia  iam  plus  satis  tardi  gumus, 
ut  DOD  uliuudo  accedant  remorae.  Nequo  tamen 
iubomur  divitias  simplicitor  abiicero,  aut  alia  vitae 
commuda,  uisi  quatenus  cursum  nostrum  retardant: 
quia  iSatan  illis,  quasi  tricis,  nos  retinet  atquo  im- 
pHcat.  Porro  metaphora  cursus  satis  frequens  est 
in  scripturis.  Hic  vero  non  quemlibet  cursum  de- 
eignai,  sed  cureorium  certamen,  quod  studia  magi8 
eolet  accendere.  Summa  igitur  est,  nos  certamen 
ingressos  esse,  et  quidcm  in  celeberrimo  stadio,  un- 
dique  ciroumstare  muitos  testes,  praesidem  Dei 
filium,  qui  ad  praemium  nos  invifat  et  hortatur: 
turpiseimum  igitur  fore  ei  in  medio  spatio  fatigemur 
vel  torpeamus.  Quamquam  autem  sancti  homines, 
de  quibus  meminit,  non  testes  modo  sunt,  sed  eius- 
dem  cursus  socii,  qui  viam  nobis  praemonstrant: 
testes  tamen  vocare  maluit  quam  cursores,  ut  signi- 
ficaret  oon  aemulos  esse  qui  palmam  nobis  praeri- 
piant,  sed  approbatores  potius,  qui  plaudant  et 
gratulentur  nostrae  victoriae.  Quemadmodum  etiam 
Christus  non  tantum  agonotheta  est,  sed  manum 
nobis  porrigit,  viros  ac  strenuitatem  suppeditat: 
denique  nos  ad  inchoandum  cursum  praeparat  atque 
idoneos  reddit,  et  sua  virtute  nos  perducit  usque 
ad  metam. 

Peccato  qiiod  iws  circumstat.  Hoc  gravissimum 
est  onus  quod  nobis  obstat.  Dicit  autem  nos  esse 
implicitos,  ut  sciamus,  neminem  currendo  aptum 
esse,  nisi  qui  exuerit  hos  laqueos.  Non  loquitur 
autem  de  externis  vel  actualibus  (ut  vocant)  pec- 
catis:  sed  de  ipso  fonte,  hoc  est  concupiscentia, 
quae  ita  omnes  nostri  partes  occupat  ut  undique 
sentiamus  nos  teneri  eius  laqueis. 

Per  patientiam.  Hac  voce  semper  monemur 
quid  praecipue  in  fide  considerari  velit  apostolus : 
Dempe,  ut  regnum  Dei,  quod  carni  est  invisibile 
sensusque  omnes  nostros  superat,  spiritu  quaeramus. 
Nam  qui  in  hac  meditatione  occupantur,  facile  ter- 
rena  omnia  contemnunt.  Ita  ludaeos  non  poterat 
melius  abstrahere  a  suis  caeremoniis,  quam  si  eos 
ad  vera  fidei  exercitia  revocaret,  ex  quibus  discerent 
spirituale  esse  Christi  regnum,  et  huius  mundi  ele- 
mentis  longe  superius. 

2.  Pro  gaudio  sibi  proposito.  Tametsi  latina 
loquutio  nonnihil  habit  ambiguitatis,  tamen  in  verbis 
graecis  perspicue  apparet  sensus  apostoli.  Signi- 
ficat  enim,  quum  integrum  esset  Christo  se  eximere 


omni  molostia,  vitamque  fclicem  ot  bonis  omnibus 
affluentem  degcre:  ipsum  tumcn  ultro  subiisse  mor- 
tem  aoerbam  et  plonam  ignominia.  Natn,  pro  gau- 
dio,  idem  valet  atquo  Loco  gaudii:  ot  gaudium 
genus  omne  commoditatis  comprohendit.  Propositum 
autom  dicit  quod  in  manu  Christi  orat,  ut  si  libuis- 
80t,  facultas  cssot  utcridi.  Qiiainquam  si  quis  par- 
ticulam  dvTi  causam  finulem  notaro  putet,  non  mul- 
tum  roclamo:  ut  sit  sonsus,  Christum  non  rocusasse 
mortom  crucis,  quia  videbat  felicem  cius  oxitum. 
Ego  tamen  priorem  expositionem  retinoo.  Dupiici 
porro  nomine,  Christi  nobis  tolerantiam  commen- 
dat,  quod  mortem  acerbissimam  pertulerit,  et  quod 
igDominiam  despexerit.  Finem  deinde  mortis  glo- 
riosum  coinmemorat,  ut  sciant  fideles  in  salutem  et 
gloriam  cessura  sibi  mala  omnia  quae  sustinent, 
modo  Christum  sequantur.  Sic  etiam  lacobus: 
Fatientiam  lob  audistis,  et  finem  nostis  (lac.  5,  11). 
Significat  ergo  apostolus,  eundem  foro  misorarium 
nostrarum  finem  qui  cernitur  in  Christo:  secundum 
illud  Pauli :  Si  compatimur,  simul  cum  eo  regna- 
bimus  (Rom.  8,  17). 

3.  Reputate  qiiis  hic.  Amplificat  suam  exhorta- 
tionem,  Christum  nobiscum  conferondo:  nam  si 
filius  Dei,  quem  ab  omnibus  adorari  decuit,  sponte 
subiit  tam  dura  certamina,  quis  nostrum  recusare 
audeat  iisdem  se  cum  illo  subiicore?  Una  enim 
haec  cogitatio  ad  vincendas  omnes  tentationes  suffi- 
cere  debet,  quum  intelligimus  nos  filii  Dei  esse 
comites:  et  eum  qui  supra  nos  adeo  eminebat, 
voluisse  ad  conditionem  nostram  descendere,  ut  suo 
nos  exemplo  animaret.  Ita,  inquam,  colligimus 
animos,  qui  alioqui  liquescunt  et  quasi  in  despera- 
tionem  solvuntur. 

4.  Nondum  ad  sanguinem  restitistis  adversus 
peccaium  certando.  5.  JEt  obliti  estis  exhortationis 
quae  vobis  tanquam  filiis  loquitur:  Fili  mi,  ne  disci- 
plinam  Domini  negligas,  et  ne  deficias  dum  ab  eo 
argueris.  6.  Quem  enim  deligit  Dominus  castigat: 
flagellat  omnem  filium  quem  suscipit.  7.  Si  discipli- 
nam  sustinetis,  Deus  tanquam  filiis  offertur.  Quis 
enim  est  filius  quem  pater  non  castiget?  8.  Quod  si 
disciplinae  expertes  estis,  cuius  participes  sunt  omnes : 
spurii  igitur  estis,  non  filii. 

4.  Nondum  ad  sanguinem.  Ultra  progreditur: 
admonet  enim,  etiam  quum  nos  impii  persequuntur 
pro  Christi  nomine,  tunc  nos  certare  contra  pecca- 
tum.  In  hanc  luctam  descendere  Christus  non 
potuit,  qui  purus  et  immunis  erat  ab  omni  peccato. 
At  nos  hac  in  parte  illi  sumus  diseimiles,  quia 
semper  in  nobis  habitat  peccatum:  cui  domando  et 
profligando  conveniunt  afflictiones.  Prmcipio,  scimus, 
quidquid  malorum  est  in  hoc  muudo,  ex  pecoato 
provenire,   ac   in  primis  mortem  ipsam.     Verum  id 


173 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


174 


nunc  non  agit  apostolus:  tantum  docet,  persoquu- 
tiones,  quas  pro  evangelio  sustinemus,  alio  quoque 
nomine  esse  nobis  utiles :  quia  remedia  sint  ad 
destruendum  peccatum.  Nam  hoc  modo  Deus  sub 
disciplinae  suae  iugo  nos  retinet,  ne  caro  nostra 
lasciviat:  interdum  etiam  ferocientes  coercet:  delicta 
interdum  noatra  punit,  ut  in  posterum  nos  reddat 
cautiores.  Sive  ergo  vitiis  nostris  medeatur,  sivo 
antequam  peccemus,  occupet,  ita  nos  exercet  in  hac, 
cuius  meminit  apostolus,  contra  peccatum  lucta. 
Hoc  quidem  honore  nos  dignatur  filius  Dei,  ut  quae 
pro  evangelio  suo  patimur,  minime  inter  poenas 
peccati  deputet.  Nostrum  tamen  est  agnoscere  quod 
hic  audimus  ex  apostolo,  sic  nos  agere  ac  defendere 
adversus  impios  Christi  causam,  ut  interea  cum 
peccato,  hoste  intestino,  bellum  geramus.  Haec 
duplex  erga  nos  est  Dei  gratia:  quod  remedia,  quae 
curandis  vitiis  nostris  adhibet,  in  evangelii  sui 
defensionem  convertit.  Meminerimus  autem  quos 
hic  compellet:  nempe  qui  laeto  animo  bonorum 
suorum  iacturam  fecerant,  passique  fuerant  multas 
contumelias.  Et  tamen  ignaviae  eos  insimulat, 
quod  in  medio  certaminum  cursu  defessi,  non 
Btrenue  pergant  ad  mortem  usque.  Quare  non  est 
quod  missionem  nobis  petamus  a  Domino,  quali- 
cunque  militia  perfuncti  simus:  quia  nuilos  habere 
vult  Christua  emeritos  milites,  nisi  qui  mortem 
ipsam  vicerunt. 

5.  Et  obliti  estis.  Interrogative  lego.  Quaerit 
enim  an  obliti  sint:  significans  nondum  esse  obli- 
viscendi  tempus.  Hic  vero  ingreditur  in  illam 
doctrinae  partem,  quod  utile  nobis  sit  cruce  erudiri. 
Ad  eam  rem  utitur  testimonio  Solomonis:  cuius 
duo  sunt  membra;  prius  est,  non  reiiciendam  esse 
correctionem  Domini:  in  secundo  causa  redditur, 
quia  Dominus  quos  diligit  castigat.  Quoniam  autem 
Solomon  sic  praefatur:  Fili  mi:  monet  apostolus, 
hac  tam  suavi  blandaque  appellatione  debere  nos 
allici  ut  haec  exhortatio  penitus  in  animos  nostros 
penetret.  Caeterum  Solomonis  argumentum  hoc 
est,  Si  flagella  Dei  eius  erga  nos  amorem  testan- 
tur:  indignum  est  fastidio  vel  odio  ipsa  haberi. 
Plusquam  enim  ingratos  esse  oportet  qui  in  suam 
salutem  a  Deo  castigari  non  sustiuent:  imo  qui 
paternae  eius  benevolentiae  signum  respuunt. 

6.  Quem  diligit  Dominus.  Haec  ratio  videtur 
parum  firma  esse.  Promiscue  enim  animadvertit 
Deus  tam  in  reprobos  quam  in  electos:  et  eius  fla- 
gella  iram  eius  saepius  quam  amorem  declarant. 
Sic  enim  et  scriptura  loquitur,  et  experientia  etiam 
confirmat.  Verum  ubi  sermo  ad  pios  habetur,  non 
mirum  est  eum  duntaxat  castigationis  usum  attingi 
quem  illi  sentiunt.  Nam  utcunque  severum  se  et 
iratum  iudicem  erga  reprobos  Deus  ostendat  quoties 
eos  punit :  in  electis  tamen  suis  non  aiium  finem 
spectat,    quam    ut    eorum    consulat    saluti.      Haec 


paterni  amoris  demonstratio  est.  Deindo  reprobi 
quum  se  Dei  manu  gubernari  ignorent,  fortuito  nt 
plurimum  putant  se  affligi.  Quemadmodum  si  quis 
puer  coutumax,  relicta  patris  domo,  longe  erret: 
fame  et  frigore  vei  aliis  malis  confectus,  dabit  quidem 
iustas  stultitiae  suae  poenas :  suisque  malia  discet 
quid  sit  esse  patri  morigerum  ac  obsequentem:  sed 
tamen  hanc  esse  paternam  oastigationem  non  agnos- 
cet.  Ita  impii,  quum  ae  a  Deo  eiusque  familia 
quodammodo  manciparint,  non  inieiliguntDei  manum 
ad  se  usque  pervenire.  Meminerimus  ergo,  divini 
erga  nos  amoris  gustum  aliter  a  nobis  percipi  non 
posse  in  castigationibus,  quam  dum  illud  nobis 
persuasum  est,  patemas  esse  ferulas,  quibus  peccata 
nostra  castigat.  Nihil  tale  reprobis  evenire  potest, 
quorum  fugitivae  sunt  mentes.  Huc  accedit  quod 
iudicium  incipere  oportet  a  domo  Dei.  Proinde 
etiamsi  communiter  alienos  et  domesticos  feriat,  sic 
tamen  manum  suam  erga  posteriores  exserit,  ut 
demonstret  se  peculiarem  habere  eorum  curam. 
Sed  illa  est  vera  solutio,  quod  quisquis  a  Deo  se 
castigari  novit  et  persuasus  est,  gradum  protinuB 
facere  debet  ad  hanc  cogitationem :  id  accidere, 
quoniam  a  Deo  ametur.  Nam  quum  Deum  in 
poenis  medium  sentiant  fideles,  certum  habent  bene- 
volentiae  eius  pignus,  quia  nisi  amaret,  non  esset 
sollicitus  de  eorum  salute.  Ideo  concludit  apostolus, 
Deum  omnibus  ofFerri  patrem  qui  correctionem 
sustinent  Nam  qui  calcitrant,  ut  equi  ferocea 
solent,  vel  qui  praefracte  reiuctantur,  minime  per- 
tinent  ad  hunc  ordinem.  Quare  in  summa  docet 
tunc  nobis  demum  paternas  esse  Dei  correctiones, 
quum  illi  nos  obedienter  subiicimus. 

7.  Quis  enim  est  filius.  A  communi  hominum 
more  ratiocinatur,  minime  esse  consentaneum  ut 
filii  Dei  a  crucis  disciplina  sint  immunes.  Nam  si 
nemo  inter  homines  invenitur,  prudens  saltem  sa- 
nique  iudicii,  qui  non  liberos  suos  corrigat,  quoniam 
sine  disciplina  ad  bonam  trugem  adduci  nequeunt: 
quanto  minus  hoc  tam  necessarium  remedium  Deus, 
qui  optimus  et  sapientissimus  est  pater,  negliget? 
Si  quis  obiiciat,  cessare  inter  homines  eiusmodi  cor- 
rectionem  simulatque  ex  adolescentia  egressi  sunt 
hberi:  respondeo,  nos,  quamdiu  vivimus,  Dei  res- 
pectu  esse  magis  quam  pueros :  atque  hanc  causam 
esse  cur  tergo  nostro  ferulam  semper  haerere  con- 
veniat.  Quare  merilo  intert  apostolus,  quisquis  im- 
munitatem  a  cruce  appetit,  eum  se  veluti  abdicare 
e  numero  filiorum  Dei.  Dnde  aequitur,  non  aesti- 
mari  a  nobis,  ut  decet  adoptionis  beneficium,  totam- 
que  Dei  gratiam  repudiari  quum  nos  ab  eius  ferulis 
subducere  volumus.  Quod  taciunt  quicunque  aequo 
aniiuo  alfiictiones  non  tolerant.  Cur  autem  spurios 
potius  quam  alienos  vocat  qui  correctionem  refu- 
giunt?  nempe,  quia  eos  alloquitur  qui  in  ecclesiam 
cooptati  eraut:   ideoque  filii  Dei.     Quare  siguificat, 


175 


CAPUT  XII. 


176 


falsam  ot  ementifam  foro  Christi  profcBBionem,  si 
80  a  patris  iliseipliua  cximaut,  ut  spurii  mugio  Bint 
quam  logitiuii. 

9.  Quum  camis  nostrae  patres  hahucrimus  casti- 
qatores,  et  reirriti  simus  illos:  annon  multo  magis 
gubiiciemur  palri  spirituum,  et  vivemus?  10.  Et  iUi 
guidcm  ad  paucos  dics  pro  suo  arbitratu  nos  casti- 
sarunt:  hic  vero  ad  utilitatem,  ut  nobis  itnpertiat 
sanctimoniam  suam.  11.  Forro,  omnis  castigatio  in 
praesvns  non  videtur  gaudii  esse,  sed  tristitiae:  in 
posterum  tamen,  fructum  pacatum  iustitiae  affert  exer- 
citatis. 

9.  Quum  carnis  nostrae.  Haec  comparatio  mul- 
tas  habet  partes.  Prima  eet,  si  patribus  ex  quibus 
progeuiti  sumus  eecundum  carnem,  tantum  dotuli- 
mu8  reverentiae  ut  pasei  fuerimus  eorum  discipli- 
nam :  multo  plus  honoris  deberi  Deo,  qui  spiritualis 
est  pater.  Altera,  disciplmam,  qua  patres  liberoa 
SU08  erudiunt,  ad  usum  praesentis  vitae  utilem  esse 
duntaxat :  Deum  vero  longius  respicere,  ut  ecilicet 
in  vitam  aeternam  nos  eanctificet.  Tertia,  mortales 
homines  liberos  suos  ut  illis  visum  est  castigare: 
Deum  vero  temperare  suam  dieciplinam  optima  ra- 
tione  summaque  sapientia,  ut  nihil  in  ea  sit  nisi 
moderatum.  Hoc  ergo  primo  loco  inter  Deum  et 
homines  diversum  ponit,  quod  hi  quidem,  patrea 
sint  carnis,  illo  autem,  spirituum :  idque  amplificat, 
carnem  cum  epiritu  couferendo.  8ed  quaeritur  annon 
carnis  etiam  pater  sit  DeuB:  neque  enim  frustra  ho- 
minis  creationem  inter  praecipua  Dei  miracula  com- 
memorat  historia  lob.  Quare  hac  quoque  parte  me- 
rito  patris  nomen  eibi  vindicat.  Si  dicamus  patrem 
vocari  spirituum,  quia  soIub  animas  creat  et  rege- 
nerat,  sine  hominis  opera:  rursus  excipere  licebit, 
Paulum  non  frustra  gloriari,  ee  spiriiualem  esse 
eorum  patrem,  quos  in  Chrieto  per  evangelium  ge- 
nuit.  Respondeo,  tam  animae  quam  coporis  patrem 
eese  Deum,  et  quidem  unicum,  proprie  loquendo : 
ac  nomen  hoc  quadam  veluti  conceseione  transferri 
ad  homines,  eive  de  corpore  eivo  de  anima  agatur. 
Quoniam  tamon  in  creandis  animabus  non  adhibet 
hominum  operam,  et  eas  etiam  spiritus  sui  virtute 
mirabiiiter  roformat:  peculiariter  xar'  i?o)(r]v  pater 
spirituum  vooatur.  Quum  dicit,  Et  revenii  eimus 
illos:  afi^ectum  notat  qui  nobis  a  natura  insitus  est, 
ut  patres,  etiam  quum  aspore  nos  tractant,  honore 
prosequamur.  Quum  dicit,  subiiciemur  patri  epiri- 
tuum:  significat,  hoc  aequum  esse,  ut  Deo  impe- 
rium  pormittamus  quod  patris  iure  in  noa  obtinet. 
Quum  dicit,  Et  vivomue,  causam  designat  vol 
finem,  itaque  copula  resolvonda  est  in  particulam 
ut.  Monemur  autem  hoc  verbo,  nihil  esee  nobis 
magis  exitiale  quam  si  nos  in  Dei  obeequium  tra- 
dero  recusemue. 


10.  Et  illi  quidem  ad  paucos  dies.  Haec  ee- 
oundu  ost  ainplifiuiitio,  ut  dixi,  quod  Doi  castigulio- 
nes  carui  domuii<lao  ot  mortificandae  destineniur, 
ut  renovomur  in  cnoloHtem  viium.  Unde  appuret 
fructum  esse  porpeluuin:  idcm  ab  hominibus  non 
esso  spcrundiim,  quuin  hominum  disoiplina  pars  sit 
ordinis  politici,  ideoquo  profirie  ad  praosentom  vitum 
spectot.  Undo  soquitur,  illas  longo  plus  utilitatis 
udlerre,  quanio  scilicot  spirituulis  Dei  sanclimonia 
corporis  cominodis  praestat.  Si  qiiis  obiiciat,  patrum 
muniis  csse  filios  instituere  in  limoro  ot  cultu  Dei, 
ac  proptorea  eoriira  disciplinam  ad  lain  breve  lem- 
pus  restringendam  non  vidori:  rcspondoo,  id  quidom 
esse  verum;  sod  hic  de  ooconomia  apostolus  loqui- 
tiir  quemadmodum  do  polilia  solemus  vulgo  loqui. 
Nam  etsi  magistratuum  est  religionom  tuori,  oorum 
tamen  officium  huius  vitae  finibus  dicemus  conti- 
nori:  quia  aliler  civilis  ac  terreua  gubernaiio  a  spi- 
riluali  Christi  regno  distingui  non  posset.  Porro 
quod  correctiones  Doi  dicuntur  utiles  esso  ad  obti- 
nendam  eius  sanctimoniam,  hoc  non  ita  accipien- 
dum  est  quasi  nos  proprie  sanctificent:  eed  quod 
adminicula  sint  ad  nos  praeparandos,  quia  per  ea 
Dominus  nos  oxercet  ad  moriificationom  carnis. 

11.  Omnis  castigatio.  Hoc  addit,  no  Doi  casti- 
gationes  praesenti  sonsu  metiamur.  Nos  enim  pue- 
ris  eimiles  esee  docet,  qui  ferulam  horrent  ac  refu- 
giunt  quantum  in  se  ost:  quia  nondum  per  aetatem 
iudicant  quantum  sibi  sit  utilis.  Huc  ergo  tendit 
admonitio,  non  recte  aestimatum  iri  castigationes 
ex  praesenti  carnis  nostrae  eensu:  ideo  coniiciendos 
esee  oculos  in  finem:  ita  apprehendemus  tranquillum 
hunc  iustitiae  fructum.  Fructus  autem  iustitiae 
dicitur  timor  Domini,  et  pia  eanctaque  vita:  cuius 
crux  magistra  ost,  Pacatum')  vocat,  quoniam  in 
rebus  adversis  trepidamus  et  eumus  inquieti.  Ten- 
tamur  enim  impationtia,  quae  semper  tumultuosa 
est:  castigati  autem,  composita  monto  agnoscimus 
quam  utilo  nobis  fuerit  quod  anto  acerbum  et  mo- 
lestum  videbatur. 

12.  Quare  manus  remissas  et  genua  soluta  sur- 
rigite:  13.  et  rectas  tacite  vias  pedibus  vestris:  ne 
claudicatio  aberret,  sed  magis  sanetur.  14.  Pacem 
sectamini  cum  omnibus,  et  sanctimoniam :  sine  qua 
nemo  videbit  Dominum.  15.  Curam  agentes  ne  quis 
deficiat  a  gratia  Dei,  ne  qua  radiz  amaritudinis  sur- 
sum  pullulans  obturbet,  et  per  eam  inquinentur  muUi. 
16.  Ne  quis  scortator  vel  profanus,  ut  Esau,  qui  pro 
uno  edulio  vendidit  primogenituram  suam.  17.  Nostis 
enim  quod,  quum  postea  vellet  haereditariam  obtinere 
benedictionem,  reprobatus  sit.  Poenitentiae  enim  locum 
non  invenit,  etiamsi  cum  lacrymis  quaesiisset  eam. 


')  TranquMum 


17' 


CAPDT  XII. 


178 


12.  Quare  manus  remissas.  Postquam  docuit, 
Deum  saluti  nostrae  prospicere  dum  nos  castigat, 
inde  nos  ad  alacritatem  hortatur:  nihil  enim  est 
quod  nos  magis  debilitet  adooquo  exanimet  prorsus, 
quam  quum  falsa  imaginatione  occupati  nullum  gra- 
tiae  Dei  gustum  habemua  in  rebus  adversis.  Ideo 
nihil  est  ad  nos  erigendos  hac  significatione  effica- 
cius,  Deum  nobis  adesse  etiam  quum  nos  affligit,  ac 
de  nobis  esse  sollicitum.  Caeterum  his  verbis 
noD  tantum  ad  ferendas  magno  animo  afflictiones 
hortatur,  sed  admonet  non  esse  causam  cur  resides 
ac  pigri  simus  ad  faciendum  officium.  Nam  plus 
satis  experimur  quantum  nos  impediat  metus  crucis 
ne  Deo,  sicuti  par  erat,  serviamus.  Libenter  multi 
profiterentur  suam  fidem :  sed  quia  sibi  a  persequutione 
timent,  manus  et  pedes  pium  illum  animi  aS"ectum 
destituunt.  Libenter  certarent  multi  pro  Dei  gloria, 
susciperent  bonas  ac  iustas  causas  privatim  et  pub- 
lice,  officia  sua  Deo  et  fratribus  impenderent:  eed 
quia  periculum  est  ab  odiis  improborum,  quia  mo- 
lestias  complures  sibi  esse  paratas  vident,  quasi 
manibus  complicatis,  otiosi  quiescunt.  Ergo  si  semel 
correctus  fuerit  in  nobis  nimius  ille  crucis  timor, 
et  ad  tolerantiam  compositi  simus:  nulla  erit  pars 
nostri  quae  non  apta  sit  ac  format  ad  munus  suum 
Deo  praestandum.  Hoc  est  ergo  quod  intelhgit 
apostolus.  Manus,  inquit,  remissas  ideo  habetis, 
genua  vestra  ideo  labascunt,  quia  non  agnoscitis 
quae  vera  sit  in  rebus  adversis  consolatio:  ideo  ad 
officium  tardi  estis.  Nunc  vero  quum  ostenderim 
qnam  utilis  sit  vobis  crucis  disciplina,  debet  haec 
doctrina  excitare  novum  in  omninus  vestris  mem- 
bris  vigorem,  ut  manibus  ac  pedibus  ad  sequendam 
Dei  vocationem  alacres  ac  prompti  sitis.  Porro 
ad  locum  Esaiae  alludere  videtur,  qui  habetur 
cap.  35,  3.  Praecipit  illic  propheta  piis  doctoribus, 
ut  proposita  spe  gratiae  genua  trepidantia  et  debiles 
manus  confirment.  Apostolus  universos  fideles  iubet 
id  facere:  nam  si  hic  usus  est  consolationum  quas 
nobis  Dominus  proponit :  quemadmodum  doctoris 
munus  est  totam  ecclesiam  erigere,  ita  unusquisque 
doctrinam  peculariter  sibi  destinando,  se  ipsum  eri- 
git  atque  animat. 

13.  Eedas  vias  facite.  Hactenus  docuit  niten- 
dum  esse  Dei  consolationibus,  ut  simus  ad  bene 
agendum  fortes  ac  strenui:  atque  illam  esse  ful- 
turam  nostram.  Nam  secundum  adiungit:  nempe, 
ut  prudenter  ambulemus  ac  teneamus  rectum  cur- 
sum.  Nihilo  enim  minus  vitiosus  est  inconsideratus 
fervor  quam  inertia  et  mollities.  Quamquam  haec 
viae  rectitudo,  quam  commendat,  inde  procedit  quum 
mens  hominis  omni  metu  superior  tantum  quid 
Deo  probetur  reputat:  nam  timor  ad  quaerenda 
diverticula  ingeniosus  eet  plus  satis.  Quemadmodum 
ergo  perverso  metu  impiiciti  flexuosas  nobis  vias 
quaerimus,  ita  econverso,  quisquis  se  ad  tolerantiam 

Calvini  opera.   Vol.  LV, 


malorum  comparavit,  recta  pergit  quocunque  Do- 
minus  vocat,  neque  vel  ad  dexteram,  vel  ad  sinis- 
tram  deflectit.  In  summa,  hanc  beno  agendi  regu- 
lam  praescribit  ut  ad  Dei  voluntatem  gressus  nostros 
dirigamus,  ne  vel  metus,  vel  mundi  illecebrae,  vel 
alia  nos  inde  abducant.  Ideo  subiicit,  Ne  clau- 
dicatio  aberret:  hoc  est,  ne  claudicando,  tandem 
a  via  longius  recedatis.  Claudicationem  vocat,  quum 
mentes  hominum  alternant,  nec  sincere  Deo  se  addi- 
cunt.  Sic  alloquebatur  Elias  illos  duplices,  qui 
cultum  Dei  superstitionibus  suis  miscebant:  Quous- 
que  claudicatis  in  utramque  partem  (1.  Reg.  18,  21)? 
Est  autem  elegans  haec  loquutio:  multo  enim  dete- 
rius  est  errare  quam  claudicare.  lam,  qui  claudi- 
care  incipiunt,  non  statim  avertunt  se  a  via,  sed 
paulatim  magis  ac  magis  ab  ea  recedunt,  donec  in 
errorem  abrepti  in  medio  Satanae  labyrintho  im- 
pliciti  haereant.  Monet  igitur  apostoius  ut  sanandae 
claudicationi  mature  demus  operam:  quia  si  illi  in- 
dulgeamus,  longius  nos  a  Deo  tandem  avertet. 
Posset  etiam  verti,  Ne  claudicatio  degeneret,  aut 
discedat:  manebit  tamen  idem  sensus:  quoniam  signi- 
ficat  apostolus,  eos  qui  rectum  cursum  non  tenent, 
sed  paululum  per  incuriam  huc  vel  illuc  deflectere 
sibi  permittunt,  temporis  successu  penitus  a  Deo 
alienari. 

14.  Pacetn  sectamini.  Ita  nati  sunt  homines  ut 
videatur  unusquisque  fugitare  pacem:  sibi  enim 
pnvatim  singuli  student,  mores  suos  volunt  ferri, 
aliorum  moribus  se  accommodare  non  dignantur. 
Ergo  nisi  magno  labore  sectemur  pacem,  eam  nun- 
quam  retinebimus:  multa  enim  quotidie  accident 
quae  occasionem  praebeant  dissidiis.  Haec  ratio 
est  cur  iubeat  apostolus  pacem  sectari :  ac  si  diceret, 
non  colendam  esse  duntaxat  quoad  nobis  erit  com- 
modum,  sed  enitendum  esse  summo  studio  ut  ealva 
inter  nos  maneat.  Quod  fieri  non  potest  nisi 
multas  offensas  obliviscamur,  atque  alii  aliis  in 
multis  rebus  mutuam  demus  veniam.  Quia  tamen- 
pax  ab  impiis  alia  conditione  non  potest  impetrari, 
quam  si  eorum  vitiis  ac  sceleribus  assentiamur: 
ideo  protinus  addit  apostolus,  sanctimoniam  una 
cum  pace  sectandam  esse:  ac  si  nobis  eum  hac  ex- 
ceptione  pacem  commendaret,  ne  malorum  amicitia 
nos  inquinet  aut  poUuat.  Sanctimonia  enim  Deum 
proprie  respicit.  Quare  etiamsi  totus  mundus  bello 
flagrare  debeat,  non  est  deserenda  sanctimonia,  quae 
vinculum  est  nostrae  cum  Deo  coniunctionis.  Denique 
placide  foveamus  cum  hominibus  concordiam,  sed 
usque  ad  aras,  ut  habet  proverbium.  Negat  quem- 
quam  posse  Deum  videre  sine  sanotimonia:  quoniam 
non  aliis  oculis  videbimus  Deum,  quam  qui  refor- 
mati  fuerint  ad  eius  imaginem. 

15.  Curam  agentes  ne  quis,  etc.  Vel,  attente  pro- 
videntes.  His  verbis  indicat  proclivem  esse  lapsum 
a  Doi  gratia:   neque  enim  frustra  attentionem  re- 

12 


179 


EPIST.  AD  IIEBHAEO.S 


180 


quirit  in  liac  parto,  qiiia  simulatquc  eccuros  ceso 
aut  reuiisBos  vidct  Satau,  luomcnto  nos  circumvenit. 
Deuiquo  coiitontiono  ot  vigilantia  opu8  ost,  si  vcli- 
u)U6  perscveraro  in  Doi  gratia.  Porro  gratiao 
nomiue,  totam  nostram  voeationem  comprohcndit. 
Si  hinc  quispiam  infcrat,  non  osso  igitur  ofticacoiu 
Dei  gratiam,  nisi  uos  proprio  motu  cooporomur, 
frivohim  erit  argumoutum.  Scimus  quanta  eit  carnis 
uostrao  pigritia:  continuis  itaquo  stimulis  indigot. 
Sod  quum  Dominus  monondo  ot  oxhortando  uos 
stimulat,  simul  ctiam  corda  nostra  afficit  nc  vanao 
sint  exhortationes,  vcl  sine  eflbctu  diffluant.  Ergo 
a  praeceptis  et  exhortationihua  colligondum  non  ost 
quid  por  se  valeat  homo,  aut  quae  sit  liberi  arbitrii 
facultas :  nam  certo  attentio,  quam  hic  apostohis  re- 
quirit,  donum  Dei  est. 

Ne  qua  radix.  Non  dubito  quiu  ad  locum 
Mosis  respoxerit,  qui  legitur  Dcut.  capite  29.  Nam 
promulgata  lego  Moses  cavendum  oeso  docet  ne  qua 
radix  fel  et  absynthium  germinans  in  populo  Dei 
pollulet.  Postca  intcrpretatur  quid  sibi  yelit,  ne 
quis  scilicet  animac  suae  iu  peccato  benedicene,  et 
queraadmodum  obrii  sitim  suam  acuere  solent,  pra- 
vam  cupiditatem  irritans,  impunitatis  illecebra  Dei 
contemptum  inducat.  Idem  nuuc  agit  apostolus; 
praedicit  euim  forc  ut  si  talem  radicem  altius  cres- 
ccre  sinamus,  multos  corrumpat  ac  depravet.  Nec 
tantum  iubet  singulos  eradicare  ex  cordibus  suis 
talem  pestem,  sed  prohibet  etiam  ne  patiamur  inter 
no8  crcscere.  Fieri  quidem  non  potest  quin  radices 
istao  haoreant  in  ecclesia  Dei:  quia  bonis  semper 
mixti  sunt  hypocritae  et  impii:  sed  ubi  erumpunt, 
resecari  debent,  ne  crescendo  sulfocent  bonum  semen, 
Amarulentiam  ponit  pro  eo  quod  Moses  dicit  fel  et 
ahsynthium:  sed  uterque  venenosam  ac  mortiferam 
radicem  exprimere  voluit.  Quum  ergo  tam  exitiale 
sit  hoc  mali  genus,  eo  acriore  studio  occurrere  decct, 
ne  longius  surgat  vel  serpat. 

16.  Ne  quis  scortator  vel  profanus.  Sicuti  prius 
ad  eanctimoniam  hortatus  est.  ita  ut  a  contrariis 
inquinamentis  revocet,  speciem  unam  ponit:  ne  quis 
sit  scortator.  Sed  mox  ad  genus  ipsum  descendit : 
ne  quis  sit  profanus.  Nam  hoc  nomen  proprie 
sanctimoniae  opponitur.  In  hunc  finem  Dominus 
nos  vocat  vX  in  suum  obsequium  sanctificet.  Id  fit 
dum  mundo  renuntiamus.  Quisquis  autem  in  suis 
sordibus  sibi  ita  placet  ut  in  eas  subinde  revolvatur, 
se  profanat.  Quamquam  generaliter  profanos  defi- 
nire  licet,  quicunque  non  tanti  aestimant  Dei  gra- 
tiam ,  ut  ad  eam ,  contempto  mundo,  adspirent. 
Quoniam  autem  variis  modis  profanescunt  homines, 
eo  maior  danda  est  opera  nc  Satanae  rima  pateat 
ad  nos  suis  corruptelis  inquinandob.  Et  quemad- 
modum  sine  consecratione  nulla  est  vera  religio, 
semper  in  timore  Dei,  mortificatione  carnis,  totaque 
pietatis  exercitatione  proficiendum  est.    Nam  quem- 


admodum  profani  sumus  donoc  soparomur  a  mundo, 
ita  si  revolvimur  in  mundi  sordcs,  a  Banclificationis 
gratia  deaciecimus. 

/7  Esau.  Hoc  cxcmplum  vice  oxpositionis 
cssc  nobis  potost,  quantum  ad  profani  nomen  at- 
tiiiet:  nam  quum  Esau  phiris  odulium  unum  quam 
primogcniturain  suam  focissot,  bonedictiono  privatus 
fuit.  Profani  orgo  sunt  in  quibus  ita  regnat  mundi 
amor  ac  praovalet,  ut  coolum  obhviscantur:  ut  qui 
ambitiono  abrepti,  addicti  pecuniao  ot  divitiis,  gulao 
dcditi,  vel  aliis  deiitiis  irretiti,  siiirituale  Christi 
rognum  intcr  suas  curas  vol  nullo  vei  postromo  loco 
habent.  Aptissimum  porro  hoc  oxomplum  ost:  nam 
quum  Dominus  vim  amoris,  quo  populum  suum 
prosequitur,  vuit  exprimore,  primogenitos  vocat 
omnes  quos  ad  spem  vitae  aoternae  vocavit.  In- 
aestimabilis  sane  hic  honor  e.st  quo  nos  dignatur: 
ad  quom  si  conferantur  omnes  mundi  opos,  omnia 
commoda,  honores,  dolitiae,  et  quaecunquo  ad  beatain 
vitam  pertinere  vulgo  existimantur,  orunt  inslar 
vilis  edulii.  Quod  autem  ea,  quae  prope  nihili  sunt, 
habemus  in  tanto  pretio,  id  fit  quia  prava  cupiditas 
nobis  porstriugit  oculos,  adeoque  nos  excaecat.  Ergo 
si  velimuH  locum  in  Dei  sanctuario  tenere,  contem- 
nere  discamus  eiusmodi  edulia,  quibus  inescare  re- 
probos  solet  Satan. 

17.  Quuni  vellet  benedictionem.  Initio  ludicrum 
ducebat  factum  illud,  quo  primogenituram  ven- 
diderat,  ac  si  puerilis  fuisset  lusus:  sero  tandem 
quid  damni  fecisset  sensit,  quum  benedictio  in  lacob 
a  patre  translata  illi  abiudicaretur.  Ita,  qui  ille- 
cebris  huius  mundi  capti  se  a  Deo  alienant,  et 
salutem  euam  vendunt  ut  ee  ingurgitent  terrenis 
eduliis,  non  putant  sibi  quidquam  perire,  imo  quasi 
lunc  maxime  beati  ossent,  sibi  placent  ac  plaudunt. 
Sero  illis  Dominus  aperit  oculos,  ut  mali  sui  con- 
spectu  admoniti,  etiam  iacturae  quam  uegligehant 
sensu  tangantur.  Quamdiu  famelicue  est  Esau, 
nihil  curat  nisi  ut  veutrem  habeat  bene  refertum: 
satur  ridet,  ac  fratrem  qui  se  eduho  sponte  privavit. 
fatuum  iudicat.  Tali.s,  inquam,  est  impiorum  stupor, 
quamdiu  pravis  desideriiis  aestuant,  vel  intempe- 
ranter  se  demergunt  in  suam  laetitiam.  Post  tem- 
pus,  intelligunt  quam  exitiale  sibi  fuerit  quidquid 
tam  avide  expetebant.  Quod  dicit  reprobatum, 
perinde  valet  ac  si  dixisset  repudiatum,  vel  repul- 
sam  passum  esse. 

Poenitentiae  locum  non  invenit  Hoc  est,  nihil 
profecit  vel  consequutus  est  sera  sua  poenitentia: 
etsi  cum  lacrymis  quaereret  benedictionem,  quam 
sua  culpa  amiserat.  Quia  autem  omnibus  gratiae 
Dei  contemptoribus  idem  periculum  denuntiat:  quaeri 
potest  an  si  contemptim  recepta  fuerit  Dei  gratia, 
et  posthabitum  mundo  eius  regnum,  nulla  spes 
veniae  supersit.  Respondeo,  non  praecise  veniam 
talibus   negari:   sed   admoneri    ut   sibi   caveant,    ne 


181 


CAPUT  XII. 


182 


idem  illis  quoque  accidat.  Et  certe  quotidie  multa 
severitatis  Dei  exempla  cernero  licet,  quibus  ludi- 
bria  et  Bannas  profanorum  hominum  vindicat.  Nam 
quum  sibi  craatinum  semper  promittant,  novo  et 
improviso  mortis  genere  saepe  eos  repente  c  medio 
tollit:  quum  fabulosum  esse  ducant  quidquid  audiunt 
de  Dei  iudicio,  eos  ita  perseqiiitur  ut  cogantur 
agnoscere  iudicem:  quum  stupidas  babeant  conscien- 
tias,  diros  postea  cruciatus  sentiunt  huius  stuporis 
vindices.  Tametsi  autem  non  accidit  hoc  omnibus: 
quia  tamen  periculum  est  ne  accidat,  merito  omnes 
monet  apostolus  ut  caveant.  Altera  etiam  quaestio 
occurrit:  an  poenitentia  sua  nihil  proficiat  peccator 
quisquis  ea  praeditus  erit.  Videtur  enim  hoc  in- 
nuere  apostolus,  quum  tradit  nihil  ipsi  Esau  pro- 
fuisse  suam  poenitentiam.  Respondeo,  poenitentiam 
hic  non  pro  sincera  ad  Deum  conversione  accipi: 
sed  tantum  pro  terrore  quo  Dominus  irapios  per- 
ccllit,  postquam  diu  in  sua  nequitia  delitiati  sunt. 
Porro  mirum  non  est  si  inutilis  dicatur  hic  terror: 
quia  interim  neque  resipiscunt,  nequo  oderunt  sua 
vitia,  sed  tantum  poenae  sensu  cruciantur.  Idem 
et  de  lacrymis  dicendum  est:  Quoties  icgemuerit 
peccator,  paratus  est  Dominus  ad  dandam  veniam : 
nec  frustra  unquam  quaeritur  Dei  misericordia, 
quoniam  pulsanti  aperietur.  Vorum  quia  lacrymae 
Eeau  desperati  hominis  fuerant,  non  dirigebantur 
ad  Deum :  sic  impii  utcunque  deplorent  sortem 
suam,  conquerantur,  eiuient,  non  tamen  pulsant  ad 
Dei  ianuam :  quia  hoc  fieri  non  potest  nisi  fide. 
Atqui  quo  gravius  pungit  eos  conscientia,  eo  magis 
adversus  Deum  fremunt,  illique  succensent.  Cuperent 
quidem  accessum  sibi  dari  ad  Deum:  sed  quia  non- 
uisi  eius  iram  apprehendunt,  eius  conspectum  fugi- 
tant.  Ita  saepe  videmus,  eos  qui  per  iocum  dicti- 
tant  satis  opportunam  inter  extremos  spiritus  poeni- 
tentiam  fore,  quum  eo  ventum  est,  inter  saeva 
tormenta  clamitare  non  iam  esse  obtinendae  gratiae 
tempus:  se  enim  exitio  esse  devotos,  quia  nimis 
eero  Deum  quaesierint.  Interdum  quidem  erumpunt 
in  has  voces,  0  si,  o  si:  sed  mox  desperatio  omnia 
illorum  vota  abrumpit,  faucesque  illis  praecludit,  ne 
longius  procedaut. 

18.  Non  enini  accessistis  ad  mortem  qui  tangatur, 
vel  ignem  accmsum,  ac  turbinem,  et  caliginem,  et  pro- 
cellam,  19.  et  tithne  sonittim,  et  vocem  verborum:  qtiam 
qui  audierant,  excusarunt,  ne  illis  proponeretur  sermo. 

20.  Non  enim  ferebant  quod  edicebatur,  Etiamsi  bestia 
tetigerit  montem,    lapidabitur,    aut  iaculo  configetiir. 

21.  Ac  sic  terribile  erat  visum  quod  apparuit,  Moses 
dixit:  Expavefactus  sum,  et  tremefactus.  22.  Sed  ac- 
cessistis  ad  Sion  montem,  civitatem  Dei  viventis,  leru- 
salem  coelestem,  23.  Et  ad  conventum  innumerabilium 
angelorum,  et  ecclesiam  primogenitorum  qui  scripti 
sunt  in  coelis,  et  iudicem  omnium  Deum,  et  spiriius 


iustorum  consecratorum,  24.  Et  mediatorcm  novi  testa- 
menti  lesum:  meliora  loquentem  quam  loquebatur  san- 
guis  Abel. 

18.  Non  enim  accessistis.  Alio  argumento  nunc 
pugnat.  Nam  praedicat  magnitudinem  gratiao  quae 
nobis  patefacta  fuit  per  evangelium,  ut  reverenter 
eam  excipere  discamus.  Secundo,  eius  nobis  suavi- 
tatem  commendat,  ut  alliciat  in  eius  amorem  ac 
deaideriura.  Pondus  utrique  addit  ex  comparatione 
legis  et  evangelii.  Nam  quo  altius  supra  Mosis 
administrationem  excellit  Christi  regnum  et  splon- 
didior  est  nostra  quam  veteris  populi  vocatio:  eo 
foedior  nostra  ingratitudo  et  minus  excusanda,  nisi 
qua  decet  religiono  tantum  bonum  nobis  oblatum 
amplectimur,  ac  humiliter  suspicimus  tantam  Chriti 
maiestatem,  quae  hic  apparet.  Deinde  quum  non 
se  nobis  formidabilem,  ut  olim  ludaeis,  Deus  prae- 
beat:  sed  tam  amice  et  comiter  nos  ad  se  invitet: 
ita  quasi  duplicatur  ingratitudinis  crimen,  nisi  tam 
benignae  invitationi  ultro  studiose  occurrimus.  Pri- 
mum  ergo  meminerimus  hic  evangelium  cum  lege 
conferri:  deinde,  huius  comparationis  duas  esse 
partes,  quod  se  Dei  gloria  illustrius  iu  evangelio 
proferat  quam  in  lege,  et  quod  amabilis  hodie  sit 
eius  vocatio,  quum  olim  nihil  praeter  meros  terro- 
res  habuerit. 

Ad  montem  qui  tangitur.  Varie  exponunt  hunc 
locum:  sed  ergo  terrenum  montem  spirituali  opponi 
arbitror:  atque  huc  spectant  quae  postea  sequuntur 
de  igne  accenso,  de  turbine  et  procella, 
et  reliquis.  Haec  enim  signa,  quae  Dcus  edidit  ut 
legi  suae  fidem  conciliaret  ac  reverentiam,  si  in  se 
considerentur,  magnifica  sunt  ac  vere  coelestia:  sed 
quum  venitur  ad  regnum  Christi,  quae  illic  Deus 
nobis  proponit,  coelos  omnes  superant.  Unde  fit  ut 
tota  legis  dignitas  quasi  terrena  esse  incipiat.  Ita 
mons  Sinai  manibus  palpari  potest,  mons  vero  Sion 
nonnisi  spiritu  comprehenditur.  Quaecunque  Bxodi 
decimo  nono  referuntur,  fuerunt  visibiles  figurae: 
quae  autem  habemus  in  regno  Christi,  a  sensu 
carnis  sunt  obscondita.  8i  quis  obiiciat,  spiritualem 
illorum  omnium  significationem  fuisse,  et  hodie 
etiam  externam  esse  pietatis  exercitia  quibus  in 
coelum  evehimur:  respondeo,  apostolum  loqui  se- 
cundum  maius  et  minus.  Nemini  autem  dubium 
est,  ubi  in  certamen  veniunt  lex  et  evangelium, 
quin  praeponderet  in  hac  parte  quod  spirituale  est: 
in  illa  autem  priore,  terrena  symbola  magis  emi- 
neant. 

19.  Qui  audierant,  excusarunt.  Hoc  secundum 
membrum  est,  in  quo  tractat  legem  evangelio  valde 
fuisse  dissimilem ,  quia  quum  promulganda  fuit, 
omnia  terroribus  variis  plena  erant.  Huc  enim 
spectant  quaecunque  legimus  Exodi  decimo  nono, 
ut   sciat   populus  Deum   tribunal   conscendere,    quo 

12* 


183 


EPIST.  AD  HEBIIAEOS. 


184 


sevorum  iudicom  sc  ostendat.  Si  innoxium  animal 
propius  forto  accessissot,  iubobat  illud  confodi. 
Quanto  durior  poena  immiuebat  peccatoribus  qui 
sibi  male  couscii  erant,  imo  qui  ee  noverant  reoa 
mortis  aeternac  agi  per  lcgem?  Evangclium  autem 
nibil  uisi  amabile  continet,  si  quidom  tido  rocipitur. 
Roliqua  pete  ex  2.  ad  Corintbios  capite  3.  Cae- 
terum  quod  dicit  popuhim  exeusassc:  non  ita  debet 
accipi,  quasi  populus  renuorit  audire  Dei  verba, 
sed  deprecatus  cst  ne  Deum  ipsum  ioquentem  audire 
cogeretur.  Persona  enim  Mosis  interposita  borrorem 
nonnihil  mitigabat.  Torquet  tamon  interpretes  quod 
Mosi  baec  verba  apostolus  tribuit;  Expavefactus 
sum  et  tremefactus:  quae  nusquam  legimus 
Mosen  protulisso.  Verum  solutio  non  erit  difiicilis, 
si  consideremus  Mosem  nomine  populi  sic  ioquutum, 
cuius  mandata,  quasi  internuntius,  ad  Deum  refere- 
bat.  Fuit  igitur  baec  communis  totius  populi  quaeri- 
monia:  sed  Moses  inducitur,  qui  fuit  veluti  com- 
mune  os  omnium. 

22.  Ad  motilcm  Sion.  Respicit  ad  eas  propbe- 
tias  quibus  olim  Dcus  promiscrat  evangelium  inde 
proditurum,  ut  lesaiae  secundo,  et  similibus  locis. 
Ergo  montem  Sion  committit  cum  monte  Sinai: 
deinde  lerusalem  coclestem.  Et  nominatina 
coelestem  vocat,  ne  ludaei  in  illa  terrena  haereant, 
quae  sub  lege  floruerat:  nam  quum  pertinaciter  sub 
servili  legis  iugo  manere  appeteret,  conversa  erat 
in  montem  Sinai,  sicut  Paulus  docet  ad  Galatas 
capite  4.  Coelestem  ergo  lerusalem  intelligit,  quae 
per  totum  mundum  exstruenda  erat,  quemadmodum 
angelus  apud  Zachariam  funiculum  eius  ab  oriente 
usque  in  occidentem  extendit. 

23.  Conventum  angelorum.  Significat  nos  an- 
gelis  associari,  cooptari  in  patriarcharum  ordinem, 
et  collocari  in  coelo  inter  omnes  beatos  spiritus, 
quum  per  evangelium  nos  ad  se  Christus  vocat. 
Hic  vero  inestimabilis  est  honor  quo  nos  dignatur 
coelestis  pater,  ut  angelis  et  sanctis  patribus  nos 
accenseat.  Quod  autem  myriadas  angelorum  dicit, 
ex  Daniele  sumptum  est.  Quamquam  ego  Erasmum 
sequutus,  innumerabiles  verti.  Primogeni- 
tos,  non  quosvis  Dei  filios  nominat,  ut  aliquando 
spiritu  solet:  sed  peculiariter  honoris  causa  patriar- 
chas,  et  reliquos  veteris  ecclesiae  proceres  ornat  hoc 
titulo.  Dicit  in  coelis  scriptos,  quia  electos 
omnes  Deus  conscriptos  habere  dicitur  in  libro  suo 
vel  in  arcano  catalogo,  ut  Esechiel  loquitur. 

Ad  iudicem  omnium.  Hoc  dictum  videtur  ut 
metum  incutiat:  ac  si  diceret,  ita  nobis  olferri  gra- 
tiam,  ut  cogitandum  tamen  sit,  nobis  cum  iudice 
nostro  esse  negotium,  cui  reddenda  sit  ratio,  si  pol- 
luti  ac  profani  temere  in  eius  sanctuarium  irrum- 
pimus.  Addit  spiritus  iustorum,  ut  significet 
nos  aggregari  ad  sanctas  animas,  quae  corporibus 
exutae    omnes    mundi    sordes    reliquerunt:     ideoque 


vooat  consocratos  vei  perfectos:  quia  carnis  in- 
Hrmitatibus  non  sint  amplius  obnoxii,  deposita  ipsa 
carne.  Atquo  binc  certo  colli^imus,  pias  animaa, 
postquam  a  corporibus  sunt  scparatae,  vivere  tamea 
apud  Doum:  quia  alitcr  non  possomus  illis  adiungi 
comites.  Tandem  subiioit  lesum  mediatorem: 
quoniam  is  solus  est  per  quom  nobis  placatur  pater, 
ot  qui  sereuum  atque  amabilem  eius  vultum  nobis 
reddit,  ne  metuamus  ad  ipsum  accodcre.  Simul 
tamen  oxprimit  qualiter  se  nobis  mediatorem  praebet 
Christus:  nempe  suo  sanguine:  quem  adsper- 
sionis,  hebraico  more,  pfo  adsperso  nominat:  quia 
ut  scmel  pro  nobis  fusus  est  in  expiationem,  ita  eo 
nunc  auimas  nostras  irrigari  per  fidem  oportet. 
Quamquam  apostolus  interim  ad  veterem  lcgis  ritum 
alludit,  cuius  ante  facta  fuit  mentio. 

24.  Meliora  loquentem.  Nihil  prohibet  quominus 
in  adverbium  resolvas,  ut  sit  meliora  pro  melius, 
hoc  sensu :  Christi  sanguinem  efficacius  clamare  et 
melius  exaudiri  a  Deo  quam  sanguinem  Abel.  Ma- 
gis  tamen  placet  sine  figura  accipere,  ut  vox  ipsa 
sonat:  et  meliora  dicitur  loqui,  quoniam  ad  impe- 
trandam  nobis  peccatorum  veniam  efficax  est.  Pro- 
prie  non  clamabat  sanguis  Abel,  sed  ipsum  parri- 
cidium  vindictam  exigebat  coram  Deo:  sanguia 
autem  Christi  clamat,  quia  facta  per  ipsum  expiatio 
quotidie  exauditur. 

25.  Videte  nc  adspernemini  loqiientem:  nam  si 
illi,  quia  adspernati  sunt  eum  qui  loquebatur  in  terra, 
non  effugerunt,  multo  magis  nos  si  aversemur  loquen- 

\  tem  e  coelis:  26.  cuius  vox  tunc  terram  concussU, 
nunc  autem  denuntiavit,  dicens,  Adhuc  semel  ego  mo- 
veo  non  solum  terram,  sed  etiam  coelum.  27.  Illud 
autem:  Adhuc  semel,  significat  eorum  quae  concutiun- 
tur  translationem,  ut  maneant  ea  quae  iwn  concutiun- 
tur.  28.  Quare  regnum  quod  non  concutitur  appre- 
hemlentes,  habemus  gratiam:  per  quam  colamus  Deum, 
placentes  iUi  cum  reverentia  et  religione.  Deus  enim 
noster  ignis  consumens  esi. 

25.  Videte  ne  adspernemini,  etc.  Utitur  eodem 
verbo  quo  prius,  quum  dicebat  populum  excusasse, 
ne  Deus  verba  sibi  faceret.  Aliud  tamen  intelligit: 
meo  iudicio,  hoc  est,  ne  repudiemus  sermonem  qui 
nobis  destinatur.  Porro  hic  ostendit  quid  specta- 
verit  proxima  comparatione:  nempe  gravissimam 
poenam  manere  evangelii  contemptores,  quum  legis 
contemptum  veteres  impune  non  tulerint.  Et  pro- 
sequitur  suum  argumentum  a  minori  ad  maius, 
quum  dicit,  Deum  vel  Mosen  tunc  in  terra  loquu- 
tum  esse:  nunc  eundem  Deum  vel  Christum  loqui 
e  coelo.  Quamquam  ego  utrumque  ad  Deum  re- 
ferre  malo.  Dicitur  autem  Deus  in  terra  loquutus, 
quia  humilius  loquebatur.  Semper  meminerimus 
de  externa  legis  administratione  tractari:  quae  talis 
fuit  (si  cum  evangelio  conferatur)  ut  terrenum  quid- 


185 


CAPUT  XIII. 


186 


dam  saperot:  nondum  supra  coelos  oveheret  homi- 
num  mentes  ad  pcrfoctam  sapientiam.  Quamquam 
onim  eandem  lex  doctrinam  continebat:  quia  tamen 
paedagogia  tantum  fuit,  perfectio  semper  illi  detra- 
bitur. 

26.  Cuius  vox  terram.  Quum  Deus  terram  con- 
cusserit  in  lege  publicanda,  probat  nunc,  magnifi- 
centius  ipsum  loqui,  quia  terram  simul  et  coeium 
concutiat.  In  eam  rem  citat  testimonium  prophetae 
Hagai  (2,  7).  Neque  tamen  aingula  verba  refert, 
sed  quia  propheta  concussionem  terrae  et  coeli  fu- 
turam  praedicit,  hoc  sumit  apostolus,  ut  doceat 
evangelii  vocem  non  in  terra  solum  tonare,  sed 
penetrare  supra  coelos.  Porro  illic  agi  de  Christi 
regno,  extra  controversiam  esse  debet:  uam  mox 
in  contextn  sequitur;  Commovebo  omneB  gentes,  et 
veniet  desiderium  cunctarum  gentium,  et  implebo 
domum  istam  gloria.  Atqui  certum  est  neque 
gentes  omnes  collectas  fuisse  in  unum  corpus,  nisi 
Christi  auspiciis:  nec  aliud  esse  desiderium  in  quo 
acquiescamus  omnes  quam  ipsum  Christum:  nec 
templum  Solomonis  fuisse  gloria  superatum,  nisi 
quum  eius  magnitudo  per  totum  orbem  diflFusa  fuit. 
Quare  tompus  Christi  prooul  dubio  designat  propheta. 
Quod  si  exoriente  Christi  regno,  non  inferiores 
tantum  mundi  partes  concuti,  sed  vim  eius  in  coe- 
lum  usque  pervenire  oportuit:  merito  colligit  apos- 
tolus,  sublimiorem  esse  evangelii  doctrinam,  et  quae 
ab  omnibus  creaturis  clarius  exaudienda  sit. 

27.  Illud  autem,  adhuc  semel.  Ad  verbum  sic 
loquitur  propheta:  Adhuc  unum  modicum.  Signi- 
ficat  autem  non  diuturnam  fore  calamitatem  populi, 
quin  Dominus  succurrat.  Sed  apostolus  in  hac 
voce  non  insistit:  tantum  ex  concussione  coeli  et 
terrae  infert  totius  mundi  statum  debere  Christi 
adventu  mutari.  Nam  quae  creata  sunt,  corruptioni 
Bubiacent.  At  Christi  regnum  aeternum  est.  Ergo 
creaturas  omnes  in  melius  reformari  necesse  est. 
Inde  sibi  transitum  facit  ad  aliam  exhortationem, 
ut  regnum  apprehendamus  quod  concuti  non  potest : 
quoniam  ideo  nos  movet  Dominus,  ut  vere  et  per- 
petuo  apud  se  stabiliat.  Quamquam  magis  probo 
diversam  lectionem  quam  vetus  interpres  reddidit: 
Suscipiontes  regnum,  habemus  gratiam.  Si  affir- 
mative  legas,  sensus  optime  fluet:  nos,  dum  am- 
plectimur  evangelium,  donari  Christi  spiritu ,  ut 
reverenter  et  pie  colamus  Deum.  Si  in  modo  hor- 
tandi  iegas:  Habeamus:  coacta  ot  obscura  erit  lo- 
quutio.  In  summa  hoc,  meo  iudicio,  vult  apostolus, 
modo  fide  ingrediamur  in  Christi  regnum,  nos  firma 
gratia  potituros,  quao  nos  efficaciter  in  Dei  cultu 
retineat:  quia  sicuti  Christi  regnum,  ita  et  donum 
regenerationis  mundo  sit  suporius.  Quum  dicit, 
coli  Deum  eOapeaxwe  cum  revorentia  et  timore,  etsi 
promptiiudinem  et  gaudium  exigit  in  nostris  dbseguiis, 
simul  tamen   nullum   illi    probari   cultum   significat, 


{  nisi   cum  humilitate  ot   modestia  coniunctum.     Ita 
1  damnat    tam    praepostcram    carnis   fiduciam,    quam 
dosidiam,  quae  indo  gigni  solet. 

28.  Deus  enim  noster  ignis.  Quemadmodum 
I  blande  nuper  Dei  gratiam  proposuit:  ita  severitatem 
denuntiat:  ac  videtur  hanc  sententiam  mutuatus  ei 
Deutcr.  capite  4.  Ita  videmus  Deum  nihil  omittere, 
quo  nos  ad  se  trahat:  quia  a  dulcedine  quidem  in- 
cipit.,  quo  libentius  sequamur:  quod  si  aliiciendo 
parum  proficit,  terret.  Et  sane  expedit,  nunquam 
a  Deo  nobis  promitti  gratiam,  quin  minae  admis- 
ceantur.  Nam  (ut  nimium  ad  indulgendum  uobis 
proclives  sumus)  nisi  hi  stimuli  admoverentur,  fri- 
geret  apud  nos  mitior  doctrina.  Ergo  Dominus,  ut 
timentibus  se  propitius  est  ac  misericors  in  mille 
generationes :  ita  zelotes  est  ac  iustus  vindex  in 
tertiam  et  quartam  generationem,   ubi  contemnitur. 


CAPUT  XIII. 

1.  Fratcrna  caritas  maneat.  2.  Hospitalitatis 
ne  sitis  immemores:  per  hanc  enim  quosdam  latuit 
qiium  recepissent  angelos.  3.  Memores  estote  vinctorum, 
tanquam  una  vincti:  eorum  qui  affliguntur^  tanquam 
ipsi  quoque  sitis  in  corpore.  4.  Honorahile  in  omnibus 
coniugium  et  thorus  impollidus:  scortatores  autem  et 
adulteros  iudicabit  Deus.  5.  Sint  mores  sine  avaritia. 
Contenti  sitis  iis  quae  adsunt:  ipse  enim  dixit,  non  fe 
desero  neque  te  derelinquo:  6.  ut  fidentes  dicamus, 
Dominus  mihi  adiutor,  neque  timebo  quid  faciat 
mihi  liomo. 

1.  Fraterna  caritas.  De  amore  fraterno  forte 
ideo  praecipit,  quia  obscura  ex  fastu  ludaeorum  si- 
muitas  ecclesias  scindere  poterat.  Quamquam  in  ge- 
nere  haec  praeceptio  valde  est  necessaria,  quia  nihil 
facilius  diffluit  quam  caritas:  dum  sibi  quisque  plus 
aequo  addictus,  aliis  minus  tribuit.  Deinde  quotidie 
interveniunt  multae  ofl"ensae  quae  nos  separent. 
Fraternam  appellat,  non  tantum  ut  singulari  et 
intimo  amoris  aflfectu  debere  nos  mutuo  esse  con- 
iunctos  doceat:  sed  etiam  ut  meminerimus,  non 
aliter  nos  Christianos  esse  posse  quam  si  fratres 
simus.  Nam  de  amoro  loquitur  quem  inter  se 
colero  debent  domestici  fidei:  quemadmodum  Du- 
minus  communi  adoptionis  vinculo  arctius  eos  simul 
devinxit.  Itaque  utilis  in  prima  ecclesia  fuit  lo- 
quendi  consuetudo,  quod  se  Christiani  fratres  voci- 
tabant:  nunc  una  cum  re  nomen  ipsum  fere  ob- 
solevit,  nisi  quod  usum  eius  ab  aliis  relictum  mo- 
nachi  ad  se  rapuerunt,  suis  interea  discordiis  et 
intestinis  factionibus  testantes  se  ex  patre  diabolo 
omnes  esse  natos. 

2.  Hospitalitatis,  etc.     Hoc  quoque  humanitatis 


187 


EPIST.  AD  HEBRAEOS. 


188 


ofticiuiu  propo  coli  intcr  hoiuinct»  dosiit'):  quia  illa 
vetus  hospitalihu<!,  quae  historiis  velebralur,  nobis  ignota 
est:  d  cauponac  hodie  sttnt  pro  hospitiis.  Caeterum 
noii  taiitum  loqnitur  de  iurc  hospitii  quod  tunc  intor 
divites  erat  usitatum,  scd  potius  iubet  oscipi  miscros 
atquo  egentcs,  ut  tuuc  multi  domo  profugi  erant 
propter  Christi  nnmon.  Atquo  ut  hoc  offioii  gcnus 
magis  commondot,  addit,  rcceptos  aliquando  fuisse 
iingolos  hospitio  ab  iis  qui  putabant  se  homines 
reciperc.  Non  dubito  quin  do  Abraham  et  Loth 
hoc  sit  intelligendum.  Nam  quum  ex  quotidiano 
more  hospitalitatem  colerent,  iuscii  ot  nihil  tale 
cogitantes  iu  angelos  iucidorunt:  ita  non  vulgariter 
ornata  fuit  illorum  domus.  Et  ccrte  Dous  probavit, 
hospitalitatem  sibi  in  primis  cordi  esse,  quum  tale 
praemium  Abrahae  et  Loth  rependit.  Si  quis  ob- 
iiciat,  rarum  iUud  fuisse:  responsio  in  promptu  est, 
uviu  angelos  tantum  recipi,  sed  Christum  ipsum, 
quum  pauperes  in  eius  nomine  recipimue.  In  voci- 
bus  graecis  elegans  est  allusio,  quae  latine  exprimi 
uon  potest. 

3.  Memores  viuctorum.  Nihil  est  quod  nos  serio 
misericordiae  sensu  magis  afficiat,  quam  si  eorum 
qui  affiiguntur  porsonam  in  nos  transferamus.  Ideo 
dicit  perinde  cogitandum  de  vinctis  ac  si  essemus 
eorum  loco.  Quod  postea  in  altero  membro  se- 
quitur ,  tanquam  ipsi  quoque  sitis  in  cor- 
pore,  varie  exponunt.  Quidam  generaliter,  hoc 
modo:  vos  quoque  iisdem  estis  malis  obnoxii,  ut 
fert  communis  humanae  naturae  conditio.  Alii 
autem  sic  restringunt:  ac  si  in  coi"pore  eorum 
essetis.  Mihi  neutrum  placet:  refero  enim  ad  ec- 
clesiae  corpus,  ut  sit  seneus,  quandoquidem  estis 
eiusdem  corporis  membra,  communiter  vos  affici 
decet  alios  aliorum  malis,  ne  quid  inter  vos  sit 
separatum. 

4.  Honorabile  coniugum.  Nonnulli  exhortationem 
esse  putant  ad  coniuges,  ut  pudice  et  qua  decet 
honestate  matrimonium  inter  se  colant:  ut  vir  cum 
uxore  temperanter  et  caste  habitet,  nec  thorum 
maritalem  indignis  lasciviis  profanent.  Ita  sub- 
audiendum  esset  hortandi  verbum,  sit  coniugium 
honorabile.  Quamquam  indicativus  etiam  modus 
non  male  congrueret:  dum  enim  audimus  honora- 
bile  esse  coniugium,  simul  in  mentem  venire  debet, 
honorifice  et  reverenter  in  eo  versandum  esse.  Alii 
per  concessionem  dictum  accipiunt,  hoc  modo: 
quamvis  honorabile  sit  coniugium,  non  tamen  scor- 
tari  fas  est.  Quem  sensum  vident  onmes  frigidum 
esse.  Ego  vero^)  potius  sentio,  apostolum  hic  con- 
itigium  scortationi,  tanquam  remedium  morbo,  op- 
ponere:  et  contextus  clare  ostendit  hanc  fuisse  eius 
meotem.   Nam  priusquam  Dominum  minetur  poenas 


•)  Porro. 
")  atqui 


de  scortatoribus  sumpturum,  pracfatur  quae  .sit  vera 
ofiugiendae  huius  vindictae  ratio:  neinpe  si  honesto 
in  coniugio  vivamus.  Sit  orgo  unum  hoc  mcm- 
brum,  Bcortationes  non  forc  impunitas,  quia  Deum 
haboant  vindicom.  Et  certc  quum  eocietatem  viri 
ot  usoris  a  se  institutam  Dcus  benodixerit:  eequitur 
quamlibet  ab  ea  diversam  ab  eo  damnari  et  male- 
dici.  Quare  non  aduhuris  tantum,  sed  scortatoribue 
quibusHbet  poenam  doountiat:  quia  utriquc  a  sancto 
Dei  instituto  discedunt,  imo  illud  violant  atque 
overtunt,  promiscue  se  mieccndo,  quum  una  sit 
coniunctio  legitima,  quae  Dei  nominc  ct  auspiciis 
sancitur.  Sed  quoniam  sino  coniugii  remedio  pro- 
miscuae  ac  vagae  libidines  coerceri  nequeunt,  ideo 
nobis  ipsum  commendat,  vocans  honorabile.  Quod 
addit  do  thoro  impoiluto,  iibenter  huc  refero  ut 
sciant  cooiugati  non  quidvis  sibi  licere,  sed  usum 
thori  legitimi  debere  essc  moderatum ,  ne  quid 
aiienum  a  coniugii  pudore  et  castimonia  admittant. 
Quum  dicit,  in  omnibus:  intelligo  nullum  esse 
ordinem  qui  a  coniugio  prohibeatur.  Nam  quod 
Deus  generi  huinano  in  universum  conccssit,  omnea 
sine  exceptione  decet.  Omnes  inteliigo,  qui  con- 
iugio  apti  sunt,  eoque  opus  habent.  Hoc  autem 
disertis  verbis  exprimi  oportuit,  ut  superstitioni 
occurreret,  cuius  tunc  iam  forte  semina  occulte 
iaciebat  Satan,  coniugium  rem  profanam  esse,  aut 
certe  a  christiana  perfectiono  procul  remotam.  Nam 
spiritus  illi  impostores,  de  quibus  vaticinatus  erat 
Paulus,  mox  exstitorunt,  prohibentes  coniugium. 
Ergo  ne  quis  stulte  imaginaretur,  coniugium  vulgo 
duntaxat  hominum  permitti,  qui  autem  in  ecclesia 
excellunt,  debere  eo  abstinere:  omnem  exceptionem 
tollit  apostolus:  neque  tantum  docet  per  indul- 
gentiam  concedi  (sicuti  cavillatur  Hieronymus),  sed 
honore  dignum  esse  asserit.  Hac  tam  praecisa  de- 
nuntiatione  non  fuisse  territos  qui  matrimonii  pro- 
hibitionem  invexerunt  mundo,  plusquam  mirum  est: 
nisi  quod  fraenum  ita  Satanae  laxari  oportuit  ad 
puniendam  eorum  ingratitudinem  qui  Deum  audiro 
abnuerant. 

5.  Mores  sine  avaritia.  Dum  avaritiam  vult 
corrigere,  recte  et  prudenter  simul  iubet  nos  prae- 
sentibus  esse  contentos.  Hic  enim  verus  est  pe- 
cuniae  contemptus,  vel  saltem  magnanimitas  in 
recto  et  moderato  illius  usu,  dum  eo  contenti 
eumus  quod  Dominus  dedit,  sive  iilud  multum  sit, 
sive  exiguum.  Nam  hoc  certe  raro  contingit,  ut 
avaro  quidquam  sufficiat.  Quin  potius  quibus  non 
satis  est  mediocritas,  etiamsi  maximis  opibus  abun- 
dent,  semper  plus  appetunt.  Haec  est  doctrina, 
quam  se  Paulus  didicisse  praedicat:  nempe  quod 
noverat  abundare  et  penuriam  pati.  Ergo  qui  suae 
cupiditati  modum  imposuit,  ut  aequo  animo  ac- 
quiescat  in  sua  sorte,  is  pecuniae  amorem  ex  suo 
animo  expulit. 


189 


CAPDT  XIII. 


190 


Ipse  enim  dixit.  Citat  hic  duo  testimonia: 
priuB  sumptum  putant  ex  losue  capite  1.  Ego 
vero  magis  arbitror  sententiam  hanc  adductam  eese 
ex  communi  scripturae  doctrina.  Ac  si  dixisset: 
passim  Dominus  se  nobis  nunquam  defuturum  polli- 
cetur.  Ex  hac  promissione  infert  quod  habetur 
Psalmo  118,  nobis  suppetere  timoris  vincendi  ma- 
teriam,  quum  de  auxilio  Dei  certi  sumus.  Hic 
vero  niorbum  a  radice  ipsa  eveliit:  sicuti  necesse 
est,  si  volumus  hominum  animos  eo  vere  purgatos 
esse.  Fontem  avaritiae  certum  est  esse  diffidentiam. 
Nam  quisquis  hoc  animo  infixum  habebit,  nuuquam 
se  a  Domino  relictum  iri,  non  erit  ultra  modum 
soUicitus:  quia  pendebit  ab  illius  providentia.  Pru- 
denter  ergo  apostolus,  nos  ab  avaritiae  morbo  curare 
volens,  ad  Dei  promissiones  revocat:  quibus  testatur 
se  nobis  praesentem  fore.  Postea  inde  colligit, 
quamdiu  talis  nobis  est  adiutor,  nuUam  esse  timendi 
causam.  Ita  enim  fiet  ut  nullae  nos  pravae  cupi- 
ditates  sollicitent,  quia  sola  fides  est  quae  pacare 
hominum  mentes  possit:  quarum  alioqui  plus  satis 
nota  est  inquietudo. 

7.  Memores  estote  praefectorum  vestrorum  qui 
loquuti  sunt  vobis  sermonem  Dei,  quorum  intuentes 
exitum  conversationis ,  imitamini  fidem.  8.  lesus 
Christus  heri  et  hodie,  idem  etiam  in  saecula.  9.  Doc- 
trinis  variis  el  peregrinis  ne  circumferamini.  Bonum 
enim  gratia  cor  confirmari,  non  cibis,  qui  nihil  pro- 
fuerunt  iis  qui  in  illis  versati  sunt. 

7.  Memores  estofe.  Quae  sequuntur,  non  tam 
ad  mores  quam  ad  doctrinam  pertinent.  Primo 
loco  ludaeis  exemplum  eorum  proponit  a  quibus 
edocti  fuerant:  ac  videtur  peculiariter  de  iis  loqui, 
qui  doctrinam  a  se  traditam  proprio  sanguine  ob- 
signaverant.  Quiddam  enim  memorabile  designat 
quum  dicit,  intuentes  exitum  conversationis. 
Tametsi  nihil  impedit  quominus  generaliter  hoc  in- 
telligamuB  de  iis,  qui  in  sana  fide  ad  extremum 
usque  per«titerant,  et  tam  in  morte  quam  tota  vita, 
fidele  sanae  doctrinae  testimonium  reddiderant.  Hoc 
autem  non  parum  valet,  quod  suos  illis  dootores 
ad  imitandum  proponit.  Nam  qui  nos  in  Christo 
genuerunt,  quasi  patrum  loco  esse  nobis  debent. 
Quum  ergo  eos  vidissent  partim  inter  saevas  perse- 
quutiones,  partim  inter  varia  certamina,  constantes 
et  infractos,  merito  debebant  plus  moveri. 

8.  lesus  Christus  heri.  Haec  unica  est  ratio 
qua  in  recta  fide  porstemus,  si  retinemus  funda- 
mentum ,  neque  ab  eo  vel  tantillum  discedimus. 
Qui  enim  Christum  non  tenet,  etiamsi  coelum  et 
terram  comprohcudat,  nihii  sapit  nisi  meram  vani- 
tatem.  In  Christo  enim  inclusi  sunt  omnes  coe- 
lestis  sapiontiae  thesauri.     Proinde   hic  est  insignis 


locus,  ex  quo  discimus  non  aliam  rectc  sapiendi 
esse  regulam,  quam  ut  sistamu!^  omnes  nostros  sonsus 
ia  soio  Christo.  Caeterum  quia  cum  ludaeis  agebat, 
docet,  Christum  aempor  eundcra  principatum  tonuisse 
quem  hodie  tenet:  ac  semper  sui  foro  similem  usque 
ad  finem  mundi.  Heri,  inquit,  et  hodie,  idem 
etiam  in  saecula.  Quibus  verbis  significat, 
Christum,  qui  nunc  mundo  fuit  oxhibitus,  ab  initio 
mundi  regnasse:  nec  ulterius  fas  esse  progredi, 
postquam  ad  eum  perventum  est.  Heri  ergo  totum 
veteris  testamenti  tempus  complectitur.  Ac  ne  quis 
subitam  paulo  post  mutationem  exspectaret,  quia 
recens  adhuc  erat  evangelii  promulgatio,  pronuntiat, 
sic  nuper  revelatum  esso  Christum,  ut  perpetuo 
duret  eadem  eius  cognitio.  Hinc  apparet  non  de 
aeterna  Christi  essentia  apostolum  disputare,  sed  de 
eius  notitia,  quae  omnibus  saeculis  viguit  inter  pios, 
ac  perpetuum  ecclesiae  fundamentum  fuit.  Certum 
quidem  est,  prius  fuisse  Christum  quam  virtutem 
suam  exsereret.  Sed  nunc  quaeritur  quid  tractet 
apostolus.  Ideo  dico  ad  qualitatem  (ut  ita  loquar) 
referri  hunc  sermonem,  non  ad  essentiam:  quia  non 
disputatur  an  aeternus  fuerit  apud  patrem ,  sed 
qualis  fueric  eius  notitia  iuter  hominos.  Caeterum 
manifestatio  Christi,  quantum  ad  externam  speciem 
et  modum,  diversa  quidem  fuit  sub  lege,  ab  ea  quam 
hodie  habemus:  sed  id  uon  obstat  quominus  vere  et 
proprie  dicat  apustolus,  eundem  sempor  esse  Chris- 
tum  iu  quem  respiciunt  fideles. 

9.  Doctrinis  variis.  CoUigit  non  esse  fluctuan- 
dum:  quandoquidem  fixa  est  Christi  veritas,  in  qua 
nos  cousistere  oportet.  Et  certe  hiuc  opioiouum 
veritas,  hinc  omne  superstitionum  genus,  hinc  om- 
nia  errorum  monstra,  hinc  denique  omnes  reiigionis 
corruptelae,  quum  iu  solo  Christo  uon  statur.  Neque 
enim  frustru  docet  Paulus,  ipsum  nobis  esse  datum 
a  Dco  in  sapiontiam.  Ergo  huius  loci  summa  est, 
ut  nobis  constet  firma  Dei  veritas  in  solo  Christo 
acquiesceudum  osse.  Unde  colligimus,  omnes,  qui 
Christum  ignorant,  omnibus  Satanae  fallaciis  esse 
expositos:  quia  extra  eum  nulla  est  fidei  stabilitas, 
sed  innumerae  agitationes.  Mirum  ergo  papistarum 
acumen,  qui  contrarium  remedium  profligandis  erro- 
ribus  excogitarunt:  nempe  si  extincta  sit  vcl  sepulta 
Christi  cognitio.  Verum  haec  spiritus  sancti  admo- 
nitio  cordibus  nostris  insideat,  non  aliter  extra  peri- 
culum  nos  fore,  quam  si  Christi  adhaereamus.  Porro 
doclrinas,  quae  a  Christo  nos  abducunt,  varias  ap- 
pellat:  quoniam  nou  alia  est  simplex  ac  sincera 
veritas  quam  Christi  cognitio.  Peregrinas  autem, 
quoniam  quidquid  extra  Christum  est,  Deua  pro  suo 
non  agnoscet.  Quo  etiam  monemur  quorsum  ton- 
;  dere  nos  deceat,  si  rite  volumus  iu  scriptura  profi- 
i  cero.  Peregrinatur  enim  quisquis  nou  recta  in 
I  Christum  collimat.  Significat  praeterea  apostolus, 
!  ecclesiao  Dci    somper  fore  certamen  cum  porcgrinis 


191 


EPIIST.  M)  UEBRAEOS 


192 


doctrinis:    iioc  uliiid  osse  cuvendi  romcdiuai,    quam 
ut  pura  Christi  coguitiono  munita  sit. 

Bomim  cnim  gratia.  Nunc  a  generali  principio 
ad  spociom  doscondit.  Nimirum  familiaris,  ut  notura 
est,  ludaois  suporstitio  orat  in  liabondo  ciborum  dc- 
loctu,  quao  multis  rixis  ac  dissidiis  occasionem  prac- 
bebat.  Erat  autem  hacc  una  ex  pcrogrinis  doctrinis: 
quia  oriebatur  cx  ignorautia  Ghristi.  Ergo  postquam 
fidcm  nostram  iii  Ohristo  fundavit,  ciborum  obscr- 
vationem  ad  eummam  sahitis  voramque  eanctitatem 
pertinere  negat.  Quum  cibis  opponit  gratiam, 
non  dubito  quin  spiritualcm  Dei  cultum  ot  regeno- 
rationem  intolligat  boc  nomino.  Cordie  confir- 
matiouem  ponit,  alludens  ad  verbum  circumfo- 
reudi:  ac  si  diceret,  spiritualis  Dei  gratia  vero 
nos  stabiliet,  non  ciborum  observatio.  Quod  eequitur, 
nihil  profuisse  cibos  iis  qui  in  illis  versati 
s  u  n  t :  incertum  est  ad  quos  roferat.  Nam  certe 
patribus,  qui  sub  lcgo  vixerunt,  utiiis  fuit  paeda- 
gogia.  cuius  pars  erat  ciborum  discrimen.  Videtur 
ergo  hoo  potius  dc  supcrstitiosis  intelligi,  qui  revo- 
lato  evangelio  perporam  adhuc  in  veteribus  caere- 
inoniis  haerebant.  Quamquam  si  de  patribus  dex- 
tere  exponas,  nihil  erit  absurdi.  Profuit  quidem 
illis,  impositum  a  Domino  iugum  subire,  et  se  obe- 
dienter  continere  sub  communi  piorum  et  totius 
ecclesiae  disciplina:  verum  apostolus  significat,  per 
se  nihil  valuisse  ciborum  abstinentiam.  Et  certe 
nihili  reputanda  est,  nisi  quatenus  rudimentum  fuit, 
quo  tempore  similes  pueris  erant  filii  Dei  quoad 
externum  regimen.  Versari^)  in  cibis,  capitur 
pro  habere  illorum  rationem,  ut  discrimen  sit  inter 
mundum  et  immundum.  Caeterum  quod  de  cibis 
tradit,   licebit  ad  alioB  legis  ritus  extendere. 

10.  Habemus  altare,  de  quo  edendi  non  habent 
potestatem  qiii  tabernaculo  serviunt.  11.  Quorum  enim 
animalium  infertur  sanguis  pro  peccafo  in  sanda  per 
sacerdotem,  eorum  corpora  cremantur  extra  castra. 
12.  Qtiare  et  lesus,  ut  sanctificaret  per  proprium  san- 
guinem  populum,  extra  portam  passus  est.  13.  Proinde 
exeamus  ad  eum  extra  castra,  probrum  eius  ferentes. 
14.  Non  enim  habemus  hic  manentem  civitatem,  sed 
futuram  inquirimus.  15.  Per  ipsum  ergo  offeramus 
semper  hostiam  laudis  Deo,  hoc  est,  fructum  labiorum 
confitentium  nomini  eius. 

10.  Habemus  altare.  Elegans  est  anagoge  a 
veteri  legis  ritu  ad  praesentem  ecclesiae  statum. 
Solenne  erat  sacrificii  genus,  cuius  mentio  fit  Le- 
vitici  16,  unde  nulla  portio  ad  sacerdotes  et  levitas 
redibat.  Hoc  nunc  impletum  fuisse  in  Christo  con- 
cinna  allusione  docet,  quoniam  hac  lege  immolatus 
fuit,  ut  eo  non  vescantur  qui  tabernaculo  ministrant. 

»)  Ambulare. 


Por  miiiistros  voro  tabornaculi,  intcliigit  omnos 
caercmoniarum  cultorcs.  Ergo  ut  Christo  commu- 
nicemu.s,  tabornacuio  rcnuntiandum  esso  significat. 
Nam  sicuti  altaris  nomen  immolationom  et  hostiam 
comprehendit:  sic  tabornaculum  externas  omnoa 
figuras  quao  cum  illo  coniunctae  orant.  Proinde 
sensus  ost,  Nibil  mirum  si  hodic  ccssant  legis  rilus: 
uam  illiid  figuratum  fuit  in  sacrificio  quod  extra 
castra  eflerobant  Lovitae,  ut  illic  cremarent.  Nempe 
quia  sicuti  nihil  iude  gustabant  tabernaculi  ministri: 
ita  si  tabcrnaculo  eervimus,  id  cst,  retincmus  eiua 
caeremonias,  non  erimus  participes  eius  sacrificii 
quod  semel  Christus  obtulit,  noc  eius  expiationis 
quam  semel  perfecit  suo  sanguine.  Sanguioem 
enim  suum,  ut  mundi  peccata  expiaret,  iu  coeleste 
sanctuarium  intulit. 

13.  Proindc  cxeamus  ad  eum.  Ne  frigeat  supe- 
rior  allogoria,  vol  anagogica  aimilitudo,  coniungit 
serium  oxercitium ,  quod  a  Cbristianis  omni- 
bus  requiritur.  Et  hunc  simiiiter  docendi  ordi- 
nem  tenere  Paulus  solet,  ut  fideiibus  ostendat  qui- 
bus  in  rebus  Deus  exerceri  eos  velit,  dum  a  frivoiis 
caeremoniis  eos  abducere  studet.  Perinde  ac  si 
diceret:  Hoc  est  quod  a  vobis  exigit  Deus:  non 
illud  in  quo  frustra  vos  fatigatis.  Ita  nunc  agit 
apostolus.  Nos  enim  dum  relicto  tabernaculo  ad 
sequendum  Christum  invitat,  longe  aliud  a  nobis 
postulari  monet,  quam  ut  in  umbra  Doum  colamus 
sub  magnifico  templi  splendore:  quia  per  exilia, 
fugas,  probra,  et  omne  genus  aerumnas  pergendum 
eit.  Hanc  militiam,  in  qua  usque  ad  sanguinem 
sudandum  est,  umbrosis  meditationibus  opponit,  quaa 
solas  iactabant  caeremoniarum  magistri. 

14.  Non  cnim  habemus.  Longius  extendit  exi- 
tum  cuius  meminerat:  nempe  ut  in  hoc  mundo  pe- 
regrini  ac  vagi,  nobis  nusquam  esse  fixam  stationem, 
nisi  in  coelo,  cogitemus.  Itaque  quoties  vel  pelli- 
mur  ex  aliquo  loco,  vel  aliqua  nobis  mutatio  acci- 
dit,  meditemur  quod  hic  apostolus  docet,  non  esse 
nobis  certam  in  terra  sedem,  quia  coelum  sit  nobia 
haereditas:  magisque  ao  magis  exeroitati  ad  ultimum 
semper  exitum  nos  comparemus.  Nam  quibus  nimis 
quieta  est  vita,  nidum  sibi  fere  in  hoc  mundo  fin- 
gunt.  Quare  nobis  qui  ad  talem  segnitiem  propensi 
eumus,  saepe  huc  illuc  agitari  prodest,  ut  in  coelum 
convertere  oculos  discamus,  qui  nimium  alioqui 
deorsum  inclinant. 

15.  Offeramus  hostiam  laudis.  Redit  ad  specia- 
lem  illam  doctrinam,  quam  attigerat,  de  abrogatis  caere- 
moniis  veteribus.  Praevenit  autem  quod  contra  obiici 
poterat.  Nam  quum  sacrificia  tabernaculo  subsint, 
quasi  appendices:  illo  aboJito,  sequitur  haec  quoque 
desinere.  Atqui  apostolus  docuerat,  quum  extra 
portam  passus  sit  Christus,  nos  quoque  illuc  vocari, 
atque  ideo  ipsum  sequi  volentibus,  deserendum  esso 
tabernaculum.      Hic    oriebatur    quaestio,    nunquid 


193 


CAPUT  XIII. 


194 


Chriatianis  nulla  suporsint  sacrificia.  Nam  hoc 
absurdum  foret,  quum  instituta  fuerint  ad  profes- 
sionem  divini  oultue.  Maturo  itaque  apostolus 
occurrit,  ac  dicit  aliam  sacrificandi  formam  nobis 
relictam  esse,  quae  Deo  non  minus  placeat:  nempe 
ut  illi  vitulos  labiorum  ofi^oramus,  quemadmodum 
loquitur  Oseas  propheta  (14,  3).  Porro  eacrificium 
laudis  non  tantum  peraeque  gratum  esse  Deo,  sed 
pluris  etiam  quam  omnia  externa,  quorum  usus 
fuit  sub  lege,  satis  aperte  ex  Psalmo  50  constat. 
Nam  Deus  illa  omnia  repudians  tanquam  nihili, 
sibi  laudis  sacrificium  offerri  iubet.  Videmus  ergo, 
hunc  praestantissimum  esse  Dei  cultum,  et  qui 
merito  aliis  quibuslibet  exercitiis  praeferendus  sit, 
quum  Dei  bonitatem  gratiarum  actione  celebramus. 
Hic,  inquam,  eacrificandi  ritus  est,  quom  Dominus 
hodie  nobis  commendat.  Quamquam  non  dubium 
est  quin  tota  nominis  Dei  invocatio  hic  notetur  sub 
una  parte.  Neque  enim  gratias  illi  agere  possu- 
mus,  nisi  ab  eo  exauditi.  Nihil  autem  impetrat, 
nisi  qui  precatur.  In  summa,  significat  sine  brutis 
animalibus  nos  habere  quod  ofieramus  Deo,  et  eum 
hoc  modo  rite  ac  perfecte  a  nobis  coli.  Caeterum 
ut  apostoli  consilium  est  docere  qualis  sit  sub  novo 
testamento  legitima  colendi  Dei  forma,  sic  obiter 
admonet,  non  posse  a  nobis  pure  invocari  Deum, 
et  celebrari  eius  nomen,  nisl  per  mediatorem  Chris- 
tum.  Ille  enim  solua  est  qui  labia  nostra,  quae 
alioqui  poUuta  sunt,  ad  canendas  Deo  laudes  sanc- 
tificat :  qui  precibus  nostris  dat  aditum :  qui  denique 
sacerdotis  munus  peragit,  ut  se  in  conspectum  Dei 
eistat  nostro  nomine. 

16.  Benefcentiae  autem  et  communkationis  ne 
sitis  immemores.  Talibus  enim  hostiis  delectatur 
Deus.  17.  Parete  praefectis  vestris,  ac  deferte.  Ipsi 
enim  vigilant  pro  animahus  vestris,  tanquam  rationem 
reddituri:  ut  cum  gaudio  hoc  faciant,  et  non  gementes. 
Id  enim  vobis  non  expedit.  18.  Orate  pro  nobis. 
Confidimus  enim  quod  bonam  habemus  conscientiam, 
cupientes  in  omnibus  honeste  versari.  19.  Magis  autem 
vos  hortor  ut  id  faciatis,  quo  celerius  vobis  restituar. 

16.  Beneficentiae.  Hic  alteram  quoque  rite 
atque  ordine  eacrificandi  rationem  ostendit:  nempe 
quod  omnia  caritatis  officia,  totidem  sint  hostiae. 
Quo  significat,  stulte  ac  perperam  cupidos  esse  qui 
sibi  aliquid  deesse  putant,  nisi  pecudes  Deo  secun- 
dum  legem  ofFerant,  quum  tam  uberem  ac  multi- 
phcem  saorificandi  materiam  nobis  Deus  suppeditet. 
Tametsi  enim  nihil  habere  a  nobis  commodi  potest, 
tamen  nominis  sui  invocationem  in  sacrificium  de- 
putat:  et  quidem  sic  praecipuum,  ut  unum  pro  om- 
nibus  Bufficiat.  Deinde  quidquid  in  homines  bene- 
ficiorum  conferimus,  sibi  ipsi  fert  impensum,  et 
sacrificii  etiam  nomine  dignatur,  ut  legis  rudimenta 

Calvini  opera.    Vol.  LV. 


nunc  non  supervacua  modo,  sed  noiia  esse  apparoat, 
quando  a  vera  sacrificandi  rogula  nos  abstrahunt. 
Summa  haec  est,  si  Deo  sacrificare  iibeat,  ipsum 
esse  invooandum,  et  cum  gratiarum  aotione  prae- 
dicandam  esse  oius  bonitatem,  deinde  fratribus  nostris 
benefaciendum  esse:  haec  esse  vera  sacrificia  in 
quibus  occupari  veros  Christianos  deceat:  aliis  iam 
non  esse  tempus  vel  locum.  Et  quum  dicit,  tali- 
bus  dolectatur  Deus,  subest  tacita  antithesis, 
quod  nunc  vetera  illa  quae  mandaverat  usque  ad 
legis  abrogationem,  amplius  non  postulet.  Caeterum 
huic  doctrinae  annexa  est  exhortatio,  quae  vehe- 
menter  stimulare  nos  debet  ad  exercendam  erga 
proximos  beneficentiam.  Neque  enim  haec  vuigaris 
est  dignatio,  quod  quae  hominibus  impendimus, 
Deus  in  sacrificiis  sibi  oblatis  deputat:  et  quod 
nostra  officia,  quae  nuliius  erant  pretii,  tantopero 
ornat  ut  sacra  esse  pronuntiet.  Quare  ubi  inter 
nos  caritas  non  viget,  non  homines  tantum  frauda- 
mus  iure  suo,  sed  Deum  ipsum,  qui  solenni  elogio 
sibi  dicaverat  quidquid  iubebat  hominibus  impendi. 
Communicationis  nomen  latiua  patet  quam 
Beneficentiae.  Omnia  enim  officia  complectitur 
quibus  se  mutuo  iuvant  homines:  atque  haec  vera 
est  caritatis  nota,  quum  inter  se  communicant  qui 
Dei  spiritu  simul  sunt  coniuncti, 

17.  Parete.  Non  dubito  quin  de  pastoribus 
loquatur  et  reliquis  ecclesiae  gubernatoribus.  Nam 
neque  tunc  christiani  magistratus  erant:  et  quod 
vigilare  eos  dicit  pro  animabus,  ad  spirituale 
regimen  proprie  pertinet.  Primo  obedientiam,  deinde 
honorem  illis  deferri  iubet,  Haec  duo  necessario 
requiruntur,  ut  plebs  fidem  ac  simul  reverentiam 
pastoribus  habeat.  Sed  notandum  est  simul,  aposto- 
lum  de  iis  tantum  agere  qui  munus  suum  fideliter 
exercent.  Nam  qui  nihil  habent  praeter  titulum, 
imo  qui  pastorum  titulo  abutuntur  ad  perdendam 
ecclesiam,  parum  reverentiae  merentur,  et  aliquanto 
minus  fidei.  Et  hoc  etiam  diserte  exprimit  aposto- 
lus,  quum  dicit  eos  pro  animabus  vigilare :  quod 
non  pertinet  nisi  ad  eos  qui  vore  praesunt,  ac  re 
ipsa  sunt  quod  vocantur.  Bis  igitur  stulti  papistae, 
qui  sui  idoli  tyrannidem  hinc  stabiliunt.  lubet 
spiritus,  piorum  ao  fidelium  episcoporum  doctrinam 
obedienter  amplecti,  sanisque  consiliis  obtemperare. 
lubet  etiam  bonore  illos  prosequi.  Quid  hoc  epis- 
coporum  larvis  sufFragatur?  Atqui  non  modo  tales 
sunt  omnes  qui  sub  papatu  vocantur  episcopi,  sed 
trucuionti  animarum  carnifices,  atque  immanes  lupi. 
Verum  ut  taceam  quales  sint,  hoc  tantum  in  prae- 
eentia  dico,  dum  pastoribus  nostris  iubemur  subesse, 
sedulo  ac  prudenter  esse  distinguendum  quinam 
sint  veri  ac  fidi  praefecti:  quia  si  quibuslibet  hunc 
honorem  promiscue  deferimus,  primum  iniuria  bonis 
fiet,  deinde  non  valebit  ratio  quae  hic  additur,  ideo 
honore   esse   dignos,   quia   pro   animabus   vigilant. 

13 


195 


EPIST.  AD  HEBRAEOS 


196 


Proinde  ut  hoc  testimonio  iuvotur  papa  cum  suis, 
neceeee  prius  habebunt  omnoe,  probare  eo  ei  corum 
esso  numcro  qui  pro  saluto  nostra  vigilant.  Hoc  ai 
oonstot:  uihil  iam  erit  controvoreiao  quin  reveronter 
ab  omnibus  piis  colnutur. 

Jps^i  eiiim  viyilant.  Quo  plus  onoris  eustinent, 
eo  maiori  honoro  dignos  signiticat.  Nam  quo  quis- 
que  plus  laboris  suscipit  nostra  causa,  et  quo  maiori 
difficultate  vel  periculo  se  nobie  impendit,  eo  sumus 
illi  magis  obstricti.  Talis  autcm  episcoporum  est 
functio,  ut  summas  in  se  molestias,  praetor  sum- 
mum  periculum,  comprehendat.  Vix  ergo,  ai  grati 
esse  volumus,  licebit  quantum  illis  debetur,  repen- 
dere.  Praecipue  vero  quum ')  rationem  de  nobis 
reddituri  sint  Deo,  indignum  osset  nullam  apud 
nos  haberi  eorum  rationem.  Admonet  praeterea, 
quanta  in  re  nobis  eorum  opera  prosit.  Nam  si 
pretiosa  nobis  est  animarum  nostrarum  salus,  mi- 
nime  viles  erunt  qui  pro  illa  oxcubant.  Ideo  autem 
nos  dociles  esse  iubet  promptosque  ad  obsequendum, 
ut  quod  pro  officii  necessitate  faciunt  pastores, 
libenter  quoque  et  alacri  animo  faciant.  Nam  si 
restrictum  moestitia  vel  taedio  animum  habeant,  ut 
alias  probi  sint  ac  fidi,  reddentur  tamen  pigriores: 
quia  una  cum  hilaritate  concidet  in  agendo  vigor. 
Ideo  inutile  fore  plebi  denuntiat  apostolus,  si  in- 
gratitudine  sua  pastoribus  dolorem  ac  gemitum 
afferat:  ut  significet  nos  sine  propriae  salutis  iactura, 
non  fore  pastoribus  molestos  vel  immorigeros.  Quum 
vix  decimus  quisque  hoc  cogitet,  hinc  apparet  quan- 
tus  vulgo  sit  salutis  neglectus.  Nec  mirum  est  si 
tam  pauci  hodie  reperiantur  qui  strenue  pro  ecclesia 
Dei  vigilent.  Praeterquam  enim  quod  paucissimi 
sunt  similes  Paulo,  qui  os  apertum  habeant  clausis 
populi  auribus,  et  constricto  populi  corde,  suum 
ipsi  dilatent:  Dominus  etiam  ingratitudinem  vin- 
dicat  quae  ubique  fere  invaluit.  Quare  memineri- 
mus  de  nostra  pervicacia  poenas  sumi,  quoties  fri- 
gent  in  officio  pastores,  vel  minus  sunt  seduli  quam 
expediret. 

18.  Confidimus  enini.  Postquam  se  eorum  pre- 
cibus  commendavit,  ut  eos  ad  precaodum  incitet, 
praedicat  se  bonam  habere  conscientiam.  Quamvis 
enim  totum  muudum  complecti  debeant  preces 
nostrae,  sicuti  caritas  ex  qua  manant :  peculiariter 
tamen  nos  de  piis  et  sanctis  hominibus  convenit 
esse  eollicitos,  quorum  nobis  comperta  est  probitas, 
aut  aliae  virtutis  notae.  In  hunc  ergo  finem  con- 
scientiae  suae  integritatem  commemorat,  ut  eos 
magis  commoveat  ad  suscipiendam  sui  curam.  Quum 
dicit:  Persuasus  sum,  vel  confido,  partim  hoc  mo- 
destiae  servit,  partim  fiduciae.  Particula  in  om- 
nibus,  tam  ad  res  quam  ad  homines  referri  potest: 
itaque  in  medio  relinquo.    Aliud  argumentum  addit, 


uon  tam  sibi  uni  privatim,  quam  illis  omnibua 
utilos  fore  proces  quas  pro  ipso  concipient.  Ac  si 
dicerot:  Non  tam  mihi  consulo  quam  vobis  omni- 
bus:  quia  in  hoc  communo  omnium  bonum  agitur, 
ut  vobis  restituar.  Hinc  colligi  fortc  possot  proba- 
bilis  coniectnra,  epistolae  autorem  tunc  fuisso  aut 
negotiis  implicitum,  aut  detentum  persequutionis 
metu,  quominuB  sistere  se  tam  cito  coram  posset 
quibus  scribebat.  Quamquam  fieri  potesl  ut  liher  et 
expeditus  sic  loquatur,  quia  reputet  hominis  gressus 
in  manu  Dei  esse.  Idque  verisimilius  apparet  ex 
fine  epistolae.*) 

20.  Porro  Deus  pacis,  qui  eduxit  ex  mortuis 
pasto^-etn  ovium  magnum  in  sanguine  testamenti  aeterni, 
Dominum  nostrum  lesum,  21.  conflrmet  vos  in  omni 
opere  bono,  ut  faciatis  eius  voluntatem:  faciens  in 
vobis  quod  acceptum  sit  corani  ipso,  per  lesum  Chris- 
tum,  cui  gloria  in  saecula  saeculorum.  Amen.  22.  Hor- 
tor  autem  vos,  fratres,  suscipite  sermonem  exhortatio- 
nis.  Et  enim  brevibus  vobis  scripsi.  23.  Scitote 
fratrem  Timotheum  solutum  esse,  cum  qiio,  si  celerius 
venerit,  videbo  vos.  24.  Salutaie  omnes  qui  praesunt 
vobis  et  omnes  sanctos.  Salutant  vos  Itali.  25.  Gratia 
cum  omnihus  vobis,  Amen. 

20.  Deus  pacis.  Ut  mutuo  faciat  quod  pro  se 
fieri  cupit,  epistolam  claudit  precatione.  Petit  autem 
a  Deo  ut  illos  in  omni  opere  bono  confirmet,  vel 
aptet,  vel  perficiat.  Id  enim  vaiet  xatapTiaat.  Unde 
colligimus,  nos  ad  bene  agendum  minime  aptos 
fore,  donec  a  Deo  formati  simus:  nec  in  bono  diu 
staturos,  nisi  nos  confirmet.  Est  enim  proprium 
eius  donum  perseverantia.  Nec  dubium  est,  quum 
iam  in  illis  non  vulgaria  lucerent  dona  spiritus,  ut 
visum  est,  non  primam  formam  qua  inchoentur,  sed 
expolitionem  qua  perfecti  reddantur,  optari.  lam  de- 
tinitionem  bonorum  operum  ponit,  quum  Dei  volun- 
tatem  statuit  pro  regula.  Nam  ita  significat,  non 
aha  esse  habenda  bona  opera,  nisi  quae  ad  Dei 
voluntatem  exiguntur,  sicuti  etiam  Paulus  ad  Ro- 
manos  12,  2,  et  pluribus  aliis  locis  docet.  Memine- 
rimus  ergo  hanc  esse  bene  et  sancte  vivendi 
perfectionem,  dum  vita  ad  eius  obedientiam  est  com- 
posita.  Quod  proxime  sequitur  membrum,  ad  ex- 
plicationem  vaiet.  Faciens,  inquit,  quod  ao- 
ceptum  sit  coram  illo.  Loquutus  erat  de  volun- 
tate,  quae  in  lege  patefacta  est:  nunc  ostendit,  frustra 
Deo  obtrudi  quod  non  praecepit,  quia  sua  placita 
pluris  facit  quam  omnes  mundi  inventiones.  Quum 
dicit  Per  Pesum  Christum,  bifariam  hoc  potest 
exponi:  vel,  faciens  per  lesum  Christum:  vel,  quod 
illi  placeat  per  lesum  Christum.  Ac  uterque  sen- 
sus   optime  congruit.     Scimus  enim  et  spiritum  re- 


•)  ergo. 


')  Haec  exstant  iam  in  edit.  a.  1541. 


197 


CAPUT  XIII. 


198 


generationis  et  omne3  gratias  uobis  conferri  Chriati 
beneficio.  Deinde  certum  est,  quum  nihil  omni  ei 
parte  absolutum  a  nobis  prodeat,  nibil  posse  gra- 
tum  esse  Deo  sine  venia,  quam  per  Christum  ob- 
tinemus.  Ita  fit  ut  noatra  opera  gratiae  Christi 
odore  perfusa,  suavem  fragrantiam  spirent  coram 
Deo,  alioqui  foeteant.  Mihi  non  dispiicet  ad  utrum- 
que  simul  extendi.  Clausulam  hanc  precationis: 
cui  gloria,  ad  Christum  libenter  refero.  Quum 
autem  hic  tribuat  Christo  quod  in  solum  Deum 
competit,  luculentum  hoc  modo  testimonium  reddit 
eius  divinitati.  Quamquam  si  quia  de  patre  malit 
interpretari,  non  repugno.  Alterum  potius  am- 
plector,  quia  minus  est  remotum. 

Qui  eduxit  ex  mortuis.  Hoc  epithetum  ad  con- 
firmationem  additum  est.  Significat  enim,  tunc  rite 
demum  a  nobis  Deum  invocari,  ut  nos  ad  perfectio- 
nem  adducat,  quum  eius  potentiam  agnoscimus  in 
Christi  resurrectione,  Christumque  ipsum  agnoscimus 
pastorem.  In  summa,  vuit  nos  in  Christum  respi- 
cere,  ut  bene  de  auxilio  Dei  aperemus.  Nam  ideo 
excitatus  est  Christus  a  morte,  ut  nos  eadem  Dei 
virtute  renovemur  in  vitam  aeternam.  Et  magnus 
est  omnium  pastor,  ut  sibi  a  patre  commissas  oves 
tueatur.  Ubi  transtuli  in  sanguine,  alii  reddunt 
per  sanguinem:  sed  quum  3  plerumque  sumatur  pro 
cum,  in  eo  sensu  hic  accipere  magis  placet.  V  ide- 
tur  enim  mihi  apostolus  hoc  velle,  Christum  ita  re- 
aurrexisse  a  mortuis,  ut  mors  tamen  eius  non  sit 
abolita,  sed  aeternum  vigorem  retineat.  Ac  si  dix- 
isset,  Deus  filium  suum  excitavit,  sed  ita  ut  san- 
guis,  quem  semel  in  morte  fudit,  ad  sanctionem  foe- 
deris  aeterni,  poat  resurrectionem  vigeat,  fructum- 
que  suum  proferat,  perinde  ac  si  semper  flueret. 

22.  Hortor  autem  vos.  Quidam  ita  accipiunt  ac 
si  audientiam  sibi  fieri  peteret:  ego  aliter.  Nam 
meo  iudicio,  se  paucis  aut  breviter  scripsisse  comme- 
morat,  ne  videatur  minuere  quidquam  voluisse  ex 
quotidiano  more  docendi:  praesertim  tameu  de  ex- 
hortationibus  loquitur,  in  quibus  fuit  brevior.     Dis- 


camus  ergo  non  ideo  traditam  nobis  scripturam,  ut 
sileat  inter  nos  vox  pastorum :  nec  simua  faslidiosi, 
quum  eaedem  subinde  auribus  noatria  exhortationos 
insonant:  Sic  onim  moderatus  est  spiritus  Doi  quao 
prophetis  et  apostolis  scripta  diotabat,  ut  inatituto 
a  se  ordini  nihil  derogarot.  Hic  autem  orJo  est,  ut 
assiduae  in  ecclesia  oxhortationes  ex  ore  pastorum 
audiantur.  Fortasais  et  hac  de  causa  exhortationia 
sermonem  commendat,  quod  quum  natura  discendi 
cupidi  sint  homines,  semper  novum  aliquid  doceri 
malunt,  quam  de  rebus  notis  et  saepius  auditis  mo- 
neri.  Accedit  etiam  quod  quum  sibi  indulgeant  in 
sua  pigritia,   aegre  se  pungi    et  castigari   sustinent. 

23.  Scitote  fratrem.  Quoniam  terminatio  verbi 
graeci  yivwaxsTe  utrique  modo  convenit:  legi  potest 
Scitis,  vel  Scitote.  Atque  haec  posterior  lectio  mihi 
placet,  tametsi  priorem  non  reiicio.  Probabile  enim 
est,  ludaeis  transmarinis  indicari  quod  nondum  scie- 
bant.  Caeterum  si  hic  est  Timotheus  nobilis  ille 
Pauli  comes  (quod  ego  libenter  recipio)  verisimilo 
est  Lucam  vel  Clementem  esse  autorem  huius  epis- 
tolae.  Paulus  quidem  filium  magis  vocare  solet. 
Deinde,  quae  mox  subiicit,  Paulo  non  convenirent. 
Apparet  enim  hunc  qui  scribit,  liberum  faisse  ac 
suae  potestatis,  ac  praeterea  alibi  potius  tunc  fuisse 
quam  Romae.  Imo  verisimile  est  circumisse  per 
varias  urbes,  et  tunc  paratum  fuisse  ad  traiiciendum 
mare.  Haec  autem  omnia  vel  Lucae  vel  Clementi 
post  Pauli  mortem  accidere  potuerunt. 

24.  Salutate.  Quum  Hebraeis  communiter  om- 
nibus  hanc  epistolam  scribat,  mirum  est  cur  iubeat 
aliquos,  quasi  e  numero  segregatos,  salutari.  Sed 
praefectis,  meo  iudicio,  salutationem  hanc  peculia- 
riter  adscribit,  honoris  causa,  ut  eos  sibi  conciliet, 
placidiusque  ad  consensum  doctrinae  adducat.  Quum 
addit  sanctos  omnes:  vel  fideles  intelligit  qui 
erant  ex  praeputio,  ut  colere  inter  se  discant  uni- 
tatem  ludaei  et  gentiles:  vel  huc  spectat,  ut  qui 
hanc  epiatolam  habuerint  primi,  cum  aliis  commu- 
nicent. 


IS* 


COMMENTARIUS 


IN 


EPISTOLAS  CATHOLICAS. 


EPISTOLA    PETRI    APOSTOLI    PRIOR. 


ARGUMENTUM. 


Consilium  Petri  est  in  hac  epiatola,  fideles  ad 
sui  abnegationem  mundique  contemptum  hortari, 
ut  liberi  carnis  aflPectibue,  terrenisque  omnibus  im- 
pedimentis  soluti,  ad  coeleste  Christi  regnum  toto 
animo  adspirent:  ut  spe  erecti,  suffulti  patientia, 
fortitudine  et  constantia  muniti,  tentationes  omne 
genus  superent,  atque  hoc  studium  et  meditationem 
tota  vita  prosequantur.  Itaque  statim  a  principio, 
qua  potest  verborum  amplitudine,  Dei  gratiam  nobis 
in  Christo  patefactam  praedicat.  Simul  autem  addit, 
fide  recipi  ipsam,  et  spe  possideri,  ut  mentes  et 
corda  pii  supra  mundum  attollant.  Inde  ad  sancti- 
tatem  hortatur,  ne  inane  reddant  pretium  quo  re- 
dempti  sunt:  et  ne  incorruptibile  verbi  semen,  quo 
regeniti  sunt  in  vitam  aeternam,  corrumpi  vel  emori 
patiantur.  Quia  autem  verbo  Dei  renatos  dixerat, 
simul  mentionem  facit  spiritualia  infantiae.  Porro 
ne  vacillet  aut  titubet  eorum  fides,  quia  Christum 
a  toto  fere  mundo  vel  contemni,  vel  reiici  vident, 
admonet  hoc  modo  impleri  quod  de  eo  scriptum 
eat,  fore  lapidem  scandali.  Sed  rursus  docet  stabile 
esse  iis  qui  in  eum  credunt  salutis  fundamentum. 
Hinc  iterum  commemorat  in  quantum  honorem  ipsos 
Deus  extulerit,  ut  pristini  sui  status  commemora- 
tione,  et  praesentis  beneficii  scnsu  animentur  ad  pie 
vivendi  studium.  Postea  delabitur  ad  particulares 
exhortationes :  ut  modeste  et  obedienter  sub  prin- 
cipum  imperio  se  contineant:  ut  servi  dominis  sint 
subiecti:  uxores  pareant  maritis  suis,  pudice  et  con- 
tinenter  se  gerant :  ac  vicissim  mariti  uxores  hu- 
maniter  tractent.  Deinde  praecipit  ut  mutuam  inter 
se  aequitatem  colant:  quod  ut  libentius  faciant,  fruc- 
tum  illis  proponit  prosperam  vitam  et  quietam.   Quia 


tamen  Ghristianis  quasi  fatale  est,  utcunque  pacem 
quaerant,  multis  iniuriis  non  raro  vexari,  mundnm- 
que  sibi  nulla  de  causa  habere  infestum:  hortatur 
ut  aequis  animis  sustineant  persequutiones,  quas 
sciunt  sibi  in  salutem  cessuras.  In  eam  rem  addn- 
cit  Christi  exemplum.  Ex  adverso  admonet  quam 
infelix  exitus  impios  maneat  interea  dum  ecclesiam 
snam  Dominus  mirabiliter  per  mortem  a  morte  libe- 
rat.  Longius  deinde  profert  Christi  exemplum, 
nempe  ad  carnis  mortificationem.  Huic  exhorta- 
tioni  subnectit  varias  et  breves  sententias :  sed  paulo 
post  redit  ad  patientiae  doctrinam,  ut  consolatione 
mala  sua  temperent  fideles,  dum  reputant  utile  sibi 
esse  paterna  Dei  manu  castigari.  Initio  quinti  ca- 
pitis,  seniores  officii  sui  admonet,  ne  imperium  usur- 
pent  in  Ecclesiam,  sed  moderate  sub  Christo  prae- 
sint.  luvenibus  modestiam  ac  docilitatem  commendat. 
Tandem  brevi  exhortatione  addita,  epistolam  preca- 
tione  claudit.  Unde  autem  scribat,  non  convenit 
inter  omnes:  nec  tamen  causam  video  cur  dubite- 
mus  ipsum  tum  fuisse  Babylone,  diserte  enim  hoe 
affirmat.  Sed  quoniam  invaluerat  persuasio,  ipsum 
Antiochia  Komam  migrasse,  et  Romae  fuisse  mor- 
tuum:  hoc  solo  argumento  adducti  veteres,  Babylo- 
nem  allegorice  Romam  vocari  finxerunt.  Oaeterum 
quum  nulla  probabili  coniectura  temere  persuasum 
habuerint  quidquid  tradunt  de  romano  Petri  epis- 
copatu:  pro  nihilo  quoque  ducendum  est  hoc  alle- 
goriae  figmentum.  Multo  sane  verisimilius  est,  Pe- 
trum,  ut  ferebat  apostolatus  ratio,  peragrasse  eas 
regiones  in  quibus  plures  habitabant  ludaei.  Scimus 
autem  Babylone  et  in  illis  partibus  magnam  fuisse 
copiam. 


CAPUT  I. 

1.  Petms  apostoliis  lesti  Christi,  eledis  inquilinis 
qui  dispersi  sunt  per  Pontum,  Galatiam,  Cappa- 
dociam,  Asiam,  et  Bithjniam,  2.  secundum  prae- 
cognitionem  Dei  patris,  in  saiidificatione  s^nritus,  in 
obedientiam  et  cdspersionem  sanguinis  lesu  Christi: 
gratia  vobis  et  pax  midtiplicetur. 

1.  Petrus  apostolus.  Quidquid  commune  habet 
haec  salutatio  oum  Paulinis,  novam  expositionem 
non  desiderat.  Quum  Paulus  gratiam  et  pacem 
precatur,  verbum  subticet:  Petrus  autem  addit  ut 
multiplicetur,  eed  eodem  sensu.  Neque  enim 
gratiae  aut  pacis  initium  iidelibuB  Paulus  optat, 
sed  augmentum,  donec  absolvat  Deus  quod  in  illis 
coepit. 

Electis.  Quaeri  potest  unde  hoc  compertum 
habuerit:  nam  arcana  est  Dei  electio,  nec  aliter 
cognoscitur  quam  singulari  epiritus  revelatione. 
Atqui  ut  suae  quisque  electionis  certior  fit  spiritus 
testimonio,  ita  de  aliis  nihil  certi  tenet.  Respondeo, 
de  fratrum  electione  non  esse  anxie  quaerendum, 
sed  a  vocatione  potius  aestimandam:  ut  pro  electis 
habeantur  quicunque  per  fidem  in  ecclesiam  sunt 
cooptati.  Eos  enim  Deus  a  reliquo  mundo  segregat, 
quod  electionis  signum  est.  Nec  obstat  quod  pleri- 
que  deficiunt,  in  quibusdam  mera  est  dissimulatio: 
est  enim  hoc  caritatis,  non  fidei  indicium,  quum 
electOB  censemus  omnes  in  quibus  divinae  adoptionis 
nota  apparet.  Quod  autem  eleetionem  eorum  non 
petat  ex  abscondito  Dei  consilio,  sed  ex  effectu 
eam  colligat,  patet  ex  contextu.  Nam  paulo  post, 
eam  in  sanctificatione  spiritus  locat.  Qua- 
tenus  ergo  prae  se  ferebant  se  Dei  spiritu  regenitos, 
in  electis  Dei  ipsoe  numerat:  quia  non  sanctificat 
Deus  nisi  quos  prius  elegit.  Simul  tamen  admonet 
unde  fluat  electio  qua  segregamur  in  salutem,  ne 
cum  mundo  pereamus:  dicit  enim  secundum  prae- 
cognitionem.  Hic  inquam  fons  et  haec  prima 
causa  est,  quod  Deus  apud  se  ante  creatum  mun- 
dum  cognovit  quos  eligere  vellet  in  salutem.  Sed 
prudenter  notandum  est  qualis  sit  haec  praecognitio. 
Sophistae  enim  ut  Dei  gratiam  obscurent,  cuiusque 
merita  a  Deo  praevideri  fingunt :  atque  ita  reprobos 


ab  electis  discerni,  prout  quisque  hac  vel  illa  sorte 
dignus  est.  Scriptura  autem  ubiquo  Dei  propositum, 
in  quo  fundata  ost  nostra  salus,  meritis  nostris 
opponit.  Quum  ergo  Petrus  electos  vocat  secun- 
dum  praecognitionem  Dei,  significat  non  aliunde 
pendere  eius  causam,  sed  in  solo  Deo  quaerendam 
esse:  quia  ipse  sibi  sponte  ad  nos  eligondos  autor 
fuerit.  Ergo  Dei  praecognitio  submovet  omnom 
humanae  dignitatis  respectum.  Qua  de  re  diffusius 
tractavimus  Ephesiorum  primo  capite,  et  aliis  in 
locis.  Quemadmodum  tamen  in  electione  nostra 
primas  gratuito  Dei  beneplacito  assignat:  ita  rursum 
vult  eam  ex  effectu  a  nobis  cognosci.  Nihil  enim 
periculosius  ac  magis  praeposterum  est,  quam  omissa 
vocatione,  electionis  nostrae  certitudinem  quaerere 
in  abscondita  Dei  praescientia.  Hic  enim  nimis 
profundus  est  labyrinthus.  Quare  ut  huic  periculo 
occurrat  Petrus,  optimum  temperamentum  adhibet. 
Quamquam  enim  primo  loco  vult  considerari  Dei 
consilium,  cuius  causa  nonnisi  in  ipso  est:  mox 
tamen  ad  effectum  nos  revocat,  quo  electionem 
nostram  nobis  declarat  ac  testatur.  Effectus  illc 
est  spiritus  sanctificatio,  hoc  est,  vocatio  efficax, 
dum  ad  externam  evangelii  praedicationem  accedit 
fides,  quae  ex  interiore  spiritus  motu  nascitur. 

Inquilinis.  Qui  metaphorice  sic  vocari  putant 
quoslibet  pios,  quia  in  mundo  peregrini  sint  qui 
ad  coelestem  patriam  contendunt,  longe  falluntur: 
et  satis  refelli  potest  eorum  error  ex  dispersionis 
nomine  quod  proxime  sequitur.  Nam  in  solos  lu- 
daeoB  competit,  non  tantum  quia  huc  et  illuc  disiecti 
exsulabant  a  patria,  sed  quoniam  eiecti  erant  ex  ea 
terra,  quae  illis  in  perpetuam  haereditatem  a  Do- 
mino  promissa  erat.  Omnes  quidem  fideles  postea 
vocabit  inquilinoB,  quia  in  terra  peregrinantur:  sed 
hic  alia  est  ratio.  Ideo  itaque  inquilini  erant,  quod 
pars  in  Pontum,  pars  in  Galatiam,  pars  in  Bithy- 
niam  dispersa  erat.  Nec  mirum  quod  ludaeis  hanc 
epistolam  proprie  destinet:  quia  sciebat  illis  se  con- 
stitutum  apostolum,  quemadmodum  Paulus  docet 
secundo  ad  Galatas  capite  (v.  8).  Sub  regionibus, 
quas  enumerat,  comprehendit  totum  Asiae  minoris 
tractum,  a  Ponto  Euxino  usque  in  Cappadociam. 

In  obedientiam.  Quum  sanctiticationi  duo  haec 
subiiciat,  videtur  obedientiae  nomine  intelligere  vitae 


209 


CAPUT  I. 


210 


novitatem:  per  adspersionom  vero  sangruinis  Christi, 
remissionem  peccatorum  designare.  Quod  si  istae 
8unt  partes  vel  efFectus  sanctificationis,  aliter  hic 
Banctificatio  capitur  quam  saepe  apud  Paulum,  hoc 
eBt  magis  genoraliter.  Sanctificat  ergo  nos  Deus, 
efficaciter  nos  vocando.  Id  autem  fit  dum  renova- 
mur  in  obedientiam  iustitiae  eius,  et  Christi  san- 
guine  adspcrsi  mundamur  a  peccatis.  Ac  videtur 
tacita  esse  ailusio  ad  veterem  adspersionis  ritum, 
quo  sub  lege  utebantur.  Quemadmodum  enim  non 
eatis  tunc  tuisset  mactari  hostiam  et  fundi  sangui- 
nem,  niei  adspersus  fuisset  populus:  ita  nihil  hodie 
uobis  prodesset  fusum  Christi  eanguinem  fuisso, 
nisi  ipso  conscientiae  nostrae  abluerentur.  Sub- 
audienda  igitur  est  antithesis,  quod  sicut  olim  sub 
lege  manu  sacerdotis  fiebat  sanguinis  adspersio:  ita 
nunc  spiritus  sanctus  animas  nostras  Christi  san- 
guine  in  expiationem  adspergit.  Nunc  colligenda 
est  summa,  salutem  nostram  manare  ex  gratuita 
electione  Dei:  sed  eam  simul  considerandam  esse 
fidei  experientia,  in  eo  quod  spiritu  suo  nos  sancti- 
ficat.  Postremo  duoa  esse  vocationia  nostrae  effectus 
aut  fines:  nempe  ut  reformemur  in  obedientiam 
Dei,  et  Christi  sanguine  abluamur:  praeterea  utrun- 
que  esse  opus  spiritus  sancti.  Unde  coliigimus  nec 
electionem  a  vocatione,  nec  gratuitam  fidei  iustitiam 
a  vitae  novitate  separandam  esse. 

3.  Beiiediclus  Deus  et  jyater  Domini  nosiri  lesu 
Christi,  qui  secundim  multam  suam  misericordiam 
regenuit  nos  in  spem  vivam,  per  resurrectionem  lesu 
Christi  ex  mortuis,  4,  in  haereditatem  incorruptibilem 
et  incontaminatam  et  imniarcescibilem ,  repositam  in 
coelis  erga  vos,  5.  qui  virtute  Dei  custodimini  per 
fidem  in  salutem  quae  parata  cst  revelari  tempore 
ultimo. 

3.  Benedictus  Deus.  Diximus  praecipuum  eese 
statum  epistolae,  ut  nos  supra  mundum  erectos, 
ad  sustinenda  militiae  spiritualis  certamina  comparet 
atque  animet.  Ad  eam  rem  non  parum  valet  bene- 
ficiorum  Dei  agnitio.  Nam  quum  pretium  suum 
apud  nos  obtinent,  facile  reliqua  omnia  vilescunt: 
praesertim  quum  reputamus  quanti  sit  Christus 
cum  suis  bonis,  quidquid  extra  ipsum  est,  nobis 
erit  instar  etercoris.  Hac  de  causa  magnifice  hic 
extollit  ingentem  Dei  gratiam  in  Christo,  ne  mo- 
lestum  nobis  sit  nos  ipsos  et  mundum  abnegare,  ut 
potiamur  inaestimabili  vitae  futurae  thesauro.  De- 
inde  ne  frangamur  praesentibus  aerumnis :  sed  pa- 
tienter  eas  feramus,  in  aeterna  felicitate  acquiescentes. 
Porro  quum  gratias  agit  Deo,  fideles  ad  spirituaiem 
laetitiam  invitat,  quae  omnes  absorbeat  contrarios 
carnis  affectus. 

Et  pater  Domini.  Sic  resolve,  Deus  qui  pater 
est  lesu  Christi.  Nam  sicuti  olim  se  Deum  Abrahae 
Ccdvini  opera.    Vol.  LV. 


vocando,  hac  nota  a  diis  omnibus  fictitiis  discerni 
voluit:  ita  postquam  se  manifestavit  in  filio  suo, 
non  aiitor  quam  in  ipso  vult  cognosci.  Itaque  qui 
nudam  Dei  maiestatem  extra  Christum  mente  con- 
cipiunt,  idolum  habent  loco  Dei:  sicuti  ludaei  et 
Turcae.  Proindo  quisquis  verum  Deum  vere  co- 
gnoscere  cupit,  hoc  patris  Christi  titulo  ipsum 
vestiat.  Nisi  enim  quoties  mens  nostra  Deum 
quaerit,  Christus  occurrat,  vaga  et  confusa  errabit, 
douec  prorsus  deficiat.  Simul  otiam  indicare  Petrus 
voluit  quomodo  tam  liberalis  et  beneficus  erga  nos 
sit  Deus.  Nisi  enim  medius  statuatur  Christus, 
nuuquam  illius  bonitas  serio  a  nobis  sentiri  poterit. 

Qui  regenuit  nos.  Significat  vitam  supernaturalo 
esse  donum:  quia  filii  irae  nascimur.  Nam  si  in 
spem  vitae  geniti  essemus  secundum  carnem,  super- 
vacuum  esset  nos  regigni  a  Deo.  Docet  itaque 
Petrus,  nos  qui  natura  morti  aeternae  eramus  desti- 
nati,  in  vitam  Dei  misericordia  restitutos  esse. 
Haec  autem  veluti  secunda  est  creatio:  quemad- 
modum  Ephesiorum  primo  habetur.  Spes  viva 
pro  spe  vitae  capitur:  quamquam  videtur  tacita 
esse  antithesis  inter  spem,  quae  in  regno  Dei  in- 
corruptibili  defixa  est,  et  inter  spes  hominum  fiuxas 
ac  evanidas. 

Secundum  multam  misericordiam.  Primo  cau- 
sam  efficientem  ponit:  deinde  medium  (ut  loquuntur) 
designat.  Deum  inquam  nullis  nostris  meritis  fuisse 
provocatum  docet,  ut  nos  regeneraret  in  spem  vivam: 
quia  hoc  totum  eius  misericordiae  assignat.  Atque 
ut  melius  operum  merita  redigat  in  nihilum,  dicit 
multam  misericordiam.  Fatentur  quidem  omnes 
Deum  esse  unicum  salutis  nostrae  autorem :  sed 
extraneas  causas  postea  affingunt,  quae  tantundem 
eius  misericordiae  detrahant.  Petrus  vero  solam 
misericordiam  commendat,  sed  modum  protinus 
adscribit,  nempe  resurrectionem  Christi.  Neque 
enim  alibi  aut  aliter  suam  erga  nos  misericordiam 
explicat  Deus:  ideo  semper  ad  hunc  scopum  scrip- 
tura  nos  dirigit.  Quod  autem  praeterita  Christi 
morte,  solam  resurrectionem  commemorat,  in  eo 
nihil  est  absurdi.  Illa  enim  sub  hac  includitur, 
quia  perfectio  non  constat  sine  suo  initio:  resur- 
rectionem  vero  potius  adduxit,  quia  de  nova  vita 
agebat. 

4.  In  haereditaiem.  Tria  epitheta,  quae  ae- 
quuntur,  ad  gratiae  Dei  amplificationem  posita  sunt. 
In  hoc  enim  laborat  Petrus  (quemadmodum  prius 
dixi)  ut  eius  excellentiam  animis  nostris  bene  ac 
penitus  infigat.  Porro  haec  duo  membra,  in  haere- 
ditatem  incorruptibilem,  et  in  salutem 
quae  parata  est  revelari,  appositive  lego,  ut 
posterius  sit  prioris  expositio.  Nam  rem  unam 
duobus  modis  exprimit.  Singulis  verbis,  quae  se- 
quuntur,  suum  inest  pondus.  Haereditas  dicitur 
in    coelis    conservata,    ut  sciamus    eam   esse   extra 

14 


V 


211 


EPIST.  PETIU  1 


212 


poriculum.  Nisi  onim  in  maDU  Dei  eBsot,  iiitinitis 
periculis  cst^ct  ubnoxia:  si  cBset  in  boc  mundo, 
quomodo  Bcouri  eese  pocBOUiUB  intcr  taui  variii»  in- 
oliuationcB?  Ergo  ut  nos  omni  trepiduliono  liberet, 
aaluicm  noslram  extra  Sutanae  iuiurias  iu  tuto 
positam  obbo  attirmut.  Sod  quia  salutls  certitudo 
purum  uobiB  atrcrrct  couBolationiB,  nisi  cum  unus- 
quisquo  nostrum  nd  bc  pcrtiuero  Bcirct,  addit  PetruB, 
ergu  VOB.  IIuc  enim  placido  recumbiiut  cou- 
bcientiae,  quiim  Dominus  o  coelo  clamat,  Eu  voBtru 
salus  in  muuu  mea  cst,  vobisquo  servatur.  Caete- 
rum  quiu  non  omuium  promiBcuo  est  salus,  ad 
lidem  nos  rovocat:  ut  quicunque  fido  praediti  sunt, 
u  reiiquis  se  discernant:  nec  dubiteut  quiu  veri  ac 
legitimi  sint  rcgni  Dei  haeredcB.  Nam  ut  fides  in 
cocios  usque  pcnetrat:  ita  et  quao  in  coelo  suut 
bona,  uobis  applicat. 

5.  Qui  virtute  Deioistodimim.  Notanda  est  relatio, 
quum  dieit,  nos  iu  mundo  ciistodiri,  sicuti  huere- 
ditas  nostra  in  coelo  servatur:  alioqui  statim  ob- 
reperet  hacc  cogitatio,  Quid  iuvat  salutem  nobis 
osse  in  coelo  repositam,  quum  nos  in  nuindo  tan- 
quam  in  turbuleuto  mari  iactemur?  Quid  iuvat 
siilutem  nostram  statui  in  trunquillo  portu,  quum 
jnter  mille  nautraoia  fluctuemur?  Praevenit  igitur 
apostolus  oiusmodi  obiectiones,  quum  docet  nos 
etiam  in  mundo  inter  media  discrimina  fide  tamen 
custodiri:  atque  ita  njorti  esse  propinquos  ut  tamen 
sub  fidei  custodia  tuti  simus.  Caeterum  quia  in 
hac  carnis  infirmitate  eaepo  labascit  ipsa  fides, 
possemus  semper  esse  de  crastino  anxii:  nisi  hic 
nobis  quoque  Dominus  succurreret.  Ac  videmus  ut 
in  papatu  obtinuerit  diaboiica  opinio,  De  fiuali  per- 
severantia  dubitandum  esse,  quia  incerti  sumus  ao 
staturi  crassimus  in  eadem  gratia.  Atqui  non  ita 
nos  PetruB  suspensos  relinquit:  nam  ideo  virtute 
Dei  stare  nos  affirmat,  ne  qua  ex  propriac  infirmi- 
tatis  conscientia  haesitatio  nos  sollicitet.  Quam- 
libet  igitur  infirmi  simus,  salus  tamen  nostra  non 
est  instabilis,  quia  Dei  virtute  fulcitur.  Ergo  sicuti 
fide  protegimur,  ita  fides  ipsa  suam  in  Dei  virtute 
stabilitatem  habet.  Unde  non  in  praesens  modo, 
sed  etiam  in  futurum  securitas. 

In  salutem.  Quia  natura  impatientes  sumus, 
morae  et  statim  taedio  succumbimus:  ideo  salutem 
admonet  non  differri  quod  nondum  parata  sit,  sed 
quia  nondum  advenerit  iustum  revelationis  tempus. 
Haec  doctrina  ad  spem  nostram  alendam  ac  susti- 
neudam  pertinet.  Porro  ultimum  tempus  diem 
iudicii  vocat,  quia  non  ante  speranda  sit  rerum 
omnium  instauratio.  Medium  enim  tempus  est  ad- 
huc  in  progressu.  Quod  alibi  totum  a  Christi  ad- 
ventu  tempus  ultimum  dicitur,  id  fit  superiorum 
aetatum  comparatione:  Petrus  autem  totum  mundi 
curriculum  adspexit. 


G.  In  quo  exsuUatis  paulisper  niinc,  si  opus  est, 
contristali  in  variis  trtitationibus :  7,  ut  probatio  jidei 
vestrac  multo  pretiosior  auro  quod  perit,  et  tamen 
pcr  ignem  probatur,  rcperiatur  in  laudem  et  honorem 
et  gloriam,  quum  reoelnbdur  Icsus  Cliristus.  8.  Quem 
quum  non  videritis,  diligitis:  in  qucm  ntinc  credentes, 
qmtm  eum  non  adspicitis,  exsultatis  guudio  inenurra- 
bili  et  glorifvato:  9.  Reportantes  finem  fidei  vestrae^ 
salutcm  animarum. 

6.  In  quo  exsultatis.  Tametsi  ambigua  eet 
graeci  verbi  terminatio,  sensus  tamen  postulat  ut 
logamus  exsuliatis  potius  quain  exsultatc.  Articuius 
i  u  quo,  refcrt  totuin  iliud  complexum  de  spe  sa- 
lutis  in  coelo  repositao.  Caeterum  non  tam  eos 
iaudat,  quam  hortutur.  CouBilium  enim  eius  est 
docere  quisuum  ex  spe  salutis  tructus  nobis  pro- 
veniat:  nenipe  spirituale  giiudium,  quo  non  tantum 
mitigatur  malorum  oiunium  acerbitas,  sed  omnis 
eiiam  tristitia  vincitur.  Quamquam  exsultandi  ver- 
bum  phis  exprimit,  quam  gaudere.  Sed  hoc  non- 
nullam  habet  repugnuntiae  speciem,  duni  fideles,  qui 
gaudio  exsultant,  simul  tristes  esse  dicit.  Sunt 
enim  contrarii  affectus.  Verum  melius  experimento 
norunt  fideles,  illos  simul  consistere,  qiiam  verbis 
exprimi  queat.  Et  tamen  ut  paucis  expediutur  haec 
quaestio,  sic  habendum  est,  fideles  non  esse  trun- 
cos,  nec  humanum  sensum  ita  exuisse  quin  dolore 
tangantur,  quin  pericula  metuant,  quin  molesta  sit 
paupcrtas,  quin  difficiles  ac  durae  persequutiones. 
Tristitiam  ergo  ex  malis  sentiunt:  sed  quae  ita 
lenitur  tide,  ut  gaudere  propterea  non  desinant.  Ita 
noD  impedit  tristitia  ipsorum  gaudium,  sed  potius 
locum  illi  cedit.  Rursus  gaudium  tametsi  tristitium 
superat,  eam  tamen  non  abolet:  quia  nos  humani- 
tate  non  spoliat.  Atque  hinc  patet  quae  sit  vera 
patientia.  Initium  eius  et  quasi  radix  est  benefi- 
ciorum  Dei  agnitio,  praesertim  dum  gratuitam,  qua 
nos  dignatus  est,  adoptionem  reputamus.  Nam  qui- 
cunque  mentem  huc  attollunt,  iis  facile  est  placide 
mala  omnia  devorare.  Dnde  enim  fit  ut  moerore 
animi  opprimuntur,  nisi  quia  nullum  spiritualium 
bonorum  gustum  habent?  Verum  qui  omnes  aerum- 
uas  statuunt  exercitia  esse  sibi  utilia  in  salutem, 
non  tantum  supra  illas  se  erigunt,  sed  etiam  ver- 
tunt  iu  occasionem  gaudii. 

Contristati.  Annon  etiam  reprobis  commuuis 
est  tristilia?  neque  enim  a  malis  sunt  immunes. 
Verum  Petrus  fideles  spontaneam  tristitiam  susci- 
pere  intelligit:  quum  fremant  impii,  et  contumaciter 
oblucteniur  Deo.  Tristantur  ergo  pii,  quemadmodum 
bos  domitus  iugum  suscipit,  vel  equus  subactui*  frae- 
nari  se  etiam  a  puero  sustioet,  Tristitia  Ueus  re- 
probos  afficit,  quemadmodum  equo  feroci  ac  re- 
iractario  violenta  manu  fraenum  imponitur.  Calci- 
trant  enim  et  conira  nituntur:  sed  frustra.    Laudat 


213 


CAPUT  I. 


214 


ergo  fideles  Petrus,  quia  sponte,  non  autem  necessi- 
tate  coacti ,  se  tristitiae  subiiciant.  Qiiod  dicit 
Paulisper  nunc,  ad  consolationem  valet.  Nam 
temporis  brevitas,  mala  quuutumvis  alioqui  dura, 
non  parum  temperat.  Praesentis  autem  vitae  du- 
ratio  instar  momenti  est. 

Si  opus  est.  Conditio  pro  causa  hic  capitur. 
Ostendere  enim  voluit,  non  temera  fieri  quod  ita 
Deus  8U08  exercet.  Nam  si  nulia  causa  nos  affli- 
geret  Deus,  id  toleratu  grave  esset.  Petrus  ergo 
argumentum  consolationis  sumpsit  ex  Dei  consilio: 
non  quod  semper  ratio  nobis  appareat,  eed  quia 
persuasum  nobis  esse  debet  sic  fieri  oportere,  quia 
Deo  placet.  Notandum  quod  non  unam  tentationem 
ponit,  sed  plures:  neque  unum  tentatioois  genus, 
sed  diversa.  Quamquam  huius  loci  expositionem 
satius  est  ex  primo  capite  lacobi  petere. 

7.  Pretiosior  auro.  Argumentum  est  a  minori 
ad  maiuB.  Nam  si  aurum,  quod  metallum  eet  cor- 
ruptibile,  tanti  ducimua  ut  velimus  igne  probari, 
quo  suum  apud  nos  pretium  obtineat:  quid  mirum 
si  Deus  in  fide  eandem  exigat  probationem,  quum 
tanta  sit  apud  eum  fidei  excellentia?  Tametsi  autem 
aliter  sonant  verba,  fidem  tamen  auro  comparat,  et 
eam  auro  magis  pretiosam  facit:  ut  inde  inferat 
dignam  esse  quae  probe  examinetur.  Porro  incer- 
tum  est  quousque  extendat  verbum  Soxiiia^eoS-at, 
et  nomen  Soxtjxtov.  Si  quidem  bifariam  probatur 
aurum  igni:  primo  quum  rcpurgatur  a  scoria: 
deinde  quum  de  eius  probitate  faciendum  est  iudi- 
cium.  Uterque  probandi  modus  fidei  optime  con- 
gruit.  Nam  quum  multae  incredulitatis  faeces  in 
nobis  rcaideant,  dum  variis  afflictionibus  quasi  ex- 
coquimur  in  fornace  Dei,  purgantur  fidei  nostrae 
ficoriae,  ut  pura  et  nitida  sit  coram  Deo.  Simul 
experimentum  eius  capitur,  verane  an  ficta  sit. 
Utramque  speciem  libenter  amplector:  atque  huc 
spectat  quod  mox  eequitur.  Nam  ut  suus  argento 
honor  non  ante  habetur,  quam  purgatum  fuerit: 
ita  fidem  nostram  honorifice  habendam  esse  et 
coronandam  apud  Deum  significat,  ubi  rite  exami- 
nata  fuerit. 

Quuni  revelabitur.  Hoc  additum  est  ut  animos 
8U08  in  ultimum  usque  diem  suspendere  fidelea  dia- 
cant.  Nunc  enim  abscondita  est  vita  nostra  in 
Christo,  latebitque  veiut  aepulta,  donec  o  coeio 
Chrialus  apparuerit:  et  totus  vitae  noatrae  curaus 
ad  interitum  externi  hominia  inclinat:  et  quae- 
cunque  patimur,  quaai  mortis  sunt  praeludia.  Ergo 
necesse  est  ut  in  Christum  coniiciamua  oculoa,  si 
in  afflictionibus  gloriam  et  laudem  intueri  volumus. 
Nam  tentationes  in  nobis  probri  et  pudoris  aunt 
plenae,  in  Christo  autem  gloriosae  sunt:  sed  gloria 
iila  nondum  in  Chriato  plene  conapicitur,  quia  non- 
dum  advenit  conaolationia  dies. 

8.  Quem  quum  non  videritis.    Duo  ponit,  Quod 


Christum,  quem  non  viderunt,  diligant:  in  eum, 
quem  non  conspiciunt,  crodant.  Sod  priua  ex 
posteriore  nascitur.  Dilectionis  enim  cauaa  est 
fides,  non  ideo  tantum  quia  nos  beneficiorum  qui- 
bua  nos  Chriatus  proaequitur,  cognitio  ad  oum  re- 
damandum  provocat:  sed  quia  porfectam  felicitatem 
ofFerendo,  noa  ad  se  rapit.  Laudat  ergo  ludaeos 
quod  in  Christum  credant  quem  non  adapiciunt:  ut 
cogitent  hanc  esse  fidei  naturam,  in  bonis,  quao 
oculos  nostros  latent,  acquiescere:  nam  eius  rei 
aliquod  habebant  experimentum.  Quamquam  magis 
laudando  praecipit.  Atque  hoc  prius  ordine  mem- 
brum  est,  non  metiendam  esse  fidem  adspectu. 
Nam  quum  miaera  in  speciem  sit  Christianorum 
vita,  nisi  felicitas  eorum  in  spe  sita  esset,  protinus 
conciderent.  Habet  quidem  et  fides  suos  oculos, 
aed  qui  in  regnum  Dei  invisibile  penetrant,  et  qui 
speculo  verbi  contenti  aunt.  Est  enim  demonstratio 
rerum  invisibilium,  ut  habetur  in  Epistola  ad  He- 
braeoa  (11,  1).  Quare  verum  est  illud  Pauli 
(2.  Corin.  5,  6),  nos  peregrinari  a  Domino  quam- 
diu  hac  carne  sumus  oircumdati,  quia  per  fidem 
ambulamus,  et  non  per  adspectum.  Secundum 
membrum  est,  Fidem  non  frigidam  esse  notitiam, 
sed  quae  corda  nostra  inflammat  in  amorem  Christi. 
Neque  enim  (ut  eophistae  garriunt)  fides  confuse  et 
implicite  Deum  apprehendit  (quia  hoc  est  vagari 
per  invios  errorea),  aed  Christum  pro  scopo  habet. 
Porro  non  arripit  nudum  Chriati  nomen,  aut  nudam 
essentiam :  sed  qualis  sit  nobis,  et  quid  afFerat 
bonorum,  considerat.  Quia  fieri  non  potest  quin 
eo  feratur  hominis  afl^ectus,  ubi  felicitatem  suam 
statuit:  aecundum  illud:  ubi  thesaurus  tuus,  ibi  cor 
tuum  (Matth.  6,  21). 

Exsultatis.  Iterum  repetit  fructum  iilum  fidei 
cuius  meminerat,  nec  immerito:  est  enim  incom- 
parabile  hoc  bonum,  quod  non  modo  pacatae  sunt 
coram  Deo  cooscientiae,  aed  iam  vitae  aeternao 
fiducia  secure  exsultant.  Vocat  autem  gaudium 
inenarrabiie,  quia  pax  Dei  aensum  omnem  ex- 
superat.  Quod  hic  addit  glorificatum,  bifariam 
potest  exponi:  vel  ut  magnificum  ac  gloriosum 
significet:  vel  ut  inani  fluxoque  opponatur,  cuius 
homines  paulo  poat  pudet.  Ita  glorificatum  perinde 
valebit  atque  solidum  et  stabile,  et  extra  pericuium 
fruatrationis.  Qui  hac  laetitia  non  efi^eruntur  supra 
coeios,  ut  solo  Christo  contenti  mundum  despiciant, 
frustra  iactant  se  habere  fidem. 

9.  lieportantes  finem.  Admonet  quorsum  sen- 
sua  omnes  suos  dirigere  fideles  debeant,  nempe  in 
salutem  aeternam.  Mundus  enim  hic  afFectus  noatros 
suis  illecebris  irretitos  tenet:  vita  haec  et  quae- 
cunque  ad  corpus  pertinent,  magna  sunt  impedi- 
menta,  ne  animus  noster  ad  futurae  et  spiritualis 
vitae  cogitationem  se  applicet.  Hanc  ergo  nobis 
toto  studio  moditandam  proponit  apostolus :  et  tacite 

14* 


215 


EPIST.  PETRI  I 


216 


Bubiuilicitt  siisquc  dcque  hnbendnm  uliorum  iacturam, 
modo  ealvao  sint  aDimae.  Quum  dicit  Rcpor- 
tantoei,  dubitationem  illis  oximit,  quo  alacrius 
contcndaut  dum  certi  sunt  do  saluto  obtinenda. 
Intorea  tamen  huuc  tinem  esso  iidei  docet,  no  anxii 
sint  quod  adbuc  ditlertur.  Nunc  onim  sufficere 
nobis  debet  uostra  adoptio:  nec  potondum  est  ut 
anto  tempus  mittamur  in  bacroditatis  possossionem. 
Poesot  etiam  pro  tine,  legi  merces:  sed  eodom  sensu. 
Colligimus  onim  ex  apostoli  verbis,  non  aliter  nos 
quam  tido  consequi  salutem.  Scimus  autem  fidcm 
eola  gratuitiio  adoptionis  promissiono  niti.  Quod  si 
ita  est,  certo  nequo  operum  meritis  debetur  salus, 
nequo  indo  speranda  est.  Cur  autem  animas  tan- 
tum  nominat,  quum  et  corporibus  promissa  sit  re- 
surrectionis  gloria?  Quoniam  immortalis  est  anima, 
proprie  salus  illi  attribuitur:  quemadmodum  et 
Paulus  interdum  loqui  solet,  Ut  spiritus  salvus  sit 
in  die  Domini  (1.  Corint.  [^,  5).  Atquo  hoc  perindo 
valet  ac  si  diceretur,  salus  aeterna.  Est  enim  tacita 
comparatio  vitae  mortalis  et  caducae,  quao  ad  cor- 
pus  pertinet.  Interea  tamen  uon  excluditur  a  glo- 
riao  societate  corpus,  quatenus  animae  est  an- 
nexum. 

10.  De  qua  salute  exquisierunt  et  scruiati  sunt 
pi-ophetae,  qui  de  futura  erga  vos  gratia  vaticinati 
sunt:  11.  scrutantcs  in  quetn  aut  ciiiusmodi  tem^wris 
artictdum  significaret  qui  in  illis  erat  spiritus  Christi: 
prius  testificans  venturas  in  Christum  afftictimies,  et 
qitae  sequuturae  erant,  glorias.  12.  Quibiis  relevatum 
est  quod  non  sibi  ipsis,  sed  nobis  ministrabant  haec, 
quae  nunc  annuntiata  sunt  vobis  per  eos  qiii  vobis 
praedicarunt  evavgelium,  per  spiritum  sanctum  mis- 
sum  e  coelo :  in  quae  desiderant  angeli  prospicere. 

Salutis  huius  pretium  inde  commendat,  quod 
in  eam  toto  studio  intenti  fuerunt  prophetae.  Rem 
enim  magnam  et  singularis  excellentiae  fuisse  oportet, 
quae  prophetas  ita  ad  sui  inquisitionem  accenderit. 
Clarius  vero  etiamnum  in  eo  relucet  ingens  erga 
nos  Dei  bonitas,  quod  multo  plus  nobis  patefactum 
hodie  est,  quam  olim  diu  et  sollicite  quaerendo 
consequuti  sint  prophetae  omnes.  Interea  certitu- 
dinem  salutis  confirmat  ab  ipsa  vetustate:  quoniam 
ab  initio  mundi  legitimum  a  spiritu  sancto  testi- 
monium  habuerit.  Duo  haec  distincte  notanda  sunt: 
quod  nobis  plus  datum  esse  quam  antiquis  patribns 
affirmat,  ut  hac  comparatione  evangelii  gratiam 
amplificet:  deinde  quod  de  salute  nobis  praedicatur, 
non  posse  aliqua  novitate  esse  suspectum,  quia  iam 
olim  testatus  de  ea  fuerit  spiritus  per  prophetas. 
Ergo  quum  dicit  prophetas  sciscitatos  esse,  et  se- 
dulo  inquisiisse,  hoc  ad  eorum  scripta  aut  doctrinam 
non  pertinet,  sed  ad  privatum  desiderium  quo  quis- 
que  aestuavit.    Quae  postea  sequuntur,  ad  publicam 


functioncm  reforenda  sunt.  Verum  ut  singula  me- 
liiis  patcant,  digerendus  est  hic  locus  in  certas 
propositionos.  Sit  itaquo  haec  priiiia:  qiioit  pro- 
phetao  qui  do  gratia,  quam  nobis  eshibuit  Christus 
suu  advontu,  vaticinati  sunt,  sedulo  intenti  luerunt 
ut  tcmpus  plcnao  rovolatioois  cognosceront.  8e- 
cundu:  quod  spiritus  Christi  pcr  eos  praedixit  futu- 
rum  rcgni  Christi  statum,  qualis  partim  iam  cerni- 
tur,  partim  vero  spcratur  adhuc:  nempe  quod 
Christo  ot  universo  eius  corporis  destiuatus  sit  por 
varias  passiones  ad  gloriam  ingressus.  Tertia: 
quod  prophetae  nobis  uberius  quam  suo  saeculo 
ministrarunt:  idque  divinitus  illis  patefactum  fuit: 
quia  in  Christo  demuin  est  solida  earum  rerum 
exhibitio,  quarum  tunc  obsonram  imuginem  Deus 
adumbrabat.  Quarta:  quod  non  tantum  in  evan- 
gelio  continetur  luculeuta  propheticae  doctrinae  con- 
firmatio,  quando  idem  spiritus  est  qui  loquitur,  sed 
longe  plenior  et  magis  familiaris  expliuatio:  quia 
salutem,  quam  eminus  olim  per  prophetas  indicabat, 
nunc  palam  et  quasi  oculis  demonstrat.  Ultima 
est:  inde  satis  constare  quam  admirabilis  sit  salutis 
per  evangelium  uobis  promissae  gloria,  quod  angeli 
quoque  ipsi,  licet  Dei  conspectu  in  coelis  fruaotur, 
illius  tamen  visendae  desiderio  ardeant.  Omnia 
vero  in  unum  scopum  tendunt,  ut  Christiuni,  dum 
in  suae  felicitatis  aititudinem  eflreruntur,  omnia 
mundi  obstacula  superent.  Quid  enim  est  quod  non 
extenuet  incomparabile  hoc  beneficium? 

10.  De  qua  salute.  Annon  patribus  et  nobis 
communis  eademque  est  salus?  Cur  ergo  patres 
quaesiisse  dicit,  quasi  non  adepti  sint  quod  hodie 
nobis  offertur?  Facilis  soluiio  est,  salutem  pro 
conspicua  manifestatione  accipi,  quae  nobis  obtigit 
Christi  adventu.  Neque  aliud  sibi  volunt  haec  Peiri 
verba,  quam  illa  Christi  (Matth.  13,  16):  multi 
reges  et  prophetao  optarunt  videre  quae  videtia, 
nec  tamen  viderunt:  beati  igitur  oculi  vestri,  etc. 
Quum  ergo  prophetae  non  nisi  tenuem  haberent 
gustum  allatae  per  Christum  gratiae,  quantum  ad 
revelationis  modum  attinet,  merito  ulira  votis  suis 
tendebant.  Dum  Simeon  post  Christi  conspectum 
placide  et  animo  pacato  se  ad  mortem  comparat, 
se  prius  inquietum  et  anxium  fuisse  ostendit.  Talis 
fuit  omnium  piorum  sensus.  Et  modum  inquisi- 
tionis  denotat,  quum  addit,  in  quem  aut  cuius- 
modi  temporis  articulum.  Erat  enim  difiFe- 
rentia  legis  et  evangelii,  quasi  interpositum  velum, 
ne  propius  ea,  quae  oculis  nostris  exposita  sunt, 
adspicerent.  Nec  sane  aequum  erat,  absente  adhuc 
Bole  iustitiae,  Christo,  plenam  lucem  tanquam  in 
meridie  fulgere.  Tametsi  autem  ipsis  necesse  fuit 
intra  praescriptos  fines  se  continere:  nulla  tamea 
religio  fuit  ingemiscere  propioris  adspoctus  de- 
siderio.  Neque  enim  quum  accelerari  redempiioneui, 
et   quotidie   eam   videro  cuperent,   votum   illud  ob- 


217 


CAPUT  I. 


218 


Stitit,  quin  patienter  Bustinerent,  quamdiu  eam  dif- 
ferre  Domino  placebat.  Porro  in  vaticiniis  nota- 
tionem  temporum  quaerere,  mihi  supervacuum  vi- 
detur,  quando  hic  non  quid  docuerint  prophetae, 
sed  quid  optarint,  agitur.  TJbi  latini  interpretes 
verterunt,  de  futura  gratia:  ad  verbum  legitur,  de 
gratia  quae  erga  vos  est.  Verum  quia  idem  manet 
eeneus,  nolui  quidquam  mutare.  Hoc  magis  ob- 
eervatu  dignum,  quod  prophetas  non  dicit  proprio 
sensu  scrutatos  esse  quo  temporis  articulo  adveniret 
Chrisli  regnum,  sed  tantum  applicasse  sua  studia 
ad  revelationem  epiritus.  Ita  nos  suo  exemplo 
discendi  sobrietatem  docuerunt,  quia  non  ultra  pro- 
gressi  sunt,  quam  eos  Bpiritus  ducebat.  Et  certe 
nuilus  humanae  curiositatis  erit  modus,  nisi  spiritus 
Dei  ingeniis  praesideat:  ne  quid  aliunde  quam  ab 
ipso  discere  appetant.  Atque  etiam  rea  altior  est 
spirituale  Christi  regnum,  quam  ut  in  eius  inYesti- 
gatione  quidquam  mens  humana  proficiat,  nisi  spiri- 
tum  habeat  directoiem.  Quare  noB  quoque  huius 
fraeni  moderationi  subiicere  docet. 

11.  Qui  in  illis  erat  spiritus  Christi.  Primum, 
qui  in  illis  erat:  deinde  testificans,  hoc  est, 
ad  reddendum  testimonium.  Qua  loquutione,  prae- 
ditoB  spiritu  intelligentiae  fuisse  prophetas  significat, 
et  quidem  non  vulgarem  iu  modum,  utpote  qui 
nobiB  magistri  et  testes  fuerint:  nec  tamen  lucis 
huius,  quae  nobis  manifestata  est,  fuisse  compotes. 
Interea  haec  eximia  est  doctrinae  eorum  laus,  dum 
vocatur  spiritus  sancti  testimonium.  Nam  quamvis 
homines  praecones  ac  ministri,  ille  tamen  autor 
fuit.  Nec  temere  Christi  spiritum  tunc  dominatum 
fuisae  tradit:  evangelii  autem  doctoribus  spiritum 
praeficit  e  coelo  emissurn.  Significat  enim  evange- 
lium  a  Deo  profectum  esse,  et  veteres  prophetias 
a  Cbristo  dictatas. 

Venturas  in  Christutn  afflidiones.  Ut  aequiore 
animo  suas  afflictiones  ferant,  iam  olim  a  spiritu 
praedictas  fuisse  admonet.  Sed  multo  plus  com- 
plectitur:  docet  enim,  hoc  christianae  ecclesiae  re- 
gimen  ab  initio  divinitus  fuisse  constitutum,  ut 
crux  praeparatio  esset  ad  triumphum:  et  mors, 
transitus  ad  vitam:  idque  clare  fuisse  testatum. 
Quare  non  est  cur  nos  afflictionea  ultra  modnm 
deiiciant,  quasi  in  illis  essemus  miseri:  quando- 
quidem  spiritus  Dei  nos  beatos  pronuntiat.  Hic 
ordo  notandus  est,  quod  passiones  statuit  priore 
loco :  deinde  addit  sequuturas  glorias.  Significat 
enim  non  posse  hanc  rationem  mutuari  vel  prae- 
verti,  quin  gloriam  praecedant  afflictiones.  Ita  du- 
plei  subest  in  his  verbis  sententia:  quod  priuB 
multis  aerumnis  premi  Christianos  oporteat,  quam 
gloria  fruantur:  et  miseras  non  esse  eorum  afflic- 
tiones,  quia  proximam  gloriam  sibi  annexam  ha- 
beant.  Quum  hunc  contextum  Deus  ordinaverit, 
alteram  partem  ab  altera  divellere  nostrum  non  est. 


Atque  hoc  rarao  consolationis  est,  quod  nostra  con- 
ditio,  qualem  experimur,  tot  ante  saeculis  praedicta 
fuit.  Nam  indo  colligimus,  non  frustra  felicem  eius 
exitum  nobis  promitti.  Deinde  agnoscimus  non 
fortuito  nos,  sed  ccrta  Dei  providentia  affligi.  De- 
nique  prophetiae  instar  speculi  sunt,  ad  repraesen- 
tandam  nobis  in  tribulationibus  coelestis  gloriae 
imaginem.  Dicit  quidem  Petrus,  de  venturis  in 
Christum  afflictionibus  spiritum  fuisse  testificatum: 
sed  Christum  a  suo  corpore  non  separat.  Itaque 
non  debet  hoc  restringi  ad  Christi  porsonam :  sed 
initium  faciendum  est  a  capite,  ut  membra  sua  or- 
dine  sequantur:  quemadmodum  Paulus  docet  opor- 
tere  nos  ei  configurari  qui  primogenitus  est  inter 
fratres  (Rom.  8.  29).  Denique  non  tractat  Petrus 
quid  Cbristo  sit  proprium,  sed  de  universali  ecclesiae 
statu  disserit.  Sed  hoc  ad  fidei  nostrae  confirma- 
tionem  multo  aptius,  dum  nostras  afflictiones  in 
Christo  considerandas  proponit:  quia  melius  in  eo 
cernimus  connexionem  mortis  et  vitae  inter  nos  et 
ipsum.  Et  certe  hoc  ius  atque  haec  ratio  est  sacrae 
unitatis,  quod  in  membris  suis  quotidie  patitur,  ut 
postquam  in  nobis  absolutae  fuerint  eius  passiones, 
suum  vicissim  complementum  habeat  gloria.  Qua 
de  re  plura  ad  Coloss.  3.  cap.  et  1.  ad  Timoth.  4. 
12.  Eevelatum  est  quod  non  sibi.  Hunc  locum 
perperam  arripiunt  fanatici  homines,  ut  patres,  qui 
sub  lege  vixerunt,  excludant  a  spe  aeternae  salutis. 
Neque  enim  simpliciter  negat  quin  saeculo  suo 
utiliter  ministraverint  prophetae,  atque  ecclesiam 
aedificaverint :  sed  tantum  docere  vult,  utilius  nobis 
esse  eorum  ministerium,  quia  in  saeculorum  fines 
incidimus.  Videmus  quam  magnifice  Christi  regnum 
extollant,  quam  sint  in  illo  ornando  assidui,  quam 
studiose  ad  illud  quaerendum  omnes  stimulent. 
Atqui  praesenti  eius  adspectu  privati  sunt  per 
mortem.  Quid  hoc  aliud  fuit,  quam  mensam  ster- 
nere,  ut  cibis  appositis  alii  postea  vescerentur? 
Fide  quidem  delibarunt  quae  nobis  per  eorum  manum 
Dominus  fruenda  transmisit:  quin  etiam  in  solidum 
animae  cibum  Christi  fuerunt  participes.  Sed  nunc 
de  rei  exhibitione  agitur.  Scimus  autem  his  quasi 
finibus  inclusum  fuisse  munus  propheticum,  ut  se 
et  alios  in  spem  venturi  Christi  alerent.  Ergo  eum 
non  nisi  absconditum,  et  quasi  absentem  possidebant. 
Absentem  dico,  non  virtute  aut  gratia:  sed  quia 
nondum  in  carne  manifestatus  erat.  Quare  et  reg- 
num  eius  sub  involucris  adhuc  latebat.  Denique 
in  terram  descendens,  quodammodo  coelos  nobis 
aperuit,  ut  epirituales  divitias,  quae  non  nisi  sub 
figuris  procul  ostendebantur,  prope  cernere  lieeat. 
Haec  igitur  Christi  manifestati  fruitio  discrimen 
inter  nos  et  prophetas  ostendit.  Unde  colligimus 
quomodo  nobis  potius  quam  sibi  ministraverint. 
Caeterum  quum  divinitus  admoniti  esBent  prophetae, 
diflTerri  in   aliud   saeculum  quam   praedicabant  gra- 


219 


EPIST.  PETIM   I 


220 


tiaui,  uihilo  tiiuiou  sognioros  in  eius  in  practlicatione 
fuoruut,  tiiiituiu  abost,  ut  fracii  taedio  fuorint. 
Quotl  ai  taiitu  fuit  illoruQi  patioutia,  nos  corto  bis 
ot  tcr  iufirati,  nisi  gratiae,  quae  illis  neguta  fuit, 
fruitio,  U08  iu  omuibus  quao  pationdao  sunt  aorum- 
uis  erectoB  suetinoat. 

Quae  annuiitiata  sunt-  Iterura  discrimen  notat 
iutcr  vetereiu  iloeirinam  et  cvangolii  praedicationom 
Nam  quomadmodum  iustitia  I)oi  in  cvangclio  rovo- 
latur,  teatimonium  hubens  a  lege  et  prophetis,  ita 
et  coclestis  Christi  gloria,  de  qua  olim  testificatus 
est  spiritus,  nunc  paiam  aniiuntiatur.  Simul  autein 
certitudiucin  cvangelii  inde  coinprobat,  quod  nihil 
contiuet  uisi  iampridem  a  spiritu  Dei  toHtutum. 
Deinde  admonct,  eiusdem  spiritus  auspiciis,  adeoque 
ipso  dictante  ot  praceunte,  promulgatum  esse  evan- 
gelium,  ne  quid  hic  luimanum  cogitent. 

In  quac  desiderant  augeli.  Hoc  vero  maximum 
evangelii  encomium  est,  quod  theaaurum  sapientiae 
continct,  angelis  adhuc  clausum  et  occultum.  Sed 
obiiciet  quispiam,  miniuie  esse  consentaneum,  nobis 
aperta  et  uota  esse  quae  angelos  lateant,  qui  semper 
vident  faciem  Dei,  et  in  regenda  ecclesia,  omnium- 
que  bonorum  administratione,  eius  ministri  sunt. 
Respondco  aperta  nobis  esse  quatenus  ea  in  speculo 
verbi  intuomur.  Nec  vero  nostra  altior  notitia 
praedicatur,  quam  angelorum.  Tantum  intelligit 
Petrus  ea  nobis  promitti,  quorum  complementum 
angeli  videri  cupiunt  (Ephes.  3,  8).  Dicit  Paulus 
in  gentium  vocatione  innotuisse  angelis  admirabilem 
Dei  sapientiam.  Nam  hoc  illis  novum  erat  epecta- 
culum,  quod  Christna  mundum  perditum,  et  tot 
eaeculis  a  spe  vitae  alienatum  aggregabat  ad  suum 
corpus.  Ita  quotidie  cum  admiratione  cernunt  ma- 
gnifica  Dei  opera  in  ecclesiae  gubernatione:  quanto 
igitur  magis  stupebunt  ad  supremum  illud  divinae 
iustitiae,  honitatis  ad  sapientiae  specimen,  dum 
Christi  regnum  complebitur?  IUud  est  igitur  ar- 
canum,  cuius  revelationem  adhuc  exspectant,  et 
merito  exoptant.  Tametsi  duplex  huius  loci  potest 
esse  sensus:  vel  quod  referatur  nobis  thesaurus  in 
evangelio,  qui  in  sui  desiderium  rapit  ipsos  angelos, 
quia  illis  hoc  maxime  laetum  est  spectaculum :  vel 
quod  regnum  Christi,  cuius  viva  in  evangelio  effi- 
gies  expressa  est,  cupide  videre  appetunt.  Atque 
hic  secundus  magis  videtur  congruere. 

13.  Quare  succincti  lumbis  mentis  vestrae,  sobrii, 
perfecte  sperate  in  eam,  quae  ad  vos  defertur,  gratiam, 
in  revelatione  lesu  Christi:  14.  tanquam  filii  obedien- 
tes,  non  conformati  pristinis,  quae  in  ignorantia  vestra 
regnarunt,  cupiditatibus:  15.  sed  quemadmodum  is, 
qui  vos  vocavit,  sanctus  est,  ita  ipsi  sancti  in  tota 
conversatione  reddamini.  16.  Propterea  quod  scrip- 
tum  est:  sancti  estote,  quia  ego  sanctus  sum. 


Ex  inagnitudine  ot  exccllcntia  tleducit  exhor- 
tationem:  ut  corte  co  magis  intentos  csso  nos  dccot 
ad  excipicndam  Dei  gratiam,  quo  so  libcralius  in 
no8  (dfundit.  Ac  notandiis  est  contextus.  Dixerat 
tantam  esse  regni  Christi  altitudinom ,  ad  quom 
nos  vocat  cvangelium,  ut  coolostes  quoquo  angeli  in 
eius  prospectum  assurgant:  quid  ergo  nobis,  qiiia 
in  mundo  versamur,  agondum  cst?  Certo  quamdiu 
in  tcrra  vivimus,  tanta  est  intor  nos  et  Christum 
distantia,  ut  frustra  nos  ad  sei  nvitet.  Ergo  necosso 
cxuere  imaginem  Adae,  et  totum  eaeculum  omnia- 
que  impcdimouta  abiicore,  ut  soluti  sursum  ad 
Christum  feramur.  Praecipit  autem  iis  ad  quos 
scribit,  ut  cxpediti  ct  sobrii  in  ohlatam  sibi  gratiam 
sperent:  dcinde  ut  renuntiantes  mundo  ot  priori 
vitae,  se  Dco  conforment.  Hoc  ergo  prius  est  ex- 
hortationis  membrum,  ut  lumbis  mentis  succincti 
animos  adiiciant  ad  spem  gratiao  sibi  allatae.  In 
secundo  modum  pracscribit,  ut  mutato  ingenio  ad 
imaginem  Dei  formentur. 

13.  Succincti  lumbis.  Similitudo  ex  more  ve- 
tusto  Bumpta,  nam  quum  oblongas  haberent  vostcs, 
neque  itcr  facere,  neque  quidquam  operis  commode 
suscipere  poterant,  nisi  succincti.  Unde  istae  lo- 
quutiones,  accingere  se  ad  iter,  vel  ad  opus  et  res 
gerendas.  Ergo  impedimenta  tolli  iubet,  ut  soluti 
ad  Dcum  conteodant.  Qui  in  lumbis  subtilius 
philosophantur,  quasi  praeciperet  libidines  restringi 
debere  et  arceri,  discedunt  a  genuina  apostoli  mente. 
Neque  enim  aliud  sibi  volunt  haec  verba  quam 
illa  Christi  (Luc.  12,  35):  Sint  lumhi  vestri  prae- 
cincti  et  lucernae  ardentes  in  manibus  verstris: 
nisi  quod  Petrus  metaphoram  duplicat,  quum  menti 
lumbos  attribuit.  Significat  autem  mentes  nostras 
fiuxis  huius  mundi  curis,  et  supervacuis  cupiditati- 
buB  implicitas  teneri,  ne  sursum  ad  Deum  tendant. 
Ergo  quisquis  vere  sperare  cupit,  in  primis  se  ex- 
tricare  discat,  mentemque  suam  astringere,  ne  in 
evanidos  affectus  diffluat.  Eodem  et  sobrietas  per- 
tinet,  quam  mox  subiicit.  Neque  enim  temperantiam 
Bolum  in  cibo  et  potu  commendat,  sed  spiritualem 
potius  sobrietatem,  quum  sensus  omnes  nostros 
continemus,  ne  so  huius  mundi  illecebris  inebrient. 
Nam  si  vel  minimus  earum  gustus  furtim  nos  a 
Deo  abducit,  quisquis  se  in  illas  ingurgitat,  necesse 
est  ut  sopitus  et  stupidus  Deum  et  quae  Dei  sunt 
obliviscatur. 

Perfecte  sperate.  Subindicat  eos,  qui  mentes 
suas  laxant  ad  vanitatem,  non  solide,  ut  decebat, 
et  sincere  in  Dei  gratiam  sperare.  Etsi  enim  spem 
aliquam  gratiae  concipiunt:  quia  tamen  vacillant 
et  fluctuantur  in  mundo,  nuUa  est  in  spe  eorum 
Boliditas.  Dicit  autem  in  gratiam  quae  defer- 
tur,  quo  sint  ad  eam  recipiendam  promptiores. 
Procul  quaerendus  esset  Deus:  ipse  autem  obviam 
ultro   accurrit.      Quanta    igitur   nostra   ingratitudo. 


221 


CAPUT  I. 


222 


si  gratiam  nobis  ita  benigDe  expositam  negligi- 
mus?  Haec  igitur  amplificatio  ad  spem  nostram 
acuendam  plurimum  valet.  (Juod  addit  iu  reve- 
latione  Christi,  bifariam  exponi  potost.  Nam 
evangelii  doctrina  Christum  nobis  revelat:  et  tamen 
quia  adhuc  eum  per  speculum  et  in  aenigmate  vi- 
demus,  differtur  plena  revelatio  usque  in  ultimum 
diem.  Prior  seusus  magis  Erasmo  placuit,  neque 
ego  illum  improbo:  secundus  tamen  videtur  melius 
quadrare.  Consilium  enim  Petri  ost,  evocare  nos  extra 
mundum:  ad  eam  rem  aptissima  est  adventus 
Christi  memoria.  Nam  si  illuc  dirigimus  oculos, 
mundus  hic  nobis  cruciBxus  est,  et  nos  mundo. 
Deinde  in  hac  significatione  nuper  accepit  Petrus. 
Neque  novum  est  apostolis  particulam  iv  pro  sl? 
accipere.  Sic  itaque  interpretor,  Non  est  vobis 
emetiendum  longum  iter,  ut  perveniatis  ad  Dei  gra- 
tiam:  praevenit  enim  Deus,  dum  eam  ad  vos  defert. 
Sed  quoniam  fruitio  non  constat,  donec  appareat  e 
coelo  Christus,  in  quo  abscondita  est  salus  piorum, 
spe  interea  opus  est:  quoniam  frustra  alioqui  nunc 
offertur  nobis  Christi  gratia,  nisi  patienter  usque 
ad  Christi  adVentum  sustineamus. 

14.  Tanquam  filii  obedientes.  Primum  significat 
nos  in  eius  honoremque  adoptionis  vocari  a  Domino 
per  evangelium.  Deinde  hac  lege  nos  adoptari,  ut 
nos  vicissim  obsequentes  sibi  filios  habeat.  Tametsi 
enim  fiiios  non  facit  obedientia,  quum  gratuitum  sit 
adoptionis  donum :  eos  tamen  ab  alienis  discernit. 
Quousque  vero  haec  obedientia  se  extendat  Petrus 
docet,  quum  vetat  Dei  filios  huius  saeculi  desideriis 
configurari,  vel  se  accommodare:  sed  hortatur  ut  se 
potius  Deo  conforment.  Summa  totius  legis  et  om- 
nium,  quae  a  nobis  exigit  Deus,  huc  spectat,  ut  in 
nobis  reluceat  eius  imago,  ne  simus  filii  degeneres. 
Hoc  vero  fieri  non  potest  quin  renovemur,  et  exua- 
mus  imaginem  veteris  Adae.  Hinc  coUigimua  quem 
in  tota  vita  acopum  proponere  sibi  Christiani  de- 
beant:  nempe  ut  sanctimonia  et  puritate  Deum  re- 
ferant.  Sed  quoniam  omnes  carnia  nostrae  sensus 
Deo  repugnant,  totumque  mentia  nostrae  ingenium 
adversus  eum  inimicitia  est:  ideo  Petrus  a  mundi 
abnegatione  incipit.  Et  certe  quoties  de  instau- 
ratione  imaginis  Dei  in  nobis  agit  scriptura,  inde 
orditur,  ut  aboleatur  vetus  homo  cum  suis  desi- 
deriis. 

Quae  in  ignorantia.  Tempus  ignorantiae  vocat 
antequam  in  fidem  Christi  vocati  essent.  Unde 
discimua  increduiitatem  malorum  omnium  fontem 
eese.  Neque  enim  ignorantiae  nomen  usurpat  ut 
solemus  vulgo.  Falsum  enim  illud  est  platonicum 
dogma,  sola  ignorantia  peccari.  Verum  utcunque 
redarguat  infideies  conscientia,  errant  nihilominus 
tanquam  caeci  in  tenebris:  quia  neque  viam  tenent, 
et  luce  vera  privati  sunt.  In  hunc  sensum  dicit 
Paulus  (Eph.  4,  17),   Ne  posthac  ambuletis,   quem- 


admodum  et  gontes  in  vanitate  mentis  suae:  quao 
montem  habent  obtenebratam,  aiienatae  a  vita  Dei 
propter  ignorantiam  quao  in  illis  est.  Ubi  non 
vigot  Dei  notitia,  illic  regnum  occupant  tenebrae, 
error,  vanitas,  privatio  lucis  ot  vitae.  Neque  tamen 
haec  impediunt  quominus  maie  sibi  conscii  sint 
impii  peccando,  suumquo  in  coelo  iudicem,  et  intus 
apud  se  carnificem  sentiant.  In  summa,  quoniam 
regnum  Dei  regnum  eet  lucis:  quicunque  ab  eo 
alieni  sunt,  caecos  esse,  et  in  labyrintho  errare 
necesse  est.  Interea  monemur,  ideo  nos  iiluminatos 
esse  in  Dei  notitiam,  no  amplius  vagis  desideriia 
circumferamur.  Itaque  quantum  quisque  progressus 
est  in  vitae  novitate,  tantum  profecit  in  Dei  notitia. 
Verum  hic  exoritur  quaestio:  quum  ludaeos  allo- 
quatur,  qui  semper  in  lege  versati  erant,  et  qui  in 
unius  Dei  cultu  fuerant  educati,  cur  iilos  tanquam 
profanos  homines,  ignorantiae  et  caecitaiis  damnet. 
Respondeo,  hinc  optime  constare  quam  insipida  sit 
extra  Christum  omnis  scientia.  Merito  Paulus, 
dum  refellere  vult  eorum  ostentationem  qui  sine 
Christo  sapere  volebant,  uno  verbo  dicit,  ipsos  non 
tenere  caput  (Coloss.  2,  19).  Tales  erant  ludaei, 
qui  innumeris  ahas  corruptelia  imbuti,  velum  habe- 
bant  oppositum  oculis,  ne  Christum  in  lege  cerne- 
rent.  Erat  quidem  vera  lux  ea  doctrina  in  qua 
instituti  erant:  sed  caecutiebant  in  luce,  quamdiu 
sol  iustitiae  illis  erat  absconditus.  Quod  si  literales 
quoque  legis  discipulos,  quamdiu  Christum  igno- 
rant  unicam  Dei  sapientiam,  Petrus  tanquam  pro- 
fanos  homines  in  tenebraa  ablegat:  eo  maiore  stu- 
dio  ad  eius  notitiam  eniti  nos  decet. 

15.  Qui  vos  vocavit,  sanctus  est.  A  fine  voca- 
tionis  argumentatur.  Deus  noa  sibi  in  peculium 
segregat:  ergo  inquinamentis  omnibus  puros  esse 
oportet.  Et  aententiam  citat,  quae  aapius  a  Mose 
repetitur.  Nam  quia  populua  Israel  undique  pro- 
fauis  gentibus  cinctus  erat,  ex  quibus  pessima 
exempla  et  innumeras  corruptelaa  haurire  promp- 
tum  erat,  subinde  eum  ad  se  revocat  Dominus:  ac 
si  diceret,  Mecum  vobis  negotium  est:  voa  mei 
eatia:  ergo  a  gentium  pollutionibua  abstinete.  Est 
hoc  nobis  nimium  proclive,  respicere  in  homines, 
ut  communem  eorum  vitam  sequamur.  Ita  fit  ut 
alii  alios  turmatim  ad  omne  malum  rapiant,  donec 
sua  vocatione  nos  Dominus  separet.  Quod  autem 
sanctos  instar  sui  esse  iubet,  non  est  comparatio 
aequalium:  sed  quantum  fert  captus  noster,  huc 
tendere  debemua.  Et  quoniam  longe  a  scopo  sem- 
per  absunt  etiam  perfectissimi,  magis  ac  magis 
quotidie  enitendum  est.  Meminerimus  autem,  non 
tantum  nobis  praecipi  quid  officii  nostri  sit:  sed 
Deum  quoque  simul  addere,  Ego  sum  qui  sancti- 
'fico.  Addit  in  tota  cou versatione,  ut  nulla 
sit  para  vitae,  quae  non  hunc  bonum  sanctitatis 
odorem     redoleat.      Videmus    enim    ut    in    rebua 


223 


EPIST.  PETUI  I 


224 


mimui8  01  propo  uibili  Dominus  populuin  suum 
ad  huno  moditutiooom  assuofecorit,  quo  mafjiB  soiii- 
cite  sibi  caverct. 

17.  Et  si  pairem  invocatis  eum,  qui  sine  personae 
accejiHone  secundtim  cuiusquc  optis  iudicat:  in  timore 
convvrsanles,  tempus  incolatusvcstritransiiiitc:  \%.scien- 
tes  quod  non  corrtiptibilibus  argcnto  vcl  auro  redcmpti 
sitis  a  vana  restru  conversatione  a  patribus  tradita, 
19.  sed  prctioso  saii(/uine  vclut  agnl  imniacidati  et  in- 
contaminati  Christi:  20  qui  praeordinatus  quidem 
fuerat  ante  conditum  mundum,  manifestatus  autem  est 
ejctremis  temporibus  propter  vos,  21.  qui  per  ipsum 
crcditis  in  Deum  qui  eum  suscitavit  ex  mortuis,  et 
gloriam  illi  dedit,  ut  fides  vestra  et  spes  sit  in  Detim: 
22.  purificantes  animas  vestras  in  obedientia  veritatis 
per  spiritum,  in  fraternam  caritatem  non  fictam,  ex 
puro  cordc  diligite  vos  mutuo  impense. 

17.  Et  si  imtrem  invocatis.  Invocare  Deum 
patrem  hic  dicuntur,  qui  se  profitentur  cius  filios. 
quemadmodum  dicit  Moses,  Gen.  48,  16,  invocan- 
dum  esse  uomen  lacob  euper  Ephraim  et  Menas- 
sem,  ut  in  eius  tiliis  censeantur.  tjuo  sensu  etiam 
gallice  dicimus  reclamer.  Respicit  autem  ad  id 
quod  prius  dixerat,  Tauquam  filii  obediontes.  Atque 
ex  patris  ipsius  natura  declarat  quale  obedientiae 
genus  praestandum  sit.  ludicat,  inquit,  absque 
intuitu  personae,  hoc  est,  non  ducitur  externa 
larva,  quemadmodum  homines:  sed  cor  intuetur, 
1.  Samuel.  1d,  7.  Et  oculi  eius  in  fidem  respiciunt, 
lere.  5,  3.  Hoc  etiam  est  quod  sibi  vult  Paulus, 
Bom.  2,  2,  quum  Dei  iudicium  docet  secundum 
veritatem  esse.  Nam  illic  in  hypocritas  invehitur, 
qui  Deum  inani  colore  ludi  posse  sperant.  Summa 
est,  nos  minime  erga  Deum  defungi,  si  ei  ad  ocu- 
lum  obsequamur:  non  enim  hominem  mortalem 
esse,  cui  satisfaciat  persona:  sed  intus  legere  in 
corde  nostro  quales  sumus:  non  pedimus  aut  mani- 
bus  leges  praescribere,  sed  spiritualem  requirere 
iustitiam.  Qi^^i^  autom  dicit  secundum  opus, 
hoc  nihil  vel  ad  meritum,  vel  ad  mercedem.  Hic 
enim  non  est  de  operum  meritis  disputatio,  neque 
de  salutis  causa:  sed  tantum  admonet  Petrus,  apud 
Dei  tribunai  personae  respectui  non  esse  locum, 
sed  veram  cordis  sinceritatem  aestimari.  Hoc  loco 
fides  etiam  sub  operis  nomine  comprehenditur.  Hinc 
facile  liquet  quam  inepta  sit  et  puerilis  consequen- 
tia,  Deus  qualis  sit  quisque  nostrum,  ex  integra 
conscientia,  non  ex  specie  externa  iudicat:  ergo 
operibus  salutem  consequimur.  Porro  timor,  cuius 
meminit,  securitati  opponitur:  qualis  obrepere  solet 
ubi  spes  est  impune  fallendi.  Nam  quum  tam 
perspicax  sit  Dei  oculus,  ut  in  abditos  usque  cordis 
recessus  penetret,  sollicite  non  perfunctorie  cum  eo 
ambulandum.    Incolatum  vocat  praesentem  vitam, 


non  (lui)  sonsu  luciacos,  quibus  scribit,  vocavit  initio 
epistohio  inquilinos:  sud  quia  pii  omnos  in  hoo 
mundo  poro;,'rinantur,  Ilcb.   11,  IH,  38. 

18.  Scicntes.  Aliud  argumontum  a  rodemptionis 
Dostrao  pretio,  quod  nobis  semper  in  memoriam 
veuiro  dobet  quum  de  saluto  nostra  agitur.  Nam 
qui  evangelii  gratiam  rcpudiat  aut  spornit,  oi  non 
uiodo  vilis  ost  et  abiccta  sua  salus,  sed  otiam  san- 
guis  Christi,  quo  eam  aestimavit  Deus.  Scimus 
autom  quam  horrendum  sit  sacrilegium,  sanguinom 
filii  Doi  profanare.  Quaro  nlhil  est  quod  nos  ad 
sanctitatis  studium  acrius  stimulare  debeat  quam 
huius  pretii  mcmoria.  Aurum  ct  argentum 
ampiificandi  causa  opponit  ex  adverso:  ut  sciamus 
totum  mundum  et  quaocunquo  hoininibus  pretiosa 
sunt,  ad  huius  pretii  oxcellontiam  nihil  csse.  Dicit 
autem  redcmptos  a  vana  conversationo:  ut  scia- 
mus  totam  hominis  vitam  exitialem  esse  errorum 
labyrinthum,  doncc  ad  Christum  conversus  fuerit. 
Deindo  significat,  non  meritis  nostris  fieri  ut  in 
viam  reducamur:  sed  quia  Dous  pretium,  quod  pro 
salute  nostra  impendit,  vult  in  nobis  osso  efficax. 
Ergo  sanguis  Christi  non  modo  salutis  nostrae 
pignus  ost,  aed  vocationis  etiam  nostrae  causa. 
Porro  monet  Petrus  cavendum  esse  ne  ipsum  in- 
credulitas  nostra  exinaniat,  vel  irritum  reddat.  Quum 
iaotet  Paulus  se  pura  conscientia  Deum  colere  usque 
a  proavis:  et  idem  Timotheo  ad  imitationem  com- 
mendet  pietatem  aviae  Loidos  et  matris  Eunices: 
dicat  etiam  Christus  de  ludaeis,  ipsos  scire  quem 
Deum  adorent:  videri  potest  hoc  absurdum,  quod 
Petrus  ludaeos  sui  temporis  nihil  ex  patrum  insti- 
tutione  didicisse  asserit  praeter  meram  vanitatem. 
Respondeo,  Christum,  quum  ludaeis  rationem,  vel 
scientiam  religionis  quam  tenent,  constare  praedicat, 
respicere  ad  legem  potius  et  mandatum  Dei  quam 
ad  vulgus  hominum.  Quia  enim  templum  non 
temere  erectum  fuerat  lerosolymis,  neque  illic  ho- 
minum  arbitrio,  sed  iuxta  legis  praescriptum  cole- 
batur  Deus:  ideo  dicit  ludaeos  non  errare  in  hac 
legis  observatione.  Quantum  ad  Pauli  proavos, 
Loidem,  Eunicen,  et  similes,  non  dubium  est  quin 
exiguas  saltem  roliquias  in  populo  illo  Deus  semper 
habuerit,  in  quibus  sincera  pietas  manebat:  interea 
corpus  ipsum  populi  mire  corruptum  erat,  et  dif- 
fluxerat  in  omne  errorum  genus.  Regnabant  in- 
numerae  superstitiones,  invaluerat  hypocrisis,  salutis 
fiducia  ad  nugas  nescio  quas  traducta  erat :  non 
modo  pravis  opinionibus  imbuti  erant,  sed  crassis 
etiam  deliriis  fascinati.  Qui  vero  in  diversas  mundi 
plagas  dispersi  erant,  maioribus  corruptelis  erant 
impiiciti.  Denique  maxima  ex  parte  gens  illa  a 
vera  pietate  vel  defecerat  prorsus,  vel  multum  de- 
generaverat.  Quum  ergo  patrum  institutionem 
damnat  Petrus,  separat  eam  a  Christo,  qui  solus 
est   legis    anima   et  veritas.     Hinc  vero    colligimus, 


225 


CAPUT  I. 


226 


simul  atque  discedunt  homines  a  Christo,  eos  exitia- 
liter  errare.  Frustra  hic  vel  patrum  autoritas,  vel 
mos  antiquus  praetexitur.  ludaeis  enim  clamabat 
propheta  Ezechiel  (10,  18),  In  iustitiis  patrum 
vestrorum  ne  ambulate.  Hoc  quoque  non  minus 
hodie  inter  nos  valere  debet.  Nam  ut  efQcax  et 
fructuosa  nobis  sit  Christi  redemptio,  pristinae  vitae 
renuntiandum  est,  utcunque  ex  patrum  institutione 
fluxerit.  Ter  ergo  stulti  papistae,  qui  nudum  patrum 
nomen  ita  sibi  ad  omnium  superstitionum  defen- 
sionem  sufficere  putant,  ut  hac  fiducia  secure  respuant 
quidquid  ex  verbo  Dei  adducitur. 

19.  Velui  agni.  Significat  hac  similitudine,  in 
Christo  nos  habere  quidquid  veteribus  sacrificiis 
adumbratum  fuit.  Quamquam  praecipue  alludit  ad 
agnum  paschalem.  Atque  hinc  discendum  est  quid 
nobis  prodest  legis  lectio  in  hac  parte.  Tametsi 
enim  abolitus  est  sacrificandi  ritus,  non  tamen 
parum  hoc  fidem  nostram  iuvat,  veritatem  conferre 
cum  figuris:  ut  quidquid  iliae  continebant,  in  hac 
quaeramus.  Agnum,  qui  immolandus  erat  in  Pesah, 
iubebat  Moses  integrum  et  sine  macula  deligi.  Idem 
saepius  de  sacrificiis  repetitur:  ut  Levitici  3  et  22, 
Numerorum  28,  et  aliis  locis.  Hoc  dum  Petrus  ad 
Christum  accommodat,  ideo  legitimam  fuisse  et  Deo 
probatam  victimam  docet,  quia  integer  et  omni 
macula  purus  fuit.  Nam  si  quid  habuisset  in  se 
vitii,  non  poterat  rite  Deo  offerri,  nedum  iram  eius 
placare. 

20.  Qui  praeordinatus.  Rursum  ex  compara- 
tione,  Dei  gratiam  amplificat,  qua  peculiariter  eius 
saeculi  homines  dignatus  fuerat.  Neque  enim  aut 
vulgare  aut  parvum  est,  quod  Christi  manifestatio- 
nem  Deus  in  illorum  usque  aetatem  distulit,  quum 
tamen  illum  aeterno  suo  consilio  in  mundi  salutem 
ordinasset.  Siinul  tamen  admonet,  non  esse  hoc 
novum  vel  subitum  Dei  respectu,  quod  Christus  in 
salutem  apparuit:  quae  res  in  primis  cognitu  ne- 
cessaria  est.  Praeterquam  enim  quod  suspecta  est 
semper  novitas:  qualis  posset  stabilitas  fidei  nostrae 
esse,  si  crederemus,  post  aliquot  annorum  millia  re- 
pente  tandem  venisse  Doo  in  mentem  remedium 
quo  succurreret  hominibus?  Denique  non  possn- 
mu8  tranquilla  fiducia  recumbere  in  Christum,  quin 
statuamus  aeternam  in  eo  esse  salutem,  semperque 
fuisse.  Praeterea  ludaeos  alloquitur  Petrus,  qui 
iam  olim  promissum  fuisse  audierant:  et  quamquam 
nihil  veri,  aut  liquidi,  aut  certi  de  eius  virtute  et 
officio  tenebant:  residua  tamen  inter  eos  manebat 
haec  persuasio,  redemptorem  patribus  a  Deo  esse 
promissum.  Quaeritur  tamen,  quum  ante  mundi 
creationem  nondum  lapsus  esset  Adam,  quomodo 
destinatus  fuerit  Christus  redemptor:  remedium 
enim  malo  posterius  esse  debuit.  Respondeo,  hoc 
ad  Dei  praescientiam  referri.  Nam  certe  Deus 
antequam   hominem  creasset,  non  diu  staturum  in 

Cal,vini  opera.    Vol.  LV. 


sua  integritate  praevidit.  Ergo  pro  admirabili  sua 
sapientia  et  bonitate  Christum  ordinavit  liberatorem, 
qui  perditum  genus  humanum  ab  interitu  eriperet. 
Nam  in  eo  melius  relucet  incomparabilis  Dei  boni- 
tas,  quod  malura  nostrum  gratiae  suae  remedio 
anteverterit:  ac  prius  vitae  restitutioncm  statait, 
quam  in  mortem  cecidisset  primus  homo.  Si  quid 
praeterea  desideret  lector,  ex  Institutiono  nostra 
petat. 

Manifestatus.  Sub  hac  voce  tam  exhibitionem 
ipsius  Christi,  quam  evangelii  promulgationem  com- 
prehendi  puto.  Nam  Christi  adventu  exsequutus  est 
Deus  quod  statuerat :  et  quod  obscurius  indicaverat 
patribus,  ad  liquidum  et  plenum  evangelii  doctrina 
nobis  patefecit.  Dicit  hoc  csse  factum  in  his  tempo- 
ribus,  eodem  sensu  quo  Paulus  ad  Galatas  capite 
4,  4,  dicit,  Tempore  plenitudinis.  Haec  enim  ma- 
tura  est  opportunitas,  et  vera  perfectio,  quam  Deus 
suo  decreto  praefixit. 

Propter  vos.  Non  excludit  patres,  quibus  inutilis 
fuit  promissio :  sed  quia  nos  illis  praetulit  Deus, 
quo  maior  erga  nos  est  gratiae  amplitudo,  eo  plus 
reverentiae,  ardoris,  et  studii  a  nobis  exigi  signi- 
ficat.  Addit  autem,  qui  creditis:  quia  non  ad 
omnes  promiscue  pertinet  Christi  manifestatio,  sed 
eorum  est  propria  quibus  per  evangelium  illucet. 
Notanda  autem  est  haec  loquutio,  qui  per  ipsum 
creditis  in  Deum,  qua  breviter  fidei  natura  ex- 
primitur.  Nam  quum  incomprehensibilis  sit  Deus, 
nunquam  ad  eum  perveniet  fides,  nisi  in  Christum 
recta  se  conferat.  Imo  duae  sunt  rationes  cur  nulla 
possit  esse  fides  in  Deum,  nisi  Christus  quasi 
medius  interveniat.  Nam  primo  consideranda  eat 
divinae  gloriae  magnitudo,  et  simul  ingenii  nostri 
tenuitas.  Multum  certe  abest  quin  acies  nostra  tam 
alte  conscendere  possit,  ut  Deum  apprehendat. 
Omnis  itaque  cogitatio  de  Deo  extra  Christum  im- 
mensa  est  abyssus  quae  sensus  omnes  nostros  pro- 
tinus  absorbeat.  Huius  rei  luculentum  exstat  spe- 
cimen  non  in  Turcis  modo  et  ludaeis,  qui  sub  Dei 
titulo  somnia  sua  adorant:  sed  etiam  in  papistis. 
Tritum  est  illud  scholarum  axioma,  Deum  esse  ob- 
iectum  fidei.  Ita  de  abscondita  eius  maiestate, 
praeterito  Christo,  prolixe  et  argute  philosophantur : 
sed  quo  successu?  Miris  deliriis  se  intricant,  ut 
nullus  sit  errandi  finis.  Fidem  enim  nihil  esse 
putant  nisi  imaginariam  speculationem.  Ergo  me- 
minerimus,  non  frustra  Christum  vocari  invisibilis 
Dei  imaginem:  sed  ideo  hoc  nomen  illi  esse  im- 
positum,  quia  Deus  nisi  in  ipso  cognosci  nolit. 
Altera  ratio  est,  quod  quum  fides  coniungere  nos 
Deo  debeat,  omnem  acceseum  refugimus  et  horre- 
mu8,  nisi  occurrat  mediator  qui  nos  metu  liberet. 
Beccatum  enim,  quod  regnat  in  nobis,  et  nos  Deo 
exosos  reddit,  et  illum  vicissim  nobis.  Ergo  simul- 
atque  mentio  Dei  facta  est,  necesse  est  nos  horrore 

15 


227 


EPIIST.  PETIU  I 


228 


corripi.  Quod  si  appropinquamus,  iustitia  eius  instar 
ignis  est  qui  noe  pcnitus  oonsuinat.  Hinc  apparot, 
non  poeso  noB  Deo  crodere,  nisi  per  Christum,  in 
quo  80  Doua  quodammodo  parvum  facit,  ut  ee  ad 
captum  noBtrum  Bubmittat:  ct  qui  boIu»  tranquillas 
reddit  consoientias,  ut  familiariter  ad  Deum  acoedere 
uudount. 

21.  Qui  eum  suscitavit.  Addit,  Christum  fuisso 
excitatum  a  mortuis,  ut  tirmam  haberont  fulturam 
tides  et  spes  nostra,  qua  iiiterentur.  Quo  rursus 
commentum  de  univcrBali  et  confusa  in  Deum  fide 
refellitur.  Nam  ut  nulia  sit  Christi  resurroctio : 
Dous  nihilominuB  in  coelo  manet.  Atqui  Petrus 
negat  in  ouni  credi  posse,  niei  Christus  resurrexit. 
ConBtat  orgo,  fidem  aliud  quam  nudam  Dei  maiea- 
tatem  intueri.  Et  merito  ita  Petrus  loquitur:  fidei 
enim  est  in  coelos  penetrare,  ut  iilic  Patrem  inve- 
niat.  Quomodo  id  poterit,  nisi  Christum  habeat 
ducem?  Por  ipsum  (inquit  Paulus)  habemus  ad- 
eundi  fiduciam,  Eph.  3,  12.  Item  Hebr.  4,  16: 
Preti  nostro  Pontifice,  accedere  possumus  ad  thro- 
num  gratiae  cum  fiducia.  Spes  est  ancora  animae, 
quae  ad  interius  sanctuarii  adytum  intrat:  sed  non 
nisi  praeeunte  Christo,  Hebr.  6.  19.  Fides  victoria 
est  nostra  adversus  mundum,  1.  lohan.  5,  4.  Quid 
autem  ita  eam  reddit  victricem,  nisi  quod  Christus, 
coeli  et  terrao  Dominus,  nos  in  fide  tutelaque  Bua 
habet?  Quoniam  ergo  in  Christi  resurrectione  et 
Bummo  imperio  sita  est  nobis  salus,  illic  fides  et 
gpes  inveniunt  quo  se  fulciant.  Nisi  enim  resur- 
gendo,  de  morte  triumphasset,  ac  nunc  summum 
principatum  teneret  ad  nos  Bua  virtute  protegendos, 
quid  nobis  fieret  in  tanta  hostium  potentia,  et  inter 
tam  violentOB  insultus?  Discamus  itaque  in  quem 
Bcopum  coUimare  nos  oporteat,  ut  vere  fidamus  Deo. 

22.  Purificantes  animas  vestras.  Erasmus  male 
vertit,  Qui  purificastis.  Non  enim  praedicat  aposto- 
luB  qualoB  sint,  sed  quales  debeant  esse,  admonet. 
Est  quidem  participium  praeteriti  temporis:  sed 
quod  in  gerundium  resolvi  potest,  animas  purifi- 
cando,  etc.  Sensus  autem  est,  non  fore  capaces 
gratiae  animas  nostras,  donec  purgatae  fuerint,  quo 
immundities  nostra  arguitur.  Sed  ne  vim  purifi- 
candi  animas  videatur  nobis  adscribere :  mox  cor- 
rectionem  addit,  per  spiritum,  ac  si  diceret: 
Purgandae  sunt  animae:  sed  quia  id  non  potestis, 
offerto  eas  Deo,  ut  per  spiritum  suum  toUat  earum 
immunditiem.  Animas  tantum  nominat:  quamquam 
a  carnis  etiam  inquinamentis  nos  mundari  oportet: 
quemadmodum  iubet  PauluB  2.  Corinth.  7,  1,  sed 
quia  praecipua  est  interior  mundities,  et  externam 
secum  necessario  trahit,  eius  tantum  mentionem  fa- 
cere  satis  habuit  Petrus:  ac  si  dixisset,  non  exter- 
nas  modo  actiones  corrigi  oportere,  sed  corda  ipsa 
penitus  reformari.  Modum  postea  designat:  nam 
in  eo  sita  est  animae   puritas,  si  nos  Deo  in  obe- 


dientiam  addicimus.  V^eritatem  accipit  pro  re- 
gula,  quam  nobis  Dominus  in  evangolio  praoscribit. 
Neque  tantum  de  operibus  agitur:  quin  potius  hic 
fides  primatum  tonot.  Ideo  speciahtor  Paulus  eam 
esso  tradit,  qua  obodimus  Deo,  Rom.  primo  et  ul- 
timo  capito,  et  Potrus  in  Act.  15,  hoc  elogium  illi 
tribuit,  quod  per  eam  Deus  corda  purificet. 

In  fraternatn  caritatem.  Breviter  admonot  quid 
praecipue  in  vita  nostra  exigat  Deus,  et  in  quem 
scopum  Btudia  omnia  dirigenda  sint.  Sic  Paulus, 
quum  de  fideiium  perfectione  concionatur,  ad  Ephe- 
sios  primo,  oam  in  caritate  statuit.  Quod  eo  dili- 
gentius  notandum  est,  quia  mundus  suam  sanctita- 
tem  in  nugis  nescio  quibus  concludens,  hoc  summum 
caput  fere  negligit.  Videmus  ut  papistae  in  mille 
commontitiis  superstitionibus  se  absque  modo  fati- 
gent:  interea  ultima  est  caritas,  quam  in  primis 
DeuB  commendat.  Haec  ergo  causa  est  cur  nos  ad 
eiuB  Btudium  revocet  Petrus,  quum  de  vita  rite  in- 
stituenda  agitur.  Prius  de  carnis  mortificatione  lo- 
quutus  est,  et  nostra  cum  Deo  conformatione :  nunc 
autem  admonet  qua  in  re  exerceri  nos  velit  Deus 
tota  vita:  nempe  ut  mutuam  inter  nos  dilectionem 
colamus:  nam  ea  testamur  nos  Deum  quoque  dili- 
gere.  Atque  hoc  experimento  probat  Deus  quinam 
ipsum  vere  diligant.  Vocat  eam  dvundxpitov,  sicut 
Paulus  prioris  ad  Timotheum,  cap.  1,  5,  quia  nihil 
difficilius  quam  sincere  animum  applicare  ad  proii- 
mos  diligendos.  Regnat  enim  amor  nostri,  qui  ple- 
nuB  est  simulatione:  deinde  suum  quisque  amorem, 
quo  alios  prosequitur,  proprio  commodo  metitur 
potius  quam  pio  communicandi  studio.  Addit,  i  m  - 
pense,  nam  quo  sumus  natura  segniores,  eo  magis 
ad  fervorem  et  contentionem  acuere  se  quisque 
debet:  neque  id  semel  duntaxat,  sed  in  dies  magis 
ac  magis. 

23.  Eegeniti  non  ex  semine  corruptibili,  sed  in- 
corruptibili,  per  sermonem  viventis  Dei  et  manentis 
in  aeternim.  24.  Quandoquidem  omnis  caro  tanquam 
herba,  et  omnis  gloria  eius  tanquam  flos  herbae.  Exa- 
ruit  herba,  et  flos  eius  decidit:  25.  Verbum  atdem 
Domini  manet  in  aeternum.  Hoc  autem  est  verbum 
quod  annuntiatum  est  vobis. 

23.  Regeniti,  etc.  Aliud  exhortationis  argumen- 
tum,  quod  quum  novi  sint  homines  et  a  Deo  rege- 
niti,  vitam  Deo  et  spirituali  regeneratione  dignam 
ipsoB  instituere  deceat.  Videtur  autem  connecti 
hoc  debere  cum  sententia  quae  proxime  sequetur 
de  rationali  lacte  appetendo,  ut  vivendi  ratio  ge- 
niturae  respondeat.  Potest  tamen  latius  extendi, 
ut  cohaereat  etiam  cum  superioribuB.  Nam  in  ge- 
nere  colligit  Petrus  quae  ad  studium  rectae  et  sanc- 
tae  vitae  incitare  nos  possunt.  Hoc  ergo  est  Petri 
consilium,  ut  doceat  nos  non  sine  regeneratione  esse 


I 


229 


CAPDT  I. 


230 


Christianos:  quia  non  praedicatur  evangelium  ut 
tantum  audiatur  a  nobis,  sed  ut  animas  nostras, 
tanquam  immortalis  vitae  semen,  penitus  refingat. 
Porro  semon  corruptibile  ideo  opponit  verbo 
Dei,  ut  sciant  fideles  priori  naturae  renuntiandum 
esse,  ac  ut  melius  pateat  quantum  sit  discrimen 
inter  Adae  fiiios,  qui  tantu  min  mundum  nascuntur 
homines,  et  filios  Dei  qui  renovantur  in  coelestem 
vitam.  Caeterum  quia  ambigua  est  graecae  ora- 
tionis  syntaxis,  possumus  legere  tam  sermonem 
viventem  Dei,  quam  Dei  viventis.  Quia 
tamen  minus  coacta  est  haec  posterior  lectio,  eam 
potius  amplector.  Quamquam  notandum  est,  haec 
epitheta  Deo  attribui  pro  loci  circumstantia.  Nam 
sicuti  ad  Heb.  cap.  4,  12,  ex  eo  quod  Deus  omnia 
perspicit,  ac  nihil  est  illi  absconditum,  ratiocinatur 
apostolus,  sermonem  ipsius  Dei  ad  intimas  usque 
medullas  penetrare,  ut  cogitationes  et  affectus  dis- 
cernat:  ita  quum  hoc  loco  Petrus  eum  viventem 
nominat  et  semper  manentem,  hoc  ad  sermonem 
refertur,  in  quo  illa  Dei  perpetuitas  relucet,  tan- 
quam  in  vivo  speculo. 

24.  Quandoquidem  omnis  caro.  Locum  lesaiae 
(40,  6)  apte  citat  ad  probationem  utriusque  membri : 
hoc  est,  ut  constet  quam  fluxa  et  misera  sit  prima 
hominis  nativitas,  et  quanta  regenerationis  gratia. 
Nam  quia  illic  propheta  de  restitutione  ecclesiae 
concionatur,  ut  locum  illi  faciat,  homines  redigit  in 
nihilum,  ne  sibi  placeant.  Scio  a  quibusdam  tor- 
queri  haec  verba  in  alium  sensum.  Quidam  enim 
de  Assyriis  exponunt,  ac  si  diceret  propheta,  non 
esse  cur  ludaei  sibi  a  carne  tantopere  metuant,  quae 
similis  est  flori  caduco.  Alii  inanem  fiduciam  re- 
prehendi  putant,  quam  ludaei  locabant  in  humanis 
praesidiis.  Sed  utrumque  sensum  refellit  propheta 
ipse,  dum  subiicit:  Utique  herba  est  populus.  Di- 
serte  enim  vanitatis  ludaeos  damnat,  quibus  pro- 
mittit  instaurationem  a  Domino.  Hoc  itaque  est 
quod  iam  dixi,  donec  ostensa  fuerit  hominibus  sua 
inanitas,  non  esse  ad  recipiendam  Dei  gratiam  com- 
paratos.  In  summa,  talis  est  prophetae  contextus, 
Quoniam  ludaeis  exilium  instar  mortis  cuiusdam 
erat,  novam  de  integro  consolationem  illis  promittit. 
Deum  enim  adhuc  prophetas  missurum  cum  eius- 
modi  mandato:  Adhuc  dicet  Dominus,  inquit,  con- 
eolamini  populum  meum :  ac  in  deserto  et  vastitate 
nihiiominus  vox  prophetica  resonabit,  ut  via  Do- 
mino  sternatur.  Quoniam  autem  purgari  animos 
perversa  superbia,  qua  turgent,  necesse  est,  ut  Deo 
aditus  pateat,  subiicit  quod  hic  refert  Petrus  de 
evanida  carnis  gloria.  Quid  est  homo?  inquit,  gra- 
men.  Quid  est  hominis  gloria?  flos  herbae.  Nam 
quia  difficile  persuasu  erat,  hominem,  in  quo  tan- 
tum  praestantiae  apparet,  esse  herbae  similem,  qua- 
dam  concessionis  specie  utitur  propheta:  ac  si  di- 
ceret,    Sit    sane    aliqua    carnis   gloria:    sed    ne    ea 


vobis  oculos  perstringat,  scitote  emarcidum  esse 
florem.  Postea  ostendit  qualiter  subito  evaneecat 
quidquid  hominibus  conciliat  gratiam:  nempe  spiri- 
tus  Dei  flatu.  Quo  significat,  hominem  videri 
aliquid,  donec  ac  Deum  accedat,  sed  totum  eius 
fulgorem  nihil  esse  coram  Deo:  denique  eius  glo- 
riam  in  mundo  residere,  locum  non  habere  in  regno 
coelesti. 

Exaruit  herba.  Putant  multi  hoc  non  nisi  ad 
externum  hominem  pertinere,  sed  falluntur:  spec- 
tanda  est  enim  comparatio  verbi  Dei  cum  homine. 
Nam  si  corpus  tantum  et  ea  quae  sunt  praesentis 
vitae  intelligeret,  dicendum  secundo  loco  fuerat, 
animam  longo  excellentiorem  esse.  Atqui  flori  et 
herbae  non  nisi  sermonem  Dei  opponit:  sequitur 
ergo,  in  homine  solam  vanitatem  inveniri.  Ideo 
quum  de  carne  et  eius  gratia  loquitur  lesaias,  totum 
hominem,  qualis  et  quantus  in  se  est,  comprehendit, 
nam  quod  verbo  Dei  quasi  proprium  adscribit,  vult 
homini  detrahere.  Denique  idem  agit  propheta 
quod  Christus  lohan.  3,  3,  hominem  prorsus  a  regno 
Dei  esse  alienum,  nihil  nisi  terrenum,  caducum  et 
inane  habere,  nisi  renatus  fuerit. 

25.  Verbum  autem  JDomini.  Non  docet  pro- 
pheta  quale  sit  in  se  verbum  Dei:  sed  quale  a 
nobis  sentiatur.  Postquam  enim  exinanitus  est 
homo  in  se  ipso,  restat  ut  alibi  quaerat  vitam. 
Hanc  ergo  vim  atque  efficaciam  tribuit  Petrus  verbo 
Dei  ex  autoritate  prophetae,  ut  esse  solidum  et 
aeternum  nobis  conferat.  Huc  enim  respicit  pro- 
pheta,  non  esse  stabilem  vitam  nisi  in  Deo:  eam 
vero  nobis  communicari  per  verbum.  Quamlibet 
ergo  caduca  sit  hominis  natura,  aeternus  tamen  per 
verbum  efficitur,  quia  refingitur  in  novam  crea- 
turam. 

Verbum  quod  annuntiatum  est  vobis.  Primum 
admonet,  quum  verbi  Dei  fit  mentio,  perperam  nos 
facere,  si  illud  in  aere  aut  in  coelo  a  nobis  re- 
motum  imaginamur:  debere  enim  agnosci  ut  nobis 
patefactum  est  a  Domino.  Quid  est  igitur  sermo 
Domini,  qui  nos  vivificat?  Nempe  lex,  prophetae, 
evangelium.  Extra  hos  revelationis  fines  qui  va- 
gantur,  pro  verbo  Domini  non  nisi  Satanae  im- 
posturas  et  sua  deliria  apprehendent.  Quod  eo 
diligentius  notandum  est,  quia  impii  et  lucinianici 
homines  astute  relinquentes  verbo  Dei  suum  hono- 
rem,  interea  nos  a  scripturis  abducere  conantur:  ut 
impurus  ille  canis  Agrippa,  dum  verbi  Dei  aeterni- 
tatem  magnifice  extollit,  scurriliter  illudit  prophetia 
et  apostolis,  atque  ita  oblique  verbum  Dei  sub- 
sannat.  In  summa,  quemadmodum  iam  admonui 
non  fieri  hic  de  verbo  mentionem  quod  in  pectore 
Dei  clausum  lateat,  sed  quod  ab  ore  eius  profectum, 
ad  nos  manavit:  ita  rursus  habendum  est,  Deum 
per  apostolos  et  prophetas  voluisse  nobis  loqui,  et 
illorum  ora  os  unius  Dei  esse.     Deinde  quum  dicit 

15* 


231 


EPI8T.  FETUI  I 


232 


! 


Petrne,  vobis  annuntiatuui  est,  significat,  ver- 
bum  non  alibi  qiiam  in  praodicatione,  quae  uobis 
otfertur,  quaorendum  esso:  et  sane  non  aliter  vim 
illnm  uoternitatis  eontimus  quam  fido.  Atqui  nulia 
erit  fides,  niei  verbum  deetiuari  nobis  eciamus. 
Eodem  pcrtinet  quod  dicebat  Moses  populo  (Deut. 
30,  12):  no  dixeris  iu  cordo  tuo,  quis  adsceudet  in 
ooelum,  eto.  Prope  est  verbum  in  oro  tuo  et  in 
corde  tuo.  Illam  enim  concionem  cum  bac  Petri 
congruere  Paulus  ostendit,  Rom.  10,  6,  quum  tradit 
illud  esse  fidci  vorbum  quod  praedicabat.  Praeterea 
hio  non  vulgari  elogio  externa  praedicatio  ornatur, 
quum  Petrus  iliam  esse  vivificam  pronuntiat.  Solus 
quidem  est  Deus  qui  nos  regenerat,  sed  ad  eam 
rem  utitur  hominum  ministerio.  Qua  ratioue  glo- 
riatur  Paulus  Corinthios  spiritualiter  a  se  genitos 
(1.  Cor.  4,  15).  Certum  quidem  est  eos  qui  plan- 
tant  et  rigant,  nihil  esse:  sed  quoties  Dominus 
benedicere  vult  eorum  labori,  spiritus  sui  virtute 
facit  ut  efficax  sit  eorum  doctrina:  et  vox  quae 
per  se  mortua  est,  vitae  aeternae  sit  organum. 


CAPUT  II. 

1.  Proinde  deposita  omni  malitia,  et  omni  dolo, 
et  simulationibus,  et  invidiis,  et  mnniJms  obtrectationi- 
bus,  2.  tanquam  modo  geniti  infantes,  lac  rationaie 
et  dolo  vamum   appetite,   ut  per   iUud  subolescatis : 

3.  Si  quidem  gustastis  quod  benignus  sit  Bominus: 

4.  Ad  queni  accedentes,  qui  est  lapis  vivus,  ab  ho- 
minibus  quidem  reprobatus,  apud  Deum  vero  eledus 
ac  pretiosus:  5.  ipsi  quoqiie  tanquam  vivi  lapides 
aedificamini,  domus  spirit^ialis,  sacerdotium  sanctum, 
ad  offerendas  spirituales  liostias,  acc^tas  Deo  per 
lesum  Christum. 

Postquam  fideles  docuit  verbo  Dei  esse  regeni- 
tos,  nunc  hortatur  ad  ducendam  vitam  quae  geni- 
turae  respondeat.  Si  enim  spiritu  vivimus,  etiam 
spiritu  arabulandum  est,  ut  inquit  Pauhis  (Gal.  5,  25). 
Ergo  non  sufficit  nos  semel  a  Domino  renovatos 
esse,  nisi  vivamus  ut  novas  creaturas  decet.  Haec 
summa  est.  Verum  quod  pertinet  ad  verba,  meta- 
phoram  suam  continuat  apostolus.  Nam  quia  sumus 
regeniti,  puerilem  a  nobis  vitam  exigit:  quo  signi- 
ficat  exuendum  esse  cum  operibus  suis  veterem 
hominem.  Ideo  congruit  haec  sententia  cum  illa 
Christi  (Matth.  18,  2):  nisi  efficiamini  sicut  par- 
vulus  iste,  non  intrabitis  in  regnum  Dei.  Et  in- 
fantia  haec,  carnis  vetustati,  quae  ad  corruptionem 
tendit,  a  Petro  opponitur.  Lactis  vero  nomine, 
affectus  omnes  spiritualis  vitae  comprehendit.  Est 
enim  in  hac  quoque  parte  antithesis  inter  vitia, 
quae  recenset,  et  lac  rationale.  Ac  si  dixisset, 
malitia   et  simulatio   eorum  est,  qui  mundi  corrup- 


telis  assuofacti  haec  vitia  imbiberunt:  infantiae 
sincera  ot  omni  dolo  pura  simplicitas  convenit. 
Homiues  diu  vivendo  iuibuuntur  invidia,  discunt 
obtrcctaro  alii  aiiia,  crudiuntur  ad  nocendi  artes: 
deniquo  ad  omne  mali  gcuus  voteratores  fiunt:  in- 
fantos,  nondum  per  aetatem  capiunt  quid  sit  in- 
videre,  nocere,  et  similia.  Vitia  ergo  in  quibus 
exeroitata  est  carnis  vetustas,  robustie  cibis  com- 
parat:  lae  autem  vocatur  consentanea  innoxiae  na- 
turae  et  simplici  iufantiae  vivendi  ratio. 

1.  Omni  malitia.  Non  est  integra  omnium 
enumeratio  quae  deponi  a  nobis  oportet:  sed  quum 
de  veteri  homine  disputant  apostoli,  quaedam  vitia 
proponunt  in  exemplum,  quibus  totum  illius  in- 
genium  designant.  Nota  sunt  carnis  opera,  inquit 
Paulus  (Gal.  5,  19):  neque  tamen  omnia  illic  colli- 
git,  sed  in  paucis  illis,  quasi  in  speculo  conspicere 
licet  immensam  coUuviem  quae  ex  carne  nostra 
scaturit.  Ita  et  aliis  locis,  ubi  reformare  vult  totam 
hominis  vitam,  paucas  tamen  species  duntaxat  at- 
tingit,  unde  intelligi  possit  genus  universum.  Per- 
inde  ergo  valet  quod  dicit:  Atque  depositis  prioris 
vitae  fructibus,  quales  sunt,  malitia,  dolus,  simula- 
tiones,  invidiae,  et  eiusmodi  reliqua,  addicite  voa 
contrariis  studiis:  bonitatem,  sinceritatem,  modestiam 
colite.  Denique  hoc  contendit,  ut  novam  vitam  se- 
quantur  novi  mores. 

2.  Lac  rationale.  Vulgo  exponunt  hunc  locum, 
qualiter  Erasmus  transtulit,  lac  non  corporis,  sed 
animae:  quasi  apostolus  hoc  verbo  se  metaphorice 
loqui  admoneat.  Ego  potius  hoc  verbum  existimo 
convenire  cum  illa  Pauli  sententia  (1.  Cor.  14,  20): 
Ne  sitis  pueri  sensu ,  sed  malitia.  Ne  quis  enim 
putaret  intelligentiae  expertem  infantiam,  fatuitatis 
vero  plenam  ab  eo  laudari,  mature  occurrit:  ita  lac 
dolo  vacuum  iubet  appetere,  ut  tamen  recta  intelli- 
gentia  conditum  sit.  Nunc  videmus  quorsum  haec 
duo  epitheta  simul  connectat,  Xoytx6v  xal  lieSoXov. 
Sunt  enim  res  in  speciem  diversae,  simplicitas  et 
perspicientia:  verum  simul  misceri  oportet,  ut  ne 
insipida  sit  simplicitas:  nec  pro  intelligentia,  mali- 
tiosa  vafrities  obrepat.  Sic  bene  temperata  erit 
conditura,  iuxta  illud  Christi,  estote  prudentes  ut 
serpentes,  et  simplices  ut  columbae  (Matth.  10,  6). 
Atque  hoc  modo  solvitur  quaestio,  quae  alioqui 
obiici  poterat.  Paulus  exprobat  Corinthiis,  quod 
pueris  sint  similes,  ideoque  solidum  cibum  ferre 
nequeant,  sed  lacte  alendi  sint  (1.  Cor.  3,  1).  Eadem 
fere  sententia  habetur  in  epistola  ad  Heb.  5,  12. 
Verum  illic  pueris  comparantur,  qui  in  pietatis 
doctrina  semper  novitii  sunt  ac  rudes  tyrunculi, 
qui  in  primis  elementis  haerent,  nec  unquam  pene- 
trant  in  altiorem  Dei  notitiam.  Lac  vocatur  cras- 
sior  et  puerilis  docendi  forma,  quum  ultra  prima 
rudimenta  nunquam  fit  progressus.  Merito  itaque 
hoc  vitio  vertunt  tam  Paulus  quam  autor  epistolae 


233 


CAPUT  II. 


234 


ad  Hebraeos.  Hic  vero  lac ,  non  elementaris  est 
doctrina,  ut  perpetuo  quis  disoat,  nunquam  ad  veri- 
tatis  perveniat  notitiam :  sed  vitae  ratio  quae  novam 
genituram  sapiat,  quum  nos  pormittimus  Deo  edu- 
candos.  Simiiiter  infantia,  non  virili  et  plane 
adultae  Christi  aetati  (ut  alibi  Paulus  vocat  [Eph. 
4,  13]),  sedvetustati  carnis  et  prioris  vitae  opponitur. 
Porro  sicuti  perpetua  est  novae  vitae  infantia,  ita 
continuum  iactis  alimentum  Petrus  commendat: 
vult  enim  noa  ipso  educatos  grandescere. 

3.  Si  quidem  gustastis.  Alludit  ad  illud  Psal.  34: 
Gustate  et  videte,  etc.  Hunc  vero  gustum  in  Christo 
percipi  significat:  ut  certe  nullam  unquam  extra 
Christum  requiem  animae  nostrae  invenient.  Duxit 
autem  exhortationis  argumen»um  a  Dei  bonitate, 
quod  eius  suavitas,  quam  in  Christo  sentimus,  alli- 
cere  nos  debeat.  Nam  quod  subiicitur:  ad  quem 
accedentes,  non  simpliciter  ad  Deum  refertur: 
eed  ipsum  designat  qualis  patefactus  est  in  persona 
Christi.  lam  vero  fieri  nequit  quin  nos  ad  se  totos 
rapiat  Dei  gratia,  suique  amore  inflammet,  ex  quo 
serium  eius  sensum  concepimus.  Hoc  si  Plato  de 
suo  pulchroaffirmat,  cuiusumbratilem  duntaxat  ideam 
procul  intuebatur:  multo  verius  in  Deum  competit. 
Hoc  ergo  notandum,  quod  Petrus  accessum  ad  Deum 
cum  bonitatis  eius  gustu  coniungit.  Sicuti  enim 
necessario  Deum  horret  ac  fugit  mens  humana, 
quamdiu  rigidum  ac  severum  sibi  fingit:  ita  simul 
ac  paternum  suum  amorem  patefecit  ipse  fidelibus, 
nihil  restat  nisi  ut  postbabitis  omnibus,  seque  adeo 
ipsos  obliti,  ad  eum  properent.  In  summa,  profecit 
is  demum  in  evangelio,  qui  corde  ad  Deum  accedit. 
Verum  simul  ostendit  in  quem  finem,  et  qua  con- 
ditione  accedere  nos  ad  Christum  oporteat:  nempe 
ut  in  ipso  fundemur.  Nam  quum  in  lapidem  con- 
stitutus  sit:  hanc  vim  erga  nos  proferat  oportet, 
ne  frustra  et  inutiliter  quidquam  illi  a  patre  in- 
iunctum  sit.  Occurrit  autem  scandalo,  quum  fatetur 
ab  hominibus  reprobatum.  Nam  quia  bona  pars 
mundi  Christum  respuit,  multi  etiam  ab  ipso  ab- 
horrent:  posset  hac  occasione  a  nobis  contemni. 
Quemadmodum  videmus  quosdam  imperitos  alienari 
ab  evangelio,  quia  non  sit  ubique  plausibile,  nec 
gratiam  suis  professoribus  conciliet.  Atqui  Petrus 
minoris  Christum  a  nobis  fieri  vetat,  utcunque  sit 
mundo  contemptibilis:  quia  nihilominus  suum  coram 
Deo  pretium  honoremque  retineat. 

5.  Tanquam  vivi  lapides  aedificamini.  Verbum 
hoc  tam  indicativi  quam  imperativi  modi  esse  potest. 
Nam  apud  Graecos  quoque  ambigua  est  terminatio. 
Caeterum  utrovis  modo  sumatur,  non  dubium  est 
quin  hortari  Petrus  velit  fideles,  ut  se  in  spirituale 
Deo  templum  consecrent.  Nam  a  fine  vocationis, 
quale  nostrum  sit  officium,  apte  ratiocinatur.  Porro 
notandum  est  quod  ex  universo  fidelium  numero 
domum  unam  construit.     Nam  etsi  quisque  nostrum 


Doi  templum  est  ac  dicitur,  omnes  tamen  coadunari 
iu  unum,  et  mutua  caritate  conglutinari  necesse  est, 
ut  unum  ex  omnibus  templum  fiat.  Ergo  sicuti 
verum  est  singulos  esse  templa,  in  quibus  Deus 
per  spiritum  suum  habitat:  ita  singulos  inter  so 
aptari  necesse  est,  ut  ad  structuram  universalis 
templi  conveniant.  Hoc  fit  dum  sua  quisque  men- 
sura  contentus,  intra  officii  sui  terminos  se  con- 
tinet:  omnes  tamen  quidquid  habent  facultatis  ia 
commune  conferunt.  Quod  nos  lapides  vivos 
appellat,  et  spirituale  aedificium,  sicuti  prius 
dixerat  Christum,  vivum  lapidem:  in  eo  subest  ta- 
cita  comparatio  veteris  templi:  atque  id  valet  ad 
gratiae  amplificationem.  Eodem  pertinet  quod  sub- 
iicit  de  hostiis  spiritualibus.  Quanto  enim  figuris 
praestantior  est  veritas:  eo  magis  excellunt  omnia 
sub  Christi  regnum.  Habemus  enim  coeleste  illud 
exemplar,  cui  subserviebat  vetus  sanctuarium,  et 
quidquid  Moses  in  lege  instituit. 

Sacerdotium  sanctum.  Haec  singularis  est  dig- 
natio,  quod  Deus  non  modo  nos  sibi  in  templum 
consecrat  in  quo  habitet  ac  colatur,  sed  vult  simul 
esse  sacerdotes.  Atque  hunc  duplicem  honorem 
ideo  commomorat  Petrus,  ut  nos  ad  Dei  cultum 
acrius  stimulet.  Inter  hostias  spirituales  primum 
locum  obtinet  generalis  nostri  oblatio,  de  qua  Paulua 
ad  Roman.  12,  1.  Neque  enim  olFerre  quidquam 
possumus  Deo,  donec  illi  nos  ipsos  in  sacrificium 
obtulerimus:  quod  fit  nostri  abnegatione.  Sequuntur 
postea  preces  et  gratiarum  actiones,  eleemosynae, 
et  omnia  pietatis  exercitia. 

Acceptas  Deo.  Hoc  quoque  non  parum  alacri- 
tatis  addere  nobis  debet,  quum  scimus  Deo  placere 
quem  illi  praestamus  cultum:  sicuti  dubitatio  pi- 
gritiam  secum  necessario  trahit.  Ergo  hic  tertius 
est  exhortationis  stimulus,  quod  testatur  accepta 
esse  Deo  nostra  officia,  ne  trepidatio  segniores  nos 
reddat.  Magno  quidem  fervore  idololatrae  feruntur 
ad  fictitioB  suos  cultus :  sed  hoc  ideo  fit,  quia  Satan 
inebriat  eorum  mentes,  ne  in  operum  suorum  con- 
siderationem  veniant.  Quoties  autem  in  examen 
vocantur  eorum  conscientiae ,  labascere  incipiunt. 
Certum  quidem  est  fieri  non  posse  ut  quisquam 
serio  et  ex  animo  se  Deo  addicat,  nisi  certo  per- 
suasus  sit  non  frustra  se  laborare.  Sed  addit 
apostolus,  per  Christum.  Nunquam  enim  ea 
reperietur  in  sacrificiis  nostris  puritas,  ut  per  se 
Deo  grata  sint:  nunquam  integra  ac  plena  est 
nostri  abnegatio:  nunquam  tam  sincerus  precandi 
affectus,  ut  decebat:  nunquam  tam  ardenter  et 
strenue  incumbimus  ad  bene  agendum,  quin  mutila 
sint  ac  multis  vitiis  implicita  nostra  opera.  Sed 
Cthristus  nihilominus  illis  gratiam  conciliat.  Diffi- 
dentiae  igitur,  quam  de  operum  nostrorum  aocep- 
tione  conoipere  possemus,  hic  Petrus  occurrit,  quum 
dicit  accepta  esse  non  praestantiae  suae  merito,  sed 


23n 


EPIST.  PETRI  I 


236 


proptor  Christum.  Atquo  hoc  studii  nostri  ardorem 
niagis  accondoro  dobot,  quum  audimus  Doum  tam 
indulgontor  nobisoum  agoro,  ut  in  Christo  aestimet 
nostra  opcra  quao  in  so  ipsis  nihil  morebantur. 
Quamquam  partioula  haec,  pcr  Christum,  apte 
coniungi  possot  oum  verbo  ofForendi.  Nam  similis 
loquutio  habetur  ad  Hebraoos  oap.  13,  15,  per  ipsum 
oficramus  hostiam  laudis  Deo.  Idem  tamon  mane- 
bit  sensus,  quia  per  Cbristum  offerimus,  ut  Deo 
sacrificium  placeat. 

6.  Propterea  etiam  continet  scriptura:  ecce  pono 
in  Sion  lapideni  angulareni,  electum,  pretiosum:  et 
qui  crediderit  in  illo,  non  pudefiet.  7.  Vobis  ergo 
qui  creditis,  pretiosus:  increduiis  vero,  lapis,  quem 
reprobaverunt  aedificantes,  hic  positus  est  in  caput 
anguli:  8.  et  lapis  impadionis,  et  petra  offendiculi 
iis  qui  impivgunt  in  sermonem,  nec  credunt  in  quod 
etiam  ordinati  fuerant. 

6.  Continet  scriptura.  Qui  verbum  itepiexetv  ad 
Ghristum  referunt,  et  exponunt  complecti,  quia  per 
ipsum  inter  se  hi  omnes  cohaereant,  procul  disce- 
dunt  a  mente  apostoli.  Nihilo  magis  recipienda 
est  altera  expositio,  Christum  excellere.  Simpliciter 
enim  scripturae  testimonium  citare  voluit  Petrus. 
Significat  ergo  proditum  a  spiritu  sancto  in  scrip- 
turis,  vel  (quod  idem  valet)  illic  comprehendi  quod 
subiicit.  Nec  vero  supervacua  fuit  proximae  sen- 
tentiae  confirmatio.  Videmus  enim  quam  levibus 
de  causis  ac  prope  nullis  abhorreant  multi  a  Christo, 
nonnulli  veru  deficiant.  Sed  hoc  ofFendiculum  prae 
aliis  maxime  quosdam  impedit:  abducit  alios  quod 
Christum  non  modo  vulgus  hominum  contemnit  ac 
respuit,  sed  qui  constituti  sunt  in  aliquo  dignitatis 
gradu,  videnturque  inter  alios  excellere.  Hic  error 
semper  fere  viguit  in  mundo,  et  hodie  nimium 
grassatur,  ut  bona  pars  Christum  aestimet  ez 
perverso  mundi  iudicio.  Porro ,  quae  hominum 
est  ingratitudo  et  impietas,  passim  contemnitur 
Christus.  Ita  fit,  dum  alii  alios  respiciunt, 
ut  pauci  iustum  honorem  illi  habeant.  Ideo 
admonet  Petrus  quid  de  Christo  praedictum  fuerit, 
ne  eius  contemptus  aut  reiectio  a  recta  fide  nos 
dimoveat.  Caeterum  primus  locus,  quem  addu- 
cit,  sumptus  est  ex  lesaiae  cap.  28,  18,  ubi,  post- 
quam  invectus  est  propheta  in  deploratam  gentis 
suae  malitiam,  tandem  subiicit,  Non  efficiet  vestra 
perfidia  quin  deus  ecclesiam  suam  instauret,  quae 
nunc  per  vos  tota  iacet  in  ruinis.  Modum  repa- 
rationis  adscribit:  Ponam  in  Sion  lapidem.  Unde 
colligimus,  sine  Christo  nullum  esse  ecclesiae  aedi- 
ficium:  neque  enim  alibi  quam  in  ipso  fundari 
potest,  sicuti  Paulus  testatur  (1.  Cor.  3,  11).  Nec 
mirum :  in  eo  enim  comprehenduntur  omnes  salutis 
nostrae  partes.    Ergo  quisquis  vel  minimum  ab  eo 


defloctit,  pro  fultura  praecipitium  invoniet.  Quare 
propheta  Don  tantum  lapidom  angularem  ipsum 
vocat,  cui  praccipua  aedificii  moles  incumbit :  eed 
lapidem  probationis,  ad  quom  exigi  dobet  atque  ap- 
tari  structurae  modus:  deindc  fundamontum  solidum 
quod  structuram  universam  continet.  Proindo  ita 
est  lapis  anguli,  ut  sit  totius  aedificii  regula,  ut  sit 
unicum  fundamentum.  Sed  Petrus  ex  prophetac 
verbis  sumpsit  quod  praesenti  instituto  maxime 
quadrabat,  nempe  quod  sit  electus  lapis,  honorisque 
et  praestantiae  plenus:  deinde  quod  in  eo  nos  fun- 
dari  oporteat.  Honor  huc  pertinet,  ne  Christus, 
utcunque  mundo  sit  contemptibilis,  a  nobis  sperna- 
tur,  quando  apud  Deum  summo  in  pretio  est.  Quum 
autem  vocat  lapidem  anguli,  significat  eos  nul- 
lam  habere  suae  salutis  curam  qui  in  Christum  noa 
recumbunt.  Quod  aliqui  in  voce  anguli  subtilius 
philosophantur,  quasi  hoc  ideo  dictum  sit,  quod 
Christus  ludaeos  et  gentes,  tanquam  duos  parietes 
diversos,  simul  coniungat,  non  satis  firmum  est. 
Contenti  ergo  simus  simplici  expositione,  ideo  sic 
vocari,  quia  aedificii  pondus  illo  nititur.  Obser- 
vandum  praeterea  est,  quod  propheta  Deum  inducit 
hic  loquentem.  Solus  enim  ipse  opifex  ecclesiae  suae 
est  ac  architectus:  quemadmudum  in  Psalmo  (48,  9) 
habetur,  quod  manus  eius  Sionem  fundavit.  Utitur 
quidem  hominum  opera  ad  hanc  structuram,  et  mi- 
nisterio:  sed  hoc  non  obstat  quin  suum  unius  opua 
esse,  vere  asserat.  Christus  ergo  nobis  salutis  est 
fundamentum,  quia  in  hunc  finem  nobis  ordinatus 
est  a  patre.  Dicit  autem  in  Sion,  quia  illuc  in- 
choari  oportuit  spirituale  Dei  templum.  Quare  ut 
solide  fides  nostra  Christo  nitatur,  veniendum  est  ad 
legem  et  prophetas.  Tametsi  enim  totum  orbem  ad  ex- 
tremos  usque  angulos  occupat  hic  lapis:  primo  tamen 
in  Sion  locari  necesse  fuit,  ubi  tunc  erat  ecclesiae 
sedes.  Tunc  enim  positus  fuisse  dicitur,  quum  pater 
eum  manifestavit ,  ut  ecclesiam  suam  restitueret. 
Denique  sic  habendum  est,  eos  Christo  niti  solos, 
qui  ecclesiae  unitatem  colunt:  quia  non  nisi  in  Sion 
positus  est  lapis  fulturae.  Quia  autem  ex  Sione 
prodiit  ecclesia  quae  nunc  quaquaversum  difi^usa 
est,  illinc  quoque  fides  nostra  habet  exordium: 
sicut  dicit  lesaias:  E  Sion  cxibit  lex,  et  verbum  Do- 
mini  e  lerusalem  (les.  2,  3).  Cui  respondet  iUud 
Fsalm.  110,  2,  Sceptrum  virtutis  tuae  emittet  Bomi- 
nus  e  Sion. 

Qui  crediderit.ProTphetSL  non  exprimit  in  ipso: 
sed  generaliter  dicit:  Credens  non  festinabit.  Quia 
tamen  non  dubium  est  quin  Deus  Christum  illio 
nobis  proponat  in  scopum  fidei:  fides  de  qua  pro- 
pheta  loquitur,  in  hunc  solum  intueri  debet.  Et 
certe  nemo  rite  credere  potest,  nisi  qui  Christum 
sibi  statuit  in  quo  tota  mente  consistat.  Caeterum 
prophetae  sententia  bifariam  potest  exponi:  nempe 
ut  sit  vel  promissio,  vel  exhortatio.    Futurum  tem- 


237 


CAPDT  II. 


238 


pu9  usurpat:  Non  festinabit,  sed  quod  pro  imperativo 
saepe  capitur  apud  Hebraeos:  Ne  festinet.  Ita 
sensus  easet:  Nolite  in  animis  vestria  tumultuari,  sed 
placide  sustinete  vestrum  desiderium :  et  cohibete 
vestros  affectus,  donec  praestet  Domiuus  quod  pro- 
mittit.  Quemadmodum  alibi  dicit  (les.  30,  15):  In 
silentio  et  quiete  erit  fortitudo  vestra.  Sed  quo- 
niam  altera  lectio  propius  ad  Petri  interpretationem 
accedere  videtur,  eam  magis  amplector.  Et  sensus 
non  male  conveniet,  Credens  non  nutabit,  aut  va- 
cillabit:  quia  firmam  ac  stabilem  fulturam  habet. 
Atque  haec  insignis  est  doctrina,  quod  Christo  sub- 
nixi,  extra  lapsus  periculum  simus.  Porro  idem 
valet  pudefieri  quod  trepidare.  Quare  genuinum 
senBum  prophetae  retinuit  Petrus,  utcunque  grae- 
cam  versionem  sequutus  sit. 

7.  Vobis  ergo  qui  creditis.  Quum  Deus  Chris- 
tum  pronuntiet  lapidem  esse  pretiosum  et  electum, 
talem  nobis  fore  colligit  apostolus.  Nam  certe  illic 
describitur  Christus,  qualem  ipsum  apprehendimus 
fidei  sensu,  et  qualem  se  veris  esperimentis  probat. 
Quare  diligenter  notanda  est  illatio,  Christus  coram 
Deo  electus  est  iapis:  ergo  fidelibus  talis  est.  Sola 
enim  est  fides,  quae  pretium  ac  excellentiam  Christi 
nobis  patefacit.  Quoniam  autem  apostoli  consilium 
est  obviare  scandalo  quod  nobis  multitudo  impiorum 
gignit,  statim  alterum  membrum  subiicit  de  ipsis 
incredulis,  quod  Christum  respuendo  non  auferant 
tamen  honorem  illi  a  patre  datum.  In  eam  rem 
citatur  versus  ex  Psal.  118,  quod  lapis,  quem  repro- 
barunt  aedificantes,  statuatur  nihilominus  in  caput 
anguli.  Unde  sequitur,  Christum,  invitis  hostibus, 
manere  tamen  in  suo  gradu,  in  quo  pater  illum 
locavit.  Quamquam  duae  sententiae  hic  notandae 
Bunt.  Prior  est,  Christum  oportuisse  reiici  ab  iis 
qui  regimen  in  ecclesia  Dei  obtinebant.  Altera 
vero,  inanes  fore  ipsorum  conatus:  quia  impleri 
oporteat  quod  Deus  decrevit,  ut  tanquam  lapis  an- 
gularis  sustineat  aedificium.  Porro  locum  hunc  de 
Christo  vere  et  proprie  debere  intelligi,  non  modo 
spiritus  sanctus  testis  est,  et  Christus  ipse  Matth. 
21,  42)  qui  sic  exposuit:  sed  ex  eo  etiam  colligi 
potest,  quod  antequam  Christus  veniret  in  mundum, 
vulgo  ita  receptum  erat.  Nec  dubium  quin  a  patri- 
bus  quasi  per  manus  tradita  esset  haec  expositio. 
Itaque  videmus  pueris  quoque  ipsis  quasi  vulgarem 
fuisse  de  Messia  cantilenam.  Quare  ego  de  hac  re 
non  longius  disputabo.  Sumamus  itaque  pro  con- 
fesso,  Davidem  sic  fuisse  aetate  sua  lapidem  repro- 
batum,  ut  Christi  personam  gesserit.  Redeamus 
nunc  ad  prius  membrum.  Christus  ab  architectis 
reiicitur:  hoc  in  Davide  fuerat  prius  adumbratum. 
Nam  qui  rerum  potiebantur,  eum  habebant  pro 
damnato  et  perdito.  Idem  in  Christo  impletum 
fuit.  Nam  qui  praeerant  gubernandae  ecclesiae, 
ipsum   quoque   reprobarunt,    quantum   in  ipsis  fuit. 


Hoc  valde  percellere  infirmos  poterat,  quum  vide- 
ront  totidem  esso  Christi  hostes,  quot  erant  sacer- 
dotes,  presbytori  et  doctores,  in  quibus  solia  conspi- 
cua  erat  imago  ecclesiae.  Huic  scandalo  dum 
mederi  vult  Petrus,  Davidis  testimonio  praedictum 
fuiase  admonet  quod  tunc  cornebant  fideles.  Prae- 
sertim  autem  ludaeos  alloquitur,  ad  quos  propie  hoc 
pertinobat.  Quamquam  non  minus  hodie  utilis 
nobis  est  haec  admonitio.  Nam  qui  sibi  primatum 
arrogant  in  ecclesia,  infeatissimi  sunt  Christi  hostee, 
ac  diabolica  rabie  porsequuntur  eius  evangelium. 
Papa  se  vicarium  nominat:  videmus  autem  quam. 
atrociter  illi  adversetur.  Simplices  ac  imperitos 
consternat  hoc  spectaculum.  Cur  istud?  Nempe 
quia  non  reputant  accidere  quod  David  praedixit. 
Meminerimus  itaque  hoc  vaticinio  non  tantum  ad- 
monitos  fuisse  qui  viderunt  Christum  a  scribis  et 
Pharisaeis  reiici:  sed  nos  etiam  muniri  adversus 
quotidiana  scandala,  quae  fidem  nostram  alioqui 
labefactare  possent.  Quoties  inquam  videmus  eos 
qui  praesulum  titulo  gloriantur,  insurgere  adversus 
Christum,  veniat  hoc  nobis  in  mentem,  repro- 
bari  iapidem  ab  architectis,  sicuti  a  Davide 
praedictum  est.  Quemadmodum  autem  trita  est 
metaphora  aedificii,  quum  de  politico,  vel  spi- 
rituali  regimine  agitur:  ita  David  architectos 
vocat  quibus  commissa  est  gubernandi  cura 
et  potestas:  non  quod  recte  aedificent,  sed 
quia  nomen  habent,  et  ordinaria  potestate  sunt 
praediti.  Unde  sequitur ,  non  semper  fideles  ac 
veros  Dei  ministros  esse,  qui  sunt  in  officio  consti- 
tuti.  Bis  ergo  ridiculus  est  papa  cum  suis,  dum 
sibi  hoc  solo  praetextu  summam  et  indubiam  auto- 
ritatem  arrogant,  quod  ordinarii  sunt  ecclesiae  prae- 
sides.  Primum  nihilo  iustior  aut  magis  legitima 
est  illorum  vocatio  ad  regendam  ecclesiam,  quam 
Heliogabali  ad  regendum  imperium.  Verum  ut 
illis  demus  quod  impudenter  obtendunt,  rite  vo- 
catos  esse:  videmus  tamen  quid  de  ordinariis  eccle- 
siae  praesuIibuB  David  pronuntiet,  Christum  scilicet 
ab  ipsis  reiici:  ut  porcis  haram  magis  quam  Deo 
templum  aedificent.  Sequiritur  altera  pars,  quod 
non  efficient  magni  omnes  qui  potentia  et  dignitate 
sua  superbiunt,  quin  maneat  Christus  suo  loco. 

8.  Lapis  impactionis.  Postquam  fideles  conso- 
latus  est,  quod  in  Christo  habituri  sint  fundamen- 
tum  solidum  et  stabile,  quamvis  maior  pars,  adeoque 
primores  ipsi  nullum  illi  in  aedificio  locumassignent: 
nunc  poenam  denuntiat  quae  manet  omnes  incre- 
dulos,  ut  horum  exemplo  illi  terreantur.  In  hunc 
finem  citat  lesaiae  testimonium  ex  capite  8,  14. 
Illic  propheta  Dominum  minatur  fore  ludaeis  in 
lapjidem  ofiensionis  et  potram  scandali.  Hoc  pro- 
prie  in  Christum  competere,  colligi  potest  ei  textu: 
et  Paulus  ad  Christum  accommodat,  Rom.  9,  32. 
Nam    in    eius   persona  Deus   exercituum   se   plene 


239 


EPIST.  PETRI  I 


240 


inanifo8tavit.  Ilic  orgo  torribilis  Doi  ultio  denun- 
tiatur  ODinibuB  impiis,  quod  illis  Ghristus  in  offen- 
diculum  ot  impactionem  futurus  sit,  quia  in  eo 
fundari  renuunt.  Qualis  enim  ost  Chrieti  Brmitudo 
ad  6U8tinoudo8  omnes  qui  lide  in  ipsum  rccumbunt, 
talis  est  duritics  ad  frangendos  et  contorcndos  omnos 
qui  illi  resistunt.  Nihil  cnim  inter  ista  duo  modium 
est  quin  vel  super  oum  nos  exstrui,  vel  ad  ipsum 
collidi  oporteat. 

Qui  impingunt  in  sermonem.  Modum  hic  de- 
signat  quo  in  ofiendiculum  Christus  cedit:  nompe 
dum  80  pervioaciter  oppouunt  homines  vorbo  Doi. 
Hoc  fecerunt  ludaei:  quia  tametsi  Messiam  se  volle 
amplocti  profitobantur,  ipsum  tamen  a  Deo  sibi  ob- 
latum,  furiose  repellebant.  In  eadem  hodie  causa 
sunt  papistao:  adorant  nudum  Christi  nomen,  evan- 
gelii  doctrinam  audiro  non  sustinent.  Significat 
ergo  Petrus,  omnes  qui  Christum  evangolio  suo 
vestitum  non  recipiunt,  Dei  esse  adversarios,  et 
eius  verbo  reluctari:  deinde  Christum  nullis  csse 
exitio,  nisi  qui  caeco  malitiae  et  obstinationis  impetu 
adversus  Dei  verbum  irruunt.  Atque  hoc  notatu 
in  primis  utile  est,  ne  vitii  nostri  culpa  Christo 
imputetur.  Nam  quum  nobis  in  fundamentum  datus 
sit,  illi  accidentale  est  esse  petram  scandali.  In 
summa,  proprium  eins  munus  est  nos  in  spirituale 
Deo  temphim  aptare:  fit  autem  hominum  vitio,  ut 
in  ipsum  impingant:  quia  scilicet  incredulitas  ho- 
mines  ctim  Deo  in  certamen  committit.  Itaque  Pefrus, 
ut  conflictum  exprimeret,  dixit  esse  incredulos. 

In  quod  etiam  ordinati.  Bifariam  exponi  potest 
hic  locus.  Certum  quidem  est  Petrum  de  ludaeis 
loqui.  Vulgo  autem  interpretantur,  quod  positi 
fuerint  ad  credendum,  quia  illis  destinata  erat  sa- 
lutis  promissio:  sed  alter  sensus  peraeque  quadrare 
potest,  quod  ad  incredulitatem  ordinati  fuerint: 
quemadmodum  Pharao  dicitur  in  hoc  positus  ut 
Deo  resistat,  et  reprobi  omnes  in  suum  finem  desti- 
nati  sunt.')  Atque  ut  in  Imnc  sensum  inclinem,  facit 
particula  xat  interposita.  Quod  si  tamen  prior  ex- 
positio  magis  arridet,  vehemens  exprobratio  est.  Nam 
inde  Petrus  incredulitatem  populi  a  Deo  electi  ex- 
aggerat,  quod  salutem  peculiariter  sibi  ordinatam 
respuerit.  Et  certe  haec  circumstantia  bis  eos  red- 
dit  inexcnsabiles ,  quod  prae  aliis  vocati  Deum 
audire  recusaverint.  Caeterum  quod  dicit  positos 
fuisse  ad  credendnm,  ad  externam  duntaxat  voca- 
tionem  refertur:  nempe  intuitu  foederis  quod  Deus 
promiscue  cum  tota  gente  pepigerat.  Quamquam  (ut 
dictum  est)  satis  convicta  est  hominum  ingratitudo, 
qunm  verbum  sibi  propositum  reiiciunt. 

9.   Vos  autem  genus  electum,  regale  sacerdotium, 


')  Ego  tamen  magis  in  priorem  sensum  inclino.    Vide- 
tur  enim 


getis  sanda,  populus  in  acquisilionem ,  ut  virtutea 
enarretis  eius  qui  vos  ex  tenebris  vocavit  in  admiror 
bile  lumen  suum.  10.  Qui  aliquando  non  populus, 
nunc  autem  populus  Dei:  qui  non  eonsequuti  eratis 
misericordiam,  nunc  misericordiam  consequuti  estis. 

9.  Vos  genus  electum.  Iterum  eos  ab  incrodulis 
separat,  ne  corum  oxomplo  in  transversum  acti  (ut 
plerumque  fiori  solet)  a  recta  fido  dcficiant.  Quo- 
niam  orgo  absurdum  est  ut  se  impiorum  societate 
involvant  quos  Deus  a  mundo  sogregavit,  fideles 
hic  Petrus  admonet  in  quantum  honorem  evecti 
fuerint:  doindo  quorsum  et  ad  quid  vocati.  Porro 
iisdem  elogiis,  quae  in  eos  confert,  veterem  populum 
ornabat  Moses:  sed  docore  vult,  ipsos  Christi  bene- 
ficio  tantam  dignationom,  a  qua  exciderant,  de  in- 
tegro  recuperasse.  Quamquam  simul  verum  est, 
terrenum  duntaxat  bonorum  istorum  gustum  prae- 
buisse  Deum  patribus,  solidam  exhibitionem  in 
Christo  constare.  Perinde  igitur  valet  haec  sen- 
tentia,  ac  si  dixisset,  patres  vestros  olim  Moses 
gentem  sanctam,  regnum  sacerdotale,  et  Dei  pecu- 
lium  vocabat:  nunc  maiori  iure  in  vos  competunt 
isti  omnes  tituli:  quare  videndum  est  ne  vos  illis 
spoliet  vestra  incredulitas.  Interea  tamen  quia 
maior  pars  gentis  incredula  erat,  ludaeos  fideles 
apostolus  reiiquis  omnibus  tacite  opponit,  tametsi 
numero  praevalebant:  ac  si  diceret,  eos  demum 
genuinos  esse  filios  Abrahae,  qui  in  Christum  cre- 
dunt:  eosque  solos  possessionem  retinere  bonorum 
omnium,  quae  Deus  singulari  quodam  privilogio  in 
totam  gentem  contulerat.  G  e  n  u  s  electum  vocat, 
quod  sibi  Deus,  praeteritis  aliis,  tanquam  maxime 
esimium  adoptavit:  gentem  sanctam,  quam  dicavit 
sibi  et  destinavit  in  puritatem  vitae  ac  sanctimoniam: 
populum  in  acquisitionem ,  ut  illi  sit  quasi  pe- 
culium  et  haereditas.  Sic  onim  simpliciter  accipio, 
quod  Dominus  nos  vocavit,  ut  tanquam  vere  suos 
et  sibi  addictos  possideat.  Quem  sensum  compro- 
bant  verba  Mosis:  si  custodieritis  pactum  meum, 
eritis  mihi  in  thesaurum  peculiarem  prae  cunctis 
populis.  In  sacerdotio  regali  elegans  est  verbo- 
rum  Mosis  inversio.  Is  enim  dicit  regnum  sacei> 
dotale:  quod  idem  valet.  Itaque  hoc  vult  Petrus, 
patres  vestros  Moses  vocabat  sacrum  regnum,  quia 
totus  populuB  quasi  regia  libertate  praeditus  erat, 
et  ex  eius  corpore  electi  erant  sacerdotes.  Proinde 
utraque  dignitas  simul  permista  erat.  Nunc  vos 
estis  sacerdotes  regii,  et  quidem  praestantiore  modo: 
quia  singuli  in  Christo  consecrati  estis,  ut  sitis  et 
regni  socii,  et  sacerdotii  participes.  Tametsi  ergo 
aliquid  vobiscum  simile  habuerint  patres,  illis  tamen 
longe  praestatis.  Caeterum  postquam  diruta  est  a 
Christo  maceria,  ex  quacunque  simus  gente,  hJB 
omnibuB  titulis  nos  Dominus  insignit,  dum  nos 
populo  suo   accenset.     Porro  in   his  omnibus  bene- 


241 


CAPDT  II. 


242 


ficiis  consideranda  est  antithesis  inter  nos  et  reli- 
quum  genus  humanum:  unde  melius  apparet  quam 
incomparabilis  sit  erga  nos  Dei  bonitas ,  qui  nos 
eanctificat,  quum  polluti  simus  natura:  elegit,  quum 
nihil  inveniat  in  nobis  nisi  foedum  et  reprobum: 
nos  ex  nihili  sordibus  peculium  euum  facit:  pro- 
fanis  sacerdotii  honorem  confert:  Satanae,  peccati, 
et  mortis  mancipia  in  regiam  libertatem  evehit. 

JJt  virtutes  enarretis.  Sedulo  finem  vocationis 
inculcat,  ut  eos  etimulet  ad  dandam  Deo  gloriam. 
Summa  autem  est,  Deum  immensis  beneficiis  nos 
dignatum  esse,  et  assidue  prosequi,  ut  per  nos 
illustretur  sua  gloria.  Nam  per  virtutes  sapien- 
tiam,  et  bonitatem,  et  potentiam,  et  iustitiam  intel- 
ligit,  et  quidquid  tale  est  in  quo  refulget  Dei  gloria. 
Porro  has  virtutes  non  lingua  modo  narrare  nos 
decet,  sed  tota  vita.  Haec  doctrina  quotidie  medi- 
tanda  est,  ac  singulis  momentis  debet  in  memoriam 
recurrere,  huc  tendere  omnia  Dei  beneficia  quibus 
nos  afficit,  ut  per  nos  eius  gloria  praedicetur.  No- 
tandum  etiam  quod  dicit,  vocatos  esse  ex  tenebris 
in  admirabile  Dei  iumen.  Nam  his  verbis  gratiae 
magnitudinem  amplificat.  Si  Dominus  in  itinere 
nobis  occurreret  lumen  quaerentibus,  hoc  mediocre 
esset  beneficium:  sed  hoc  multo  excellentius,  quod 
nos  ex  labyrintho  caecitatis  et  tenebrarum  abysso 
eruit.  Unde  discendum  est  qualis  sit  hominum 
Gonditio,  antequam  in  regnum  Dei  transferantur. 
Atque  hoc  eet  quod  ait  Isaias  (60,  2):  Tenebrae 
operient  terram,  et  caligo  populos:  super  te  autem 
videbitur  Dominus,  et  gloria  illius  in  te  refulgebit. 
Et  sane  fieri  aliter  nequit  quin  simus  in  profundis 
tenebris  demersi,  postquam  a  Deo  discessimus,  qui 
lux  nostra  est.     Qua  de  re  fusius  Ephes.  cap.  2. 

10.  Aliquando  non  populus.  Locum  Oseae  ad- 
ducit  in  confirmationem :  et  optime  instituto  suo 
accommodat.  Nam  postquam  Oseas  Dei  nomine 
repudium  ludaeis  indixit,  spem  iliis  facit  futurae 
reconciliationis.  Hoc  Petrus  suo  saeculo  implotum 
fuisse  admonet:  nam  huc  illuc  dispersi  erant  ludaei, 
quasi  laceri  corporis  membra:  imo  videbantur  re- 
secti  esse  ex  Dei  populo:  nullus  apud  eos  cultus 
restabat:  gentium  corruptelis  erant  impliciti.  Aliud 
ergo  dici  non  poterat,  quam  esse  a  Domino  repu- 
diatos.  Quum  autem  in  Christo  colliguntur,  vere 
ex  non  populo  fiunt  populus  Dei.  Pauius  ad  Rom. 
cap.  9,  26,  hoo  vaticinium  ad  gentes  quoque  trahit, 
nec  immerito:  ex  quo  enim  ruptum  est  foedus 
Domini,  quo  solo  ludaei  excellunt,  gentibus  sunt 
aequales.  Unde  sequitur,  communiter  ad  utrosque 
pertinere  quod  Deus  promittit,  ut  faciat  sibi  popu- 
lum  ex  non  populo. 

Non  consequuti  misericordiam.    Hoc  ideo  addi- 

tum   fuit  a   propheta,   quo   melius  exprimeret  gra- 

tuitum  esse  Dei  foedus,  quo  nos  in  populum  assumit: 

ac  si  dixisset,  non  aliam  esse  causam  cur  Dominus 

Calvini  opera.  Vol.  LV, 


nos  pro  Buis  reputet,  nisi  quia  nostri  misertus, 
gratis  nos  adoptat.  Sola  igitur  est  gratuita  Dei 
bonitas  quae  nos  facit  ex  non  populo,  Dei  populum, 
vel  alienatos  conciliat. 

11.  Amici,  adhortor  vos  tanquam  inquilinos  et 
peregrinos,  ut  abstineatis  a  carnalibus  desideriis,  quae 
militant  adversus  animam.  12.  Conversationem  vestram 
inter  gentes  bonam  habentes:  ut  in  quo  detrahunt  de 
vobis  tanquam  maleficis,  ex  bonis  operibus  aestimantes, 
glorificent  Deum  in  die  visitatisnis. 

11.  Tanquam  inquilinos.  Duae  sunt  huius  ex- 
hortationis  partes:  ut  animi  intus  pravis  et  vitiosis 
cupiditatibus  vacui  ac  puri  sint:  deinde  ut  honeste 
versentur  inter  homines:  ac  bonae  vitae  exemplo 
non  tantum  confirment  pios,  sed  infideles  quoque 
Deo  lucrifaciant.  Primum  autem  ut  a  cupiditatibus 
carnis  eos  revocet,  hoc  argumento  utitur,  quod  ad- 
venae  sint  et  peregrini.  Sic  autem  eos  appellat, 
non  quia  a  patria  exsularent,  ac  dissipati  essent  in 
diversis  regionibus:  sed  quia  filii  Dei  ubicunque 
terrarum  agant,  mundi  sunt  hospites.  Priore  quidem 
sensu,  initio  epistolae  eos  vocavit  inquilinos,  quem- 
admodum  ex  circumstantia  loci  apparet:  sed  quod 
hic  dicit,  iis  omnibus  commune  est.  Ideo  enim  nos 
carnis  desideria  implicitos  tenent,  quia  mente  in 
mundo  residemus,  nec  cogitamus  coelum  esse  pa- 
triam :  qui  autem  tanquam  peregrini  per  hanc  vitam 
transeunt,  carni  nunquam  erunt  addicti.  Carnis 
autem  desideria  intelligit,  non  tantum  crassos  et 
cum  pecudibus  communes  appetitus,  sicuti  sophistae 
exponunt:  sed  omnes  animae  nostrae  afifeotus,  ad 
quos  natura  ferimur  ac  ducimur.  Certum  enim 
est  cogitationem  omnem  carnis,  hoc  est  naturae 
non  correctae,  inimicitiam  esse  adversus  Deum, 
Roma.  8,  7. 

Quae  militant  adversus  animam.  Aliud  argu- 
mentum,  quod  non  possint  carnis  desideriis  morem 
genere,  nisi  in  suam  perniciem.  Neque  enim  oer- 
tamen  hic  notat  quale  describitur  a  Paulo,  septimo 
ad  Rom.  capite,  et  quinto  ad  Galatas,  ut  animam 
statuat  tanquam  antagonistam :  sed  hoc  dioit,  carnis 
afFectus,  utcunque  illis  anima  consentiat,  in  eius 
exitium  tendere.  Socordiam  enim  nostram  in  eo 
arguit,  quod  quum  anxie  intenti  simus  ad  cavendos 
hostes  a  quibus  timemus  corporis  perieulum:  ita 
sponte  admittimus  sonticos  animae  hostes,  ut  nos 
interimant:  imo  quasi  iugulum  illis  porrigimus. 

12.  Conversationem  vestrani.  Alterum  exhorta- 
tionis  membrum,  ut  se  honeste  geiant  apud  ho- 
mines.  Hoc  quidem  ordine  praecedit,  ut  animi 
cciram  Deo  purgati  sint:  sed  habenda  deinde  est 
hominum  ratio,  ne  scandalo  illis  simus.  Nominatim 
autem  dicit  inter  gentes  quae  detrahunt. 
Erant  enim   ubique  ludaei   non   tantum  exosi,  sed 

16 


243 


EPIST.  PETRI  I 


244 


fere  dcteetabilos.  Eo  itaquc  magis  atudondum  erat, 
ut  sancta  vitu  et  moribus  reote  oompositis,  odium 
ao  iDtaminm  DomiDis  sui  delerent.  Teoenda  enim 
ost  iila  Pauli  admouitio,  ne  detur  occasio  iis  qui 
eam  ctiptant  (2.  Cor.  11,  12).  Itaque  impiorum 
mulediceutiao  et  sinistri  sermoDes,  stimuli  nobis 
0866  debent  ad  rocte  vivendum.  Noque  ouim  eecuro 
uscitaudi  tompus  est,  dum  illi  ad  obsorvandum  quid- 
quid  delinquimus,  acriter  vigilant. 

Glorificeiit  Deutn,  Significat  non  esse  nostra 
causa  laborandum,  ut  bone  de  nobis  sentiant  ho- 
minos  ac  loquantur:  sed  quaerendam  esse  Dci 
gioriam:  quemadmodum  et  Christus  docet.  Modum 
autem  ostendit  Petrus :  nempe  quod  bouis  nostris 
operibus  adducti  iufideles,  se  quoquo  Dco  subiicient; 
atque  ita  in  suae  conversionis  ratione  dabunt  Deo 
gloriam.  Hoc  enim  significat  dios  visitationis. 
Scio  quosdam  ad  extremum  Christi  adventum  re- 
ferre:  sed  ego  aliter  accipio:  quod  scilicet  Deus 
Bancta  et  honesta  suorum  vita,  tanquam  praepara- 
tione  utetur,  ut  in  viam  errantes  reducat.  Hoc 
enim  conversionis  nostrao  initium  est,  quum  Deus 
paterno  oculo  respicere  nos  dignatur:  si  autem  ad- 
versa  est  eius  a  nobis  facies,  periimus.  Quare  dies 
visitationis  merito   dicitur,   dum  nos  ad  se  revocat. 

13.  Subditi  ergo  estote  omni  humanae  ordinationi 
propter  Dominuni:  sive  regi,  tanquam  supereminenti : 
14.  sive  praesidibus,  ianquam  iis  qui  per  ipsum 
mittuntur,  in  vindictam  quidem  maleficorum,  laudem 
vero  bene  agentium.  15.  Sic  enim  est  voluntas  Dei, 
ut  benefaciendo  obstruatis  ignorantiam  stultorum  ho- 
minum.  16.  Vt  liberi,  et  non  quasi  praetextum  ha- 
bentes  malitiae  libertatem:  sed  tanquam  servi  Dei. 

13.  Subditi  ergo  estote,  etc.  Nunc  ad  particu- 
lares  exhortationes  descendit.  Et  quoniam  obedientia 
erga  magistratus,  pars  est  honestae  conversationis, 
ideo  ex  hac  colligit,  subditi  ergo  estoto.  Nam  im- 
perii  iugum  detrectando,  non  parvam  obloquendi 
occasionem  gentibus  dedissent.  Et  sane  hoc  potissi- 
mum  Domine  odiosi  et  infames  erant  ludaei,  quod 
propter  suam  pervicaciam,  indomiti  habebantur.  Et 
quoniam  motus,  quos  in  provinciis  excitabant,  magna- 
rum  calamitatum  causae  erant:  ut  quisque  quieto 
ac  pacato  erat  ingenio,  ita  ab  illis  tanquam  a  peste 
aliqua  abhorrebat.  Haec  etiam  causa  Petrum  im- 
pulit  ut  de  subiectione  tam  sedulo  praeciperet.  Adde 
quod  evangelium  multi  putabant  tale  esse  prae- 
conium  libertatis,  ut  se  quisque  a  servitute  eximere 
posset.  Indignum  esso  videbatur,  servire  Dei  filios, 
et  mundi  haeredes  ne  corporis  quidem  sui  liberam 
habere  potestatem.  Accedebat  tunc  alia  tentatio, 
quod  magistratus  omnes  Christi  erant  adversarii, 
suoquo  imperio  abutebantur:  ita  nulla  in  illis  re- 
lucebat   imago   Dei ,    quae    praecipuam    reverentiam 


conoiliat.  Tonomus  nunc  Potri  consilium:  nempe 
quod  nocessariis  do  causis  ludaeos  hortatus  fuerit 
ad  colendum  politiae  urdinem. 

Omni  humanae  ordinationi.  Alii  verterunt  crea- 
turam:  sed  in  loquutione  nimis  obscura  ot  ambigua 
multu  so  torqucnt  ut  sensum  aliquem  eliciant.  Ego 
autem  non  dubito  quin  Petrus  distinctam  ratiouem 
uotaro  voluerit,  qua  Dous  gubernat  humanum  genus. 
Graecis  enim  verbum  XTtl^etv  (unde  nomen  xxfoewt 
deducitur)  fabricare  ac  aedificium  struere  significat. 
Couveuit  ergo  nomou  ordinationis,  quo  admonet 
Petrus,  Doum  mundi  opificom  non  reliquisse  hu- 
manum  genus  coufusum,  ut  belluino  more  vivat: 
sed  velut  in  aodificio  rite  disposito  singulas  partes 
suo  loco  esse  distributas.  Et  humana  dicitur 
ordinatio,  non  quod  humanitus  inventa  fuerit: 
sed  quod  propria  hominum  est  digesta  et  ordinata 
vivendi  ratio. 

Sive  regi.  Caesarem  ita  appellat,  meo  iudicio, 
cuius  imperium  regiones  illas  continebat,  quarum 
mentionem  fecit  initio  opistolae.  Tametsi  enim 
nomen  hoc  odiosissimum  erat  Romanis:  apud  Grae- 
cos  tamen  in  usu  erat.  Vocabant  quidem  saepe 
auxoxpiiTopa,  sed  interdum  etiam  paoiXeu;  illis  dice- 
batur.  Quod  autem  rationem  subiicit,  ideo  paren- 
dum  illi  esse  quia  excellit  vel  eminet,  non  est 
comparatio  Caesaris  cum  aliis  magistratibus.  Tene- 
bat  quidem  illo  summum  imperium:  sed  ista  emi- 
nentia,  quam  Petrus  commendat,  omuibus  communis 
est  qui  publicam  potestatem  exorcent.  Itaqua  Paulus 
13.  ad  Romanos  oapite  ad  omnes  magistratus  ex- 
tendit.  Sensus  autem  est,  deberi  omnibus  qui  prae- 
sunt  obedientiam,  quia  non  fortuito  evecti  sunt  ad 
honorem,  sed  Dei  providentia.  Solent  enim  plerique 
nimium  scrupulose  inquirere  quo  quisque  iure  adep- 
tus  sit  imperium :  atqui  hoc  solo  contentos  esse 
decet,  quod  videmus  eos  praesidere.  Ideo  Paulua 
ansam  supervacuis  obiectionibus  praecidit,  dum  pro- 
nuntiat,  non  esse  potestatem  nisi  a  Deo.  Et  hac 
ratione  scriptura  toties  commemorat,  Deum  esse 
qui  reges  accingit  balteo,  qui  erigit  ipsos  in  sub- 
lime,  qui  regna  transfert  quocunque  voluerit.  Prae- 
sertim  quum  de  imperatore  romano  ageret  Petrus, 
hanc  admonitionem  addi  necesse  fuit.  Certum  enim 
est  Romanos  malis  artibus  potius  quam  legitima 
causa  penetrasse  in  Asiam,  et  sibi  regioues  illas 
subegisse.  Deinde  Caesares,  qui  tuno  rerum  potie- 
bantur,  monarchiam  vi  tyrannica  ad  se  rapuerant. 
Petrus  itaque  haec  omnia  in  discoptationom  vocari 
prohibet:  quoniam  subditi  absque  controversia  ob- 
edire  praefectis  suis  debeant,  quia  non  eminent,  nisi 
Dei  manu  in  sublime  evecti. 

14.  Sive  praesidibus.  Quoslibet  magistratus  de- 
signat,  ac  si  diceret  nullam  esse  speciem  praefecturae 
cui  non  subiicere  se  debeant.  Hoc  confirmat,  quia 
Dei  sint  ministri.     Nam   qui  pronomen   eum,   ad 


245 


CAPUT  II. 


246 


regem  referunt,  multum  falluntur.  Est  igitur  haec 
communis  ratio  ad  commendandam  omnium  ma- 
gistratuum  autoritatem,  quod  mandato  Dei  praesunt 
et  ab  eo  mittuntur:  unde  sequitur  (quomadmodum 
et  Paulus  docet)  Deo  resistere  qui  potestati  ab  eo 
ordinatae  non  ee  obedienter  submittunt. 

In  vindictam.  Secunda  ratio  est  cur  politicum 
ordinem  reverenter  amplecti  et  colere  deceat:  quia 
in  commune  bonum  humani  generis  constitutus  eat 
a  Domino.  Nimium  enim  feri  et  belluini  sumus, 
niei  nobis  cordi  sit  pubhca  utiiitas.  Hoc  itaque  in 
summa  vult  Petrus,  quum  Deus  mundum  conservet 
magistratuum  ministerio,  quicunque  eorum  imperium 
detrectant,  eos  esse  humani  generis  hostes.  Sumit 
autem  duo  illa  membra,  quibus  reipublicae  statum 
contineri  tradit  Plato,  bonorum  honorem  scilicet, 
et  malorum  poenam.  Nam  antiquitus  non  modo 
constitutae  erant  poenae  improbis,  sed  bonis  etiam 
praemia.  Caeterum  quamvis  saepe  contingat  non 
recte  distribui  honores,  nec  rependi  bene  meritis 
praemia:  hic  tamen  non  poenitendus  est  honor, 
quod  boni  saltem  sub  fide  et  tutela  magistratuum 
vivunt,  quod  non  expositi  sunt  improborum  violentiae 
et  iniuriis,  quod  inter  leges  et  iudicia  multo  quietius 
vivunt,  suamque  existimationem  retinent  meUus, 
quam  si  singuli  nuilo  fraeno  cohibiti  ad  suum  ar- 
bitrium  viverent.  In  summa,  haec  singularis  est 
Dei  benedictio,  quod  improbis  non  licet  quidquid 
libet.  Obiici  tamen  hic  posset,  reges  et  alios  ma- 
gistratus  saepe  sua  potentia  abuti,  et  tyrannica 
Baevitia  grassari  magis  quam  legitimum  imperium 
exercere.  Tales  fere  erant  magistratus,  quum  scripta 
fuit  haec  epistola.  Respondeo,  tyrannos  et  similes 
non  facere  suo  abusu  quin  maneat  semper  firma 
Dei  ordinatio:  quemadmodum  non  evertitur  per- 
petua  coniugii  institutio,  si  uxor  vel  maritus  aliter 
se  gerat  quam  decet.  Ergo  utcunque  aberrent  ho- 
mines,  non  tamen  suo  loco  movetur  fixus  a  Deo 
scopus.  Si  quis  iterum  excipiat,  non  obediendum 
esse  principibus  qui  sacrum  Dei  ordinem,  quantum 
in  se  est,  pervertunt,  adeoque  immanes  sunt  belluae, 
quum  magistratus  imaginem  Dei  referre  debeant. 
Respondeo,  tanti  debere  fieri  a  nobis  ordinem  a 
Deo  positum,  ut  tyrannis  etiam,  qui  imperium  ob- 
tinent,  honor  habeatur.  Quamquam  alia  est  clarior 
solutio,  nullam  unquam  fuisse  vel  posse  cogitari 
adeo  saevam  et  effraenem  tyrannidem,  in  qua  non 
appareat  aliqua  aequitatis  species.  Deus  enim  nun- 
quam  hominum  improbitate  ordinem  istum  sic  ex- 
tingui  patitur,  quin  lineamenta  quaedam  semper 
appareant :  deinde  genus  regiminis  quamvis  deforme 
et    corruptum,    melius   tamen  sit  et    utilius   quam 

15.  Sic  enim  est  voluntas.  Redit  ad  superiorem 
illam  doctrinam,  ne  detur  incredulis  maledicendi 
occasio :  tametsi  minus  exprimit  quam  prius  dixerat. 


Tantum  enim  dicit  oe  obstruendum  esse  stultis. 
Summa  est,  sic  vivendum  esae,  ut  increduli  qui 
obloqui  nobis  volunt,  obmutesoorc  cogantur.  Lo- 
quutio  quam  usurpat,  obstruere  ignorantiam, 
quamvis  propter  novitatem  dura  sit,  sensum  tamen 
non  obecurat.  Praeterquam  enim  quod  incredulos 
appellat  stultos,  notare  vult  quam  habeant  cau- 
eam  maledicendi:  nempe  quia  Deum  ignorant.  Cae- 
terum  quod  mente  et  ratione  incredulos  privat,  inde 
colligimus,  rectam  intelligentiam  non  esse  nisi  in 
Dei  notitia.  Ergo  quantumvis  sibi  in  suo  acumine 
placeant  increduli,  et  ahis  etiam  prudentes  videantur: 
spiritus  tamen  Dei,  stultitiae  ipeos  damnat:  ut  die- 
camus  non  alibi  quam  in  Deo  sapere,  eicuti  extra 
ipsum  nihil  est  solidi.  Modum  autem  praescribit 
cohibendae  infidelium  maledicentiae:  nempe  bene- 
faciendo.  Quo  verbo  complectitur  omnia  humani- 
tatis  officia,  quibus  defungi  noe  oportet  erga  proxi- 
mos.  In  his  continetur  obedientia  erga  magistratue, 
sine  qua  unitas  inter  homines  coli  non  potest.  Si 
quie  obiiciat,  nunquam  adeo  studiosos  fore  bene- 
faciendi  fideles  quin  male  audiant  ab  incredulis: 
prompta  est  responsio,  apostolum  hic  eoe  minime 
eximere  a  calumniis  et  probris:  sed  intelligit  non 
habituros  incredulos  obloquendi  materiam,  utcunque 
maxime  cupiant.  Porro  ne  quis  exciperet,  incre- 
dulos  nequaquam  dignos  eese  ad  quorum  nutum 
vitam  componant  filii  Dei:  Petrus  nominatim  ad- 
monet,  obetringi  nos  Dei  mandato,  ad  os  illis  ob- 
etruendum. 

16.  Ut  liberi.  Est  prolepsis  qua  occupat  quae 
a  nonnuUis  de  libertate  fihorum  Dei  obtendi  sole- 
bant.  Nam  ut  ingeniosi  natura  sunt  homines  in 
suis  commodis  captandis:  multi,  evangelii  initio 
hberos  ee  putabant,  ut  sibi  tantum  viverent.  Hoc 
ergo  dehrium  corrigit  Petrus,  breviter  oetendena 
quantum  ab  efi^raeni  licentia  differat  Chrietianorum 
hbertae.  Ac  primo  velum  aut  praetextum  mahtiae 
esse  negat:  quo  eignificat,  non  ideo  esse  datam  ut 
proximoe  laedamus,  aut  quidquam  illis  afferamus 
incommodi.  Haec  igitur  vera  est  libertas,  quae 
nemini  damnosa  est  vel  noxia.  Ut  hoc  confirmet, 
eos  pronuntiat  liberos  qui  Deo  serviunt.  Unde 
colligere  promptum  est,  hunc  esse  fineiii  nostrae 
libertatis,  ut  promptiores  et  magis  expediti  simus 
ad  obsequium  Dei.  Neque  enim  aliud  est  quam 
manumissio  a  peccato:  atqui  peccato  dominium  tol- 
litur,  ut  se  in  subiectionem  iuetitiae  domines  addi- 
cant.  In  summa,  est  libera  servitus,  et  serva  li- 
bertas.  Nam  eicuti  servos  Dei  esse  nos  oportet, 
ut  hoc  bono  fruamur:  ita  moderatio  requiritur  in 
ipsius  usu.  Hoc  modo  liberae  quidem  sunt  con- 
ecJentiae,  sed  hoc  non  obetat  quin  Deo  serviamus, 
qui  etiam  bominibus  nos  eubiicit. 


16» 


247 


EPIST.  PETRI  I 


248 


17.  Omnes  hmorate,  fratemitatem  diligite,  Deum 
timete,  regem  honorate. 

Est  brovis  conoluBio  BuperioruDQ,  si^niticat  eDim, 
neo  Doum  timeri,  neo  buuiu  ius  reddi  hominibus, 
nisi  ordo  politicus  iiiter  dos  vigeat,  et  ius  imperii 
sui  magistratus  toDeaut.  Quod  bonorem  onmibus 
biiberi  iubet,  siu  iDterprotor,  duIIos  esse  nogligendos. 
Est  enim  generalc  praeoeptum  quod  ad  fovondam 
bominum  societatem  speotat.  Honoris  nomon  He- 
braeis  late  patot.  Soimus  autem  apo^tolos,  lioet 
graece  scribercnt,  eius  linguae  pbrasim  soquutos 
esse.  Quare  mihi  non  aliud  sonat  haec  loquutio, 
quam  ut  omnium  ratio  habeatur:  quaDdoquidem 
paoem  cum  omnibus  et  amicitiam,  quantum  iu  nobis 
est,  colero  debomus:  concordiae  yero  nihil  magis 
adversum  quam  contemptus.  Quod  subiicit  de  fra- 
truiu  amore,  speciale  est,  prioris  respectu.  Loquitur 
enim,  de  singulari  amore,  quo  domesticos  fidoi  pro- 
eequi  iubeuiur:  quia  magis  arcta  necessitudiDe  oum 
illis  sumus  coDiuncti.  Hos  itaque  gradus  Petrus 
noluit  omittere:  sed  tamen  admonet,  utcunque  prae- 
ferendi  sint  fratres,  hoo  tamen  dod  obstare  quio 
caritas  nostra  ad  totum  humaDum  geous  se  extoD- 
dat.  NomoD  fraternitatis  colleotive  accipio  pro 
ipsis  fratribus. 

Deim  timete.  lam  dixi  has  omnes  soDtentias 
ad  praescDtem  causam  accommodari  a  Petro.  Si- 
goificat  oDim,  hoDorem,  qui  regibus  defertur,  ex 
timore  Dei  et  hominum  caritate  oriri,  atque  ideo 
esse  oum  ipsis  coniunctum :  ao  si  dixisset ,  Quis- 
quis  Deum  timet,  fratres  suos  amat,  et  totum  hu- 
manum  genus  quo  deoet  aifeotu  complectitur,  is 
regibus  quoque  honorem  habebit.  Atque  interim 
Caesarem  nominat,  quia  haec  imperii  species  prae 
aliis  erat  odiosa,  et  sub  ea  reliquae  coDtiDebantur. 

18.  Famuli  subiecti  sint  cum  omni  timore  domi- 
nis  suis:  non  solum  nobis  et  humanis,  sed  etiam  pra- 
vis.  19.  Haec  enim  est  gratia,  si  propter  conscien- 
tiam  Dei  quispiam  molestias  ferat,  patiens  iniusie. 
20.  Qualis  enim  gloria,  si  quum  peccantes  alapis 
caedimini,  suffertis?  Sed  si  bene  facientes  et  malis 
affecti  sujfertis,  haec  gratia  apud  Deum. 

18.  Famuli  subiecti.  Tametsi  haeo  est  parti- 
cularis  admonitio,  cohaeret  tamen  cum  proxima, 
sicuti  aliae  quae  sequentur.  Nam  quod  servi  iu- 
bentur  parere  dominis,  uxoros  item  maritis,  partes 
sunt  subiectionis  politicae.  Primum  servos  vult 
esse  oum  omui  timore:  quo  Domine  sigDificat 
purum  et  voluDtarium  revereDtiae  afl^ectum :  quia 
id  se  ex  offioio  debere  agnoscant.  Ergo  timorem 
tam  simultationi  quam  violentiae  coactioni  opponit. 
Nam  Scp^aAnoSouXefa  (ut  Paulus  vocat  Colos.  3,  12) 
timori   contraria    est.     Deinde   si   adversus    necessi- 


tatem  fromant  servi,  parati  iugum  oxcutero  si  li- 
ceret,  proprie  timore  dod  diouutur.  In  summa,  hio 
timor  ex  offioii  cogoitioDo  nascitur.  Tametsi  autem 
Dulla  exceptio  additur  hoo  loco,  tamen  ox  aliis  locis 
subaudioDda  ost.  Neque  onim  oo  usque  se  oxtondit 
quao  hominibus  dobetur  subieotio,  ut  Dei  imperium 
minuat.  Ergo  subiocti  sint  domino  famuli,  sed  ia 
Deo,  ot  usque  ad  aras,  ut  loquuutur.  Caetorum 
quoniam  dod  hio  habetur  5oOXoi  sed  oExdxai,  possu- 
mus  iDtelligere  libertos  una  oum  servis:  quamquam 
in  ea  re  parum  est  momenti. 

Non  solum  bonis.  Tamotsi  eatonus  parere  de- 
bent  servi  dominis,  ne  quid  praeter  conscieDtiam : 
si  tamoD  iniuste  tractaotur,  quantum  ad  ipsos  spec- 
tat,  Don  debent  recusare  imperium.  Qualescunque 
itaque  sint  domini,  nulla  est  servis  excusatio  quin 
fideliter  illis  obsequia  sua  praestent.  Nam  suporior 
si  potestate  sua  abutitur,  ratioDom  quidem  olim 
reddet  Deo,  dod  tamoa  in  praesoDtia  ius  suum 
amittit.  Haec  euim  conditio  sorvis  imposita  est, 
ut  dominis  serviant,  licet  indignia.  Pravos  aequis 
opponit  vel  humanis:  atque  hoc  verbo  saevos  et 
iniractabiles  designat,  vel  qui  nihil  humaDitatis  et 
clemoDtiae  habent.  Mirum  quid  interpretem  move- 
rit,  ut  pro  graeco  nomine  alterum  graecum  red- 
deret:  vertit  onim  dyscolos.  Tacerem  de  turpi 
Sorbonicorum  inscitia,  qui  dyscolos  vulgo  intelli- 
gunt  dissolutos  vel  irregulares:  nisi  ex  tam  absurda 
interpretatione  fidei  articulum  struere  nobis  vellent: 
quod  papae  et  cornutis  eius  bestiis  obedieudum  sit, 
quautumvis  gravem  et  miuime  ferendam  tyrannidem 
exeroeant.  Hio  ergo  locus  ostendit  quam  secure 
verbo  Dei  illuseriut. 

19.  Haec  enim  est  gratia.  Idem  valet  Domen 
gratiae  quod  laudis.  latelligit  enim  aullam  gratiam 
vel  laudem  oonciliari  aobis  coram  Deo,  si  poeaam 
sustinemus  quam  oostris  deliotis  simus  promeriti: 
sed  qui  patienter  ferunt  iniurias,  eos  laude  dignos 
esse,  et  opus  facere  Deo  acceptum.  Quod  gratum 
hoc  fore  Deo  testatur,  si  quis  propter  Dei  conscion- 
tiam  retineatur  ia  officio,  etiamsi  ioiuste  et  iadigne 
cum  eo  agant  homines:  valde  necessarium  fuit  illo 
tempore.  Erat  eaim  perquam  dura  servorum  coo- 
ditio :  coatumeliose  habebaatur  aon  seous  ao  pecu- 
des:  talis  indigaitas  ad  desperatiooem  eos  adigere 
poterat:  hoc  itaque  unum  reliquum  fuit,  ut  in  Deum 
reepicerent.  Hoc  enim  valet  consoieotia  Dei, 
dum  quis  ooo  homiaum,  sed  Dei  respectu,  officio 
suo  fungitur.  Nam  si  uxor  morigera  sit  et  marito 
obsequene,  ut  se  illi  oommendet,  habet  io  muado 
mercedem  suam;  quemadmodum  Christus  de  am- 
bitiosis  loquitur,  qui  hominum  favorem  spectant 
(Matth.  6,  16).  Idem  de  reliquis  seatieodum.  Si 
tilius  ut  patrem  habeat  benevolum  ao  sibi  faventem, 
illi  obsequitur,  mercedem  habebit  a  patre,  non  a 
Deo.    Deoique  haec  generalis  est  seateatia,  probari 


f 


249 


CAPUT  II. 


250 


Deo  nostra  officia,  si  hunc  finem  habemus  propo- 
eitum,  ut  illi  serviamus:  non  autem  movemur  solo 
hominum  respectu.  Porro  qui  sibi  negotium  esse 
cum  Deo  reputat,  necesse  est  ut  studeat  malum 
bono  vincere.  Neque  enim  tantum  exigit  a  nobis 
Deus  ut  tales  erga  unumquemque  simus,  qualem  se 
ille  vicissim  erga  nos  praobuerit:  eed  etiam  bene- 
faciamus  indignis,  et  qui  nos  persequuntur.  Hoc 
tamen  difficultate  non  caret,  quod  negat  ullam 
patientiae  laudem  fore,  si  quis  iuste  plectitur.  Nam 
certe  quamvis  Dominus  peccata  nostra  puniat:  pa- 
tientia  tamen  nostra  sacrificium  illi  est  boni  odoris, 
si  poenas  aequo  unimo  ferimus.  Respondeo,  Petrum 
hic  non  simpliciter,  sed  comparative  loqui:  quoniam 
haec  tenuis  et  obscura  laus  sit,  iustam  poenam 
aequo  animo  ferre,  praeut  est  hominis  innoxii,  qui 
non  recusat  ferre  hominum  iniurias,  tantum  quia 
Deum  timet.  Quamquam  videtur  finem  quoque 
tacite  notare:  quod  hominum  metu  cogantur,  qui 
delictorum  suorum  poenas  luunt.  Sed  illa  quam 
adduxi  solutio  sufficit. 

21.  In  hoc  enim  vocati  estis,  quoniam  Christus 
quoque  passus  est  pro  vobis,  relinquens  vohis  exem- 
plum,  ut  sequeremini  vestigia  eius.  22.  Qui  quum 
peccatum  non  fecissei,  tiec  inventus  esset  dolus  in  ore 
eius:  23.  quum  probro  afficeretur,  non  regerebat 
prohra:  quum  pateretur,  non  comminabatur :  causam 
vero  commendabat  ei  qui  iuste  iudicat. 

21.  In  hoc  vocati.  Tametsi  de  servis  erat 
sermo,  non  tamen  adeo  restringi  debet  haeo  sen- 
tentia.  Nam  communiter  pios  omnes  admonet 
apostolus,  qualis  sit  Christianismi  conditio;  ac  si 
diceret,  nos  ea  lege  a  Domino  vocatos,  ut  patienter 
feramus  iniurias:  quemadmodum  alibi  dicit,  nos  ad 
hoc  ordinatos  esse.  Porro  ne  id  nobia  sit  molestum, 
exemplo  Christi  noa  consolatar.  Nihil  magis  indi- 
gnum  videtur  ideo  minus  tolerabile,  quam  pati 
praeter  meritum.  Sed  quum  in  filium  Dei  con- 
vertimus  oculos,  mitigatur  illa  acerbitas.  Quis 
enim  ipsum  praeeuntem  sequi  renuat?  Notanda 
autem  est  particula  relinquens  vobis  exem- 
plum.  Nam  quum  de  imitatione  agitur,  discernere 
opus  est  quid  nobis  in  exemplum  Christus  propo- 
suerit.  Ambulavit  siccis  pedibus  super  mare,  mun- 
davit  leprosos,  mortuos  suscitavit,  caecis  restituit 
visum:  si  eadem  nos  tentemus,  praepostera  erit 
aemulatio.  Neque  enim  quum  signa  potentiae  suae 
edidit,  nobis  proponere  voluit  quod  imitaremur. 
Hinc  factum  est  ut  ieiunium  quadraginta  dierum 
temere  in  exemplum  traherent.  Atqui  longe  alius 
erat  finis.  Quare  iudicium  adhibendum  est:  sicuti 
etiam  alicubi  monet  Augustinus,  dum  locum  illum 
exponit:  Discite  a  me  quod  mitis  sum  et  humiiis 
corde.     Atque   id    ex   Petri   verbis   coUigi   potest: 


disoretione  enim  opus  esse  notat,  quum  nominatim 
dicit,  Christi  patientiam  nobis  in  exemplum  statui 
quod  sequamur.  Hoc  argumentum  fusius  tractat 
Paulus,  ad  Romanos  cap.  8,  29,  quum  omnes  Dei 
filios  praeordinatos  esse  docet  ut  conformes  fiant 
Christi  imagini,  quo  sit  ipee  primogonitus  inter 
multos  fratres.  Ergo  ut  cum  eo  vivamus,  prius 
nos  commori  oportet. 

22.  Qui  quum  peccatum  non  fecissef.  Hoc  ad 
praesentem  causam  pertinet.  Nam  si  quis  innocen- 
tiam  suam  iactet,  Christus  certe  malefactorum  poe- 
nam  non  sustinuit.  Quamquam  simul  ostendit 
quantum  a  Christo  distemus,  quum  dicit,  ne  dolum 
quidem  inventum  inoreeius.  Nam  qui  lin- 
gua  non  delinquit,  hic  perfectus  est,  ut  inquit  laco- 
bus  (3,  2).  Summam  ergo  innocentiae  perfectionem 
in  Christo  fuisse  notat,  quam  nemo  nostrum  arro- 
gare  sibi  ausit.  Hinc  melius  apparet  quam  iniuste 
passus  sit  prae  aliis  omnibus.  Proinde  non  est  cur 
recuset  quisquam  nostrum  exemplo  eius  pati :  quan- 
doquidem  nemo  adeo  sibi  bene  conscius  est,  quin 
vitio  aliquo  laboret. 

23.  Quum  probro  afficeretur.  Hic  designat  Pe- 
trus  quid  nos  in  Christo  deceat  imitari:  nempe  ut 
placide  feramus  iniurias,  nec  de  illis  vindicandis 
cogitemus.  Ita  enim  fert  ingenium  nostrum,  ut  ac- 
cepta  iniuria,  protinus  animi  ebulliant  ad  cupiditatem 
vindictae:  at  Christus  ab  omni  talioue  abstinuit. 
Fraenandi  igitur  sunt  animi,  ne  malum  pro  malo 
rependere  appetant. 

Causam  vero  commendabat.  Nomen  causae  non 
exponitur,  sed  facile  subintelligi  potest.  Addit  autem 
hoc  Petrus  ad  piorum  consolationem,  quod,  si  pa- 
tienter  ferant  impiorum  probra  et  violentiam,  Deum 
habituri  sint  vindicem.  Esset  enim  istud  valde 
durum,  subiici  nos  improborum  libidini,  et  Deo 
curae  non  esse  nostras  miserias.  Ideo  insigni  hoc 
epitheto  Deum  ornat  Petrus,  quod  iuste  iudicet:  ac 
si  diceret:  Nostrum  est  aequo  animo  mala  tolerare: 
Deus  interea  partes  suas  non  negliget,  quin  se  ius- 
tum  iudicem  ostendat.  Ergo  utcunque  ad  tempus 
lasciviant  improbi,  non  tamen  impune  illis  cedet, 
quod  nunc  Dei  filiis  molesti  sint.  Nec  est  quod 
sibi  pii  metuant,  quasi  destituti  essent  omni  prae- 
sidio.  Nam  quum  Dei  officium  sit  tueri  eos,  et  ip- 
sorum  causam  suscipere,  in  patientia  sua  posside- 
bunt  animas  suas.  Porro  sicuti  non  parum  conso- 
lationis  afiert  haec  doctrina:  ita  ad  placaudos  et 
domaados  carnis  impetus  plurimum  valet.  Nemo 
enim  in  fidem  ac  patrocinium  Dei  recumbere  potest, 
nisi  qui  mansueto  animo  exspectat  eius  iudicium. 
Nam  qui  ad  vindictam  prosilit,  occupat  ipse  Dei 
vice^,  nec  patitur  Deum  quod  sui  officii  eet,  agere. 
Quo  respicit  etiam  illud  Pauli:  Date  locum  irae 
(Rom.  12,  9).  Signifioat  enim  quasi  viam  praecludi 
Deo  ne  ipse  iudicet,  quum  ipsi  antevertimus.     Ita- 


261 


EPIST.  PETRI  I 


252 


que  dictum  illud  oonfirmat  Mosis  tostimonio  (Deut. 
32,  35):  Mihi  viudiotam.  Denique  hoo  vult  PotruB, 
noe  Ohrieti  exomplo  modoratos  fore  ad  tolorandas 
iniurias,  si  tribuamus  Deo  suum  honorom:  nompe 
si  illum  statuentoB  esso  iustum  iudioom,  ius  nostrum 
ac  causam  illi  pormittanius.  Quaoritur  tamon  quo- 
modo  oausam  suam  patri  Cbristus  commendavorit. 
Nam  si  vindictam  ab  eo  postulabat,  hoo  ipse  nobis 
licere  negat.  lubot  enim  benofacero  iis  qui  nos 
laedunt,  precari  pro  iis  qui  malodicunt.  Respondeo, 
satis  ex  evangelica  historia  constare,  Christum  ita 
so  retulisso  ad  iudicium  Dei,  ut  tamon  de  hostibus 
suis  vindictam  non  posceret:  quin  potius  depreca- 
torem  so  pro  illis  constituit:  Pater,  inquit,  ignosce. 
Et  certe  multum  abest  quin  carnis  nostrao  atiectus 
cum  iudicio  Doi  consentiant.  Ergo  ut  caueam  quis 
suam  iusto  iudicanti  permittat,  necesso  est  ut  prius 
fraenum  sibi  imposuerit,  ne  quid  alienum  a  iusto 
Dei  iudioio  exposoat.  Nam  qui  sibi  ad  espetendam 
vindictam  indulgent,  non  iudicis  officium  Deo  con- 
cedunt,  eed  quodammodo  facore  volunt  suum  carni- 
ficem.  Qui  ergo  sic  animo  compositus  est,  ut 
cupiat  amicoa  sibi  fieri  qui  nunc  adversarii  eunt, 
reducere  oos  in  viam  conotur:  is  causam  suam  rite 
Deo  tradet,  eic  precando,  tu  Domine  animura  meum 
nosti,  ut  salvos  optem  qui  me  perditum  volunt. 
8i  conversi  fuerint,  illis  gratulabor :  quod  si  obstinati 
in  malitia  perstiterint,  quia  scio  te  excubare  pro 
salute  mea,  causam  tibi  meam  relinquo.  Hanc 
modestiam  tenuit  Christua:  ergo  haeo  nobis  quoque 
regula  servauda  est. 

24  Qui  peccata  nostra  ipse  pertulit  in  corpore 
suo  super  lignum,  ut  peccatis  mortui  iustitiae  viva- 
mus:  cuius  livore  samti  estis.  25.  Eratis  enim  tan- 
quam  oves  ertantes:  sed  conversi  estis  nunc  ad 
pastorem  et  episcopum  animarum  vestrarum. 

Si  in  morte  Christi  nihil  commendaseet  praeter 
exemplum,  hoc  nimis  frigidum  fuisset:  ideo  fructum 
eius  longe  excellentiorem  praedicat.  Tria  igitur 
consideranda  sunt  in  hoc  contextu.  Primum  est, 
quod  nobis  patientiae  exemplum  Christus  morte 
sua  prodidit.  Alterum,  quod  a  morte  redemptos 
restituit  in  vitam:  unde  sequitur,  nos  ita  illi  ob- 
etrietoa  esse,  ut  eius  exemplum  libenter  sequi  de- 
beamus.  Tertio  finem  mortis  magis  generalem 
commemorat,  ut  peccatis  mortui,  iustitiae  vivamus. 
Haec  autem  omnia  proximam  exhortationem  con- 
firmant. 

24.  Peccata  nostra  pertulit.  Haec  loquutio  ad 
vim  mortis  Christi  exprimendam  apta  est.  Sicuti 
enim  sub  lege,  peccator  ut  reatu  solveretur,  victi- 
mam  substituebat  suo  loco:  ita  Christus  maledic- 
tionem  peccatis  nostris  debitam  in  se  suscepit,  ut 
ea  coram  Deo  expiaret.     Et  diserte   addit,   super 


lignum:  quia  non  potuit  talo  piaculum  implori 
nisi  in  cruce.  Ergo  optimo  oxprossit  Petrue,  mor- 
tem  Christi  fuiseo  sacrificium  oxpiandis  peccatis 
nostris:  quouiam  cruci  afHxue,  et  so  hostiam  pro 
uobis  otTorons,  reatum  nostrum  et  poonam  in  se 
suscoporit.  lesaias  (53,  5),  ex  quo  summam  eius 
doctrmae  sumpsit  Petrus,  pluribus  utitur  loquendi 
formie:  quod  porcussus  fuerit  manu  Dei  propter 
scelora  nostra,  vulueratus  fuerit  propter  iniquitates 
nostras:  quod  affiictus  ot  contritus  nostra  causa 
fuorit:  quod  castigatio  pacis  nostrae  illi  fuorit  im- 
posita.  Sed  Potrus  idem  exprimere  voluit  hoc 
verbo:  nempo,  hac  lege  nos  fuisse  reconoiiiatos 
Deo,  quia  apud  eius  tribunal  Christus  se  vadem 
ac  reum  pro  nobis  constituit,  ut  poenam  solveret 
cui  obstricti  eramus.  Hoc  benefioium  sophistae  in 
suis  scholis,  quantum  possunt,  obscurant:  nam 
mortis  Christi  sacrificio  nos  tantum  a  culpa  post 
baptismum  liberari  garriunt,  poenam  vero  satis- 
factionibus  redimi.  Sed  Petrus,  quum  dicit  ipsum 
tulisse  peccata  nostra,  non  modo  culpam  illi  impu- 
tatam  fuisse  intelligit,  sed  poena  quoque  defunctum, 
ut  vere  hoc  modo  esset  expiatrix  victima:  secundum 
illud  prophetae:  Castigatio  pacis  nostrae  super  eum. 
Si  excipiant,  hoc  duntaxat  ante  baptismum  valere: 
circumstantia  ioci  eos  refellit,  quia  sermo  ad  fideles 
dirigitur.  Caeterum  hoc  membrum,  et  quod  proxime 
sequitur,  livore  eius  sanati  estis,  praesenti 
quoque  instituto  accommodari  potest:  quod  scilicet 
humeros  nostros  ferendis  aliorum  peccatis  supponere 
nos  deceat,  non  ad  peragendam  eorum  expiationem, 
sed  tantum  ut  onus  nobis  impositum  feramus. 

Peccatis  mortui.  Alterum  finem  prius  notaverat, 
nempe  tolerantiae  exemplum :  sed  hic  (ut  dictum 
est)  iatius  patet,  ut  sancte  et  iuste  vivamus.  Utrius- 
que  mentionem  aliquoties  facit  scriptura:  nempe 
quod  aerumnis  et  rebus  adversis  nos  Dominus  exer- 
ceat,  ut  configuremur  morti  Christi:  deinde  quod 
in  morte  Christi  crucifixus  sit  vetus  homo  noster, 
ut  in  novitate  vitae  ambulemus.  Quamquam  hic 
finis,  de  quo  loquitur,  non  tantum  a  priore  diifert, 
ut  genus  a  specie.  Nam  in  patientia  simplex  erat 
exemplum.  Quum  autem  passum  esse  Christum 
dioit,  ut  peccatis  mortui,  iustitiae  vivamus.  Hanc 
vim  subesse  morti  Christi  significat,  ut  carnem 
nostram  mortificet,  quemadmodum  fusius  tractat 
Paulus,  ad  Romanos  capite  6.  Neque  enim  hoc 
tantum  boni  nobis  contulit,  quod  Deus  gratis  nos 
iustificat,  non  imputando  peccata:  sed  quod  mundo 
et  carni  morimur,  ut  resurgamus  in  novam  vitam. 
Non  quod  mortem  istam  dies  unus  perficiat:  sed 
quia  ubicunque  viget  mors  Christi  ad  expianda 
peccata,   simul   in   carnis  mortificatione   est  efficax. 

25.  Eratis  enim  tanquam  oves.  Hoc  etiam  mu- 
tuatus  est  Petrus  ex  lesaia :  nisi  quod  propheta 
universalem    aententiam    ponit:    omnes    quasi   oves 


353 


CAPUT  III. 


254 


erravimus.  Caeterum  in  ovium  nomine  nulla  est 
propria  notatio:  nam  pecudibus  nos  comparat;  sed 
tota  vis  est  in  epitheto,  quod  propheta  exponit, 
addens,  unumquemque  declinasse  in  suam  viaoi. 
Sensus  est  igitur,  nos  omnes  alienos  esse  a  via 
salutis,  et  tendere  in  esitium,  donec  Christus  nos 
ei  dissipatione  colligat.  Idque  melius  patet  ex 
membro  oppoeito,  quum  dicit  conversos  esse  ad 
pastorem.  Quicunque  enim  a  Christo  non  re- 
guntur,  eo8  tanquam  devias  pecudes  in  errore  va- 
gari  pronuntiat.  Ita  erroris  damnatur  tota  mundi 
sapientia,  quae  se  Christo  regendam  non  submittit. 
Insignes  autem  sunt  isti  duo  tituli,  quod  Christus 
animarum  sit  episcopus  et  pastor.  Neque  enim 
timendum  est  quin  fideliter  vigilet  pro  eorum  sa- 
lute,  qui  in  eius  ovili  et  custodia  se  continebunt. 
Etsi  autem  eius  officium  est,  nos  integros  corpore  et 
anima  praestare:  Petrus  tamen  animas  exprimit, 
quia  spirituali  suo  praesidio  nos  custodit  hic  coelestis 
pastor  in  vitam  aeternam. 


CAPUT  111. 

1.  Similiter  mulieres  suhiectae  sint  propriis  ma- 
ritis:  ut  etiam  si  qui  sunt  increduli  sermoni,  per 
uxorum  conversationem  dbsque  sermone  lucrifiant. 
2.  Considerantes  puram  vestram  in  timore  conversa- 
tionem.  3.  Quarum  ornatus  sit  non  externus,  in 
plicatura  capillorum  et  circumpositione  auri,  aut  palr 
liorum  amictu:  4.  sed  interior  cordis  homo,  qui  in 
incorruptione  situs  est  placidi  et  quieti  spiritus :  qui 
spiritus  coram  Deo  pretiosus  est. 

Alterum  subiectionis  ordinem  nunc  persequitur, 
quum  iubet  uxores  viris  suis  subesse.  Et  quoniam 
plus  coloris  ad  excutiendum  iugum  habere  videntur 
quae  viris  infidelibus  coniunctae  sunt,  nominatim 
eas  admonet  oificii:  ac  peculiarem  esse  causam 
ostendit  cur  magis  sedulo  parere  debeant,  nempe 
ut  probitate  sua  viros  alliciant  ad  fidem.  Quod  si 
maritis  impiis  mulieres  obedientiam  debent,  multo 
promptiores  ad  obsequium  esse  convenit,  si  maritos 
habeant  fideles.  Sed  absurdum  videri  possit  quod 
tradit  Petrus,  lucrifieri  posse  virum  Domino 
absque  sermone.  Cbi  enim  erit  illud:  fides  ex 
auditu  (Rom.  10,  17)?  Respondeo,  non  sic  inteili- 
genda  esse  Petri  verba,  quasi  sola  vitae  sanctitas 
incredulos  adducat  ad  Christum :  sed  quia  mollit 
ac  temperat  eorum  animos,  ut  a  pietate  minus  ab- 
horreant.  Nam  sicuti  mala  exempla  ofi^eDdicuIo 
sunt:  sic  bona  non  parum  adiuvant.  Significat 
ergo  Petrus,  mulieres  sancle  et  honeste  vivendo  hoo 
posse  consequi,  ut  etiam  tacentes,  maritos  praepa- 
rent  ad  ampiexandam  Christi  fidem. 

2.  Considerantes  puram.   Franguntur  enim  animi 


quantumvis  a  recta  fide  alieni,  dum  vident  ita  com- 
positos  fidelium  mores.  Nam  quia  Christi  doctrinam 
non  tenent,  eam  aestimant  ex  vita  nostra,  fieri 
ergo  non  potest  quin  Christianismum  laudent,  qui 
ad  puritatem  et  timorem  instituit. 

3.  Quarum  ornatus.  Alterum  exhortationis 
membrum:  ut  mulieres  parce  et  modeste  se  ornent. 
Scimus  enim  in  hao  parte  plus  iusto  curiosas  esse 
ac  cupidas:  quare  non  abs  re  Petrus  hanc  in  ipsis 
vanitatem  corrigere  studet.  Tametsi  autem  sump- 
tuosum  ornatum  in  genere  reprohendit:  speoies 
tamen  quasdam  designat:  ne  capillos  arte  crispent 
vel  torqueant,  ut  solebant  ad  eam  rem  calamistro 
uti:  aut  alias  componant  in  cincinnos.  Deinde  ne 
aurum  circumponant  capiti:  in  his  enim  praecipue 
luxus  eminet.  Nunc  quaeritur  an  simpliciter  usum 
auri  damnet  apostolus  in  ornatu  corporis.  Si  quis 
verba  urgeat,  non  minus  pretiosas  vestes  quam 
aurum  prohibet:  subiicit  enim  continuo  poet,  amic- 
tum  palliorum.  Atqui  immodici  rigoris  esset,  om- 
nem  in  vestibus  nitorem  et  elegantiam  simpliciter 
vetare.  Si  materia  nimis  sumptuosa  dicitur,  eam 
Dominus  creavit.  Artificia  etiam  scimus  ab  ipso 
prodiisse.  Non  igitur  quemvis  cultum  reprehendere 
voluit  Petrus:  sed  morbum  vanitatis,  quo  mulieres 
laborant.  Duo  in  vestitu  spectanda  sunt,  commo- 
ditas  et  decorum:  partes  autem  decori  sunt,  medio- 
critas  et  modestia.  Proinde  si  lascive  pexa  et 
compta  incedit  mulier,  si  luxum  et  pompam  osten- 
tat,  excusari  non  potest  eius  vanitas.  Qui  obiiciunt, 
rem  esse  indifFerentem  ac  liberam  hoc  vel  illo  modo 
se  vestire,  nullo  negotio  refelli  possunt.  Nimia 
enim  elegantia  et  superfluus  splendor,  omnis  denique 
excessus,  ex  animi  vitio  oritur.  Porro  ambitio, 
superbia,  luxus  affectatio,  et  alia  huiusmodi,  non 
sunt  res  mediae.  Quorum  igitur  animi  ab  omni 
vanitate  purgati  erunt,  rite  temperabunt  omnia,  ut 
modum  non  excedant. 

4.  Sed  interior  cordis  homo.  Haec  autithesis 
diligenter  notanda  est.  Dicebat  Cato,  qui  anxie 
occupantur  in  corporis  cultu,  animi  cultum  negli- 
gere:  ita  Petrus  cohibendae  mulierum  cupiditati 
hoc  remedium  affert,  ut  excolendis  animis  studium 
potius  suum  addicant.  Cordis  nomine,  non  dubium 
quin  totam  animam  significet.  Simul  ostendit  in 
quo  spiritualis  mulierum  ornatus  consistat,  nempe 
in  spiritus  mansueti  et  quieti  incorruptione.  In- 
corruptio  (meo  iudicio)  rebus  fluxis  et  caducis, 
quae  ad  corporis  ornatum  serviunt,  opponitur. 
Itaque  Erasmi  versio  a  genuino  sensu  dissidet.  In 
Bumma,  intelligit  Petrus  animae  ornatum  non  simi- 
lem  esse  flori  emarcido,  nec  in  evanido  splendore 
positVim,  sed  esse  incorruptibilem.  Quum  dicit 
spiritum  tranquillum  et  quietum,  proprias  mu- 
lierum  virtutes  notat:  nihil  enim  est  quod  hunc 
sexum    magis    deceat,    quam   placidum   et   sedatum 


255 


EPIST.  PETRI  I 


256 


ingonium.  Sciuius  enim  quam  importunum  eit 
animal  imperiusa  et  refractaria  mulier.  Deinde 
nihil  ad  currigendam  vanitatem,  do  qua  Petrus 
loquitur,  aptius  est  quam  plaoida  quies  spiritus. 
Quod  poatoa  eequitur  pretiosum  id  esae  coram 
1)00,  tam  ad  totum  complesum,  qunm  ad  nomen 
epiritus  referri  potest:  idem  tamen  manebit  eensus. 
Unde  euim  niulioribus  tanta  se  ornandi  oura,  nisi 
ut  in  80  homiuum  ocuios  convertant?  Petrue  autem 
oontra  magis  sollicitas  esBe  iubet  ut  in  pretio  sint 
apud  Deum. 

5.  Sic  enm  aliquando  et  sandae  muliereSi  quae 
sperabant  in  Deum,  ornabani  se  ipsas,  svhiectae  pro- 
priis  maritis:  6.  qucmadmodum  et  Sara  obediebat 
Abrahae,  dominum  ipsum  appellans,  cuius  filiac 
estis  factae,  si  benefeceritis ,  et  non  terreamini  uUo 
pavore. 

Piarum  mulierum  exemplum  illia  proponit,  quae 
spiritualem  potius  ornatum  seotatao  sint,  quam  ex- 
terni  cultus  lenociniis  deditae  fuerint.  Saram  vero 
prae  aliis  nominat:  quae  quum  fidelium  omnium 
sit  mater,  praesertim  apud  suum  sexum  honore  et 
imitatione  digna  est.  Porro  iterum  ad  eubiectionem 
redit,  eamque  confirmat  Sarae  exemplo:  quae  (ut 
habetur  apud  Mosem)  maritum  vocabat  dominum 
(Gen.  18,  12).  Non  moratur  quidem  Deus  istos 
titulos:  et  fieri  interdum  potest,  ut  quae  maxime 
petulans  fuerit  et  immorigera,  hanc  appellationem 
lingua  usurpet:  sed  intelligit  Petrus,  Saram  ita 
loqui  solitam  esse,  quia  hanc  eibi  legem  a  Domino 
impositam  esse  noverat,  ut  viro  subesset.  Subiicit 
Petrus,  filias  eius  fore,  hoo  est,  locum  inter  fideles 
habituras,  quae  eius  probitatem  imitatae  fuerint. 

6.  Et  non  terreamini.  Sexus  imbecillitas  facit 
ut  magis  suspiciosae  ac  timidae  sint  mulieres,  ideoque 
magis  morosae:  quia  verentur  ne,  si  viris  se  subii- 
ciant,  magis  contumeliose  ab  illis  tractentur.  Huc 
respicere  videtur  Petrus,  quum  vetat  ne  turbentur 
uUo  pavore.  Ao  ei  diceret:  Libenter  subiicite  vos 
virorum  imperio,  nec  vos  timor  ab  obsequio  impe- 
diat,  quasi  deterior  futura  sit  vestra  conditio,  si 
patientes  sitis.  Posset  magis  generalis  esse  senten- 
tia,  Ne  turbas  domi  concitent.  Nam  ut  sunt  ad 
consternationem  proclives,  saepe  ob  rem  frivolam 
tumultuantur,  seque  et  familiam  frustra  turbant. 
Alii  putant  in  genere  corrigi  mulierum  timiditatem, 
quae  fidei  contraria  est:  quasi  Petrus  eas  hortetur 
ad  obeundam  forti  et  intrepido  animo  suam  voca- 
tionem.  Mihi  tamen  prima  expositio  magis  pla- 
cet:  quamquam  ab  hac  postremo  non  multum 
differt. 

7.  Viri  similiter  cohabitent  secundum  scientiam, 
tanquam  infirmiori  vasi  muliebri  impertientes  hono- 


rem:  tanquam   ctiam   cohaeredes  gratiae,    nc  preces 
vestrae  interrumpantur. 

7.  Viri  cohabitent.  A  viris  exigit  prudontiam. 
Noque  enim  illis  dominum  in  uxores  pormissum  est, 
nisi  hac  lege  ut  oas  prudonter  gubernent.  Memi- 
nerint  ergo  mariti,  sibi  ad  officium  praestandum 
opu8  eeso  prudcntia.  Et  sane  multae  ineptiae  illie 
ferendae  sunt,  dovoranda  multa  taedia,  ot  eimul 
cavondum  no  sua  indulgentia  stultitiam  foveant. 
Quare  non  supervacua  est  Petri  admonitio,  ut 
scienter  cohabitont  viri. 

Tanquam  infirmiori.  Patrem  eius  prudentiae, 
de  qua  mominit,  hic  designat,  ut  viri  in  honore 
habeant  suas  uxores.  Nihil  enim  est  quod  magie 
dirimat  vitao  eocietatem  quam  contemptus:  neo 
possumue  vere  amare  nisi  quos  habemus  in  pretio: 
ut  sit  amor  cum  reverentia  coniunctus.  Porro  du- 
plici  argumento  utitur,  ut  viris  persuadeat,  honeste 
et  comiter  tractandas  osse  uxores.  Prius  est  ab 
infirmitate  sexus:  alterum,  ab  honore  quo  dignatur 
illas  Deus.  Videntur  quidem  haec  quodammodo 
contraria:  impendi  honorem  debere  mulieribus, 
quod  infirmae  sint,  et  quod  excellant:  eed  optime 
inter  se  consentiunt,  ubi  viget  caritas.  Hoc  in 
confeseo  est,  Deum  contemni  in  suie  donis,  nisi 
honore  afficimus  quibue  aliquid  praestantiae  contii- 
lit:  verum  dum  roputamus  non  eiusdem  esse  cor- 
porie  membra,  discimus  nos  sufFerre  et  obtegere 
mutuo  nostras  infirmitates  venia.  Hoc  est  quod 
sibi  vult  Paulue  quum  dicit  membrie  infirmioribue 
maiorem  honorem  oircumdari  (1.  Cor.  12,  23):  quod 
scilicet  magis  solliciti  simus  de  protegendo  ipsorum 
pudore.  Non  ergo  absurde  Petrus,  dum  mulierum 
curam  ideo  haberi,  et  eas  liberali  tractatione  coho- 
nestari  iubet,  quia  infirmae  sunt.  Deinde  ut  faci- 
liue  pueris  ignoecimus,  si  quid  per  aetatis  imperitiam 
delinquunt:  ita  eexue  infirmitae  facere  debet  ne 
tam  rigidi  et  austeri  simus  erga  uxores.  Vasis 
nomine,  quodvis  organum  in  scriptura  designari, 
satis  notum  est. 

Cohaeredes  gratiae  vitae.  Alii  oodices  habent : 
Multiplicis  gratiae'):  alii,  loco  vitae,  habent  epithetum 
vivae.  Quidam  in  dativo  legunt  cohaeredibus :  quae 
varietas  de  sensu  nihil  mutat.  In  aliis  interponitur 
copula  inter  gratiam  multiplicem  et  vitam.  Quae 
lectio  optime  congruit.  Nam  quum  Dominus  viros 
communiter  et  mulieres  iisdem  gratiis  dignetur, 
illos  ad  colendam  oum  hie  aequalitatem  invitat. 
Scimus  autem  muJtiplices  esse  gratias,  in  quibue 
mulieres  virorum  sunt  sociae.  Nam  aliae  ad  com- 
munie  vita  usum,  aliae  ad  coeleste  Dei  regnum 
pertinent.    Postea  eubiicit,   esse  etiam  vitae  cohae- 


')  ct  vitae. 


I 


257 


CAPDT  III. 


258 


redes:  quod  est  praecipuum.  Tametsi  autem  aliquae 
a  spe  salutis  alienae  sunt,  quia  tamen  ipsis  non 
minus  ac  viris,  a  Domino  offertur,  hoc  ad  sexus 
honorem  sufficit. 

Ne  preces  vestrae.  Nam  rite  invocari  Deus  ne- 
quit,  nisi  tranquillis  ac  sedatis  animis.  Inter  iurgia 
et  lites  precibus  non  est  locus.  Alloquitur  quidem 
Petrus  maritum  et  uxorem,  dum  iubet  concordes 
esse  ut  simul  Doum  uno  animo  precentur.  Sed 
hinc  coUigi  potest  generalis  doctrina,  neminem  ad 
Deum  posse  accedere,  nisi  qui  fratribus  suis  con- 
iunctus  est.  Ergo  sicuti  haec  ratio  domesticas 
omnes  turbas  et  iurgia  debet  componere,  ut  in  sin- 
wnlis  familiis  invocetur  Deus:  ita  in  communi  om- 
nium  vita  ad  rixas  omnes  cohibendas,  quasi  frae- 
num  esse  debet.  Sumus  enim  plusquam  insani,  si 
viam  nobis  ad  invocadum  Deum  scientes  ac  volentes 
praecludimus:  quum  sit  hoc  unicum  salutis  nostrae 
asylum.  NonnuUi  exponunt:  Parce  et  temperanter 
uxore  utendum  esse,  ne  frequens  coitus  precandi 
studium  impediat:  iuxta  illud  Pauli  (1.  Cor.  7,  5), 
Ne  vos  fraudetis  mutuo,  nisi  ex  consensu  ad  tempus, 
ut  vacetis  ieiunio  et  precationi.  Sed  latius  patet 
Laec  Petri  doctrina:  deinde  Paulus  non  intelligit 
preces  abrumpi  mutua  cohabitatione.  Ergo  reti- 
neatur  expositio  quam  attuli. 

8.  Denique  sitis  omnes  idem  sentientes,  compa- 
tientes,  fraterne  vos  diligentes,  misericordes,  humiles: 
9.  non  reddentes  malum  pro  malo,  vel  convicium  pro 
convicio:  imo  potius  henedicentes ,  scientes  quod  in 
hoc  vocati  sitis,  ut  benedictionem  haereditate  conse- 
quamini. 

Sequuntur  nuno  generales  praeceptiones  quae 
promiscue  ad  omnes  pertinent.  Porro  summatim 
quaedam  recenset,  quae  maxime  ad  fovendam  ami- 
citiam  et  caritatem  necessaria  sunt.  Primum  est, 
ut  idem  omnes  sentiamus.  Tametsi  enim 
amicis  liberum  est  diversa  sontire:  est  tamen  haeo 
velut  nubecula,  quae  amorem  obscurat:  imo  ex  hoc 
semine  facile  odium  nascitur.  I]u(i,7ic(^eca  ad  omnes 
sensus  extenditur,  quam  ea  inter  nos  viget  con- 
cordia,  ut  quisque  proximorum  malis  non  secus  ac 
suis  condoleat,  prosperis  rebus  laetetur:  non  se 
ipsum  modo  curet,  sed  alios  etiam  complectatur. 
Quod  proxime  sequitur,  fraterne  vos  dili- 
gentes,  peculiariter  inter  fideles  valet.  Nam  ubi 
Deus  agnoscitur  pater,  illic  demum  vere  regnat 
fraternitas.  Misericordia,  quam  subiicit,  non 
modo  ad  iuvandos  fratres,  levandasque  eorum 
miserias  nos  sollicitat:  sed  etiam  ad  tolerandas 
eorum  infirmitates  nos  instituit.  In  eo  quod  se- 
quitur,  duplex  est  lectio  apud  Graecos:  mihi  tamen 
probabilior  videtur  illa  quam  posui  in  contextu: 
quandoquidem  scimus  hoc  praecipuum  conservandae 
Calvini  opera.    Vol.  LV. 


amicitiao  vinculum,  quum  de  se  quisque  modeste 
et  Bubmisse  sentit:  sicut  rursum  nihil  est  quod 
plures  pariat  discordias,  quam  dum  nimium  place- 
mus  nobis.  Prudenter  ergo  Petrus,  qui  nos  Tanei- 
v6(fpova;  esse  iubet,  no  superbia  et  animorum  alti- 
tudo  ad  proximorum  contemptum  nos  stimulet. 

9.  Non  reddentes  malum  pro  malo.  His  verbis 
prohibetur  omnis  vindicta.  Nam  ut  salva  maneat 
caritas,  necesse  est  multa  ferre.  Quamquam  hic 
non  de  mutua  benevolentia  concionatur:  sed  noa 
iniuriarum  vult  esse  patientes  ubi  impii  homines 
nos  lacessunt.  Tametsi  autem  vulgo  existiment  pu- 
silli  hoc  et  abiecti  esse  animi,  non  ulcisci  iniurias: 
summa  tamen  magnanimitas  coram  Deo  consetur, 
quemadmodum  superius  dictum  est.  Nec  vero  suf- 
ficit  abstinere  a  vindiota:  sed  hoc  quoque  Petrus 
postulat,  ut  iis  bene  precemur  qui  nos  probris  affi- 
ciunt.  Benedicere  hic  pro  bene  precari  accipitur: 
quia  opponitur  secundo  membro.  Sed  in  genere 
hoc  docet  Petrus,  mala  beneficiis  vincenda  esse. 
Hoc  quidem  valde  arduum :  sed  patrem  nostrum 
coelestem  in  eo  nos  imitari  decet,  qui  solem  suum 
oriri  facit  super  indignos.  Quod  autem  sophistae 
consilium  esse  fingunt,  futile  est  cavillum.  Simul 
enim  atque  hoc  dixit  Christus:  Diligite  inimicos, 
doctrinam  suam  confirmat,  ut  sitis  filii  Dei. 

Scientes  quod  in  hoc  vocati  estis.  Significat  hanc 
legem  impositam  esse  fidelibus,  quum  a  Deo  vocati 
Bunt,  ut  se  non  eatenus  tantum  mansuetos  prae- 
beant,  ne  rotalient  illatas  sibi  iniurias:  sed  etiam 
ut  maledicentibus  benedicant.  Quia  autem  dura  et 
propemodum  iniqua  videri  posset  haec  conditio,  ad 
praemium  eos  revocat.  Ac  si  diceret,  non  esse  cur 
fideles  querantur :  quia  in  suum  bonum  remittant 
iniurias.  In  summa,  ostendit  quantum  sit  patientiae 
lucrum:  quia  si  aequo  animo  sustinemus  iniurias, 
Dominus  nos  sua  benedictione  prosequitur.  Verbum 
xXTjpovo|xeiv  positum  videtur  ad  exprimendam  per- 
petuitatem:  ac  si  dixisset  Petrus,  nobis  non  ad 
breve  tempus  modo  bene  fore,  sed  semper,  si  in 
ferendis  iniuriis  moderati  simus.  Porro  alio  modo 
benedicit  Deus  quam  homines.  Nostrum  enim  est 
vota  ad  eum  concipere:  ipse  efiiectum  in  manu 
habet.  Ex  adverso  autem  significat  Petrus,  qui  ul- 
cisci  iniurias  volent,  illis  infeliciter  cessurum  quid- 
quid  tentabunt:  quia  hoc  modo  se  Dei  benedictione 
abdicant. 

10.  Qui  enim  vult  vitam  diligere,  et  videre  dies 
bonos,  contineat  lingmm  suam  a  malo,  et  labia  sua 
ne  loquantur  dolum.  11.  Declinet  a  malo,  et  faciat 
bonum:  quaerat  pacem,  et  persequatur  eam.  12.  Quo- 
niahi  oculi  Domini  super  iustos,  et  aures  eius  in  pre- 
ces  eorum.  Vultus  autem  Domini  super  facientes 
mala.  13.  Et  quis  est  qui  vobis  male  faciat,  si  boni 
aemuli  sitis?    14.   Verum  etiam  si  patiamini  propter 

17 


!il 


259 


EPIST.  PETRl  I 


260 


iustitianiy  beati.  Timorem  vero  eorum  ne  timueritis, 
neque  turbemini:  16.  Sed  Domimm  exercituum  sanc- 
tificate  in  cordibus  vesiris. 

10.  Qui  enim,  etc.  Confirmat  proximam  sen- 
tentiam  Davidis  testimonio.  Locus  ex  Psal.  34, 
Bumptus  eet,  ubi  spiritus  testatur  bene  omnibus  fore, 
qui  sibi  temperabunt  ab  omni  maleficio  et  noxa. 
Communis  quidem  sensus  longe  aliud  dictat:  nam 
homines  se  inimicorum  proterviae  expositos  fore 
putant,  nisi  strenue  se  vindicent.  At  spiritus  Dei 
non  aliis  felicem  vitam  promittit,  nisi  mansuetis,  et 
roalorum  patientibus.  Neque  enim  aliter  bene  ha- 
bere  possumus,  nisi  Dominus  vias  nostras  prospe- 
ret.  Atqui  bonis  et  beneficis,  non  truculentis  et  fe- 
rocibus,  vult  adesse.  Sequutus  est  autem  Petrus 
graecam  versionem :  quamquam  in  sensu  parum  est 
discriminis.  Ad  verbum  sic  habet  David,  Qui  dili- 
git  vitam,  et  cupit  dies  videre  bonos.  Est  autem 
hoc  optabile,  quum  Deus  in  hoc  mundo  nos  collo- 
caverit,  cursum  nostrum  in  pace  transigere.  Modum 
ergo  huius  boni  obtinendi  indicat,  si  iuste  et  inno- 
xie  cum  omnibus  nos  geramus.  Ac  primum  notat 
quae  linguae  vitia  cavenda  sint:  nempe  ne  contu- 
meliosi  ac  petulantes  simus:  deinde  ne  fraudulenti 
ac  duplices.  Hinc  ad  facta  descendit,  ne  quem  lae- 
damus,  vel  ne  cui  inferamus  damnum:  sed  studea- 
mus  erga  omnes  esse  benefici,  ac  humanitatis  offi- 
cia  exerceamus. 

11.  Quaerat  pacem.  Neque  enim  satis  est  obla- 
tam  amplecti,  sed  dum  fugere  a  nobis  videtur, 
sectanda  est.  Saepe  etiam  accidit,  ut  dum  eam 
quaerimus  quantum  in  nobis  est,  alii  non  dent. 
Propter  has  difficultates  et  obstacula,  iubet  eam 
quaerere  et  persequi. 

12.  Quoniam  oculi  Domini  super  iustos.  Hoc 
ad  mitiganda  quaevis  mala  satis  efficax  solatium 
esse  debet,  nos  a  Domino  respici,  ut  in  tempore 
opem  ferat.  Summa  ergo  est,  quod  prosperitas  illa, 
cuius  meminit,  ex  Dei  pendeat  tutela.  Nisi  enim 
suis  prospiceret  Dominus,  essent  veluti  oves  lupis 
in  praedam  expositae.  Et  sane  quod  tam  leviter 
tumultuamur,  quod  subito  accendimur  ad  iracun- 
diam,  quod  ardemus  vindictae  libidine,  hinc  fit  quia 
non  reputamus  nos  curae  esse  Deo,  nec  in  eius 
auxilio  acquiescimus.  Itaque  frustra  docebitur  tole- 
rautia,  nisi  prius  imbuti  hac  doctrina  animi  fuerint, 
Deum  nostri  curam  gerere,  ut  in  tempore  succur- 
rat.  Contra  ubi  hoc  nobis  persuasum  est,  iustorum 
causam  Deum  patrocinio  suo  tueri  velle,  primum 
innocentiae  simpliciter  studemus:  deinde  quum  mo- 
lesti  et  infesti  sunt  improbi,  ad  Dei  praesidium  con- 
fugimus.  Nam  quum  dicit,  aures  Domini  precibus 
apertas,  ad  precandi  studium  nos  incitat. 

Vultns  autem  Domini  super,  etc.  Hoc  membro 
Dominum   significat,    nostrum   fore    vindicem,    quia 


non  semper  passurus  sit  impiorum  proter  am  graa- 
sari.  Et  simul  denuntiat  quid  futurum  si  si  vitam 
nostram  maleficiis  velimus  tueri :  nempe  c  od  Deum 
habituri  simus  nobis  adversum.  Atqui  ol  ci  contra 
poBset,  nos  longe  aliud  quotidie  experiri.  ^am  quo 
quisque  iustior  est,  pacisque  amantior,  o  magis 
vexatur  a  sceleratis.  Respondeo,  nem  am  adeo 
esse  aequitatis  et  pacis  studiosum,  quin  eccet  in- 
terdum  aliqua  in  parte.  Sed  hoc  praec  le  obser- 
vandum  est,  promissiones  huius  vitae  ni  longius 
extendi,  quam  quoad  nobis  expedit  prae  ari  quod 
continent.  Saepe  ergo  turbatur  pax  mtra  cum 
mundo,  ut  caro  nostra  in  Dei  obsequiui  dometur, 
et  alias  ob  causas,  ut  nihil  nobis  depere 

13.  Et  quis  est  qui  vobis,  etc.  Rursu  lonfirmat 
superiorem  sententiam  argumento  a  coi  nuni  ex- 
perientia  sumpto.  Hoc  enim  ut  plurimum  isu  venit, 
ut  nobis  improbi  negotium  facessant,  vel  acessiti  a 
nobis,  vel  quia  illis  demerendis  operam  n  impen- 
dimus,  ut  decebat.  Nam  qui  beneficenti  student, 
etiam  ferreos  alioqui  animos  emolliunt  Eandem 
rationem  adducit  Plato  libro  1.  de  Repub  )  axdceii 
yip  Tcou  T^  ye  liStxta  xxl  nforj  xaJ  (iocxas  aXXTJXots 
naplx^t'  ■/)  S^  ScxatoouvTj  6p,6votav  xaJ  cpt  av.  Hoc 
est,  seditiones  et  odia  et  pugnas  iniusti  t  excitat: 
concordiam  vero  et  amicitiam  iustitia.  oc  tamen 
etsi  communiter  accidit,  non  est  tamen  rpetuum. 
Nam  filii  Dei  quantumvis  improbos  pla  ire  bene- 
ficiis  studeant,  adeoque  erga  omnes  b  eficos  se 
praestent :  saepe  tamen  immerito  a  m  tis  impe- 
tuntur.  Ideo  addit  Petrus,  Si  proptr  iusti- 
tiam  patiamini,  etc.  Summa  est,  ideles  ad 
tranquillum  vitae  statum  obtinendum  plu  beneficiis 
profecturos,  quam  violentia  et  ulciscendi  romptitu- 
dine.  Caeterum  ubi  nihil  ad  pacem  coi  larandam 
omiserint,  si  contingat  ipsos  pati,  hoc  iso  beatos 
esse,  quia  patiuntur  propter  iustitiam.  I  c  quidem 
posterius  membrum  longe  a  carnia  noe  ae  sensu 
dissidet:  sed  non  temere  ita  Christus  pr  luntiavit: 
nec  temere  Petrus  ex  ore  magistri  recit  .  Aderit 
enim  tandem  Deus  liberator,  ac  tum  pal  n  consta- 
bit  quod  nunc  incredibile  videtur,  felices  aisse  pio- 
rum  miserias  qui  patienter  sustinuerunt.  i^ati  prop- 
ter  iustitiam,  non  modo  significat  damni  liquid  vel 
incommodi  propter  bonae  causae  patrocin  m  subire: 
sed  iniuste  pati,  ubi  quis  innocenter  ib  timore 
Dei  versatus  sit  inter  homines. 

14.  Timorem  vero  eorum.  Iterum  ontem  ac 
causam  impatientiae  designat :  nempe  aod  ultra 
modum  turbamur,  dum  in  nos  insurj^  nt  impii. 
Talis  enim  consternatio  vel  nos  exanin  t,  vol  de 
gradu  deiicit,  vel  in  nobis  accendit  vin;ctae  libi- 
dinem.  Interea  non  acquiescimus  in  De  praesidio: 
hoc    igitur   ad    turbulentos   animorum   utus   cohi- 

')  Cap.  22  fin.  pag.  351  D. 


261 


OAPUT  III. 


262 


bendos  optimuD  erit  remedium,  si  immodicos  ter- 
rores,  divini  a  ilii  fiducia  vicerimus.  Porro  non 
dubium  est  qu  alludere  Petrus  ad  locum  lesaiae 
voluerit,  qui  b  letur  cap.  8.  Nam  quum  ludaei 
adversus  Dei  p  hibitionem  profanis  mundi  opibus 
munire  se  app  erent ,  prophetam  suum  admonet 
Deus,  ne  illor  a  exemplo  trepidet.  Quamquam 
Petrus  timoris  tmen  videtur  in  diversum  sensum 
trahere.  Passi  enim  accipitur  a  propheta,  qui 
populum  incre  litatis  ideo  accusat,  quod  quum 
auxilio  Dei  fre  i,  fortiter  deberet  pericula  contem- 
nere,  metu  sic  rostratua  et  fractus  erat,  ut  undi- 
que  illicita  sut  iia  accerseret.  Atqui  Petrus  aliter 
timorem  accipi  nempe  pro  formidine,  quam  sua 
violentia  et  tn  ilentis  minis  impii  nobis  incutere 
solent.  Ergo  t  jrophetae  sensu  recedit :  sed  in  eo 
nibii  est  absur'  Neque  enim  eius  consilium  fuit, 
ezponere  propl  ae  locum :  tantum  indicare  voluit, 
nibil  ad  patien  tm  esse  aptius,  quam  quod  lesaias 
praescribit:  ne  pe  ut  Deo  tribuamus  suum  hono- 
rem,  tota  anin  fiducia  in  eius  potentiam  recum- 
beotes.  Si  qui  amen  interpretari  malit  Petri  verba 
Ne  timuerici  eorum  timorem,  acsi  dixisset, 
Nolite  quemad.  >dum  infidcles,  vel  filii  huius  mundi 
solent,  expaves  re,  quia  de  providentia  Dei  nihil 
tenent:  non  va  e  repugno,  nisi  quod  (meo  iudicio) 
coacta  exposilif  foret.  Nec  vero  de  ea  re  laboran- 
dum  est,  quan«  hic  Petrus  singula  prophetae  verba 
intorpretari  do  t:  sed  tantum  in  ea  parte  insistere, 
quod  intrepide  ibunt  fideles,  nec  ulla  perturbatione 
ullove  metu  a  icta  officii  sui  linea  dimoveri  un- 
quam  poterunt.  i  Dominum  esercituum  sanctificent. 
Porro  baec  sai  ificatio  ad  circumstantiam  praesen- 
tis  oausae  rest  igi  debet.  Unde  enim  fit  ut  metu 
obroamur,  et  temus  nos  esse  perditos,  dum  ali- 
quid  periculi  ii  )endet,  nisi  quia  plus  potentiae  ad 
nocendum  homii  mortali  deferimus,  quam  Deo  ad 
Bervandum  ?  i  lutia  nostrao  custodcm  se  fore  pro- 
mittit  Deus :  <  n  contra  evertere  impii  conantur. 
Nisi  noB  suste  et  Dei  promissio,  annon  cum  affi- 
cimuB  iniuria  <  quodammodo  profanamus  ?  Docet 
igitur  prophetf  honorifice  sentiondum  esse  de  Do- 
mino  exercituu  ,  quod  utcunque  omnia  machinentur 
impii  ad  nos  ^rdendos,  et  magnis  etiam  viribus 
instructi  Hiiif,  >Be  unuB  ad  salutem  nostram  satis 
Buperquo  hi;  p  mB.  Ideo  addit  Potrus,  in  cordi- 
buB  vestrid.  Nam  si  penitus  animis  nostris  in- 
sideat  haec  pMuasio,  opem  a  Domino  promissam 
nobis  Bufficcre,  >ptime  ad  repellendos  omnes  infido- 
litatis  metus  e  nus  muniti. 


Parati  awn  sitis  semper  ad  responsionem  cuivis 
poscenti  a  <  'i  ationem  eius,  quae  in  vobis  cst,  spei, 
16.  cum  maitst  udine  et  timore,  conscientiam  habentes 
bonam:  ut  in  lo  vobis  obtrectant,  taiiquam  maleficis, 


pudefiant,   dum  infamant  bonam  vestram  in  Christo 
conversationem. 

Tametsi  haec  nova  praeceptio  eat,  pendet  tamen 
ex  superioribus.  Nam  exigit  a  fidelibus  eam  con- 
stantiam,  ut  adversariis  intrepide  respondeant  de 
fide  sua.  Haec  autem  pars  est  eius  sanctificationis 
cuius  nuper  meminit:  quia  tunc  vere  suum  honorem 
exhibemus  Deo,  quum  nec  metus  nec  pudor  a  recta 
fidei  professione  nos  impedit.  Caeterum  non  prae- 
ciso  iubet  Petrus  ut  ubique  et  semper,  et  apud 
omnes  promiscue  asseramus  ac  publicemus  quidquid 
nobis  a  Domino  datum  est.  Nam  in  hunc  finem 
Dominus  suos  spiritu  discretionis  instruit,  ut  iudi- 
cent  quando,  et  quousque,  et  apud  quos  loqui  ex- 
pediat.  Tantum  iubet  paratos  esse  ad  responsionem, 
ne  sua  socordia  vel  ignavo  carnis  metu  Christi 
doctrinam  impiorum  ludibriis  silendo  exponant. 
Summa  ergo  huc  tendit,  debere  nobis  in  promptu 
esse  fidei  confessionem,  ut  eam  proferamus  quoties 
opus  est,  ne  increduli  ex  nostro  silentio  totam  reli- 
gionem  quam  sequimur  damnent.  Porro  notandum 
est,  Petrum  hic  non  mandare  ut,  quacunque  de  re 
agitata  fuerit  quaestio,  parati  ad  eam  solvendam 
simus.  Neque  enim  omnium  est  de  quovis  argu- 
mento  disserere.  Atqui  haec  generalis  est  doctrina, 
quae  ad  rudes  et  idiotas  pertinet.  Ergo  non  aliud 
sibi  vult  Petrus,  nisi  ut  infidelibus  palam  faciant 
Christiani,  se  Deum  pure  colere,  et  religionem  ha- 
bere  sanotam  ac  rectam.  Atque  in  eo  nihil  est 
difficultatis.  Esset  enim  nimis  absurdum,  quum  de 
fide  nostra  quispiam  inquirit,  nihil  nos  proferre  ad 
eius  defensionem.  Danda  enim  semper  opera  est 
ut  omnes  agnoscant  nos  Doum  timere,  pieque  ac 
reverenter  sentire  de  legitimo  eius  cultu.  Hoc 
etiam  exigebat  temporis  ratio.  Perquam  odiosum 
et  infame  erat  christianum  nomen:  multi  nefariam 
multisque  sacrilegiis  refertam  esso  sectam  putabant. 
Summa  igitur  in  Deum  perfidia  fuisset,  si  rogati 
neglexisscnt  pietatis  suac  testimonium  reddere.  Idque 
(meo  iudicio)  significat  apologiae  nomen  quo  Petrus 
utitur:  nempe  ut  Christiani  testatum  mundo  face- 
rent,  se  procul  ab  omni  impietate,  veraeque  pietatis 
corruptela  abesse:  quo  nomine  imperitis  suspecti 
erant.  Spes  hic  per  synecdochon  pro  fido  capitur. 
Neque  tamen  (ut  dictum  est)  requirit  Petrus  ut 
distinote  et  subtiliter  sciant  de  singulis  fidei  arti- 
culis  disputare:  sed  tantum  ut  ostendant  fidem  in 
ChriBtum  vorae  pietati  esse  consentaneam.  Hiuc 
vero  colligimus,  perperam  Christianorum  nomino 
omnes  abuti,  qui  nihil  certi  tonent,  noc  quidquam 
habont  quod  respondeant  de  fido  sua.  Sed  rursum 
uxpondi  sedulo  debet  quod  dioit,  eius  quae  in 
vobis  est  spei.  Significat  enim  oam  demum 
confessionem  probari  Doo,  quae  ex  oordo  manat: 
quia  nisi  intUB  resideat  fidos,  frustra  garriot  lingua: 

17* 


259 


EPI8T.  PETRI  I 


260 


iustitiam,  beati.  Timorem  vero  eorum  «e  timuerilis, 
neque  turhevnni:  1».  Sed  Bominum  exerdtuum  sanc- 
ti/icate  in  cordibus  vestris. 

10.  Qui  enim,  etc.  Confirmat  proximam  sen- 
tentiam  Davidis  tcstimonio.  Locus  ex  Peal.  34, 
Bumptus  eet,  ubi  spiritus  testatur  bene  omnibus  fore, 
qui  sibi  temperabunt  ab  omni  maleficio  et  noxa. 
Communis  quidem  seDeus  longe  aliud  dictat:  nam 
homines  so  inimicorum  proterviae  expositos  fore 
putant,  nisi  strenue  ee  vindicent.  At  spiritus  Dei 
non  aliis  felicem  vitam  promittit,  nisi  mansuetis,  et 
malorum  patientibus.  Nequo  enim  aliter  bene  ha- 
bere  possumus,  niei  Dominue  vias  nostras  prospe- 
ret.  Atqui  bonis  et  beneficis,  non  truculontis  et  fe- 
rocibus,  vult  adesee.  Sequutus  est  autem  Potrus 
graecam  vereionem :  quamquam  in  sensu  parum  est 
discriminis.  Ad  verbum  eic  habet  David,  Qui  dili- 
git  vitam,  et  cupit  diee  videre  bonos.  Eet  autem 
hoc  optabile,  quum  Deus  in  hoc  mundo  noe  collo- 
caverit,  cursum  nostrum  in  pace  transigere.  Modum 
ergo  huius  boni  obtinendi  indicat,  si  iuste  et  inno- 
xie  cum  omnibue  nos  geramus.  Ac  primum  notat 
quae  linguae  vitia  cavenda  sint:  nempe  ne  contu- 
meliosi  ac  petulantes  sinius:  deinde  ne  fraudulenti 
ac  duplices.  Hinc  ad  facta  descendit,  ne  quem  lae- 
damus,  vel  ne  cui  inferamus  damnum:  sed  studea- 
mus  erga  omnes  esse  benefici,  ac  humanitatis  offi- 
cia  eserceamus. 

11.  Quaerat  pacem.  Neque  enim  satis  est  obla- 
tam  amplecti,  sed  dum  fugere  a  nobis  videtur, 
sectanda  est.  Saepe  etiam  accidit,  ut  dum  eam 
quaerimus  quantum  in  nobis  est,  alii  non  dent. 
Propter  has  difficultates  et  obstacula,  iubet  eam 
quaerere  et  persequi. 

12.  Quoniam  oculi  Domini  super  iustos.  Hoc 
ad  mitiganda  quaevis  mala  satis  efficax  solatium 
esse  debet,  nos  a  Domino  respici,  ut  in  tempore 
opem  ferat.  Summa  ergo  est,  quod  prosperitas  illa, 
cuius  meminit,  ex  Dei  pendeat  tutela.  Nisi  enim 
suis  prospiceret  Dominus,  essent  veluti  oves  lupis 
in  praedam  expositae.  Et  sane  quod  tam  leviter 
tumultuamur,  quod  subito  accendimur  ad  iracun- 
diam,  quod  ardemus  vindictae  libidine,  hinc  fit  quia 
non  reputamus  nos  curae  esse  Deo,  nec  in  eius 
auxilio  acquiescimus.  Itaque  frustra  docebitur  tole- 
rantia,  nisi  prius  imbuti  hac  doctrina  auimi  fuerint, 
Deum  nostri  curam  gerere,  ut  in  tempore  succur- 
rat.  Contra  ubi  hoc  nobis  persuasum  est,  iustorum 
causam  Deum  patrocinio  suo  tueri  velle,  primum 
innocentiae  simpliciter  studemus:  deinde  quum  mo- 
lesti  et  infesti  sunt  improbi,  ad  Dei  praesidium  con- 
fugimus.  Nam  quum  dicit,  aures  Domini  precibus 
apertas,  ad  precandi  studium  nos  incitat. 

Vultus  autem  Domini  super.  etc.     Hoc  membro 
Dominum   significat,    nostrum   fore    vindicem,    quia 


DOD  semper  paesurus  sit  impiorum  proterviam  gras- 
eari.  Et  eimul  donuntiat  quid  futurum  eit,  si  vitam 
Doetram  maleficiis  velimus  tueri:  nempe  quod  Deum 
habituri  simua  nobis  advereum.  Atqui  obiici  contra 
poBsot,  noe  longo  aliud  quotidie  oxperiri.  Nam  quo 
quisque  iuetior  est,  paciequo  amantior,  eo  magis 
vexatur  a  sceleratis.  Respondeo,  neminem  adeo 
esse  aequitatis  et  pacis  studiosum,  quin  peccet  in- 
terdum  aliqua  in  parte.  Sed  hoc  praecipuo  obser- 
vandum  est,  promissiones  huius  vitae  non  longius 
extendi,  quam  quoad  nobis  oxpedit  praestari  quod 
continent.  Saepe  ergo  turbatur  pax  nostra  cum 
mundo,  ut  caro  nostra  in  Dei  obsequium  dometur, 
et  alias  ob  oausas,  ut  nihil  nobis  depereat. 

13.  Et  quis  est  qui  vobis,  etc.  Rursus  confirmat 
superiorem  sententiam  argumento  a  communi  ex- 
perientia  sumpto.  Hoc  enim  ut  plurimum  usu  venit, 
ut  nobis  improbi  negotium  facessant,  vel  lacessiti  a 
nobis,  vel  quia  illis  demerendis  operam  non  impen- 
dimue,  ut  decebat.  Nam  qui  beneficentiae  student, 
etiam  ferreos  alioqui  animos  emolliunt.  Eandem 
rationem  adducit  Plato  libro  1.  deRepub:')  axaaeic 
yap  irou  -^  ye  dSixta  xaJ  jifoTj  xai  liax*?  ^^  a.Xki\Xoiz 
napexet'  "f]  Sfe  Sixatoauvrj  6{Ji6vo:av  y.od  i^iXiw.  Hoc 
eet,  seditiones  et  odia  et  pugnas  iniustitia  excitat: 
concordiam  vero  et  amicitiam  iustitia.  Hoc  tamen 
etsi  communiter  accidit,  non  est  tamen  perpetuum. 
Nam  filii  Dei  quantumvis  improbos  placare  bene- 
ficiis  studeant,  adeoque  erga  omnes  beneficoa  se 
praestent:  saepe  tamen  immerito  a  multis  impe- 
tuntur.  Ideo  addit  Petrus,  8i  propter  iusti- 
tiam  patiamini,  etc.  8umma  est,  fideles  ad 
tranquillum  vitae  statum  obtinendum  plus  beneficiis 
profecturos,  quam  violentia  et  ulciscendi  promptitu- 
dine.  Caeterum  ubi  nihil  ad  pacem  comparandam 
omiserint,  si  contingat  ipsos  pati,  hoc  ipso  beatos 
esse,  quia  patiuntur  propter  iustitiam.  Hoc  quidem 
posterius  membrum  longe  a  carnis  nostrae  sensu 
diseidet:  sed  non  temere  ita  Chrietus  pronuntiavit: 
nec  temere  Petrus  ex  ore  magietri  recitat.  Aderit 
enim  tandem  Deus  liberator,  ac  tum  palam  consta- 
bit  quod  nunc  incredibile  videtur,  felices  fuisse  pio- 
rum  miserias  qui  patienter  austinuerunt.  Pati  prop- 
ter  iustitiam,  non  modo  significat  damni  aliquid  vel 
incommodi  propter  bonae  causae  patrocinium  subire: 
sed  iniuste  pati,  ubi  quis  innocenter  sub  timore 
Dei  versatus  sit  inter  homines. 

14.  Timorem  vero  eorum.  Iterum  fontem  ac 
causam  impatientiae  designat :  nempe  quod  ultra 
modum  turbamur,  dum  in  nos  insurgunt  impii. 
Talis  enim  consternatio  vel  nos  exanimat,  vel  de 
gradu  deiicit,  vel  in  nobis  accendit  vindictae  libi- 
dinem.  Interea  non  acquiescimus  in  Dei  praesidio: 
hoe    igitur   ad    turbulentos   animorum   motus   cohi- 

>)  Cap.  22  fin.  pag.  351  D. 


261 


OAPUT  III. 


262 


bendos  optimum  erit  remedium,  si  immodicos  ter- 
rores,  divini  auxilii  fiduoia  vicorimue.  Porro  non 
dubium  est  quin  alludere  Petrus  ad  locum  lesaiae 
voluerit,  qui  habetur  cap,  8.  Nam  quum  ludaei 
adversus  Dei  prohibitionem  profanis  mundi  opibus 
munire  se  appeterent ,  prophetam  suum  admonet 
DeuB,  ne  iliorum  exemplo  trepidet.  Quamquam 
Petrus  timoris  nomen  videtur  in  diversum  sensum 
trahere.  Passive  enim  accipitur  a  propheta,  qui 
populum  incredulitatis  ideo  accusat,  quod  quum 
auxilio  Dei  fretus,  fortiter  deberet  pericula  contem- 
nere,  metu  sic  prostratus  et  fractus  erat,  ut  undi- 
que  illicita  subsidia  acceraeret.  Atqui  Petrus  aliter 
timorem  accipit,  nempe  pro  formidine,  quam  sua 
violentia  et  truculentis  minis  impii  nobis  incutere 
solent.  Ergo  a  prophetae  sensu  recedit:  sed  in  eo 
nihil  est  absurdi.  Neque  enim  eius  consilium  fuit, 
exponere  prophetae  locum :  tantum  indicare  voluit, 
nihil  ad  patientiam  esse  aptius,  quam  quod  lesaias 
praescribit:  nempe  ut  Deo  tribuamus  suum  hono- 
rem,  tota  animi  fiducia  in  eius  potentiam  recum- 
bentes.  Si  quis  tamen  interpretari  maiit  Petri  verba 
Ne  timueritis  eorum  timorem,  acsi  dixisset, 
Nolite  quemadmodum  infidcles,  vel  filii  huius  mundi 
solent,  expavescere,  quia  de  providentia  Dei  nihil 
tenent:  non  valde  repugno,  nisi  quod  (meo  iudicio) 
coacta  expositio  foret.  Nec  vero  de  ea  re  laboran- 
dum  est,  quando  hic  Petrus  singula  prophetae  verba 
intorpretari  noluit:  sed  tantum  in  ea  parte  insistere, 
quod  intrepide  stabunt  fideles,  nec  ulla  perturbatione 
ullove  metu  a  recta  officii  sui  linea  dimoveri  un- 
quam  poterunt,  si  Dominum  exercituum  eanctificent. 
Porro  haec  sanctificatio  ad  circumstantiam  praesen- 
tis  causae  restringi  debet.  Unde  enim  fit  ut  metu 
obruamur,  et  putemus  nos  esse  perditos,  dum  ali- 
quid  periculi  impendet,  nisi  quia  pius  potentiae  ad 
nocendum  homini  mortali  deferimus,  quam  Deo  ad 
eervandum?  Salutis  nostrae  custodem  se  fore  pro- 
mittit  Deus:  eam  contra  evertere  impii  conantur. 
Nisi  nos  sustentet  Dei  promissio,  annon  eum  affi- 
cimus  iniuria  et  quodammodo  profanamus  ?  Docet 
igitur  propheta,  honorifice  sentiendum  esse  de  Do- 
mino  exercituum,  quod  utcunque  omnia  machinentur 
impii  ad  nos  perdendos,  et  magnis  etiam  viribus 
instructi  sint,  ipse  unus  ad  salutem  nostram  satis 
superque  sit  potens.  Ideo  addit  Petrus,  in  cordi- 
bus  vestris.  Nam  si  penitus  animis  nostris  in- 
sideat  haec  persuasio,  opem  a  Domino  promissam 
nobis  sufficere,  optime  ad  repellendos  omnes  infide- 
litatis  metus  erimus  muniti. 


Parati  autem  sitis  semper  ad  responsionem  cuivis 
poscenti  a  vohis  rationem  eius,  quae  in  vobis  est,  spei, 
16.  cum  mansuetudine  et  timore,  conscientiam  habentes 
bonam:  ut  in  qua  vobis  obtrectant,  tanquam  maleficis, 


pudefiant,   dum  infamant  bonam  vestram  in  Christo 
conversationem. 

Tametsi  haec  nova  praecoptio  est,  pendet  tamen 
ei  superioribus.  Nam  exigit  a  fidolibus  cam  con- 
stantiam,  ut  adversariis  intrepide  respondeant  de 
fide  sua.  Haec  autem  pars  est  eius  sanctificatioais 
cuius  nuper  meminit:  quia  tunc  vere  suum  honorom 
exhibemus  Deo,  quum  nec  metus  nec  pudor  a  recfca 
fidei  professione  nos  impedit.  Caeterum  non  prae- 
ciso  iubet  Petrus  ut  ubique  et  semper,  et  apud 
omnes  promiscue  asseramus  ac  publicemus  quidquid 
nobis  a  Domino  datum  est.  Nam  in  hunc  finem 
Dominus  suos  spiritu  discretionis  instruit,  ut  iudi- 
cent  quando,  et  quousque,  et  apud  quos  loqui  ex- 
pediat.  Tantum  iubet  paratos  esse  ad  responsionem, 
ne  sua  socordia  vel  ignavo  carnis  metu  Christi 
doctrinam  impiorum  ludibriis  silendo  exponant. 
Summa  ergo  huc  tendit,  debere  nobis  in  promptu 
esse  fidei  confessionem,  ut  eam  proferamus  quoties 
opus  est,  ne  increduli  ex  nostro  silentio  totam  reli- 
gionem  quam  sequimur  damnent.  Porro  notandum 
est,  Petrum  hic  non  mandare  ut,  quacunque  de  re 
agitata  fuerit  quaestio,  parati  ad  eam  solvendam 
simus.  Neque  enim  omnium  est  de  quovis  argu- 
mento  disserere.  Atqui  haec  generalis  est  doctrina, 
quae  ad  rudes  et  idiotas  pertinet.  Ergo  non  aliud 
sibi  vult  Petrus,  nisi  ut  infidelibus  palam  faciant 
Christiani,  se  Deum  pure  colere,  et  religionem  ha- 
bere  sanctam  ac  rectam.  Atque  in  eo  nihil  est 
difficultatis.  Esset  enim  nimis  absurdum,  quum  de 
fide  nostra  quispiam  inquirit,  nihil  nos  proferre  ad 
eius  defensionem.  Danda  enim  semper  opera  est 
ut  omnes  agnoscant  nos  Deum  timere,  pieque  ac 
reverenter  sentire  de  legitimo  eius  cultu.  Hoc 
etiam  exigebat  temporis  ratio.  Perquam  odiosum 
et  infame  erat  christianum  nomen:  multi  nefariam 
multisque  sacrilegiis  refertam  esse  sectam  pntabant. 
Summa  igitur  in  Deum  perfidia  fuisset,  si  rogati 
neglexissent  pietatis  suae  testimonium  reddere.  Idque 
(meo  iudicio)  significat  apologiae  nomen  quo  Petrus 
utitur:  nempe  ut  Christiani  testatum  mundo  face- 
rent,  se  procul  ab  omni  impietate,  veraeque  pietatis 
corruptela  abesse:  quo  nomine  imperitis  euspecti 
erant.  Spes  hic  per  synecdochen  pro  fide  capitur. 
Neque  tamen  (ut  dictum  est)  requirit  Petrus  ut 
distincte  et  subtiliter  sciant  de  singulis  fidei  arti- 
culis  disputare:  sed  tantum  ut  ostendant  fidem  in 
Christum  verae  pietati  esse  consentaneam.  Hinc 
vero  coUigimus,  perperam  Christianorum  nomine 
omnes  abuti,  qui  nihil  certi  tenent,  nec  quidquam 
habent  quod  respondeant  de  fide  sua.  Sed  rursum 
expaidi  sedulo  debet  quod  dicit,  eius  quae  in 
vobis  est  spei.  Significat  enim  eam  demum 
confessionem  probari  Deo,  quae  ex  corde  manat: 
quia  nisi  intus  resideat  fides,  frustra  garriet  lingua: 

17* 


263 


EPIST.  PETRI  I 


264 


ergo  radicos  in  nobis  ogat,  ut  doinde  proferat  con- 
fessionis  fruotum. 

16.  Cum  mansuetuditw.  Valde  nccossaria  ad- 
monitio.  Nisi  enim  ad  modostiam  compositae  sint 
wentes,  statim  contentiones  ebulliunt.  Mansuotudo 
autem  tam  superbiae  ot  Tontosae  ostontationi,  quam 
nimio  fervori  opponitur.  Huio  merito  timorem 
ooniungit:  nam  ubi  obtinet  Dei  revorontia,  omnem 
animorum  ferociam  domat:  praosortim  voro  efficit 
ut  placide  tractomus  Doi  mystoria.  Nam  inde 
oriuntur  contentiosao  disputationes,  quod  bona  pars 
minuB  honorifice  quam  decobat,  de  coeiestis  sa- 
pientiao  magnitudine  eentiens,  profana  audacia  effer- 
tur.  Quare  ai  Deo  fidei  nostrao  confossionom  pro- 
bare  volumus,  absit  omnis  iactantia,  facessat  omnis 
oontentio. 

Conscientiam  hahentes.  Quia  parum  autoritatis 
habet  sermo  absque  vita,  idoo  fidei  professioni 
bonam  conscientiam  adiungit.  Videmus  onim  pleros- 
que  satis  prompta  esse  lingua,  et  multa  libere 
efi"utire,  nullo  tamon  profectu,  quoniam  vita  non 
respondot.  Deinde  sola  est  conscientiae  integritas, 
quae  nobis  dat  fiduciam  loquendi  ut  oportet.  Nam 
qui  multa  garriunt  de  evangelio,  vita  autem  dissoluta 
coargui  possunt  impietatis,  non  modo  se  faciunt 
ridiculos,  sed  doctrinam  ipsam  prostituunt  impiorum 
calumniis.  Cur  enim  nuper  iubebat  nos  ad  de- 
fensionem  paratos  esse,  ei  quis  fidei  nostrae  rationem 
postulet:  nisi  quod  Dei  doctrinam  nostrum  est 
vindicare  a  sinistris  suspicionibus  quibus  eam  gra- 
Tant  imperiti?  Atqui  parum  hic  valebit  linguae 
patrocinium,  nisi  vita  simul  respondeat.  Ideo  dicit, 
ut  pudefiant  qui  vituperant  bonam  vestram  in 
Christo  conTersationem,  quia  tanquam  maleficis  ob- 
loquuntur.  Ac  si  diceret,  si  nihil  habent  advorsarii 
quod  carpant  in  vobis,  nisi  quia  Christum  sequi- 
mini,  tandem  ipsos  malitiae  suae  pudebit :  Tel  saltem 
innocentia  vestra  ad  eos  refutandos  sufficiet. 

17.  Praestat  enim  benefaciendo  (si  ita  fert  vo- 
hmtas  Dei)  pati,  quam  malefaciendo.  18.  Quia  et 
Christus  semel  pro  peccatis  passus  est,  iustus  pro 
iniustis,  ut  nos  adduceret  Deo,  mortificatus  quidem 
carne,  vivificaius  autem  spiritu. 

17.  Praestat  enim.  Hoc  non  ad  proximam 
modo  sententiam,  sed  ad  totum  complezum  pertinet. 
Loquutus  est  de  fidei  professione,  quae  illo  tempore 
periculosa  erat:  nunc  dicit  multo  esse  melius  si 
quid  incommodi  pro  bonae  causae  defensione  susti- 
neant,  sic  iniuste  pati,  quam  si  ob  sua  flagitia 
plectantur.  Haec  consolatio  arcana  potius  medita- 
tione  quam  longo  verbornm  circuitu  percipitur. 
Passim  quidem  hoc  apud  profanos  scriptores  occur- 
rit,  satis  esse  praesidii  in  bona  conscientia,  quid- 
quid  malorum  accidat,  et  perferre  necesse  sit.     Lo- 


quuti  sunt  illi  animose,  sed  tuno  domum  vere  fortis 
erit  animus,  si  in  Deum  respioiat.  Ideo  hanc  ex- 
coptioncm  addidit  Potrus,  si  ita  ferat  voluntas 
Doi.  Nam  his  vorbis  admonet,  si  quid  iniuste 
patimur,  id  non  fortuito  accidero,  sod  certo  potius 
Dei  arbitrio:  Deum  autom  nihil  velle  aut  statuere 
nisi  optima  causa,  pro  confesso  assumit.  Quare 
hoc  solatii  sempor  habent  in  suis  miseriis  fidelos, 
quod  sciunt  se  Deum  haboro  tostom:  doindoque 
agnoscunt  ab  eo  se  in  arenam  doduci,  ut  sub  eina 
auspiciis  fidoi  suae  specimen  edant. 

18.  Quia  et  Christus  semel.  Alia  consolatio, 
quod  si  in  afflictionibus  nostris  sumus  nobis  bene 
conscii,  exemplo  Christi  patimur:  unde  sequitur, 
nos  beatos  esse.  Simul  autem  probat  a  fine  mortis 
Christi,  minime  consentanoum  esse  ut  ob  maleficia 
nostra  plectamur.  Christum  enim  passum  osse  docet, 
ut  nos  adduceret  Deo.  Quid  hoc  sibi  Tult,  nisi 
nos  Christi  morte  ita  fuisse  Deo  consecratos,  ut  illi 
Tivamus  et  moriamur?  Sunt  igitur  duo  huius 
sententiae  mombra.  Prius  est,  ferendas  esse  aequo 
animo  persequutiones,  quia  filius  Dei  nobis  viam 
monstret.  Alterum  Toro,  quod  quum  in  Dei  obse- 
quium  addicti  simus  Christi  morte,  non  ob  delicta 
nostra,  sed  ob  iustitiam  pati  deceat.  Hic  tamen 
moTeri  potest  quaestio:  Annon  fideles  castiget  Deus, 
quoties  alicunde  affligi  patitur.  Respondeo,  saepe 
quidem  fieri  ut  Deus  poenas  ipsis,  quas  meriti  sunt, 
irroget.  Neque,  hoc  Petrus  negat:  sed  admonet 
quantum  hoc  sit  solatii,  habero  coniunctam  cum 
Deo  causam.  Quomodo  autem  peccata  Deus  in  iis 
non  puniat,  qui  persequutionem  sustinont  propter 
iustitiam,  et  quo  sensu  Tocentur  innocontes,  proximo 
cap.  videbimus. 

Mortificatus  quidem.  Hoc  iam  magnum  erat, 
nos  filio  Dei  esso  conformes,  quum  sine  causa  pa- 
timur:  sed  accedit  aliud  consolationis  argumentum, 
felicem  mortis  Christi  exitum  fuisse:  quia  etsi  passus 
est  propter  infirmitatem  carnis,  resurrexit  in  virtute 
spiritus.  Ergo  Christo  nihi!  obfuit  crux,  neque 
mors,  quum  vita  palmam  obtinuerit.  Hoc  autem 
ideo  dictum  est,  ut  sciamus  (quemadmodum  etiam 
Paulus  admonet  [2.  Cor.  4,  10])  nos  in  corpore 
nostro  ferre  mortificationem  Christi,  quo  Tita  eius 
manifestetur  in  nobis.  Caro  hic  pro  externo  ho- 
mine  capitur,  spiritus  pro  diTina  potentia,  qua 
Christus  Tictor  a  morte  emersit. 

19.  In  quo  et  iis  qtii  in  specula  erant  spiritibus, 
profedus  praedicavit:  20.  quum  increduli  fuissent 
olim,  quum  semel  exspectabatur  Dei  patientia  in  diebus 
Noe:  dum  apparabatur  arca,  in  qua  paucae,  hoc  est, 
octo  animae  servatae  sunt  per  aquam.  21.  Cuius 
figurae  respondens  baptismus,  nos  quoque  salvos  red- 
dit:  non  abiectio  sordium  carnis,  sed  bonae  conscietitiae 
examen  apud  Deum  per  resurrectionem  lesu  Christi: 


265 


CAPUT  III. 


266 


22.  Qui  est  in  dextera  Dei,  profectus  in  coelum,  sub- 
iectis  sibi  angelis,  et  potestatibus,  et  virtutibus. 

19.  In  quo  et  iis.  Hoc  addidit  Petrus,  ut  scia- 
mu8  Tivificam  illam,  de  qua  loquutus  est,  spiritus 
virtutem  non  exsertam  fuisse  in  sola  Christi  per- 
8ona,  sed  in  nos  etiam  diffuDdi:  quemadmodum  et 
Paulus  docet  ad  Roma.  capite  5,  5.  Dicit  ergo, 
non  sibi  modo  Christum  resurrexisse,  sed  ut  vim 
eandem  spiritus  sui  aliis  patefaceret:  adeoque  ipsam 
ueque  ad  mortuos  penetrasse.  Unde  sequitur,  nos 
eam  non  minus  sensuros,  ut  quidquid  in  nobis 
mortale  est,  vivificet.  Caeterum  quia  loci  huius 
obscuritas  varias  expositiooes  (ut  fieri  eolet)  nobis 
peperit,  priore  loco  quae  ab  aliis  afi"eruntur,  refellam: 
deinde  genuinum  et  verum  sensum  quaeremus.  Trita 
et  vulgaris  opinio  fuit,  hic  narrari  Christi  descen- 
Bum  ad  inferos:  sed  verba  aliud  sonant.  Neque 
enim  animae  Christi  fit  mentio,  sed  tantum  quod 
spiritu  venerit.  Sunt  autem  haeo  longe  diversa, 
animam  Christi  venisse,  et  Christum  praedicasse 
spiritus  sui  potentia.  Nominatim  ergo  spiritum 
exprimit  Petrus  ut  imaginationem  tollat  realis  (ut 
vocant)  praesentiae.  Aiii  de  apostolis  exponunt, 
quod  scilicet  eorum  ministerio  mortuis  apparuit,  id 
est  infidelibus.  Fateor  quidem  Christum  per  apos- 
tolos  spiritu  suo  venisse  ad  eos  qui  in  carne  de- 
tinebantur.  Sed  haec  expositio  multis  rationibus 
falea  coarguitur.  Primum  dicit  Petrus,  ad  spiritus 
Christum  venisse:  quo  nomine  significat  animas  a 
corporibus  separatas.  Vivos  enim  homines  spiritus 
vocari  nusquam  receptum  est.  Deinde  quod  4.  cap. 
in  eundem  sensum  repetet  Petrus,  allegoriam  non 
admittit.  Ergo  de  mortuis  proprie  verba  intelligi 
oportet.  Tertio  hoc  valde  absurdum  est,  Petrum 
de  apostolis  agentem,  mox  qunsi  sui  oblitum  trans- 
silire  ad  tempus  Noe.  Certe  nimis  intempestive 
hoc  modo  abrupta  esset  oratio.  Falsum  ergo  est 
illud  commentum.  Porro  eorum  delirium  qui  pu- 
tant  incredulos,  Christi  adventu,  post  mortem  suam, 
a  reatu  liberatos  esse,  longa  refutatione  non  indiget. 
Certa  enim  scripturae  doctrina  est,  nos  salutem 
non  consequi  in  Christo,  nisi  fide.  Ergo  qui  ad 
mortem  usque  obstinati  fuerunt,  his  nulla  spes  re- 
linquitur.  Probabilius  aliquanto  loquuntur,  qui  re- 
demptionem  a  Christo  partam  profuisse  dicunt  mor- 
tuis,  qui  tempore  Noe  diu  fuerant  increduli:  tamen 
resipuerant  demum,  paulo  aute  quam  diluvio  mer- 
gerentur.  Illos  ergo  intelligunt  poenas  contumaciae 
suae  dedisse  in  carne,  servatos  tamen  Christi  bene- 
ficio,  ne  aeternum  perirent.  Sed  haec  parum  firma 
est  divinatio:  deinde  pugnat  cum  orationis  contextu. 
Petrus  enim  uni  duniaxat  familiae  Noe  salutem 
attribuit:  exitio  autem  addicit  omnes  qui  extra 
arcam  fuerunt.  Ego  itaque  non  dubito  quin  gene- 
raliter  dicat  Petrus,  graiiae  Christi  manifestationem 


ad  pios  spiritus  pervenisse,  atque  ita  vitali  spiritue 
efficacia  esae  perfuBos.  Quare  timendum  non  est 
ne  ad  nos  usque  emanet.  8ed  quaeri  potest  cur  nam 
piorum  animas,  postquam  e  corporibus  migrarunt, 
in  carcere  collocet.  Mihi  quidem  cpuXaxig  potius 
speculam  eignificat  in  qua  aguntur  vigiliae,  vel 
ipsum  excubandi  actum.  Nam  saepe  ita  oapitur 
apud  Graecos,  et  sensus  optime  fluet,  pias  animas 
in  spem  salutis  promiesae  fuisse  intontas,  quasi 
eminus  eam  coneiderarent.  Neque  enim  dubium 
est  quin  ad  hunc  ecopum  sancti  patres  tam  in  vita, 
quam  post  mortem,  suas  cogitationes  direxerint. 
Verum  sicui  placeat  retinere  carceris  nomen,  non 
male  conveniet.  Sicuti  enim  dum  vivebant,  lei 
illis  (teste  Paulo  [Gal.  3,  23])  quaedam  arctior  fuit 
cuetodia,  in  qua  detinebantur:  ita  post  mortem  soUi- 
cito  Christi  desiderio  constringi  oportuit:  quia  non- 
dum  spiritUB  libertatis  plene  exhibitus  erat.  Ergo 
exspectationie  anxietae  illie  fuit  veluti  carcer.  Hac- 
tenus  apostoli  verba  cum  re  ipsa  et  filo  argumenti 
belle  congruunt:  sed  quod  sequitur  nonnihil  habet 
difficultatis.  Neque  enim  hic  fidelee,  sed  incredulos 
solos  commemorat.  Quo  videtur  tota  illa  auperior 
expositio  everti.  Hac  ratione  adducti  quidam,  puta- 
runt  nihil  hic  dici  aliud,  nisi  incredulos,  qui  olim 
piie  moleeti  infeetique  fuerant,  spiritum  Chrieti  iu- 
dicem  expertos  esse.  Quasi  hoc  argumento  con- 
soletur  Petrus  fideles,  quia  Christus  etiam  mortuus 
poenas  de  ipeie  sumpserit.  Sed  eorum  errorem 
convincet  quod  proximo  capite  videbimus,  mortuia 
evangelium  praedicatum,  ut  vivant  secundum  Deum 
spiritu :  quod  peculiariter  in  fideles  competit.  Porro 
certum  est,  idem  quod  nunc  dicit,  illic  repetere. 
Deinde  non  animadvertunt  hoc  praecipue  velle  Pe- 
trum,  quemadmodum  potentia  epiritus  Chrieti  vivi- 
ficam  ee  in  ipso  ostendit,  et  talis  a  mortuis  fuit 
cognita,  talem  etiam  erga  noe  fore.  Videndum 
tamen  quorsum  hoc  spectet,  quod  incredulos  tantum 
nominat.  Videtur  enim  dicere,  Christum  in  epiritu 
apparuisse  iis  qui  olim  fuerant  increduli.  Atqui 
ego  aliter  dietinguo:  tunc  quoque  permisios  fuisse 
incredulis  puros  Dei  cultores,  imo  eorum  multitudine 
fere  opertos.  Discrepat  (fateor)  ab  hoc  sensu  graeca 
syntaxis:  debuerat  enim  Fetrus,  si  hoc  vellet,  geniti- 
vum  absolutum  ponere.  Sed  quia  apostolis  novum  non 
est  liberius  casum  unum  ponere  alterius  loco,  et  vide- 
mus  Pdrum  hic  cotifuse  multas  res  simul  coacervare: 
nec  vero  aliter  aptus  sensus  elici  poterat :  non  dubitavi 
ita  resolvere  orationem  implicitam:  qtio  intelligerent 
ledores,  alios  vocari  incredulos,  quam  quibus  prae- 
dicatum  fuisse  evangelium  dixit.  Postquam  ergo^) 
dixit  Chrietum  se  mortuis  manifestasee ,  mox 
addi,t:  quum  increduli  fuiseent  olim.  Quo 
eigniticat  nihil   nocuisse  sanctis  patribus,   quod  im- 

')  eniin 


267 


EPIST.  1'ETKl  I 


268 


piorum  multitudine  poDe  obruti  fuoriDt.  Nam  (meo 
iudioiu)  dubitationi  oocurrit,  quae  tideles  eius  tom- 
poris  angero  poterat.  Videbant  totum  foro  mundum 
occupari  ub  iucrodulia,  illos  potiri  roruin,  ponos 
illod  esdo  vitaui.  Oaoc  tontatio  ouinem  tiduciam  iis 
exoutero  poterat  qui  voluti  sub  morte  conclusi  orant. 
£o8  itaquo  admonet  Petrus,  non  aliam  fuiese  patrum 
conditiuuem:  et  tamon  quum  tunc  impiorum  multi- 
tudo  totam  torrani  oporirot,  illorum  vitam  Doi  vir- 
tute  aalvam  fuisse.  Hoc  modo  solatur  pios,  ne 
propter  suam  pauoitatem  fracto  sint  vel  abiocto 
animo.  Exemplum  vero  ox  tota  vetustate  prao 
aliis  illustre  deligit:  nompe  quum  diluvio  submersus 
fuit  mundus.  Nam  tunc  in  communi  genoris  bu- 
inani  interitu  soJa  Noe  familia  evasit.  Ac  modum 
dosignat,  speciem  baptismi  fuisse  dicens:  quare  in 
bac  etiam  parte  nihil  est  absurdi.  Summa  est, 
mundum  somper  fuisso  plenum  inoredulis:  ideo  in- 
genti  eorum  numero  non  debere  terreri  pios.  Quem- 
admodum  Noe,  tametsi  undique  obsidebatur  ab  im- 
piis,  et  tam  paucos  secum  habebat:  non  tamen 
abreptus  fuit  a  recto  fidei  suae  cursu. 

20.  Quum  seniel  exspedabatur.  Hoc  ad  impios 
referri  debet,  quos  Dei  patientia  segniores  reddebat. 
Nam  si  ultionem  suam  difFert  Deus,  nec  statim 
exsequitur,  minas  omnes  socure  eludunt  impii:  con- 
tra  vero  Noe  oraculo  monitus,  diluvium  multo  ante 
habebat  prae  oculis.  Hinc  sedulitas  in  construenda 
arca,  quod  Dei  iudicio  tremefactus  torporem  omnem 
excusserat. 

21.  Cuius  figurae.  Omnino  relativum  in  dativo 
casu  legendum  arbitror:  ac  errore  factum  esse  ut 
0  in  locum  w  subierit.  Sensus  tamen  minime  am- 
biguus  est,  quod  Noe  per  aquam  servatus  quandam 
baptismi  speciem  habuerit.  Et  hoc  commemorat 
apostolus,  ut  melius  constet  inter  illum  et  nos 
similitudo.  lam  dictum  est  huc  spectare  membrum 
istud,  ne  pravis  exemplis  abducti  a  timore  Domini, 
et  recta  salutis  via,  nos  cum  mundo  misceamus. 
Hoc  in  baptismo  liquido  patet,  ubi  Christo  conse- 
pelimur,  ut  mundo  et  carni  mortui  Deo  vivamus. 
Hac  ratione  baptismum  nostrum  dvTttuTtov  esse  dicit 
baptismo  Noe:  non  quod  baptismus  Noe  primarium 
fuerit  exemplar,  noster  vero  inferior  sit  figura: 
qualiter  hoc  nomen  usurpat  apostolus  in  epistola 
ad  Hebraeos  (9,  24),  quum  legis  caeremonias  (ivcf- 
Tuna  vocat  rerum  coelestium.  Similiter  graeci 
scriptores  id  sacramentis  attribuunt:  ut  quum  dicunt 
mysticum  sacrae  coenae  panem,  esse  corporis  Christi 
dvxfxunov.  Sed  hic  non  fit  maioris  aut  minoris  compa- 
ratio.  Tantum  significat  apostolus  mutuam  similitudi- 
nem  esse,  ac  (ut  vulgo  loquuntur)  correspondentiam. 
Forsan  magis  proprie  loquutns  foret  dvxtaTpofpov 
vocando:  qualiter  Aristoteles  dialecticam  facit  dvTia- 
Tpocpov  rhetoricae.  Sed  de  verbis  non  est  laboran- 
dum  ubi  de  re  convenit.     Ergo  sicuti  Noe  vitam 


adoptuB  cst  por  mortom,  quum  in  arca  non  soous 
atquo  in  sepulcro  inclusus  fuit,  ot  toto  mundo 
perounto  sorvatus  fuit  cum  oxigua  familia:  sio 
hodie  mortificatio,  quao  in  baptismo  figuratur,  nobis 
ingrossus  ost  in  vitam:  nec  salus  speranda  est,  nisi 
a  mundo  simus  segregati. 

Noti  abiedio  sordium.  Hoc  ideo  additum  ost, 
quoniam  fieri  interdum  potest  ut  maior  pars  homi- 
num  Cbristi  nomen  profiteatur:  ac  eodom  nobiscum 
baptismo  initiati  sunt  fero  omnes  in  ecclesiae  socie- 
tatem.  Hoc  modo  non  convenirot  quod  prius  dixit, 
paucos  hodie  servari  per  baptismum:  sicuti  octo 
soium  animas  Deus  per  arcam  liberavit.  Hanc 
obiectionem  Pctrus  occupat,  quum  testatur  se  non 
loqui  de  nudo  signo,  sed  simul  coniungere  off^ectum. 
Ac  si  diceret,  semper  futurum  quod  saeculo  Noe 
contigit,  ut  humanum  genus  in  suum  exitium  ruat: 
pusillum  vero  gregem  mirabiliter  eripiat  Dominus. 
Videmus  nunc  quid  sibi  velit  haec  corroctio.  Po- 
terat  enim  quispiam  obiicero,  baptismo  Noe  nostrum 
esse  longe  dissimilem,  quia  plerosque  hodie  bapti- 
zari  oontingat.  Respondet  autem,  non  sufficere  ex- 
ternum  symbolum,  nisi  vore  et  efficaciter  baptis- 
mum  suscipiant.  Atqui  eius  veritas  in  paucis 
reperietur.  Unde  sequitur  non  debere  nos  circum- 
spicere  quid  agat  vulgus  hominum,  ut  ab  exempUa 
pendeamus  nec  debere  nos  metuere,  si  pauci  simus 
numero.  Caeterum  hoc  testimonium  perperam  de- 
torquent  fanatici  homines  (ut  Schvincfeldius)  dum 
sacramentis  omnem  vim  et  effectum  detrahere 
volunt.  Neque  enim  hic  docere  voluit  Petrus 
inane  et  inelficax  esse  Christi  institutum,  sed  tan- 
tum  exoludere  hypocritas  a  spe  salutis,  qui  baptis- 
mum,  quantum  in  se  est,  depravant  ac  corrumpunt. 
Porro  quum  de  sacramentis  agitur,  duo  sunt  con- 
sideranda,  signum  et  res.  Ut  in  baptismum  signum 
est  aqua:  res  autem,  ablutio  animae  per  sanguinem 
Christi,  et  carnis  mortificatio.  Horum  utrunque 
8ub  se  complectitur  Christi  institutum.  Quod  autem 
saepe  inefficax  et  absque  fructu  signum  apparet,  id 
fit  hominum  abusu,  qui  sacramenti  naturam  non 
toUit.  Discamus  ergo  rem  signatam  a  signo  non 
divellere.  Quamquam  simul  a  diverso  vitio  caven- 
dum  est,  quale  inter  papistas  regnat.  Quia  enim 
inter  rem  et  signum  non  distinguunt  ut  oportet, 
consistunt  in  externo  elemento,  et  illic  locant  sa- 
iutis  fiduciam.  Itaque  aquae  conspectus,  eorum 
mentes  a  Christi  sanguine  et  gratia  spiritus  abstra- 
hit.  Christum  non  cogitant  bonorum  omnium,  quao 
illic  off^eruntur,  unicum  esse  autorem,  gloriam  mor- 
tis  eiuB  ad  aquam  transferunt,  arcanam  spiritus 
virtutem  alligant  visibili  signo.  Quid  ergo  agen- 
dum  est?  Ne  separemus  quae  a  Domino  coniuncta 
sunt.  Debemus  in  baptismo  agnoscere  spirituale 
lavacrum  debemus  illic  testimonium  remissionis 
peccatorum,  et  renovationis  nostrae  pignus  amplecti: 


269 


CAPDT  IV. 


270 


sio  tamen  relinquere  et  Christo  et  spiritui  sancto 
suum  honorem,  ut  nulla  pars  salutis  ad  signum 
transferatur.  Certe  quum  Petrus  facta  baptismi 
mentione  mox  excipit,  non  esse  depositionem  sor- 
dium  carnis,  satis  ostendit,  baptismum  aliquibus 
esse  duntaxat  literalem:  ideoque  externum  signum 
per  se  nihil  valere. 

Sed  bonae  conscientiae.  Primum  interrogatio 
hic  Tice  responsionis  vel  testimonii  capitur.  Bre- 
viter  autem  vim  usumque  baptismi  definit  Petrus 
quum  ad  conscientiam  revocat,  et  nominatim  fidu- 
ciam  requirit  quae  sustineat  Dei  conspectum,  et 
apud  eius  tribunal  consistat.  Nam  his  verbis  docet 
baptismum  praecipua  sui  parte  spiritualem  esse: 
deinde  peccatorum  remissionem  et  reformationem 
veteris  hominis  in  se  complecti.  Quomodo  enim 
bona  et  pura  esse  conscientia  poterit,  donec  correc- 
tus  fuerit  vetus  homo  noster,  et  in  iustitiam  Dei 
renovati  simus?  Et  quomodo  respondebimus  coram 
Deo,  nisi  gratuita  peccatorum  venia  freti  ac  suffulti? 
In  Bumma,  baptismi  effectum  indicare  voluit  Petrus, 
ne  quis  nudo  et  emortuo  signo  glorietur,  quemad- 
modum  hypocritae  solent.  Sed  notandum  est  quod 
dixit,  per  resurrectionem  Christi.  Quibus 
verbis  docet  non  esse  in  elemento  aquae  haeren- 
dum:  sed  a  Christo  solo  fluere,  et  ab  eo  petendum 
esse  quidquid  illic  figuratur.  Porro  quum  resurrec- 
tionem  nominat,  respicit  ad  superiorem  doctrinam 
quam  tradidit,  Christum  spiritu  vivificatum  esse. 
Nam  resurrectio,  mortis  fuit  victoria,  et  salutis 
nostrae  complementum.  Unde  colligimus,  mortem 
Christi,  non  excludi,  sed  potius  contineri  sub  re- 
surrectione.  Ergo  non  aliter  in  baptismo  proficimus, 
quam  si  sensus  nostri  omnes  in  Christi  morte  ac 
resurrectione  consistant. 

22.  Qui  est  in  deztera,  Christi  in  coelos  ads- 
censum  nobis  commendat,  ne  eum  oculi  nostri  in 
mundo  quaerant:  idque  fidei  maxime  interest.  Ses- 
sionem  in  dextera  patris  commendat,  ne  dubitemus 
satis  in  eo  potentiae  esse  et  praesidii  ad  nos  ser- 
vandos.  Porro  quid  loquutio  ista  valeat,  sedere 
ad  patris  dexteram,  alibi  exposuimus:  quod  scilicet 
Christus  ubique  summum  imperinm,  taoquam  Dei 
legatus,  exerceat.  Ad  cuius  rei  explicationem  fa- 
ciunt  quae  mox  sequuntur,  subiectus  sibi  an- 
gelis,  etc.  Quod  virtutes  et  potestates  ad- 
dit,  tantum  ad  amplificationem  spectat.  Nam 
usitatum  est  angelos  his  omnibus  designari.  Magni- 
tudinem  ergo  imperii,  quod  optinet  Christus,  hic 
elogiia  ornare  Petrus  voluit. 


CAPUT  IV. 

1.  Christo  igitur  passo  pro  nobis  carne,  vos  quoque 
eadem  cogitatione  armamini:   guod  scilicet  qui  passus 


est  in  carne,  destitit  a  peccato:  2.  ne  amplius  ho- 
minum  concupiscentiis,  sed  voluntati  Dei,  quod  resi- 
duum  est  temporis  in  carne,  vivat.  3.  Satis  cnim 
nobis  est  quod  anteacto  vitae  tempore  voluntattm  gen- 
tium  patraverimus,  quum  ambularemus  in  lasciviis, 
concupiscentiis,  vinolentiis,  comcssationibus,  potationi- 
bus,  et  nefariis  idololatriis.  4.  Quod  ilUs  videtur 
insolens,  quod  non  concurratis  in  eandem  luxus  pro- 
fusionem,  ideoque  male  loquuntur:  5.  qui  reddituri 
sunt  rationem  ei  qui  paratus  est  iudicare  vivos  et 
mortuos. 

1.  Christus  igitur,  etc.  Quum  nuper  Christum 
proponeret,  tantum  de  crucis  tolerantia  disserebat: 
nam  interdum  crux  mortificatio  vocatur,  quia  atflic- 
tionum  exercitiis  corrumpitur  homo  exterior,  caro 
etiam  nostra  domatur.  Nunc  autem  altius  conscen- 
dit:  tractat  enim  de  totius  hominis  reformatione. 
Duplicem  hanc  mortis  Christi  similitudinem  scrip- 
tura  nobis  commendat:  nempe  ut  ilii  configuremur 
in  probris  et  aerumnis:  deinde  ut  nobis  mortui,  et 
extincto  veteri  homine,  renovemur  in  spiritualem 
vitam.  Tametsi  non  simpliciter  considerandis  est 
niibis  Christus  tanquam  exemplum,  ubi  de  carnis 
mortificatione  agitur:  sed  spiritu  eius  vere  inseri- 
mur  in  eius  mortem,  ut  ipsa  in  nobis  sit  efficax 
ad  crucifigendam  carnem  nostram.  In  summa,  si- 
cuti  Petrus  in  fine  proximi  capitis,  nos  Christi 
exemplo  hortatus  est  ad  patientiam,  quia  mors  iili 
transitus  ad  vitam  fuerit:  ita  nunc  ex  eadem  morte 
ducit  altiorem  doctrinam,  quod  scilicet  carni  et 
mundo  nos  mori  oporteat.  Sicuti  ad  Romanoa  ca- 
pite  6,  ubi  fusius  hoc  argumentum  prosequitur 
Paulus.  Ideo  dicit  armamini,  significans,  vere 
et  efficaciter  nos  invictis  armis  instrui  ab  subi- 
gendam  carnem,  si  vim  mortis  Christi  percipimus 
ut  decet. 

Quod  scilicet  qui  passus.  Particulam  Sxt  non 
puto  hic  notare  causam,  sed  potius  expositive  capi. 
Declarat  enim  Petrus  quaenam  sit  illa  cogitatio 
qua  mors  Christi  nos  armat:  nempe  quod  abolitum 
peccati  regnum  in  nobis  esse  debeat,  ut  Deus  in 
vita  nostra  reget.  Male  Erasmus,  meo  iudicio:  qui 
vertit  patiebatur,  ad  Christum  referens.  Nam  est 
indefinita  oratio,  quae  generaliter  ad  omnes  pios 
exteuditur:  atque  omnino  euudem  habent  sensum 
haec  verba,  quem  illa  Pauli  ad  Romanos  cap.  6,  7, 
Qui  mortuus  est,  iustificatus  est,  vel  absolutus  a 
pecoato.  Uterque  eoim  apostolus  significat,  ex  quo 
mortui  sumus  in  carne,  nihil  esse  nobis  amplius 
cum  peccato  negotii,  ut  vigeat  in  nobis,  ac  suam 
vim  i;n  vita  nostra  exerceat.  Obiici  tamen  poterit, 
improprie  hic  loqui  Petrum,  dum  nos  in  eo  con- 
formes  Christo  facit,  quod  in  carne  patimur.  Cer- 
tum  enim  est,  nihil  fuisse  in  Ohristo  vitiosum 
quod    corrigi    debuerit.      Verum    facilis  est  solutioi 


271 


EPIST.  PETRI  I 


272 


quod  neceese  non  sit  hano  similitudinem  por  omnia 
congruere:  Bufficit  ergo  quod  aliquatenus  configu- 
ramur  morti  Christi.  Quo  sensu  etiam  non  inepte 
oxponitur  illud  Pauli  (llom.  6,  5),  nos  inseri  in 
similitudinem  mortis  eius:  quia  non  oadom  prorsus 
Bit  ratio,  sod  quia  mors  eius  typus  sit  modo  ac 
exeraplar  mortitioationis  nostrae.  Proinde  notandum 
est,  oarnis  nomon  hic  divorso  Bonsu  bis  esse  posi- 
tum.  Nam  quum  passum  carne  Christum  dicit, 
naturam  humanam,  quam  a  nobis  sumpserat  Chris- 
tuB,  morti  subiectam  fuisso  docot:  hoc  est,  Christum, 
quatonus  homo  orat,  naturaliter  fuisse  mortuum. 
In  secuudo  autem  membro,  quum  do  nobis  sormo 
est,  oaro  est  naturae  noatrae  corruptio  ac  vitiositas. 
Ita  passio  in  carne  significat  nostri  abnegatienem. 
Nunc  videmus  quid  inter  Christum  et  nos  simile, 
quid  diversum  sit:  nempe  quod  sicut  passus  ost  in 
carne  a  nobis  sumpta,  sic  totam  oarnem  nostram 
crucifigi  oporteat. 

2.  Ne  amplius.  Hic  modum  exprimit  desistondi 
a  peccato:  ut  scilicet  ronuntiantes  hominum  concu- 
piscentiis,  vitam  nostram  studeamus  ad  Dei  volun- 
tatem  componere.  Itaque  duas  renovationis  nostrae 
partes  hic  comprehendit,  carnis  interitum,  et  vivi- 
ficationem  spiritus.  Ab  illo  itaque  inchoandus  est 
bene  vivendi  cursus:  ad  hanc  vero  pergendum. 
Porro  hic  definit  Petrus  quae  sit  bene  vivendi 
regula:  quum  soilicet  a  Dei  voluntate  pendet  homo. 
Unde  sequitur,  nihil  in  vita  esse  rectum  nec  com- 
positum,  simulac  inde  aberrat.  Praeterea  notanda 
eat  antithesis  inter  Dei  voluntatem  et  homi- 
num  concupiscentias.  Unde  intelligimus 
quanta  sit  nostra  pravitas,  et  quantopere  luotau- 
dum  sit,  ut  Deo  reddamur  obsequentes.  Quum 
dicit,  reiiquum  temporis  in  carne,  caro  pro 
vita  praesenti  accipitur,  sicuti  ad  Hebraeos  ca- 
pite  5,  7. 

3.  Satis  enim  nobis.  Non  intelligit  Petrus, 
taedio  nos  voluptatum  affici  debere,  quemadmodum 
solent  qui  ad  satietatem  illis  sunt  expleti:  sed  po- 
tius  vitae  praeteritae  memoria  ad  poonitentiam  eos 
stimulat.  Et  certe  hic  acerrimus  nobis  stimulus 
esse  debet  ad  bene  currendum,  dum  reputamus  nos 
magna  parta  vitae  extra  viam  errasse.  Admonet 
autem  Petrus,  absurdum  fore,  si  a  Christo  illumi- 
nati  vitam  in  melius  non  mutent.  Nam  hic  inter 
ignorantiae  et  fidei  tempora  discernit:  sc  si  dicoret 
aequum  esse  ut  novos  et  alios  se  homines  prae- 
beant,  ex  quo  Christus  eos  vocavit.  Caeterum 
pro  hominum  concupiscentiis ,  nunc  ponit  gen- 
tium  voluntatem:  in  quo  ludaeis  exprobat  quod 
gentibus  in  omni  pollutionis  genere  permisti  essent, 
quum  eos  Dominus  segregasset.  In  posterum  vero 
docet  exuenda  esse  vitia  quae  caecitatem  ao  Dei 
ignorantiam  in  hominibus  arguunt.  Pondus  etiam 
habet  haec  particula  quod  residuum  est  vitae. 


Significat  cnim  ad  finem  usque  persoverandum : 
sicuti  quum  dicit  Pauius  (Rom.  6,  9)  Christum  a 
mortuis  excitatum,  iam  amplius  non  mori.  Nam 
ideo  redompti  sumus  a  Domino,  ut  illi  serviamus 
omnibus  diobus  vitae  nostrao. 

In  lasciviis.  Non  recenset  integrum  catalogum: 
Bod  tantum  quasdam  species  attingit  ox  quibus 
summatim,  colligore  licoat,  quidnam  appetant,  et 
quoreum  propensi  sint  homines  spiritu  Dei  non 
regniti.  Crassiora  autom  vitia  nominat,  ut  fieri  in 
proforendis  exemplis  solet.  In  verborum  inter- 
pretatione  non  immorabor,  quia  nihil  habent  diffi- 
cultatis.  Sed  hic  exoritur  quaestio:  quia  videtur 
multis  iniuriam  facero  Potrus,  quum  omnos  lasci- 
viae,  dissohitionis,  libidinum,  ebriotatis,  et  comes- 
sationum  reos  facit.  Corlum  est  enim  non  fuisse 
omnes  his  vitiis  impiicitos.  Imo  in  gentibus  quos- 
dam  scimus  honeste  et  citra  infamiae  notam  vixisse. 
Respondeo,  Petrum  non  sic  tribuere  gentibus  haec 
vitia,  quasi  omnium  damnet  singulos  homines,  sed 
quasi  eic  ad  malum  natura  proolives  sumus:  neque 
id  modo,  sed  etiam  pravitati  addicii,  ut  necessario 
isti  fructus,  quos  enumerat,  ex  mala  radice  prodeant. 
Nemo  quidem  est  qui  non  inclusum  in  se  habeat 
vitiorum  omnium  semen:  sed  non  omnia  in  singulis 
germinant  atque  emergunt.  Sic  tamen  per  totum 
humanum  genus  sparsa  est  ac  diffusa  contagio,  ut 
appareat  totum  corpus  innumeris  malis  refertum 
oBse:  nullum  vero  membrum  a  communi  corruptela 
esee  immune  vel  purum.  Postremo  quoque  mem- 
brum  aliam  quaestionem  gignere  potest.  ludaeos 
enim  alloquitur  Petrus:  et  tamen  in  nefariis  idolo- 
latriis  versatos  esse  dicit.  Atqui  ludaei  ubicunque 
terrarum  agerent,  sollicite  sibi  cavebant  ab  idolis. 
Duplex  solutio  afferri  potest:  vel  quod  per  synec- 
dochen  communiter  de  omnibus  pronuntiet  quod 
tantum  ad  paucos  spectabat  (neque  enim  dubium 
est  quin  ex  ludaeis  promiscue  a  gentibus  compositae 
fuerint  ecclesiae  ad  quas  scribebat)  vel  quod  ido- 
latrias  appeilet  quasi  superstitionos  quarum  tunc 
pleni  erant  ludaei.  Quamquam  enim  se  Deum 
Israel  colere  profitebantur,  scimus  tamen  nullam 
divini  cultus  partem  apud  eos  synceram  fuisse. 
Et  quanta  in  regionibus  barbaris  ac  in  turmis  dis- 
sipatis  confusio  esse  poterat,  quum  ipsa  lerosolyma, 
ex  cuius  radiis  lucem  suam  mutuabantur,  ad  extre- 
mum  impietatis  prolapsa  esset.  Scimus  enim  illic 
omne  genus  deliria  impune  grassata  esse,  ut  sum- 
mum  quoque  sacerdotium  et  praecipuum  ecclesiae 
regimen  penes  Sadducaeos  esset. 

4.  Qtiod  illis  videtur.  Ad  verbum  sic  Petrus 
habet,  In  quo  peregrinantur ,  non  concurrentibus 
vobis  in  eandem  luxus  profusionem,  blasphemantes. 
Sed  peregrinari  capitur  pro  morari  ut  in  re 
nova  et  insolita.  Qua  loquutione  et  Latini  inter- 
'  dum  utuntur:    ut   quum  Cicero   dicit,    se   hospitem 


273 


CAPDT  IV. 


274 


esse  in  urbe,  quia  quae  illic  aguntur  non  cognos- 
cat.  Caeterum  hoc  loco  tnunit  Petrus  fideles,  ne 
perversis  impiorum  iudiciis  vel  sermonibus  turbari 
se  vel  corrumpi  sinant.  Est  enim  haec  non  levie 
tentatio,  quum  ii,  inter  quoa  versamur,  vitam  nos- 
tram  insimulant  quasi  a  communi  humanitate  ab- 
horrontem.  Istis,  inquiunt,  fabricandus  esset  novua 
mundua,  quoniam  ita  ab  humano  genere  dissident. 
Ita  fihos  Dei  accusant,  quasi  orbis  divortium  mo- 
liantur.  Praevenit  ergo  apostolus,  ac  fideles  vetat 
talibus  probris  vel  calumniis  frangi.  Fulturam 
autem  illis  proponit,  Dei  iudicium.  Hoc  enim  est 
quod  nos  contra  omnes  insultus  sustinet,  quum  diem 
illum  patienter  exspectamus,  quo  vindicabit  Chris- 
tus  eos  omnes  qui  nunc  temere  nos  damnant: 
sibique  nos  ac  causam  nostram  probari  ostendet. 
Dicit  autem  nominatim  vivos  ac  mortuos:  ne 
quid  putemus  nos  damni  pati,  si  morientibus  nobis 
maneant  illi  superatites:  quia  non  propterea  manum 
Dei  effugient.  Porro  quo  sensu  vivos  et  mortuos 
dicat,  discere  licebit  ex  15.  prioris  ad  Corinth. 
cap. 

6.  In  Jioc  enim  et  mortuis  evangelisatus  fuit,  ut 
iudicentur  quidem  secundum  homines  carne,  vivant 
autem  secundum  Deum  spiritu.  7.  Porro  omnium 
finis  propinquus  est,  sobrii  itaque  estote,  et  vigilantes 
ad  precandum.  8.  Ante  omnia  vero  caritatem  inter 
vos  intentam  habentes:  quia  caritas  operiet  multitu- 
dinem  peccatorum.  9.  Invicem  hospitales  sine  mur- 
murationibus.  10.  Ut  quisque  accepit  donum  minis- 
trantes  illud  inter  vos,  tanquam  boni  dispensatores 
multiplicis  gratiae  Dei.  11.  Si  quis  loquitur,  loqua- 
tur  tanquam  eloquia  Dei:  si  quis  ministrat,  tanquam 
ex  virtute  quam  suppeditat  Deus:  ut  in  omnibus  glori- 
ficetur  Deus  per  lesum  Christum:  cui  est  gloria  et 
imperium  in  saecula  sacculorum.     Amen. 

6.  Mortuis  evangelizatus.  Videmus  in  quem 
aensum  accommodet  superiorem  sententiam,  quam 
capite  3,  habuimus:  nempe  mortem  nihil  obstare 
quin  Christus  semper  nihilominus  sit  vindex  noster. 
Insignis  itaque  est  piorum  consolatio,  quod  eorum 
saluti  mors  nihil  affert  iacturae.  Ergo  utcunque 
in  hac  vita  non  appareat  Christus  liberator,  non 
tamen  inanis  est  aut  irrita  eius  redemptio:  quia 
ad  mortuos  usque  extenditur  eius  virtus.  Caete- 
rum  quod  graeca  vox  ambigua  est,  tam  in  mascu- 
lino  genere  quam  in  neutro  verti  potest,  sed  eodem 
fere  sensu:  nempe  quod  Christus  mortuis  patefactus 
fuerit  redemptor:  vel  quod  illis  salus  per  evange- 
lium  patcfacta  fuerit.  Quod  si  gratia  Christi  semel 
penetravit  ad  mortuos,  non  dubium  est  quin  eam 
a  morto  quoque  sensuri  simus.  Itaque  nimis  an- 
gustos  limites  illi  statuimus,  ei  restringimus  ad  prae- 
sentera  vitam. 

Calvini  opera.    Vol.  LV, 


Ut  iudicentur.  Aliorum  expositiones  omitto, 
quia  mihi  videntur  a  mente  apostoli  procul  romotae. 
Hoc  enim  (meo  iudicio)  per  anticipationem  dictum 
est:  quia  obiici  poterat,  nullum  oxstare  evangelii 
erga  mortuos  profectum,  quos  minime  restituit  in 
vitam.  Partem  huius  obiectionis  concodit  Petrus: 
sic  tamen,  ut  salute  a  Christo  parta  non  priventur. 
In  priore  itaque  membro  quum  dicit,  ut  iudicentur 
carne  secundum  homines,  concessio  est:  ac  ludicari 
hic  pro  damnari  capitur,  ut  saepe  alias:  Caro  autem 
pro  externo  homine:  ut  sit  sensus,  quamvis  secun- 
dum  rationem  mundi,  interitum  patiantur  mortui 
in  carne  sua:  et  damnati,  quoad  externum  ho- 
minem,  habeantur:  vivere  tamen  apud  Deum  non 
desinunt,  idque  spiritu:  quia  Christus  eos  spiritu 
suo  vivificat.  Nunc  addendum  quod  Paulus  ad 
Rom.  cap.  8,  10,  docet,  spiritum  esse  vitam:  ac 
proinde  futurum  ut  mortis  reliquias,  quae  adhuc 
haerent  in  nobis,  tandem  absorbeat.  Summa  est, 
utcunque  deterior  sit  mortuorum  conditio  in  carne 
secundum  homines,  sufficere  tamen  quod  eos  spiritus 
Christi  vivificat,  qui  aliquando  eos  ad  perfectionem 
vitae  adducet. 

7.  Porro  omnium  finis.  Tametsi  audiunt  fideles, 
alibi  quam  in  mundo  suam  felicitatem  esse:  quia 
tamen  diu  se  victuros  putant,  haec  prava  imaginatio 
pigros,  imo  socordes  reddit,  ne  studia  sua  applicent 
ad  regnum  Dei.  Quamobrem  apostolus  ut  eos  ex- 
citet  a  sopore  carnis,  admonet,  propinquum  esse 
rerum  omnium  finem.  Quo  significat  non  desiden- 
dum  esse  in  hoc  mundo,  unde  paulo  post  migrare 
nos  oporteat.  Quamquam  non  de  privato  tantum 
cuiusque  fine  loquitur,  sed  de  universa  mundi  re- 
paratione:  ac  si  diceret,  venturum  brevi  Christum 
qui  finem  omnibus  imponet.  Non  mirum  igitur  si 
nos  obruant  mundi  curae,  sopitosque  teneant:  si 
oculos  perstringat  praesentium  rerum  adspectus: 
quia  omnes  fere  nobis  aeternitatem  in  mundo  pro- 
mittimus :  saltem  nunquam  finis  venit  in  mentem. 
Quod  si  auribus  nostris  insonaret  Christi  tuba, 
sensus  omnes  nostros  acriter  percelleret,  neque  ita 
torpere  pateretur.  Caeterum  obiici  posset,  longam 
aetatum  seriem  fluxisse  ex  quo  hoc  scripsit  Petrus, 
necdum  tamen  finem  conspici.  Respondeo,  nobis 
ideo  longum  videri  tempus,  quia  longitudinem  meti- 
mur  caducae  huiusce  vitae  spatiis:  verum  si  in 
perpetuitatem  futurae  vitae  respicere  possemus,  multa 
saecula  nobis  instar  momenti  fore:  quemadmodum 
et  proxima  epistola  dicet.  Praeterea  tenendum  est 
iliud  principium,  ex  quo  semel  apparuit  Christus, 
nihil  fidelibus  relictum  esse,  nisi  ut  suspensis  animis 
semper  ad  secundum  eius  adventum  intenti  essent. 
Vigiiantia  et  sobrietas,  ad  quas  eos  hortatur,  mentis 
sunt  potius  quam  corporis,  meo  iudicio.  Congruunt 
enim  haec  verba  cum  illis  Christi  (Matth.  25,  13): 
Vigilate,    quia    nescitis    diem    neque   horam.     Nam 

18 


275 


EPIST.  PETRI  I 


276 


eiouti  urapulao  ot  somnii  indulgontia  gravatur  corpua 
no  sit  ad  officiu  euu  oxpoditum :  ita  vaaao  buius 
mundi  curao  aut  doiitiao  montom  inobriant,  rcd- 
duntquo  somnolentam.  Quum  addit  ad  procan- 
dum,  vel  ad  procos,  maximo  nocossarium  oxercitium 
dosignat,  in  quo  lideles  praosertim  occupari  decet, 
quum  tota  oorum  fortitudo  a  Domiuo  pondeat:  ac 
ei  diceret,  quando  nimium  a  vobis  infirmi  estis, 
petite  a  Domino  ut  vos  coufirmet.  luterea  vicissim 
admonet,  serio  non  pcrfunctorie  precandum  esse. 

8.  Atiie  omnia.  Caritatcm  in  primis  commendat, 
quia  vinculum  sit  perfectionis.  Et  iutontam  esso 
iubet,  aut  vebomentem,  quod  idem  est:  quia  quisquo 
amore  sui  ultra  modum  ferveus,  alios  frigido  amat. 
Commendal  autcm  eam  a  fructu:  quia  iunumera 
peccata  sepeliat:  quo  nihil  est  optabilius.  Est  autem 
ex  Solomone  baec  sumpta  sententia,  cuius  verba 
sunt  Proverb.  10,  12,  odium  convicia  detegit :  caritas 
autem  operit  multitudinem  peccatorum.  Quid  velit 
Solomon  satis  clarum  est.  Membra  enim  antitheseos 
iuter  Bo  respondent.  Quum  itaque  priore  membro 
dicat  odium  in  causa  esse  ut  mutuo  se  traducant 
ac  infamont  bomines,  et  quidquid  probri  est  ac  de- 
decoris,  in  medium  proferant:  sequitur  tribui  cari- 
tati  contrarium  eflbctum :  nempe  quod  dum  inter 
80  amant  bomines,  beuigne  et  humaniter  multa  in- 
vicem  condonant:  unde  iit  ut  sepultis  ultro  citroque 
vitiis,  alter  alterius  honorem  salvum  esse  cupiat. 
Hac  ralione  suam  exhortationem  confirmat  Petrus, 
quod  nihil  ipsis  utilius  sit,  quam  fovere  mutuam 
caritatem.  Quis  enim  non  multis  vitiis  laborat? 
Proinde  venia  opus  habent  omnes,  et  nemo  est  qui 
non  sibi  parci  cupiat.  Hoc  singulare  bonum  nobis 
affert  caritas,  dum  inter  nos  viget,  ut  innumera 
mala  oblivioue  contegantur.  Contra,  ubi  fraenum 
odio  lazatur,  necesse  est  ut  homines  invicem  mor- 
dendo  et  laceraudo,  se  consumant:  quemadmodum 
Paulus  dicit  (Galat.  5,  15).  Et  notandum  est  quod 
non  pauca  tantum  peccata  obtegi  tradit  Solomon, 
sed  multitudinem,  iuxta  Christi  sententiam,  qua 
iubet  ignoscere  fratribus  septuagies  septies  (Matth. 
18,  22).  Caeterum  quo  pluribus  peccatis  medetur 
caritas,  eo  latius  patet  eiua  utilitas  ad  conservationem 
humani  generis.  Hic  simplex  est  verborum  sensus. 
TJnde  apparet  quam  ridiculi  sint  papistae,  qui  suas 
satisfactiones  elicere  hinc  volunt:  quasi  eleemosynae, 
et  alia  caritatis  officia,  compensationis  loco  sint 
apud  Deum  iu  delendis  peccatis.  Crassam  eorum 
inscitiam  obiter  notasse  sufficiat:  quia  in  re  per- 
spicua  pluribus  disputare  supervacuum  foret. 

9.  liivicem  hospitales.  Postquam  in  genere  ad- 
hortatus  est  ad  caritatem,  unum  eius  officium  spe- 
cialiter  commemorat.  Erat  illo  tempore  in  usu 
communi  hospitalitas,  et  sacra  quodammodo  species 
humanitatis  fuit  habita,  ut  alibi  diximus.  lubet 
ergo    ut    eam   mutuo  exerceant:    ue    quis    ab   aliis 


plus  requirat,  quaui  ipse  praestare  sit  paratus. 
Addit,  sino  murinurationibus.  Quia  rarum 
est  oxemplum  ut  quis  proximo  so  ac  sua  impondat, 
quin  maliguo  obtroctet.  Vult  ergo  apostolus,  libe- 
raliter  et  hilari  animo  beuoficontiam  a  nobis  coli. 

10.  Ut  quisque  accepit.  Admonet  quid  nobis 
sit  considerandum ,  quum  benefacimus  proximis. 
Nibil  enim  ad  corrigondas  murmurationes  aptius, 
quam  dum  reputamus  uou  largiri  nos  de  proprio, 
sed  tantum  dispensare  quod  a  Domino  commissum 
est.  Quum  orgo  dioit:  Administrantos  quod  quisque 
accepit  donum,  significat  hac  lege  singulis  distri- 
butum  quod  habout  facultatis,  ut  in  iuvandis  fra- 
tribus  Dei  sint  miuistri.  Itaque  bccuudum  mem- 
brum  prioris  est  cxpositio:  nam  loco  ministerii  ponit 
oeconomiam.  Pro  eo  quod  dixerat:  ut  quisque 
donum  accepit,  coramemorat  multiplices  gratias, 
quas  varie  distribuit  nobis  Deus,  ut  in  commune 
singuli  portiones  suas  conferant.  Proinde  si  qua 
pollemus  facultate  supra  alios ,  meminerimus  nos 
eatenus  oeconomos  esse  Dei,  ut  comiter  impartiamus 
proximis,  prout  eorum  necessitas  vel  usus  postulat. 
Ita  fiet  ut  ad  communicationem  propensi  simus  ac 
faciles.  Sed  baec  quoque  consideratio  multum  valet, 
quod  sic  Dominus  multiplices  gratias  inter  bomines 
divisit,  ut  nemo  se  uno  et  suis  facultatibus  sit 
contentus,  sed  quisque  fratris  sui  ope  auxilioque 
indigeat.  Hoc  iuquam  vinculum  retinendae  inter 
homines  societatis  statuit  Deus,  quod  sine  mutuo 
auxilio  vivere  nequeant.  Ita  fit  ut  qui  fratrum 
opem  multis  in  rebus  implorat,  libentius  quod  ac- 
cepit,  cum  illis  communicet.  Hoc  fovendae  unitatis 
vinculum  a  profanis  hominibus  animadversum  fuit: 
sed  Petrua  hic  docet  Deum  hoc  consulto  fecisse,  ut 
alios  aliis  obligaret. 

11.  Si  quis  loquitur.  Quia  de  recto  puroque 
donorum  usu  loquutus  erat,  species  duas,  exempli 
causa,  recitat:  et  eas  quidem  elegit  in  quibus  plus 
est  praestantiae,  vel  quae  sunt  prae  aliis  illustres. 
Docendi  munus  in  ecclesia,  est  eximiae  gratiae  Dei 
distributio:  praecipit  ergo  nominatim,  ut  qui  ad 
illud  vocati  sunt,  fideliter  se  gerant.  Quamquam 
hic  non  tantum  quid  debeamus  hominibus,  tradit: 
sed  quid  etiam  Deo :  ne  scilicet  eum  fraudemus 
sua  gloria:  qui  loquitur  ergo,  boc  est,  qui  publica 
autoritate  rite  ordinatus  est,  loquatur  ut  elo- 
quia  Dei:  hoc  est,  reverenter  in  timore  Dei 
sinceroque  afiectu  defungi  iniuncta  sibi  cura  studeat, 
reputans  se  in  gerendis  Dei  negotiis  versari:  et 
verbum  Dei  esse,  non  suum,  quod  ministrat.  Adhuc 
enim  insistit  in  illa  doctrina,  quum  aliquid  conferi- 
mus  in  fratres  nostros,  Dei  mandato  nos  illis  mi- 
nistrare  quod  in  eum  finem  apud  nos  deposuit.  Et 
sane  si  hoc  unum  expenderent  quicunque  se  doc- 
tores  ecclesiae  profitentur,  maior  in  illis  fides  ac 
religio    esset.      Quantum    enim    hoc    est,    quod   in 


277 


CAPUT  IV. 


278 


tractandis  Dei  eloquiis,  Christi  peraonam  sustinent? 
Inde  igitur  tanta  securitas  et  licentia,  quod  paucis 
in  mentem  venit  sacrosancta  verbi  Dei  maiestas: 
ideoque  tanquam  in  profana  villicatione  sibi  indul- 
gent.  Interea  colligimus  ex  Petri  verbis,  non  aliud 
licere  iis  qui  ad  docendum  praesunt,  nisi  ut  fideliter 
acceptam  a  Deo  doctrinam  aliis  per  manus  tradant. 
Vetat  enim  quomquam  in  medium  prodire,  nisi  qui 
Dei  sermone  instructus,  tanquam  ex  eius  ore  certa 
oracula  proferat.  Itaque  nuUum  humanis  commentis 
locum  relinquit.  Genus  enim  doctrinae  quod  ec- 
clesiae  tradendum  est,  breviter  definit.  Nec  vero 
particula  simiiitudinis,  minuendi  causa  hic  posita 
est,  quasi  profiteri  sufficiat,  verbum  esse  Dei  quod 
traditur.  Nam  hoc  olim  paeudoprophetis  tritum 
fuit :  et  hodie  videmus  quam  arroganter  papa  cum 
suia  hoc  titulo  praetexat  impias  omnes  suas  tradi- 
tiones.  At  Petrus  non  voluit  ad  hypocrisim  pastores 
instituere,  ut  tantum  a  Deo  se  habere  praetenderent 
quamcunque  ipsis  libuerit  proferre  doctrinam:  sed 
ex  reipsa  argumentum  sumit,  ut  eos  ad  sobriam 
modestiam,  ad  Dei  timorem,  attentumque  agendi 
etudium  hortetur. 

Si  quis  ministrat.  Haec  secunda  species  latius 
patet,  imo  sub  se  continet  docendi  ofticium.  Sed 
quoniam  singula  ministeria  recensere  nimis  longum 
fuisset,  summatim  de  omnibus  simul  pronuntiare 
maluit:  ac  si  dixisset:  quamcunquo  oneris  partem 
sustineas  in  ecclesia,  scias  te  nihil  praestare  posse 
nisi  quod  a  Domino  datum  est:  nec  te  aliud  esse 
quam  Dei  organum.  Cave  igitur  ne  Dei  gratia  ad 
te  efferendum  abutaris:  cave  ne  Dei  virtutem  sup- 
primas,  quae  se  exserit  ac  profert  in  tuo  ministerio 
ad  fratrum  salutem.  Ministret  ergo  tanquam  ex 
Dei  virtute,  hoc  est,  nihil  sibi  proprium  esse 
reputans,  humiliter  Deo  eiusque  ecclesiae  suum  ob- 
sequium  impendat. 

Ut  in  omnibus  glorificetur.  Quum  dicit  in  om- 
nibus,  tam  masculinum  genus  quam  neutrum  esse 
potest:  atque  ita  vel  ad  dona,  vel  ad  homines  re- 
ferri,  perinde  utrumque  convenit.  Sensus  est,  Deum 
non  ideo  nos  ornare  suis  donis,  ut  se  ipsum  spoliet, 
seque  velut  inane  idolum  faciat,  suam  in  nos  glo- 
riam  transferendo :  sed  potius  ut  sua  gloria  ubique 
reluceat.  Proinde  sacrilegam  esse  donorum  Dei 
poUutionem,  quum  aliud  sibi  homines  proponunt, 
quam  ut  Deum  glorificent.  Dicit  per  Christum, 
quia  quidquid  habemus  ad  ministrandum  virtutis, 
solus  ipse  nobis  suggerit.  Est  enim  caput,  ex 
quo  totum  oorpus  per  iuncturas  et  nexus  compac- 
tum  crescit  Domino,  prout  singulis  membris  vim 
inspirat. 

Oui  gloria.  Nonnulli  ad  Christum  referunt: 
verum  circumstantia  loci  postulat  ut  ad  Deum  po- 
tius  referatur.  Confirmat  enim  proximam  exhorta- 
tionem,    quod  Deus   iure    suo   omnem   gloriam  sibi 


vindicct:  ideoque  ilii  scelcrate  eripiant  homines 
quod  suum  ost,  dum  eius  gloriam  ulla  in  re  aut 
parte  obscurant. 

12.  Diledi,  ne  miremini  quum  exploramini  per 
ignem  ad  probationem  vestri,  perinde  ac  si  novum 
aliquid  vobis  obtingat:  13.  Sed  quatenus  consortes 
estis  passionum  Christi,  gaudete:  ut  in  revelatione 
quoque  gloriae  eius  gaudeatis  exsultantes.  14.  Si 
probris  afficimini  in  nomine  Christi,  beati  cstis:  quo- 
niam  spiritus  gloriae  et  Dei  super  vos  re  quiescit. 
Secundum  ipsos  quidem  contumelia  afficitur :  secundum 
vos  autem  glorificatur.  15.  Ne  quis  enim  vestrum  pa- 
tiatur  ut  homieida,  aut  fur,  aut  maleficus,  aut  cupide 
rebus  alienis  inhians.  16.  Si  autem  ut  Christianus,  ne 
pudefiat,  imo  glorificet  Deum  in  hac  parte.  17.  Quan- 
doquidem  et  tempus  est  ut  iudicium  incipiat  a  domo  Dei. 

12.  Dilecti,  nc  miremini.  Frequens  in  hac  epis- 
tola  afflictionum  fit  mentio:  cauaam  alibi  exposui- 
mus.  Sed  observandum  est  discrimen:  quod  inter- 
dum  ubi  ad  patientiam  hortari  vult  fideles,  de  com- 
munibus  vitae  humanae  aerumnis  in  genere  loquitur: 
hoc  autem  loco  sermonem  habet  de  iniuriis,  quas 
sustinent  fideles  propter  Christi  nomen.  Ac  primum 
quidem  admonet,  non  debere  ipsos  tanquam  in  re 
subita  vel  inopinata  mirari :  quo  significat,  eos  prius 
longa  meditaMone  ad  ferendam  crucem  debere  esse 
comparatos.  Quisquis  enim  hoc  sibi  proposuit,  mi- 
litandum  sub  Christo  esse,  si  qua  persequutio  inci- 
derit,  non  consternabitur:  sed  tanquam  assuefactus, 
patienter  eam  feret.  Ergo  ut  praesenti  simus  animo, 
quum  excipiendi  sunt  persequutionum  fluctus,  ma- 
ture  assuefieri  nos  oportet  ad  meditationem  assiduam 
crucis.  Porro,  duobus  argumentis  utile  nobis  esse 
crucis  exercitium  probat:  quod  scilicet  hoc  modo 
fidei  nostrae  experimentum  Deus  capit:  deinde  quod 
sumus  Christi  consortes.  Primo  itaque  loco  hoc 
nobis  in  mentem  veniat,  examen  hoc,  quo  probatur 
fides  nostra,  esse  plusquam  necessarium:  itaque  li- 
benter  obtemperandum  esse  Deo,  dum  saluti  nostrae 
consulit.  Praecipua  tamen  consolatio  ex  Christi 
societate  petenda  est.  Ideo  non  tantum  mirari  vetat 
Petrus,  quum  eam  nobis  proponit:  sed  gaudere 
etiam  iubet.  Est  quidem  et  illa  gaudii  materia, 
quod  Deus  ad  fidei  nostrae  probationem,  persequu- 
tionibus  nos  exercet:  sed  haec  altera  gaudii  species 
longe  exsuperat,  quod  in  suum  ordinem  nos  aggre- 
gat  filius  Dei,  ut  in  beatam  coelestis  gloriae  socie- 
tatem  nos  secum  adducat.  Tenendum  est  enim 
axioma  illud,  nos  mortificationem  Christi  in  carne 
nostra  ferre,  ut  vita  eius  manifestetur  in  nobis. 
PluMmas  quidem  afflictiones  etiam  reprobi  sustinent: 
sed  quia  separati  sunt  a  Christo,  nihil  praeter  iram 
Dei  et  maledictionem  concipiunt.  Ita  fit  ut  eos  tri- 
Btitia  et  horror  penitus  absorbeat.    Hinc  igitur  tota 

18* 


279 


EPIST.  PETUl  I 


280 


pioruin  coueolatio,  quod  cum  Christo  comuiunicant: 
idque  in  ouu  iiDem,  ut  aliquando  gloriao  sint  oon- 
sortes.  Semper  onim  consideraudus  ost  trausitus 
illo  a  cruoo  ad  rosurrcctionem.  JSed  quia  hic  mun- 
du8  labyrinthu  simiiis  est,  iu  quo  nulhis  malorum 
exitus  iis  apparet,  Potrus  tuturam  gloriao  Christi 
revolatiouem  commemorat:  ac  si  dicoret,  non  idoo 
spernondam  esse,  quia  sit  nunc  abscondita :  sed  ex- 
spectandum  esso  revolationis  diem.  Duplox  autem 
gaudium  ponit,  alterum,  quo  iam  fruimur  in  spe: 
alterum,  cuius  plenam  fruitionem  nobis  adferet 
Christi  adventus.  Quia  prius  illud  cum  dolore  et 
tristitia  mistum  est,  secundum  cum  exultatione  con- 
iuugit.  Noque  enim  gaudium  in  mediis  afHictioni- 
bus  imaginari  convenit,  quod  nos  omuis  molestiae 
expertcs  reddat:  sed  malorum  sensum  temperant 
Dei  consolationes,  ut  simul  tamen  gaudeamue. 

14.  Si  prohris  afficimini.  Probrorum  meminit, 
quoniam  plus  saepe  acerbitatis  in  so  habent  quam 
bonorum  iactura,  vel  etiam  tormenta  et  cruciatus 
corporis.  Itaque  nihil  est  quod  ingenuos  animos 
magis  frangant.  Videmus  enim  multos  ad  ferendam 
inopiam  fortes,  animosos  in  tormentis,  imo  ad  mor- 
tem  quoque  oppetendam  intrepidos,  ignominiae  suc- 
cumbere.  Huic  malo  ut  occurrat  Petrus,  beatos 
iuxta  Christi  sententiam  pronuntiat,  qui  probris 
afficiuntur  ob  evangelium.  Quod  a  communi  ho- 
minum  sensu  abhorret.  Sed  causam  reddit:  quia 
spiritus  Dei,  qui  idem  est  gloriae  spiritus,  super 
eos  quiescit.  Quidam  disiunctim  legunt,  id  quod 
gloriae  est:  ac  si  dictum  esset,  gioria  et  spiritus 
Dei.  Sed  illa  prior  lectio  ad  sensum  aptior  est,  et 
quoad  linguae  proprietatem,  simplicior.  Ostendit 
ergo  Petrus  hoc  nihil  obesse  piorum  felicitati,  si 
quid  ignominiae  propter  Christi  nomen  sustineant: 
quia  integram  nihilominus  gloriae  possessionem  re- 
tinent  coram  Deo,  dum  in  illis  habitat  spiritus,  qui 
gloriam  secum  perpetuo  coniunctam  habet.  Ita  quod 
carni  videtur  paradoxum,  spiritus  Dei  certo  sensu 
in  eorum  animis  comprobat. 

Secundum  ipsos  quidem.  Proximae  sententiae 
confirmatio.  Significat  enim  debere  hoc  piis  suffi- 
cere,  quod  spiritus  Dei  illis  testatur,  beata  et  plena 
gloriae  esse  probra  quae  Evangelii  causa  sustinent: 
utcunque  reprobi  longe  aliud  moliantur.  Ac  si  di- 
ceret,  Potestis  secure  impiorum  contemnere  proter- 
viam,  quia  intus  fixum  manet  apud  vos  gloriae  tes- 
timonium,  quod  vobis  reddit  Dei  spiritus.  Dicit 
autem  spiritum  Dei  probris  affici,  quia  ludibrio 
habent  infideles  quidquid  nobis  ad  consolationem 
Buggerit  ac  dictat.  Atque  hoc  xaTa  upoXTj^iiv :  nam 
utcunque  mundus  pro  sua  caecitate  nihil  in  probris 
Christi  nisi  probrosum  cernat,  non  vult  piorum 
oculos  falsa  hac  opinione  perstringi :  quia  potius  in 
Deum  respicere  debeant.  Ita  non  dissimulat  quid 
vulgo  sentiant  homines:  eed  arcanum  fidei  sensum, 


quo  praoditi  sunt  Hlii  Dei  iu  suis  cousciuntiis,  illo- 
rum  tomeritati  opponit.  In  hunc  modum  iactat 
Paulus  (Gal.  G,  17)  bo  ferre  Christi  sligmata,  et 
catonis  suis  gloriatur:  quum  tamen  satis  comportum 
haberet  qualo  de  illis  essot  mundi  iudicium.  In- 
terea  subindicat  perperam  sontire,  et  cum  mundo 
esso  oxcaecatos,  quibus  ignominia  carnis  gloriosa 
non  est. 

15.  Ne  quis  enim  vestrum.  Hic  quoquo  obiec- 
tionem  praevenit.  Hortatus  erat  fideles  ad  toleran- 
tiam,  si  contingeret  ipsos  ob  Christi  oausam  affligi: 
nunc  subiicit  cur  tantum  loquutus  sit  do  illo  afflic- 
tionum  genero:  quia  scilicet  abstinere  ab  omni  ma- 
leticio  debeant.  Itaquo  hic  inclusa  est  altera  ex- 
hortatio,  ne  committant  ut  merito  videantur  plecti. 
Itaque  particula  causalis  hic  supervaoua  non  est, 
quum  velit  apostolus  causara  reddere  cur  tantum 
ad  societatem  passionum  Christi  hortatus  sit  fideles: 
et  simul  per  occasionem  eos  monere  ut  iuste  et  in- 
noxio  vivant,  ne  iustas  sibi  poenas  accersant  pro- 
pria  culpa.  Ac  si  diceret,  Christianorum  esse  de 
omnibus  bene  mereri,  et  intorea  malo  ac  inhuma- 
niter  tractari  a  mundo.  Si  quis  obiiciat,  neminem 
adeo  insontem  posse  inveniri,  quin  tamen  ob  multa 
delicta  flagellis  Dei  dignus  sit:  respondeo,  Petrum 
hic  de  sceleribus  loqui,  a  quibus  nos  prorsus  alie- 
nos  esse  decet,  ut  suut  furta,  et  homicidia:  deinde 
respondeo,  Christianis  apostolum  praecipere  quales 
esse  debeant.  Non  mirum  est  igitur,  si  discrimen 
inter  eos  et  huius  mundi  filios  statuit,  qui  Dei  spi- 
ritu  destituti  ad  omne  flagitii  genus  se  prostituunt. 
Filios  Dei  in  eadem  esse  causa  non  vult,  ut  iniuste 
vivendo  iustas  legum  poenas  in  se  provocent.  Porro 
alibi  iam  diximus,  utcunque  semper  in  electis  multa 
sint  peccata,  quae  Deus  punire  iure  possit,  ipsum 
tamen  pro  paterna  sua  indulgentia  filiis  suis  par- 
cere,  ne  poenas  quas  meriti  sunt,  exigat:  interea 
vero,  honoris  causa,  suis  et  Christi  sui  insignibus 
eos  ornare,  dum  affligi  ob  evangelii  testimonium 
patitur.  Nomen  aXXoTptoeTTtaxonoe  videtur  mihi 
alieni  cupidos  designare.  Nam  qui  ad  rapinas  vel 
fraudes  inhiant,  limis  oculis  (ut  inquit  Horatius) 
in  res  alienas  inquirunt.  Pecuniae  autem  contemp- 
tor  (ut  idem  alibi  loquitur)  auri  ingentes  oculo  irre- 
torto  spectat  acervos. 

16.  Si  autem  ut  Christianus.  Postquam  ab  omni 
laesione  et  iniuria  Christianos  prohibuit,  ne  pariter 
cum  incredulis  ob  sua  maleficia  mundo  sint  exosi: 
nunc  Deo  iubet  gratias  agere  si  persequutiones 
propter  Christi  nomon  sustineant.  Et  sane  hoc  non 
vulgare  est  Dei  beneficium,  quod  nos  communibus 
peccatorum  poenis  solutos  et  exemptos,  ad  honori- 
ficam  militiam  vocat,  ut  pro  evangelii  sui  testimo- 
nio,  vel  exsilia,  vel  carceres,  vel  probra,  vel  mortcm 
ipsam  subeamus.  Ergo  ingratos  Deo  esse  significat, 
qui    in    persequutionibus    fremunt    vel    murmurant, 


281 


CAPUT  IV. 


282 


quasi  indigne  tractentur :  quum  potius  hoc  in  iucro 
reputare,  et  Dei  gratiam  agnoscere  debeant.  Cae- 
terum  quum  dicit,  ut  Christianus,  non  tam  nomen 
quam  causam  respicit.  Certum  est,  nihil  omittere 
Christi  adversarios  ut  evangelium  infament:  ergo 
quascunque  probrosas  voces  comminiscantur,  suffi- 
ciat  fidelibus  quod  non  niei  pro  evangelii  defensione 
laborant. 

In  hac  parte.  Nam  qnum  omnes  afflictiones 
originem  trahant  a  peccato,  haec  cogitatio  in  men- 
tem  venire  piis  debet.  Ego  quidem  dignus  eram 
cui  Dominus  et  has  et  maiores  poenae  irrogaret 
pro  peccatis:  nunc  autem  vult  me  pati  ob  iustitiam, 
ac  si  essem  innocene.  Dtcunque  enim  suam  culpam 
agnoscant  sancti,  quia  tamen  in  persequutionibus 
diversum  finom  considerant  quem  illis  Dominus 
proponit,  reatum  suum  deletum  coram  Deo  et  abo- 
litum  esee  sentiunt.  In  hac  parte  causam  habent 
glorificandi  Dei. 

17.  Quandoquidem  et  tempus  esi.  Consolationem 
illam  amplificat,  quam  nobis  affert  causae,  pro  qua 
patimur,  bonitas,  dum  affligimur  pro  Christi  nomine. 
Nam  haec,  inquit,  necessitas  totam  Dei  ecclesiam 
manet,  ut  non  tantum  communibus  hominum  mi- 
seriis  subiaceat,  sed  peculiariter  et  praecipue  Dei 
manu  castigetur:  tanto  igitur  aequiore  animo  fe- 
rendae  sunt  pro  Christo  persequutiones.  Nisi  enim 
expungi  e  numero  fidelium  velimus,  Dei  ferulis 
nos  tergum  aptare  convenit.  Suave*)  autem  istud 
condimentum  est,  quod  non  ut  in  alios  passim  Deus 
sua  in  nos  iudicia  exercet,  sed  filii  sui  personam 
nobis  imponit,  ut  non  nisi  eius  causa  et  nomine 
laboremus.  Porro  hanc  sententiam  ex  trita  et  per- 
petua  scripturae  doctrina  sumpsit  Petrus:  idque 
mihi  probabilius  est,  quam  quod  alii  putant,  oertum 
aliquem  locum  notari.  Hoc  Domino  iam  olim  fuisse 
usitatum,  testes  sunt  omnes  prophetae,  ut  prima 
castigationum  exempla  in  populo  suo  ederet:  quem- 
admodum  paterfamilias  in  suos  potius  quam  in 
alienos  animadvertit.  Quamquam  enim  totius  mundi 
iudex  est  Deus,  specialiter  tamen  in  regenda  aua 
ecclesia  providentiam  suam  vult  cognosci.  Itaque 
quum  surrecturum  se  totius  mundi  iudicem  denun- 
tiat,  hoc  fore  subiicit  postquam  totum  opus  suum 
compleverit  in  monte  Sion.  Promiscue  quidem  in 
8U08  et  alienos  exserit  manum  suam :  utrosque  enim 
videmus  communiter  rebus  adversis  subiici:  verum 
si  fiat  comparatio,  videtur  quodammodo  reprobis 
parcere,  prae  ut  in  electos  severus  est.  Dnde  illae 
piorum  querelae,  quod  reprobi  vitam  in  continuis 
delitiis  transigunt:  quod  vino  et  cithara  se  oblectant, 
et  tandem  momento  absque  dolore  descendunt  in 
sepulcrum:  quod  pinguedo  tegit  oculos  eorum :  quod 
molestiis    exempti,    secure    et    suaviter,    aliis    con- 


')  Inane 


temptis,  beata  vita  fruuntur,  ita  ut  in  coelum  os 
suum  efferre  non  dubitent.  Denique  sic  Deus  iu- 
dicia  sua  in  hoc  saeculo  temperat,  ut  reprobos 
saginet  usque  ad  diem  mactationis.  Multa  igitur 
eorum  scelera  praeterit,  quasi  conniveat.  Interim 
filios  suos,  quorum  curam  habet,  simul  atque  lapsi 
Bunt,  correctionibus  in  viam  revocat.  Secundum 
hanc  rationem  dicit  Petrus  iudicium  incipere  a  domo 
Dei.  Nam  iudicii  nomine  poenas  omnes  complectitur 
quas  Dominus  infligit  hominum  peccatis,  et  quid- 
quid  ad  mundi  reformationem  spectat.  Cur  autem 
nuDC  dicit  tempus  esse?  Significat  (meo  iudicio) 
quod  de  suo  saeculo  prophetae  affirmant,  in  regnum 
Christi  maxime  competere,  ut  initium  correctionis 
ab  ecclesia  fiat.  Ideo  dicit  Paulus  (1.  Cor.  15,  19), 
Christianos  sublata  fide  resurrectiouis,  omnium  ho- 
minum  miserrimos  fore.  Et  merito:  quia  dum  alii 
absque  metu  sibi  indulgent,  assidue  ingemiscunt 
fideles :  dum  aliorum  peccata  dissimulat  Deus,  et 
alios  torpere  sinit,  suos  sub  crucis  disciplina  multo 
rigidius  exercet. 

Si  autem  primum  a  nohis:  quis  finis  eorum  qui 
non  obediunt  evangelio  Dei?  18.  Et  si  iustus  vix 
servatur,  impius  et  peccator  ubi  apparebunt?  19.  Ita- 
que  qui  patiuntur  secundum  Dei  voluntatem,  tanquam 
fldeli  possessori  commendent  animas  suas  benefaciendo. 

Quum  fideles  malis  bene  esse  vident,  fieri  non 
potest  quin  aemulatione  tangantur:  atque  haec  valde 
periculosa  tentatio  est.  Omnibus  enim  cordi  est 
praesens  felicitas.  Itaque  in  hoc  sedulo  incumbit 
spiritus  Dei,  cum  multis  in  locis,  tum  Psal.  37, 
Ne  fideles  prosperis  rebus  impiorum  invideant.  Idem 
nunc  agit  Petrus:  docet  enim  afflictiones  filiis  Dei 
moderate  ferendas  esse,  si  aliorum  sortem  cum  sua 
conferant.  Sumit  autem  illud  pro  confesso,  Deum 
esse  mundi  iudicem :  ideoque  neminem  posse  impune 
effugere  ex  eius  manu.  Hinc  colligit,  horrendam 
ultionem  iis  instare  quorum  nunc  potior  videtur 
conditio.  Summa  (quemadmodum  dixi)  huc  spectat, 
ne  filii  Dei  praesentium  malorum  acerbitate  offensi, 
deficiant:  quin  potius  afflictiones  ad  exiguum  tempus 
placide  ferant,  quarum  salutaris  est  esitu?:  quum 
prosperitatem  fiuxam  et  caducam  impii  redimant 
aeterno  interitu.  Porro  argumentum  est  a  minori 
ad  maius:  quia  si  filiis  suis  quos  diligit,  et  quos 
sibi  obsequentes  habet,  non  parcit  Deus:  adversus 
inimicos  et  rebelles  plusquam  formidabilis  erit  eius 
severitas.  Nihil  ergo  melius  quam  obedire  evan- 
gelio,  ut  nos  Deus  clementer  in  salutem  paterna 
manu  corrigat. 

^-IB.  Et  si  iustus.  Putarunt  hanc  sententiam  ex 
Proverb.  cap.  11,  31,  sumptam  esse.  Atque  ita 
Graeci  verterunt  quod  dicit  Solomon :  si  iustus  in 
terra  plectitur,   quanto  magis  impius?     Sive  autem 


283 


EPIfcST.  PKTHI   1 


284 


locimi  illuui  adduoero  voluerit  Potrus,  sivc  tritam 
ac  pruvcrbialoiu  eentontiam  (quod  milii  probabilius 
est)  citavorit,  sonsus  ost,  lormidabile  Doi  fore  iudi- 
ciuni  advorsus  impioe,  quum  tiim  spinosa  ot  difficilia 
sit  electis  via  ad  salutom.  Hoc  autem  ideo  dictum 
08t,  ne  pcciiro  dplitioniur,  sod  in  pcragondo  cursu 
Dostro  simus  solliciti :  deinde  no  mollo  ac  dolicatum 
itor  appotanius,  cuius  tiuis  orit  horrendum  prae- 
cipitium.  Porro  quum  dicit  iustum  vix  scrvari, 
hoc  ad  praosentis  vitao  difficultates  referri  debet. 
Nam  cursus  nostcr  in  mundo,  tanquam  periculosa 
navigatio  ost  inier  multos  soopulos,  multisquo  pro- 
cellis  ac  tompestatibua  infesta.  Nemo  itaque  ad 
portum  pervenit,  nisi  qui  efifugerit  ex  millo  mortibue. 
Interea  certum  est  nos  regi  Dei  manu,  nec  esse 
nobis  pericuium  a  naufragio,  quamdiu  illum  habe- 
mus  gubernatorem.  Quare  abeurdi  fuerunt  inter- 
pretos,  qui  putarunt  nos  aegro  ac  difficulter  ser- 
vandos  esse,  ubi  ad  Dei  iudicium  ventum  fuerit. 
Praesens  enim  tempus,  non  futurum  Petrus  designat: 
nec  Dei  rigorem  praedicat,  sed  docet  quot  et  quam 
ardua  discrimina  superauda  sint  homini  christiano, 
priusquam  ad  metam  pertingat.  Peccator  hic 
pro  scelerato  capitur:  quemadmodum  iustos  nominat, 
non  qui  penitus  absoluti  sint  in  iustitia,  sed  qui 
recte  vivere  student. 

19.  Itaque  qui  patiuntur.  Concludit,  aequo  animo 
ferendas  esse  persequutiones,  quia  in  illis  facilior 
multo  est  piorum  conditio  quam  infidelium,  quum 
prosperis  rebua  ad  votum  fruuntur.  Reducit  tamen 
in  memoriam,  nihil  nisi  Dei  permissu  nos  pati: 
quod  multum  ad  consolationem  valet.  Quum  dicit, 
animas  suas  Deo  commendent,  perinde  est 
ac  si  dixisset,  se  ipsos  ac  vitam  suam  tradant  in 
fidem  Dei.  Porro  eum  vocat  fidum  possesso- 
rem,  quia  tideliter  servat  ac  tuetur  quidquid  in 
tutelam  suam  vel  dominium  recepit.  Alii  conditorem 
vertunt:  et  xTtotrjc  utrunque  Graecis  significat. 
Sed  prior  sensus  mihi  magis  placet:  quia  dum 
vitam  nostram  deponi  iubet  apud  Deum,  ipsum  eius 
custodem  facit.  Addit,  in  benefaciendo,  ne 
fideles  illatas  sibi  iniurias  retalient,  sed  potius  bene- 
faciendo  certent  cum   improbis  a  quibus  laeduntur. 


CAPUT  V. 

1.  Freshyteros  qui  inter  vos  sunt,  hortor  ego  qui 
simul  sum  presbyter,  et  testis  passio^ium  Christi,  et 
gloriae  quae  revelabitur,  pariiceps:  2.  pascite,  quan- 
tum  in  vobis  est,  gregem  Dei:  episcopatu  fungentes 
non  coacte,  sed  voluntarie:  neque  turpis  lucri  causa, 
sed  liheraliter:  3.  nec  tanquam  dominium  exercentes 
adversus  cleros,  sed  ut  sitis  exemplaria  gregis.  4.  Et 
quum  apparuerit  princeps  pastorum,  reportabitis  im- 
marcessibilem  gloriae  coronam. 


Dum  pastores  ad  officium  hortari  vult,  tria 
potiBMimum  vitia  notat  quae  plurimum  obesso  solent: 
pigritiam  scilicet,  lucri  captandi  cupiditatem,  et 
licentiam  douiinaudi.  Primo  vitio  opponit  alacri- 
tatem  aut  voluntarium  studium,  secundo  liboralcm 
affectum,  tortio  modorationem  ac  modcstiam,  qua 
ee  ipsos  iu  ordinom  cogant.  Dicit  ergo  pustores 
non  debero  sollicitos  osso  de  grege  Domini,  quan- 
tum  necessitas  cogit  duntaxat.  Nam  qui  non  plua 
praestare  student  quam  necesse  eat,  defunctorio  et 
negligentcr  ad  opus  so  applicant.  Vult  ergo  quod 
agunt,  sponte  ipsos  aKore,  ut  sedulo  ad  munus 
suum  intenti  sint.  Ut  avaritiam  corrigat,  iubet 
ipsos  propenso  afiectu  facere  officium.  Quisquis 
enim  hunc  finem  non  habuerit  propositum,  ut  se 
et  operam  suam  ingenue  et  libenter  ecclesiae  im- 
pendat,  non  Christi  minister  erit,  sed  ventris  aut 
crumenae  mancipium.  Tertium  vitium,  quod  taiat, 
est  dominandi  libido.  Sed  quaeritur  quale  domi- 
nationis  genus  intelligat.  Verum  hoc  mihi  ox  op- 
posito  membro  posse  colligi  videtur,  ubi  iubet  ipsos 
esse  formam  gregis  vel  exemplar.  Perinde  enim 
est  ac  si  diceret,  eos  praeesse  in  hunc  finem,  ut 
sanctitate  emineant:  quod  fieri  non  potest,  nisi  se 
ac  suam  vitam  modeete  subiiciant  communi  regulae. 
Huic  virtuti  opponitur  tjrannica  euperbia,  dum 
pastor,  se  ipsum  omni  subiectione  eximens,  ecclesiam 
servitute  opprimit.  Hoc  pseudoprophetis  Ezechiel 
(34,  4)  exprobrat,  quod  austere  dominentur  et  cum 
imperio.  Christus  etiam  Pharisaeis  (Matth.  23,  4), 
quod  onera  importabilia  populi  humeris  imponant, 
quae  ne  digito  quidem  volunt  attingere.  Ergo  non 
aliter  corrigi  potest  imperiosus  ille  rigor  quem  mali 
paetores  in  ecclesiam  exercent,  nisi  quum  huc  re- 
stringitur  eorum  autoritas,  ut  praesint  honeato  vitae 
exemplo. 

1.  Presbyteros.  Hoc  nomine  pastores  designat, 
et  quicunque  ad  ecclesiae  regimen  constituti  erant. 
Vocarunt  autem  presbyteros  vel  seniores  honoris 
causa,  non  quod  aetate  omnes  essent  senes:  sed 
quia  ex  senibus  praecipue  eligebantur.  Senectus 
enim  ut  plurimum  et  prudentiae  et  gravitatis  et 
experientiae  plus  habet.  Caeterum  quia  interdum 
(ut  graeco  proverbio  fertur)  non  est  canities  sa- 
pientia,  et  reperiuntur  iuvenes  magis  idonei,  qualis 
fuit  Timotheus:  hos  quoque  vocari  presbyteros,  poat- 
quam  sunt  in  ordinem  cooptati,  usu  receptum  est. 
Quum  Petrus  se  presbyterum  similiter  nominat, 
hinc  apparet  commune  fuisse  nomen:  quod  etiam 
ex  compluribus  locis  clarius  patet.  Porro  hoe  titulo 
autoritatem  sibi  conciliat :  ac  si  diceret  se  iure  suo 
monere  pastores,  quia  unus  sit  ex  ipsis:  debet  enim 
mutua  haec  libertas  inter  collegas  esse.  Quod  si 
iu8  primatus  habuisset,  poterat  illud  obtendere: 
idque  ad  praesentem  causam  aptius  fuisset.  Verum 
quamvis  apostolus  esset,   sciebat  tamen  minime  de- 


285 


UAPUT  V. 


286 


latum    sibi   esse   imporium    in   collegas:    sed  potius 
eocietate  ofticii  se  reliquis  esse  coniuactum. 

Testis  passionum.  Potest  hoc  de  doctrina  ex- 
poni ,  malo  tamen  ad  vitam  referre :  quamquam 
utrumque  probabile  est,  eed  posterius  hoc  ideo  magis 
amplector,  quia  melius  inter  se  cohaerent  haec  duo 
membra,  quod  Christi  passiones  in  carne  sua  re- 
praesentet  Petrus,  et  futurus  sit  etiam  gloriae  con- 
Bors.  CoDvenit  enim  haec  sententia  cum  illa  Pauli 
(2.  Timo.  2,  12),  Si  compatimur,  etiam  conregnabi- 
mu8.  Deinde  hoc  ad  faciendam  verbis  fidem  non 
parum  valet,  quod  per  crucie  tolerantiam  fidei,  suae 
experimentum  dedit.  Nam  hinc  constat  serio  eum 
loqui.  Et  Dominus  quum  suos  hoc  modo  probat, 
quasi  obsignat  eorum  ministerium,  ut  plus  digni- 
tatis  et  reverentiae  habeat  apud  homines.  Huc  si 
quidem  spectat  Petri  consilium,  ut  audiatur  tan- 
quam  fidus  Christi  minister:  cuius  rei  documentum 
proponit  in  persequutionibus  quas  passus  erat,  et 
in  spe  futurae  vitae.  Observandum  autem  quod 
Petrus  intrepide  se  consortem  gloriae  praedicat, 
quae  nondum  revelata  est.  Haec  enim  est  fidei 
natura,  acquiescere  in  bonis  absconditis. 

2.  Pascite,  quantum  in  vobis  est.  Hinc  colli- 
gimus  quid  valeat  nomen  presbyteri:  nempe  quod 
in  se  contineat  pascendi  munus.  Longe  io  alium 
finem  euos  presbyteros  creat  papa,  ut  scilicet  quo- 
tidie  Christum  immolent:  in  eorem  ordinatione  nulla 
pascendi  mentio.  Proinde  meminerimus  Christi 
ordinem  a  papae  confusione  discernere,  tanquam 
lucem  a  tenebris.  Tenenda  est  quoque  verbi  defi- 
nitio:  quia  pasci  grex  Christi  non  potest,  nisi  pura 
doctrina,  quae  sola  spirituale  est  pabulum.  Quare 
pastores  non  sunt  vel  mutae  larvae,  vel  qui  sua 
figmenta,  quasi  mortifera  venena,  ad  necandas  ani- 
mas  spargunt.  Particuia  quantum  in  vobis 
68 1,  tantundeui  valet  ac  si  dixisset,  Huc  intendite 
omneB  nervos,  et  quidquid  facultatis  vobis  contulit 
Deus,  impendite.  Vetus  interpres  reddiderat:  Qui 
in  vobis  est:  atque  hic  potest  esse  verborum  sensus: 
verior  tamen  est  Erasmi  interpretatio,  quam  se- 
quutus  sum:  et  si  alteram  illam  non  refello,  neque 
improbo.  Gregem  Dei,  an  Domini,  an  Christi 
legas,  parum  refert.  Nam  haec  tria  leguntur  iu 
diversis  codicibus. 

Ejnscopatu  fungentes.  Erasmus  reddidit:  Curam 
illius  agentes:  sed  quum  sit  graece  iTitaxoTcoOvxe?, 
non  dubito  quin  Petrus  ipsum  episcopatus  officium 
et  nomen  exprimerc  voluerit.  Colligi  etiam  potest 
ex  aliis  scripturae  locis,  haec  duo  esee  synonyma, 
episcopum  et  presbyterum.  Praecipit  ergo  quomodo 
munuB  pastorale  recte  exerceant.  Quamquam  ver- 
bum  ^TitaxoTiEtv  alias  generaliter  significat  praesse, 
vel  inspectionem  habere.  Ubi  poeui,  non  coacte: 
ad    verbum   est,    non  necessario:    quia  dum  agimus 


ad   necessitatis   praescriptum,    lente  et  frigide,    tan- 
quam  coacti,  in  opere  progredimur. 

3.  Dominium  exercentes.  Quia  Graecis  propo- 
sitio  xaxa  fere  in  malam  partem  capitur,  taxat  hic 
Petrus  praeposteram  dominationem :  qualis  est  eorum 
qui  se  ministros  esse  Christi  et  ecclesiae  non  repu- 
tantes,  plus  aliquid  appetunt.  Cleros  autem  ap- 
pellat  particulares  eccleeias.  Nam  quum  univereum 
ecclesiao  corpus  haereditas  eit  Domini:  ut  per  op- 
pida  et  pagos  distributae  sunt  ecclesiae,  totidem 
sunt  veluti  praedia,  quorum  culturam  singulis  pres- 
byteris  assignat.  Nimis  imperite  quidam  de  cleri- 
cis  (quos  vocant)  hoc  dictum  putant.  Vetustus 
quidem  fuit  ille  loquendi  modus,  ut  totum  ordinem 
ministrorum,  clerum  vocarent:  sed  utinam  patribus 
nunquam  venisset  in  mentem  ita  loqui:  quia  quod 
toti  ecclesiae  scriptura  communiter  tribuit,  minime 
consentaneum  fuit  ad  paucos  homines  restringere. 
Et  Jiic  loquendi  modus  adulierinus  ftiit,  vel  saltem  a 
recto  apostolorum  usu  degener.  Nominatim  vero 
Petrus  eccleeias  hoc  titulo  commendat,  ut  sciamus 
Domino  eripi  quidquid  ad  se  homines  trahunt: 
sicuti  multis  locis  peculium  suum  et  virgam  Jiaere- 
ditatis  suae  ecclesiam  nominat,  dum  integrum  sibi 
dominium  vull  asserere.  Noquo  enim  regnum  pasto- 
ribus  tradit,  sed  curam  iniungit  duntaxat,  ut  ius 
illi  Buum  interea  salvum  maneat. 

4.  Quum  apparuerit.  Nisi  in  hunc  finem  in- 
tenti  sint  pastores,  fieri  nullo  modo  potest  ut  gna- 
viter  in  cursu  vocationis  suae  pergant:  quin  potius 
subinde  deficerent.  Nam  inuumera  sunt  oflfendicula 
quae  exanimare  possent  etiam  optime  cordatos. 
Saepe  cum  ingratie  hominibue  negotium  est,  a 
quibus  rependitur  indigna  merces :  longi  et  immensi 
labores  saepe  irriti:  Satan  perversis  suis  machina- 
tionibus  interdum  praevalet :  ergo  ne  frangatur  pius 
Christi  eervus,  unicum  hoc  remedium  habet,  ut  in 
Christi  adventum  oculos  convertat.  Ita  fiet  ut 
suum  laborem,  qui  carere  profectu  videtur  apud 
homines,  gnaviter  quieque  obeat,  cui  tanta  merces 
apud  Dominum  sit  reposita.  Porro  ne  longior  ex- 
epectatio  languorem  gignat,  simul  praedicat  ampli- 
tudinem  mercedis,  quae  ad  moram  compensandam 
valere  debet.  Vos,  inquit,  immarcessibilis 
gloriae  corona  manet.  Notandum  etiam  quod 
Christum   vocat    pastorum    principem:    quia   non 

j  nisi  sub  ipso  eiusque  nomine  ecclesiam  regimus,  ut 
i  sit  nihilominus  ipse  in  solidum  pastor.  Itaque 
princeps  hic  non  praecipuum  modo  significat, 
sed  eum  cuius  potestati  rcliquos  omnes  subesse 
oportet :  sicuti  non  tiisi  eius  mandato  et  nomine  per- 
sonam  Jianc  sustinent. 
ii 

5.  Similiter  iuniores  subiecti  estote  senioribus: 
sic  et  omnes  alii  aliis  subiiciamini.  Humititatem 
animi  induite:  propterea  quod  Beus  superbis  resistit, 


287 


EPIST.  1'ETin  I 


288 


humilihus  vcro  dat  gratiam.  6.  Humiliamini  ergo 
stil)  potcnti  manu  Dei,  ut  vos  extollat  guum  erit  opor- 
tunum:  7.  Omni  cura  vestra  in  eum  coniccta:  quo- 
niam  illi  cura  est  vestri. 

5.  luniores.  Soniorea  alio  scnsu  hic  ponit  quam 
priua.  NecesBO  enim  est,  quum  antithesis  sit  inter 
eo8  et  iuniore8,  ut  membra  intor  eo  respondeant. 
Ergo  aotate  sones  vocat,  quum  prius  do  officio  lo- 
quutus  sit :  atque  ita  a  specie  conscondit  ad  genus. 
lubet  autem  iu  summa,  uuumquemquo,  ut  est  aetate 
inforior,  paroro  maiorum  consiliis,  sequo  docilem  et 
modestum  praobere.  Est  enim  iuvenum  pracsertim 
lubrica  aetas,  quae  fraeno  opus  habet.  Deindo  non 
poterunt  officium  facore  pastores,  nisi  vigeat  ac 
colatur  haec  reverentia,  ut  minores  patiantur  se 
gubernari.  Nam  si  nulla  est  subiectio,  ovorsa  est 
politia.  Ubi  eorum  qui  vol  iure  vel  naturae  ordine 
praeesse  debent,  nulla  est  autoritas,  statim  proterve 
omnes  lasciviunt. 

Et  omnes.  Finem  ostendit  cur  iuvenes  senibus 
obtemperare  debeant:  ut  scilicet  inter  omnes  constot 
aequabilitas  et  temperatura.  Noque  enim  quum 
senibus  defertur  autoritas,  ius  vel  licentia  illis  datur 
oxcutiondi  fraeni :  sed  ipsi  quoquo  in  ordinom  co- 
guntur,  ut  mutua  sit  subiectio.  Sic  maritus  caput 
est  uxoris:  sed  tamen  illi  aliquo  modo  vicissim 
subiectus  est.  Sic  pater  imperium  habet  in  filios: 
nec  tamen  omni  subiectione  oximitur,  quin  ipsis 
aliquid  debeat.  Idem  et  do  reliquis  sentiendum. 
Deniquo  omnes  gradus  politici  ad  tuendum  univorsi 
corporis  statum  pertinent.  Quod  fieri  non  potest, 
nisi  membra  omnia  mutuo  subiectionis  nexu  inter 
86  cohaereant. 

Humilitatem  animi  induite.  Nihil  humano  in- 
genio  magis  adversum  est  quam  subiectio.  Voro 
enim  illud  olim  dictum  est:  regis  animum  quemque 
intra  se  habero.  Donec  ergo  subacti  fuerint  alti 
illi  spiritus,  quibus  turget  hominum  natura :  nemo 
alteri  cedere  volet:  quin  potius  singuli,  aliis  cou- 
temptis,  omnia  sibi  arrogabunt.  Quare  prudenter 
apostolus,  ut  modestia  inter  nos  locum  habeat, 
fastum  et  superbiam  corrigit.  Elegans  autem  est 
metaphora  qua  utitur,  ac  si  diceret :  omni  ex  parto 
amplectimini  humilitatem,  sicuti  vestis  totum  corpus 
tegit.  Interea  significat  nuUum  pulchriorem  esse 
ornatum  aut  decentiorem,  quam  ubi  nos  submittimus. 

Propterea  quod.  Est  gravissima  comminatio, 
quod  quicunque  se  efferre  cupient,  hostem  habituri 
sint  Deum,  qui  eos  prosternet:  contra  vero  humilos, 
propitium  et  faventem.  Fingendae  sunt  nobis  duae 
manus  Dei :  altera  quae  sursum ,  veluti  malleus, 
deiiciat  ac  conterat  qui  se  attoUunt:  altera  quae 
humiles,  qui  sponte  se  demittunt,  excipiat,  veluti 
atabilis    fultura    ad   eos  sustinendos.     Hoc   si  vere 


persuasuin  ot  animis  nostris  infixum  esBOt,  quis 
suporbiondo  audorot  boUum  cum  Deo  suscipere? 
Nunc  spos  impunitatis  facit  ut  in  coelum  usque 
oornu  attollero  nou  horroamus.  Sit  igitur  haoc 
Potri  sontentia,  quasi  coeloste  fulmen  ad  humilian- 
do8  homines.  Cacterum  humilos  vocat  qui  omni 
propriao  virtutis,  sapiontiae,  ot  iustitiao  fiducia 
exinaniti,  quidquid  boni  est,  in  solo  Deo  quaorunt. 
Si  non  nisi  hac  via  ad  Doum  porvenitur,  quis 
non  propriae  gloriac  oblitus ,  libenter  submittere 
se  debet? 

6.  numiliamini  ergo.  Semper  tenendum  est 
in  qucm  finem  nos  coram  Deo  humiles  esse  iubeat: 
ut  scilicet  facilos  atque  humani  fratribus  simus,  nec 
rocusomus  nos  illis  subiicere  quantum  postulat  cari- 
tatis  ratio.  Ergo  qui  fastuosi  sunt  vol  praefracti 
orga  homines,  eos  dicit  advorsus  Doum  protervire. 
Proindo  hortatur  omnes  pios,  ut  Dei  potentiae  se 
subiiciant.  Et  manum  Dei  potentem  vocat, 
quo  plus  incutiat  terroris.  Tametsi  enim  perpetuum 
est  manus  Dei  opithotum:  hic  tamen  ad  praesentis 
causae  circumstantiam  accommodatur,  caeterum  quia 
timere  vulgo  solemus,  no  damno  sit  nobis  nostra 
humilitas,  et  alii  hac  occasione  magis  insolescant: 
occurrit  Petrus,  ac  eminentiam  promittit  omnibus 
qui  80  Bubmiserint.  Sed  addit  in  tempore,  ut 
nimiae  festinationi  simul  obviam  oat.  Significat  ergo 
opus  esse  ut  humilitatem  ad  tempus  discamus:  Do- 
minum  vero  satis  tenere  quando  nos  attolli  expodiat. 
Ita  eius  consilio  permittere  nos  decet. 

7.  Omni  cura  vestra.  Expressius  adhuc  nobis 
commendat  Doi  providontiam.  Undo  enim  haec 
proverbia,  ululandum  esse  inter  lupos:  item,  stultos 
0880  qui  ovibuB  sunt  similos,  quia  lupis  se  vorandoB 
exponunt:  nisi  quia  putamus  nostra  modestia  frao- 
num  laxari  impiorum  audaciae,  ut  petulantius  nobis 
iuBultont?  Porro  hic  motus  ex  divinao  providentiae 
ignorantia  nascitur.  Contra  autem  simul  atque  hoc 
constitutum  fuerit,  curam  nostri  esse  Deo,  facile  ad 
patientiam  et  mansuetudinem  compositi  erunt  animi. 
Ergo  ne  hominum  improbitas  ad  ferociam  nos  solli- 
citet,  hoc  remcdium  praescribit  apostolus,  sicut  et 
David  psalmo  tricesimoseptimo,  ut  cura  nostra  in 
Deum  reiecta  interim  quiescamus.  Nam  qui  in 
Dei  providentiam  non  recumbunt,  eos  omnes  assidue 
secum  tumultuari  necesse  est,  et  violento  impetu 
adversuB  alios  ruere.  Quo  magis  in  hanc  medita- 
tionem  incumbere  nos  oportet,  Deum  habere  curam 
nostri:  primum  ut  pax  nobis  interne  constet:  deinde 
ut  erga  hominos  modesti  mansuetiquc  simus.  Cae- 
terum  non  ita  iubemur  coniicere  omnem  in  Deum 
curam,  quasi  nos  lapideis  cordibus  praeditos,  omni- 
que  sensu  privatos  esso  Deus  velit:  sed  ne  trepi- 
datio  vel  anxietas  nimia  ad  impationtiam  nos  im- 
pcllat.  Similiter  divinae  providentiae  cognitio  non 
ita  omni  cura  liberat,  ut  secure  sibi  hominos  indul- 


289 


CAPUT  V. 


290 


geant.     Neque  enim   carais  torporem,   sed  quietem 
§dei  nobis  afferro  debet. 

8.  Sobrii  estote,  vigilate,  quia  adversarius  vester 
diaholus,  tanquam  leo  rugiens,  circuit,  quaerens  quem 
devoret.  9.  Oui  resistite  firmi  fide,  scientes  easdem 
passicmes  vestrae  quae  in  mundo  est  fraternitati  ad- 
impleri.  10.  Deus  autem  omnis  gratiae,  qui  nos  vo- 
cavit  in  aeternam  suam  gloriam  per  Christum  lesum, 
paulisper  afflictos  ipse  vos  perficiat,  confirmet,  corro- 
boret,  stabUiat.  11.  Ei  gloria  et  imperium  in  saecula 
saeculorum.    Amen. 

8.  Sohrii  estote.  Haec  exhortatio  latius  patet: 
nempe  quia  iliis  bellum  est  cum  hoste  acerrimo  et 
potentissimo,  ut  ad  resistendum  intenti  sint.  Du- 
plioi  autem  metaphora  utitur :  ut  sobrii  sint,  et  ez- 
cubias  agant.  Ignaviam  et  somnum  crapula  generat: 
ita  etiam  qui  se  terrenis  curis  aut  voluptatibus  in- 
gurgitant,  spirituali  veterno  oppressi,  nihil  cogitant. 
Nunc  tenemus  apostoli  mentem.  Nobis  in  hoc 
mundo  militandum  esse  dicit:  ac  negotium  esse  ad- 
monet  cum  hoste  non  vulgari,  sed  qui  instar  leonis 
huc  illuc  cursitet,  paratus  ad  vorandum.  Hinc 
sedulo  excubandum  esse  coUigit.  Eodem  argumento 
studium  nostrum  acuit  Paulus  sexto  ad  Ephesios 
capite,  quum  dicit  non  esse  nobis  certamen  cum 
carne  et  sanguine,  sed  cum  spiritualibus  nequitiis, 
etc.  Pace  enim  ut  plurimum  ad  desidiam  abutimur: 
atque  hinc  fit  ut  nos  subinde  hostis  circumveniat 
et  opprimat:  quia  tanquam  extra  periculum  con- 
stituti,  pro  carnis  libitu  delitiamur.  Leoni  diabolum 
comparat,  ac  si  diceret  truculentam  esse  belluam. 
Circuire  dicit  ad  devorandum,  ut  nos  ad  cavendi 
studium  excitet.  Adversarium  piorum  nominat, 
ut  sciant  hac  lege  se  Deum  colere,  et  Christi  fidem 
profiteri,  ut  oum  diabolo  continuum  bellum  habeant. 
Neque  enim  membris  parcet,  qui  cum  capite  proe- 
liatur. 

9.  Cui  resistite.  Sicuti  hostis  potentia  nos 
acuere,  et  magis  soUicitoa  reddere  debet:  ita  peri- 
culum  esset  ne  occupati  immodico  terrore  animi 
conciderent,  nisi  spes  victoriae  ostenderetur.  Id 
ergo  nunc  agit  apostolus,  ut  sciamus  prosperum 
fore  belli  eventum,  si  quidem  militemus  sub  Christi 
vexillo.  Quisquis  enim  fide  instructus  in  certamen 
descendet,  eum  fore  certo  victorem  pronuntiat. 
Resistite,  inquit.  Si  quis  obiiciat:  quomodo? 
Respondet,  in  fide  satis  esse  firmitudinis.  Paulus 
eo  quem  nuper  citavi  loco  (Ephes.  6,  13)  singulas 
armaturae  partes  recenset.  Idem  tamen  est  sonsus: 
quia,  teste  lohanne,  una  fides  victoria  nostra  est 
adversus  mundum. 

Sci^ntes  easdeni  passiones.  Altera  consolatio, 
quod  nobis  cum  omnibus  filiis  Dei  commune  est 
certamen.     Nam  periculose  nos  tentat  Satan,  quum 

Calvini  opera.   Vol.  LV. 


a  Christi  corpore  nos  separat.  Audimus  qualiter 
animum  lob  percellere  oonatus  sit:  rospice  ad  sanc- 
tos,  an  ullus  eorum  tale  aliquid  paasus  sit  (lob.  5,  1). 
E  converso  hic  apostolus  nos  monet,  nihil  nobia 
accidere,  quod  non  in  reliquis  ecclesiae  mombris 
oernamus.  Porro  minime  recusanda  nobis  est  cum 
sanctis  omnibua  societas,  vel  similis  conditio.  Quum 
dicit  adimpleri  easdem  passiones,  significat 
quod  dicit  Paulus  ad  Colos.  1,  24,  perfici  quotidie 
in  fidelibus  quae  desunt  passionibus  Christi.  Parti- 
cula,  quae  in  mundo  est,  bifariam  potest  ex- 
poni:  vel  quod  promiscue  ubique  gentium  Deus 
fideles  suos  exerceat:  vel  quod  militandi  necessitas, 
quamdiu  in  mundo  sumus,  nos  maneat.  Notandum 
autem  quod  quum  prius  dixisset  nos  a  Satana  op- 
pugnari,  statim  omne  genus  afflictionum  compre- 
hendit.  Unde  colligimus,  semper  cum  spirituaii 
hoste  nobis  esse  negotium,  undecunque  prodeant  res 
adversae:  sive  nos  premant  morbi,  sive  agrorum 
sterilitas  famem  minetur,  sive ')  nobis  molesti  sint 
homines. 

10.  Deus  autem  omnis  gratiae.  Postquam  satis 
incubuit  in  monitiones,  nunc  se  ad  precationem 
convertit.  Nam  frustra  in  aerem  fundetur  doctrina, 
nisi  Deus  per  spiritum  suum  operetur.  Atque  hoc 
exemplum  sequi  debent  omnes  Dei  ministri,  ut 
successum  det  ipse  eorum  laboribus:  quando  alias 
plantando  aut  rigando  nihil  proficiunt.  NonnuIIi 
codices  habent  futurum  tempus,  ac  si  esset  pro- 
missio:  sed  altera  lectio  magis  recepta  est.  Quam- 
quam  apostolus  Deum  precando,  simul  eos  confirmat 
quibus  scribit.  Nam  quum  Deum  omnis  gratiae 
autorem  nuncupat,  et  illis  revocat  in  memoriam 
quod  in  gloriam  aeternam  vocati  sint:  huc  procul- 
dubio  intendit,  ne  dubitent,  opus  salutis  suae  ab  eo, 
qui  coepit,  perfectum  iri.  Deus  omnis  gratiae, 
ab  efiectu,  more  hebraico.  Et  omnem  gratiam 
nominatim  exprimit:  primum  ut  discant  quidquid 
est  bonorum  referre  acceptum  Deo:  deinde  alias 
cumaliis  gratias  coniungere,  ut  earum,  quae  sibi 
adhuc  desunt,  accessionem  in  futurum  sperent. 

Qui  vocavit  nos.  Hoc  (ut  dixi)  ad  augendam 
fiduciam  valet:  quia  Deus  non  bonitate  modo  sua, 
sed  beneficiis  etiam  provocatur  ad  nos  magis  ac 
magis  iuvandos.  Nec  simpliciter  vocationis  me- 
minit,  sed  docet  quorsum  vocati  sint:  nempe  ad 
aeternam  gloriam,  Praeterea  vocationis  fundamen- 
tum  statuit  in  Christo.  Utrunque  ad  perpetuitatis 
fiduciam  valet.  Nam  si  vocatio  nostra  in  Christo 
fundata  est,  et  pertingit  ad  coeleste  Dei  regnum  et 
beatam  immortalitatam:  hinc  sequitur,  non  fluxam 
esse  nec  caducam.  Obiter  etiam  observare  convenit, 
quuila  dicit  in  Christo  nos  vocatos  esse,  primum 
Btabiliri  vocationem,  quia  probe  fundata  sit:  deinde 


')  utcunque 


19 


291 


EPI8T.  PETRI  I 


292 


omnem  nostrae  dignitatiB  ac  meriti  respectum  ex- 
oludi.  Nam  quod  Deus  por  evaugelii  praedicationem 
DOB  ad  se  invitat,  id  iam  est  gratuitum,  maioris 
etiom  gratiae,  quod  efficaoitor  corda  nostra  afficit, 
ut  Toci  suae  obediamus.  Fideles  autem  peculiariter 
alloquitur  Petrus:  ideo  cum  externa  doctrina,  spiri- 
tus  efficaciam  coniungit.  Pro  tribus  verbis,  quae 
sequuntur,  alii  codices  habent  tria  nomina  ablativi 
casus,  quae  possunt  in  gerundia  resolvi,  fulciendo, 
roborando,  stabiliendo.  In  eo  tamen  parum  est 
momenti,  quod  ad  sensum  attinet.  Caeterum  quod 
pluribus  verbis  rem  unam  designat  Petrus,  nempe 
fidelium  confirmationem,  hoc  ideo  facit  ut  sciamus 
rarae  esse  difficultatis  cursum  nostrum  persequi,  et 
proinde  singulari  Dei  gratia  opus  esse.  Particula 
paulisper  afflictos,  quao  hic  inserta  est,  signi- 
ficat  breve  esse  afflictionum  tempus.  Atque  haec 
quoque  non  levis  est  consolationis  materia. 

11.  Ei  gloria.  Quo  plus  fiduciao  piis  addat, 
statim  prorumpit  in  gratiarum  actionem.  Quam- 
quam  hoc  tam  indicativo,  quam  optandi  modo  legi 
potest:  eodem  tamen  fere  sensu. 

12.  Fer  Silvanum  vobis  fidum  fratrem  {ut  ar- 
bitror)  paucis  scripsi,  exhortans  et  testificans  hanc 
esse  veram  gratiam  in  qiia  staiis.  13.  Salutat  vos 
quae  in  Babylone  est  ecclesia  simui  vdbisctm  electa, 
et  Marcus  filius  meus.  14.  Saluiate  vos  invicem  in 
osculo  eariiaiis.  Gratia  vobis  omnibus,  qui  estis  in 
Christo  lesu. 

12.  Per  Silvanum.  Hac  epistolae  clausula  eos 
ad  fidei  constantiam  hortatur:  imo  hoc  scribendi 
consilium  sibi  fuisse  asserit,  ut  eos  in  doctrinae, 
quam  amplexi  erant,  obedientia  retineret.  Sed  primo 
epistolam  a  brevitate  commendat,  ne  illis  molesta 
sit  lectio:  deinde  addit  brevem  nuntii  commenda- 
tionem,  ut  viva  etiam  vox  ad  scriptum  accedat. 
Huc  enim  speotat  testimonium  quod  reddit  eius 
fidei.  Caeterum  exceptio  haec  ut  arbitror  vel 
modestiae  causa  addita  est,  vel  ut  certo  sciant  eum 
ex  animi  sui  sensu  loqui.  Erat  autem  absurdum 
ipsos  tanti  apostoli  iudicio  non  subscribere. 

Exhorians  et  testificans.  Quam  difficile  sit  in 
suscepta  fide  perstare,  testes  sunt  quotidianae  mul- 
torum  defectiones:  nec  vero  id  mirum  est  in  tanta 
hominum   levitate  et  inconstantia,   deinde  in  tanta 


ad  vanitatem  propeneione.  Porro  quia  firmas  et 
perpetuaa  haboro  radioes  nulla  dootrina  potest  in 
hominum  oordibus,  si  qua  dubitationo  sit  impHcita, 
certam  Dei  veritatem  esse  testatur,  in  qua  edocti 
Bunt.  Et  certe  nisi  animis  nostris  constet  haec 
certitudo,  necesse  erit  subinde  vacillare,  ot  flexi- 
bilos  esse  ad  quemvis  novae  doctrinae  ventum. 
Per  Dei  g  r  a  t  i  a  m ,  fidem  cum  suis  effectis  et  fruc- 
tibus  intelligit. 

13.  Quae  in  Babylone.  Multi  ex  veteribus 
Romam  aenigmatice  putarunt  notari.  Hoc  com- 
mentum  Papistae  libenter  arripiunt,  ut  videatur 
Petrus  romanao  ecclesiao  praefuisse.  Neque  enim 
deterret  eos  nominis  infamia,  modo  sedis  apostolicae 
titulum  praetexere  ipsis  licoat:  nec  Christum  magno- 
pere  curant,  modo  Petrus  ipsis  relinquatur.  Quin 
etiam  modo  retineant  cathedrae  Petri  nomen,  suam 
Romam  in  profundis  inferis  collocare  non  recusa- 
bunt.  Atqui  vetus  illud  commentum  nihil  habet 
coloris:  nec  video  cur  Eusebio  et  aliis  placuerit, 
nisi  quia  illo  errore  iam  occupati  erant,  Petrum 
Romae  fuisse.  Adde  quod  secum  ipsi  pngnant. 
Marcum  octavo  Neronis  anno  Alexandriae  mortuum 
esse  tradunt:  Petrum  vero  sex  annis  postea  fingunt 
Romae  a  Nerone  fuisse  occisum.  Si  alexandrinam 
ecclesiam  Marcus  (ut  volunt)  constituit,  diuque  illic 
episcopatu  functus  est,  nunquam  potuit  Romae  esse 
cum  Petro.  Nam  quod  Eusebius  et  Hieronymus 
romanam  Petri  sessionem  in  vigintiquinque  annos 
extendunt,  id  facile  refellitur  ex  primo  et  secundo 
ad  Galat.  cap.  Quum  itaque  Marcum  tunc  secum 
PetruB  comitem  habuerit,  quum  scripsit  hanc  episto- 
lam:  Babylone  fuisse  probabilius  est.  Atque  id 
quoque  eius  vocationi  fuit  consentaneum.  Scimus 
enim  peculiariter  datum  fuisse  apostolum  ludaeis: 
quare  eas  pracipue  regiones  lustrabat,  in  quibus 
maior  erat  gentis  suae  frequentia.  Quod  ecclesiam 
illic  esse  dicit  eiusdem  electionis  participem,  huc 
spectat,  ut  inde  alii  magis  ac  magis  in  fide  se  con- 
firment.  Erat  enim  hoc  magnum,  ludaeos  ei  tam 
remotis  mundi  plagis  in  unam  ecclesiam  coUigi. 

Filius  meus.  Sic  Marcum  appellat  honoris 
causa:  ratio  tamen  est,  quod  eum  in  fide  genuerat, 
sicut  Timotheum  Paulus.  De  osculo  alibi  dictum 
est.  Vult  autem  hoc  osculum  esse  caritatis,  ut 
animi  sinceritas  externae  caeremoniae  respondeat. 


COMMENTARIUS 


IN 


lOHANNIS  APOSTOU  EPISTOLAM. 


19» 


Kartonl    Bcl  LV. 


ARGUMENTUM. 


Haec  epistola  prorsus  digna  est  eius  discipuli 
spiritu,  qui  prae  aliis  ideo  dilectus  a  Christo  fuit, 
ut  ipsum  nobis  familiarem  redderet.  Porro  doctri- 
nam  exhortationibus  mistam  continet.  Disserit  enim 
de  aeterna  Christi  deitate,  simul  et  incomparabili, 
quam  mundo  patefactus  secum  attulit,  gratia:  tum 
de  omnibus  in  genere  beneficiis:  ac  praesertim  in- 
aestimabilem  dirinae  adoptionis  gratiam  commen- 
dat  atque  extollit.    Inde  sumit  exhortandi  materiam : 


et  nunc  quidem  in  genere  pie  et  sancte  vivendum 
admonet:  nune  de  caritate  nominatim  praecipit. 
Verum  nihil  horum  continua  serie  facit.  Nam  spar- 
sim  docendo  et  ezbortando  varius  est:  praesertim 
vero  multus  est  in  urgenda  fraterna  dilectione.  Alia 
quoque  breviter  attingit:  ut  de  cavendis  impostori- 
bus,  et  similia.  Verum  singula  observari  suis  locis 
poterunt. 


CAPUT  1. 

1.  Quod  erat  ab  initio,  qmd  audivinms,  quod 
vidimus  oculis  nostris,  quod  intuiti  sumus,  quod  manus 
nostrae  contrcdaverunt  de  sermone  vitae:  2.  et  vita 
manifestata  est,  et  vidimus,  et  testamiir,  et  annuntia- 
mus  vobis  vitam  aeternam,  quae  erat  apud  patrem, 
et  manifestata  est  nohis. 

Initio  proponit  exhibitam  nobis  fuisse  in  Christo 
vitam :  quod  ut  est  bonum  incomparabile,  ita  sensus 
omnes  noetros  miro  sui  desiderio  et  amore  rapere 
et  inflammare  debet.  Paucis  quidem  et  simplicibus 
verbis  hoc  dictum  est,  vitam  esse  manifestatam : 
verum  si  reputamus  quam  misera  et  horrenda  sit 
mortis  conditio:  rursum  quid  Dei  regnum  et  im- 
mortalis  eius  gloria  valeant :  aiiquid  hic  magnificen- 
tius  sentiemus,  quam  uUis  verbis  exprimi  queat. 
Ergo  hoc  consilium  est  apostoli,  proposito  ingenti 
bono,  imo  summa  et  unica  beatitudine,  quam  nobis 
in  filio  8U0  Deus  contulit,  animos  nostros  sursum 
attoUere :  sed  quia  rei  magnitudo  postulabat  ut  certa 
esset  ac  oomprobata  veritas,  hac  in  parte  multum 
insistit.  Nam  ista  omnia,  quod  vidimus,  quod 
audivimus,  quod  sumus  intuiti,  etc.  ad  san- 
ciendam  evangelii  fidem  valent.  Nec  vero  tantum 
asseverandi  studium  frustra  adhibet.  Quum  in 
evangelio  salus  nostra  consistat,  res  plusquam  ne- 
cessaria  est  eius  certitudo:  noa  yero  quam  simus  ad 
credendum  difficiles,  propria  experientia  plus  nimio 
quisque  nostrum  agnoscit.  Credere  appello,  non 
leviter  opinari,  aut  assentiendo  tantum  probare 
quod  dicitur:  sed  firma  indubiaque  persuasione  am- 
plecti,  ut  audeamus  tanquam  compertae  veritati  sub- 
Bcribere.  Hac  ratione  tam  multa  in  evangelii  con- 
firmationem  hic  apostolus  congerit. 

1.  Quod  erat  ab  initio.  Quoniam  abrupta  est 
et  confusa  oratio,  ut  sensus  reddatur  clarior,  ita 
verba  resolvere  oportet,  Nos  verbum  vitae,  quod 
erat  ab  initio,  et  nobis  vere  modis  omnibus  testatum 
fuit,  vobis  annuntiamus,  ut  vita  in  eo  manifestata 
fuerit.  Vel  si  aliter  mavis:  Quidquid  de  verbo 
vitae  annuntiamus  vobis,  ab  initio  erat,  et  nobis 
palam  ostensum  fuit:    quia  vita  in  eo   manifestata 


est.  Caeterum  particula  baec,  quod  erat  ab  ini- 
tio,  ad  Christi  divinitatem  procul  dubio  refertur. 
Neque  enim  ab  initio  erat  Deus  in  oarne  manifes- 
tatus:  sed  is  qui  semper  vita  fuit,  et  aeternus  Dei 
sermo,  in  plenitudine  temporum  homo  apparuit. 
Rursum  quae  sequuntur  de  intuitu  et  palpatione 
manuum,  magis  ad  humanam  naturam  spectant. 
Yerum  quia  duae  naturae  personam  unam  consti- 
tuunt,  et  unus  est  Christus,  qui  a  patre  prodiit  ut 
carnem  nostram  indueret,  merito  apostolus  eundem 
et  semper  fuiese  invisibilem,  et  postea  viaum  esse, 
communiter  praedicat.  Quo  refellitur  putidum  Ser- 
veti  cavillum,  unam  esse  deitatis  naturam  et  essentiam 
cum  carne:  adeoque  verhum  in  carnem  transformatum, 
quia  ille  sermo  vivificus  in  carne  visus  fuerit.  Me- 
minerimus  ergo  hanc  asseri  evangelii  doctrinam, 
quod  is  qui  in  carne  vere  se  filium  Dei  esse  pro- 
bavit,  ac  pro  filio  Dei  fuit  agnitus,  semper  invisi- 
bilis  fuerit  Dei  sermo.  Nequo  enim  mundi  initium 
hic  designat:  sed  altius  conscendit. 

Quod  audivimus,  quod  vidimus.  Non  rumoris 
fuit  hic  auditue,  cui  parum  fidei  haberi  solet:  sed 
intelligit  lohannes,  se  de  iis,  quae  docuit,  prius 
fuiese  a  magistro  probe  edoctum,  ut  nihil  temere  in 
medium  protulerit.  Et  certe  nemo  erit  in  ecclesia 
idoneus  doctor,  qui  non  filii  Dei  ante  fuerit  disci- 
pulus,  ac  rite  institutus  in  eius  schola:  quando  sola 
eius  autoritas  valere  debet.  Quod  dicit  se  oculis 
vidisse,  non  est  pleonasmus,  sed  maior  expressio 
amplificationis  oausa.  Imo  non  contentus  eimplici 
adspectu,  addit  contemplati  sumus,  et  manus 
nostrae  palparunt.  Quibus  verbis  testatur  nihil  se 
docuisse  quod  non  solide  perspectum  habuerit.  Vi- 
detur  tamen  ad  praesentem  caueam  parum  valere 
eensuum  approbatio.  Neque  enim  vel  oculis  vel 
manibus  comprehendi  potuit  virtus  Christi.  Res- 
pondeo,  hic  idem  dici  quod  primo  evangelii  capite: 
Vidimus  gloriam  eius,  gloriam  unigenito  Dei  filio 
dignam.  Neque  enim  ab  externa  corporis  figura 
agnitus  fuit  Dei  filius:  sed  ex  eo  quod  illustria  di- 
vinae  suae  potentiae  documenta  edidit:  ita  ut  in  eo, 
tanquam  viva  et  expressa  imagine,  refulserit  patris 
maiestas.  Quum  verba  sint  pluralis  numeri,  et  res 
apostolis  omnibus  peraeque  conveniat,  libenter  de 
illis  interpretor:  praesertim  quia  de  testimonii  auto- 


301 


CAPDT  I. 


302 


ritate  agitur.  Caeterum  •)  non  minus  frivola  (ut 
nuper  attigi)  quam  pudenda  est  Serveti  improbitas, 
qui  haec  verba  urget,  quo  probet  sermonem  Dei 
fuisse  visibilem  ac  palpabilem.  Impie  duplicem  in 
Christo  naturam  ^)  vel  destruit,  vel  miscet.  Figmen- 
tum  itaque  nescio  quod  comminiscitur,  Christi  hu- 
manitatem  sic  deificans,  ut  veritatem  naturae  hu- 
manae  prorsue  iili  adimat,  negans  interea  alia  ratione 
Christum  esse  Dei  filium,  nisi  quia  ex  matre  con- 
ceptus  est  spiritus  sancti  virtute,  et  propriam  illi 
eubsietentiam  in  Deo  auferens.  Dnde  sequitur,  ne- 
que  Deum  esse,  neque  hominem :  licet  videatur  con- 
fusam  ex  utroque  massam  conflare.  Verum  quoniam 
nobis  indubia  est  mens  apostoli,  canem  illum  omit- 
tamue. 

De  sermone  vitae.  Genitivus  loco  epitheti  ca- 
pitur  pro  vivifico:  quia  (ut  primo  evangelii  capite 
docet),  In  ipso  vita  erat.  Quamquam  titulus  hic 
in  filium  Dei  duplici  iure  competit:  et  quod  vitam 
effuderit  in  omnes  creaturas,  et  quod  nunc  vitam 
in  nobis  reparet,  quae  per  Adae  peccatum  exstincta 
perierat.  Quin  etiam  ipsum  quoque  eermonis  nomen 
bifariam  potest  exponi :  vel  de  Christo,  vel  de  evan- 
gehi  doctrina:  nam  et  per  hanc  salus  nobis  affer- 
tur.  Caeterum  quia  eius  substantia  est  Christus: 
neque  aliud  continet,  quam  hominibus  tandem  fuiese 
patefactum,  qui  semper  fuerat  apud  patrem:  mihi 
simplicior  et  magis  genuina  videtur  prior  expoeitio. 
Porro  sermonem  vocari  eapientiam  in  Deo  residen- 
tem,  melius  ex  evangelio  constat. 

2.  Et  vita  manifestata  est.  Copula  explicationis 
vice  hic  ponitur.  Ac  si  diceret:  Nos  de  sermone 
vivifico  testimonium  reddimus,  quemadmodum  mani- 
festata  fuerit  vita.  Quamquam  poteet  adhuc  du- 
plex  eeee  eeneus:  vel  quod  exhibitue  fuerit  Christus, 
qui  vita  est  ac  fons  vitae:  vel  quod  vita  nobis  in 
Christo  fuerit  palam  oblata.  Hoc  quidem  posterius 
neceesario  eequitur  ex  priore.  Quantum  tamen  ad 
verborum  significationem,  differunt  inter  se  haec 
duo,  ut  cauea  et  effectue.  Dbi  eecundo  reperit,  an- 
nuntiamus  vitam  aeternam,  non  dubito  quin 
de  effectu  loquatur:  nempe  quod  annuntiet,  bene- 
ficio  Chrieti  partam  nobis  esse  vitam.  Dnde  colli- 
gimus,  non  posse  Christum  nobis  praedicari,  quin 
aperiatur  nobis  regnum  coeleete,  ut  a  morte  exci- 
tati  vivamus  Dei  vitam. 

Quae  erat  apud  patrem.  Hoc  verum  eet,  non 
tantum  ex  quo  conditue  fuit  mundus:  sed  etiam  ab 
ultima  aeternitate.  Semper  enim  Deus  vitae  fona 
fuit.  Vie  autem  et  facultas  vivificandi  penes  aeter- 
nam  eius  sapientiam  fuit:  sed  eam  actu  non  exsere- 
bat  ante  mundi   creationem.     Ex   quo   autem  Deus 


')  mira 
*)  designat 


sermonem  proferre  coepit,  via  illa,  quae  prius  ab- 
scondita  latebat,  sese  in  creaturas  diffudit.  lam 
haec  aliqua  fuit  manifestatio:  sed  apostolus  alio  ree- 
picit,  nempe  quod  tunc  demum  manifeetata  fuerit 
vita  in  Christo,  quum  ipee  carne  nostra  indutus 
partee  redemptionis  implevit.  Tametsi  enim  oius- 
dem  vitae  patree,  etiam  eub  lege,  eocii  ac  consortes 
fuerunt:  scimue  tamen  sub  epe,  quae  revelanda 
erat,  fuisee  conclusos.  Neceeeo  iliis  erat,  vitam  a 
morte  et  reeurrectione  Christi  petere :  atqui  ree  erat 
non  solum  procul  remora  ab  oculis,  sed  mentibus 
etiam  abscondita:  pendebant  igitur  a  spe  revela- 
tionis,  quae  suo  demum  tempore  eubeequuta  est. 
Non  poterant  quidem  vitam  obtinere,  nisi  sibi  ali- 
quo  modo  manifestatam :  eed  inter  noe  et  illos  ma- 
gnum  est  diecrimen:  quia  quem  ipei  obscure  sibi 
promissum  in  figuris  quaerebant,  nos  iam  exhibitum 
quasi  manibus  tenemue.  Caeternm  consilium  apos- 
toli  est,  toliere  opinionem  novitatis,  quae  minuere 
evangelii  dignitatem  poterat.  Qua  ratione  dicit, 
non  coepisee  nunc  demum  vitam,  utcunque  nuper 
apparuerit:  quia  perpetuo  fuit  apud  patrem. 

3.  Quod  vidimus  et  audivimus,  annuntiamus 
vobis:  ut  et  vos  societatem  habeatis  nobiscum,  et  so- 
cietas  nostra  sit  cum  patre  et  cum  filio  eius  lesu 
Chrisio.  4.  Et  haec  scribimus  vobis,  ut  gaudium 
vestrum  sit  completum.  5.  Et  haec  est  promissio 
quam  annuntiamus  vobis,  quod  Deus  lux  est,  et  tene- 
brae  in  eo  non  sunt  ullae.  6.  Si  dixerimus  quod 
societatem  habemus  cum  eo,  et  in  tenebris  ambulamus, 
mentimur  et  veritatem  non  facimus.  7.  Si  autem  in 
luce  ambulamus,  sicut  ipse  in  luce  est,  societatem  ha- 
bemus  inter  nos  mutuam:  et  sanguis  lesu  Christi  filii 
eius  emundat  nos  ab  omni  peccato. 

3.  Quod  vidimus.  lam  tertio  repetit  illud  euum 
vidieee  et  audisse,  ne  quid  desit  ad  solidam  suae 
doctrinae  certitudinem.  Atque  id  diligenter  notan- 
dum  est,  delectos  esee  a  Chrieto  evangelii  praecones, 
qui  idonei  ac  fidi  eorum  omnium,  quae  dicturi  erant, 
testes  esse  possent.  Simul  etiam  de  animi  sui 
affectu  testatur:  quia  non  alia  ratione  moveri  se 
dicit  ad  scribendum,  nisi  ut  eos,  quibus  scribit,  ad 
societatem  inaestimabilis  boni  invitet.  Dnde  patet 
quantam  habeat  salutis  ipsorum  curam.  Quod  ad 
conciliandam  fidem  non  parum  valet:  nimie  enim 
ingrati  sumus,  si  eum  recusamus  audire,  qui  felici- 
tatis,  quam  adeptus  est,  partem  communicare  nobis- 
cum  optat.  Fructum  deinde  exprimit  qui  ex  evan- 
gelio  percipitur:  nempe  ut  coniuncti  simus  Deo  et 
filio  eius  Christo:  in  quo  summum  bonum  consistit. 
Hoc  eecundum  membrum  addi  oportuit,  non  modo 
ut  pretiosam  et  amabilem  redderet  evangelii  doc- 
trinam,  eed  etiam  ut  oetenderet,  non  in  alium  finem 
eos  sibi  cupere  eocios,  nisi  ut  Deo  adduceret,  atque 


303 


EPIST.  lOHANNIS 


304 


ita  omnoB  iu  ipso  unum  essent.  Nam  babent  im- 
probi  quoquo  mutuam  intcr  se  coniuDctionem,  sed 
extra  Doum:  imo  ut  6o  a  Deo  magis  ac  magis 
alioDout:  quod  malorum  omnium  extromum  eat. 
Haec  vero  (siouti  iam  dictum  est)  unica  nostra  est 
boatitudo,  a  Doo  recipi  in  gratiam,  ut  vore  illi  in 
Cbristo  uniti  simus:  do  qua  loban.  17.  capito.  In 
Bumma,  pronuntiat  lobannos,  quomadmodum  adop- 
tati  Bunt  a  Cbristo  apostoli  in  fratres,  ut  coUecti 
in  unum  corpus  Doo  simul  adbaoreant:  ita  se  boc 
oum  reliquis  coUegis  agere,  ut  sacrao  buius  ac  beatae 
unitatis  niulti  sint  consortcs. 

4.  Ut  gaudium  vestrum.  Nomine  pleni  gaudii 
melius  integram  et  perfectam  beatitudinom  exprimit, 
quam  ex  evangolio  consequimur.  Simul  admonet 
fideles  ubinam  dofixos  babere  debeant  omDOS  suos 
affectus.  Verum  est  proverbium  illud,  ubi  est  the- 
saurus  noster,  ibi  esse  cor  nostrum  (Matth.  6,  21). 
Quisquis  ergo  vore  percipit  quid  valeat  illa  cum 
Deo  sooietas,  bac  una  abunde  contentus  est,  nec 
amplius  variis  desideriis  aestuat.  Dominus  calix 
meus  (inquit  David  [Psal.  16,  5])  et  haoreditas  mea. 
Funos  mihi  ceciderunt  in  praeclaram  sortem.  Eodem 
modo  Paulus  (Pbilip.  3,  8)  sibi  omnia  pro  stercoribus 
esse  praedicat,  ut  possideat  unum  Christum.  Quare 
is  demum  in  evangelio  profecit,  qui  se  Dei  com- 
munioatione  beatum  existimans,  in  ea  sola  acquiescit: 
sicque  eam  praefert  toti  muodo,  ut  eius  causa  omnia 
relinquere  sit  paratus. 

5.  Et  haec  est  promissio.  Non  minus  probo 
quod  roddidit  vetus  interpres :  haec  est  annuntiatio. 
Quamvis  enim  enayYeXfa  Graecis  promissionem 
saepius  significet:  quia  tamen  generaliter  hic  lo- 
quitur  lohannes  de  testimonio  cuius  paulo  ante 
meminit,  videtur  contextus  potius  exigere  alterum 
illum  Bonsum:  nisi  forte  sic  resolvas:  promissio, 
quam  vobis  afforimus,  hoc  socum  trahit,  vel  hanc 
conditionem  babet  annexam.  Hoc  modo  nobis  con- 
stabit  mens  apostoli.  Neque  enim  hic  vult  com- 
plecti  totam  evangelii  doctrinam:  sed  ostendit  hoc 
requiri,  si  Christo  et  oius  bonis  frui  volumus,  ut 
Deo  simus  in  iustitia  et  sanctitate  conformes.  Quem- 
admodum  et  Paulus  dicit  seoundo  ad  Titum  capite: 
apparuit  gratia  Dei  salutifera  omnibus,  ut  abnegata 
impietate,  et  mundanis  desideriis,  sobrie  et  iuste  et 
Bancte  vivamus  in  hoc  saeculo.  Nisi  quod  hic 
metaphorice  in  luce  ambulandum  esse  docet,  quia 
Deus  lux  est.  Porro  quum  Deum  nunc  vocet 
lucem,  nunc  dicat  esse  in  luce,  non  sunt  nimis 
urgendae  voces.  Cur  Satan  vocetur  princeps  tene- 
brarum,  satis  notum  est:  ergo  quum  Deus  ex  ad- 
verso  pater  lucis  et  lux  vocatur,  primum  intelliga- 
mus,  nihil  in  eo  esse  nisi  liquidum,  purum,  et 
sincerum :  deinde  qui  suo  fulgore  sic  omnia  illustrat, 
ut  nihil  vitiosum  aut  contortum,  nuUas  maculas 
vel  sordes,   nullam   hypocrisim  vel   fraudem  latere 


patiatur.  Proinde  haec  summa  est:  quum  nulla 
sit  consonsio  inter  iucom  et  tonobras,  quamdiu  in 
tODcbris  ambulamus,  nobis  cum  Deo  osse  dissidium: 
illam  orgo,  ouius  mominit,  societatom  aliter  nun 
Gonstare,  quam  si  nos  quoque  puri  ot  lucidi  simus. 
Tenchrae  in  eo  non  sunt.  Hacc  loquendi  forma 
valde  est  lohanni  familiaris,  ut  quod  affirmavit, 
contraria  negationo  amplificet.  Ergo  sodsub  est, 
Deum  oiusmodi  lucem  osse,  ut  uullas  teaebras  ad- 
mittat.  Undo  sequitur,  eum  odisse  malam  coDscion- 
tiam,  pollutos  ac  porversos  moroB,  et  quidquid  tene- 
bras  sapit. 

6.  Si  dixerimus.  Est  quidem  argumentum  a 
repu|;nantibu8,  dum  alienos  a  Doo  esse  colligit  qui 
in  tenebris  ambulant.  Pendet  tamen  haec  sola 
doctrina  ex  altiore  principio:  nempe  quod  Deus 
suos  sanctificet.  Neque  enim  nudum  est  praecoptum 
quo  sanctam  a  nobis  vitam  exigat:  sed  potius  osten- 
dit,  ad  hoc  quoque  valere  Christi  gratiam,  ut  dis- 
cussis  tenebris  lucem  Dei  in  nobis  accendat.  Ac 
si  diceret,  quod  Deus  se  nobis  communicat,  doq 
est  inane  figmentum :  sed  necesse  est  ut  vis  et 
effoctus  huius  societatis  in  vita  reluceat:  alioqui 
mendax  erit  evangelii  profossio.  Quod  addit,  non 
facimuB  veritatem,  perinde  valet  ac  si  dixisset, 
non  agimus  veraciter:  vel,  non  colimus  verum  et 
rectum.  Est  autem  phrasis  illa,  quam  prius  anno- 
tavi  esse  illi  in  frequeuti  usu. 

7.  Si  autem  in  luce  ambulamus.  Nudc  dicit 
certum  boc  esse  symbolum  Dostrae  cum  Deo  con- 
iuDCtionis,  si  ilH  simus  conformes.  Nod  quod  vitae 
puritas  Deum  nobis  conciliet  tanquam  prior  causa: 
sed  intelligit  apostolus,  ab  effectu  constare  nos  Deo 
esse  unitos,  si  eius  puritas  iu  Dobis  luceat.  Et 
sane  ita  res  habet,  quocunque  accedit  Deus,  sic 
eius  sanctitate  omnia  perfundi,  ut  sordes  omnes 
abstergat:  extra  eum  vero  nihil  praeter  immunditiem 
et  tenebras  nos  habere.  HiDC  patet,  neminom  recte 
vivere,  quin  simul  Deo  adhaereat.  Quod  dicit, 
Bocietatem  esse  nobis  mutuam,  non  simpli- 
citer  ad  homines  refertur,  sod  Deum  in  una  parte, 
nos  autem  io  altera  statuit.  Quaeri  tamen  potest 
quisnam  homiDum  lucem  Dei  sic  exprimere  possit 
iu  sua  vita,  ut  exstet  ista  similitudo  quam  requirit 
lohanues.  Nam  hoc  modo  Docesse  foret  toDebris 
omoino  purum  esse  ac  vacuum.  RespoDdeo,  huius 
generis  loquutiones  ad  captum  hominum  attempe- 
randas  esse.  Itaque  similis  Deo  esse  dicitur,  qui 
ad  eius  similitudinem  adspirat,  utcuuque  lougo  ab 
ea  adhuc  absit.  Nod  aliunde  petendum  est  exem- 
plum  quam  ex  praesenti  loco.  In  tonebris  ambulat 
quisquis  non  regitur  timore  Dei,  nec  pura  conscientia 
hunc  finem  spectat,  ut  se  Deo  totum  addiceus  eius 
gloriam  promovere  studeat.  Ergo  ex  adverso,  qui 
siDcoro  cordis  affectu  vitam  suam  omDOsquo  eius 
partes  exigens  ad  Dei  timorem  et  obsequium,  pure 


305 


CAPUT  I. 


306 


illum  colit,  etiamsi  in  multis  deliuquat,  gematquo 
8ub  carnis  oaere,  in  luce  ambulare  censetur:  quia 
rectam  viam  tenet.  Sola  igitur  est  conscientiae 
integritas,  quae  lucem  a  tenebris  discernit. 

Et  sanguis  lesu  Christi.  Postquam  docuit  quale 
sit  nostrae  cum  Deo  unitatis  vinculum,  fructum 
quoque  inde  manantem  demonstrat:  nempe  quod 
tunc  gratuito  nobia  remittuntur  peccata.  Haec  autem 
est  illa  beatitudo,  quam  David  psalmo  tricesimo- 
secundo  describit:  ut  sciamus  nos  esse  miserrimos, 
donec  spiritu  Dei  regeniti  puro  corde  illi  servia- 
mu8.  Quid  enim  miserius  homine  fingi  potest, 
quem  Deus  odio  et  abominationi  habet,  cuius  capiti 
simul  cum  ira  Dei  incumbit  mors  aeterna?  In- 
signis  est  hic  locus,  ex  quo  primum  discimus,  tunc 
ad  nos  proprie  pertinere  expiationem  Christi  morte 
partam,  quum  iustitiam  recto  cordis  afiFectu  colimus. 
Neque  enim  redemptor  est  Christus,  nisi  iis  qui  ab 
iniquitate  conversi,  novam  vitam  iostituunt.  Quare 
si  Deum  cupimus  habere  propitium,  uc  peccatis 
ignoscat,  non  debemus  ipsi  nobis  ignoscere.  Denique 
a  poenitentia  non  potest  avelli  peccatorum  remissio, 
nec  pax  cum  Deo  potest  esse  conscientiis,  ubi  non 
regnat  Dei  timor.  Docet  seeundo  hic  locus,  gra- 
tuitam  peccatorum  veniam  non  semel  tantum  nobie 
dari,  eed  hoc  beneficium  perpetuo  in  ecclesia  re- 
eidere,  et  quotidie  offerri  fidelibus.  Nam  apostolus 
hic  alloquitur  fideles:  ut  certe  nemo  unquam  fuit, 
nec  futurus  est  qui  possit  aliter  placere  Deo,  quum 
omnes  sint  reatus  obstricti  apud  Deum.  Quale- 
cunque  enim  in  nobis  sit  recte  agendi  studium, 
semper  claudicando  ad  Deum  tendimus.  Porro  quid- 
quid  dimidium  est,  laudem  apud  Deum  non  meretur. 
Interea  novis  subinde  peccatis,  quantum  in  nobis 
est,  abdicamus  nos  a  Dei  gratia:  ita  fit  ut  quoti- 
diana  peccatorum  remissione  opus  habeant  sancti 
omnes,  quia  haec  sola  in  Dei  familia  nos  retinet. 
Quum  dicit  ab  omni  peccato,  significat  multis 
nominibus  coram  Deo  nos  esse  reos:  ut  certe  nemo 
est  qui  non  pluribua  vitiis  laboret:  caeterum  piis 
ac  Deum  timentibus  nulia  peccata  obstare  docet 
quominus  Deo  placeant.  Modum  etiam  impetrandae 
veniae,  et  purgationis  causam  demonstrat:  nempe 
quia  peccata  nostra  Christus  sanguine  suo  expiavit. 
Sed  pios  omnes  indubie  huius  purgationis  fore  par- 
ticipes  affirmat.  Haec  tota  pars  doctrinae  impie 
corrupta  fuit  a  sophistis:  gratuitam  enim  pecca- 
torum  veniam  nobis  tantum  iu  baptismo  dari  fin- 
gunt.  Illio  solum  Christi  sanguinem  valere  fatentur: 
eed  a  baptismo  non  aliter  nos  Deo  reconciliari  tra- 
dunt  quam  per  satisfactiones.  Kelinquunt  et  hic 
quidem  sanguini  Christi  partem  aliquam :  sed  quum 
operibus  vel  ex  minima  parte  laudem  assignant, 
munus  expiandi  peccata  Deumque  placandi  prorsus 
evertunt,  quod  hic  dicit  lohannes.  Nunquam  enim 
haec  inter  se  convenient,  mundari  nos  Christi  Ban- 
Cahini  opera.    Vol.  LV. 


guino,  et  opera  cssc  ablutionos:  quia  lohannes  non 
dimidium  hic,  sod  totum  Christi  sanguini  assignat. 
Haec  igitur  summa  est,  ut  certo  statuant  fidelos  se 
acceptos  esae  Deo,  quia  sacrificio  mortis  Christi 
illis  placatus  est.  Sacrificium  vero,  purgationem, 
expiationem,  et  satisfactionem  sub  se  continet:  quare 
horum  omnium  vis  et  effectus  in  solum  Christi 
sanguinem  competit.  Quo  refellitur  sacriiegum  pa- 
pistarum  commentum  de  indulgentiis.  Nam  quasi 
non  sufficiat  Christi  sanguis,  martyrum  quoque 
sanguinem  et  merita  in  subsidium  advocant.  Quam- 
quam  haec  blasphemia  apud  eos  longius  patet.  Nam 
quum  suas  claves,  quibus  remissionem  peccatorum 
inclusam  tenent,  partim  ex  martyrum  sanguine  et 
meritis,  partim  ex  supererogationis  operibus,  quibus 
se  quisque  peccator  redimit,  conflatas  esse  dicant: 
nulla  illis  manet  peccatorum  remissio  quae  non 
sanguini  Christi  deroget.  Nam  si  locum  habeat 
eorum  doctrina,  non  purgabit  nos  Christi  sanguis, 
sed  tanquam  adminiculum  partiale  concurret.  Hoc 
etiam  modo  pendebunt  conscientiae,  quas  hic  in 
solida  fiducia  consistere  apostolus  iubet. 

8.  Si  dizerimus  quod  peccatum  non  habemits,  nos 
ipsos  decipimus,  et  veritas  non  est  in  nohis.  9.  Si 
confitemur  peccata  nosira,  fidelis  est  et  iustus,  ut  nobis 
peccata  remittat,  et  purget  nos  ab  omni  iniustitia. 
10.  Si  dixerimus  quod  non  peccavimus,  mendacem 
facimus  eum,  et  sermo  eius  non  est  in  nobis. 

8.  Si  dixerimus.  lam  a  necessitate  commendat 
gratiam  illam.  Quia  enim  a  peccato  nemo  est  im- 
munis,  nos  omnes  perditos  esse  ac  desperatos  signi- 
ficat,  nisi  Dominus  nobis  succurrat  veniae  remedio. 
Haec  ratio  est  cur  tantopere  urgeat,  neminem  esse 
innoxium,  quo  melius  sciant  omnes,  indigere  se 
misericordia,  quae  ipsos  ab  exsilio  liberet:  atque  ita 
magis  ad  obtinendum  hoc  tam  necessarium  bonum 
incitentur.  Nomine  peccati  non  tantum  prava  et 
vitiosa  inclinatio  hic  notatur:  sed  culpa  quae  vere 
nos  efficit  reos  coram  Deo.  Porro  quum  sit  uni- 
versalis  sententia,  sequitur,  neminem  sanctorum  qui 
sunt,  fuerunt,  vel  futuri  sunt,  eximi  ab  hoc  numero. 
Quare  apposite  Augustinus  hoc  testimonio  Pelagia- 
norum  cavillum  refellit:  prudenter  etiam  expendit 
non  exigi  reatus  confusionem  humilitatis  causa,  sed 
ne  mentiendo  nos  fallamus.  Quum  addit,  reritas 
non  est  in  nobis,  suo  more  priorem  sententiam 
iterando  confirmat.  Quamquam  non  est  simplex 
iteratio  (ut  alibi),  sed  eoB  falli  dicit,  quia  in  menda- 
cio  glorientur. 

9.  Si  conjitemur.  Iterum  fidelibuB  promittit 
propitium  illis  Deum  fore,  modo  se  peccatores  agnos- 
cant.  Magni  enim  interest,  ut  certo  persuasi  simus, 
promptam  paratamque  nobis  esse  cum  Deo  reconcilia- 
tionem,   ubi   peccavimus:    alioqui   semper   infernum 

20 


307 


EPIST.  I0HANNI8 


308 


in  nobis  inclueum  ferimus.  Pauci  boc  quidem  expen- 
dnnt,  quam  miscra  ct  infolix  sit  conBcientiao  vucil- 
latio:  eed  ita  res  babot,  infernum  regnare  ubi  non 
OBt  pax  cum  Deo.  Quo  magis  amplecti  toto  animo 
hanc  promissionem  docet,  quae  certam  omnibua  pec- 
cata  Bua  contitentibus  veniam  oflert.  Porro  hanc 
in  Dei  fido  et  iustitia  fundatam  esse  docet:  quia 
Deus,  qni  promisit,  verax  est  ac  rectus.  Nam  qui 
iustum  vocnri  putant  quia  nos  gratis  justificet, 
nimium  argute  (meo  iudicio)  pbilosophantur.  luatitia 
enim  hacc  a  fide  pondet:  utraque  vero  promissioni 
annexa  est.  Possot  enim  alioqui  iustus  esse  Deus,  et 
tamen  summo  iure  nobiscum  agere:  sed  quia  se  verbo 
suo  nobis  constrinxit,  iustus  censeri  non  vult,  nisi  igno- 
scat.  Caeterum  confessio  haec  quum  ad  Deum  refc- 
ratur,  sincerum  cordis  afFectum  requirit:  cor  autem 
loqui  Deo  non  potest  absque  vitae  novitate:  ergo 
veram  in  se  poenitentiam  continet.  Gratuito  qui- 
dem  remittit  Deus,  sed  ita,  ut  misericordiae  facilitas 
non  sit  illecebra  peccandi. 

Purget  nos,  Purgandi  verbum  videtur  alio  sensu 
capere  quam  prius.  Nam  Christi  sanguine  purgari 
nos  dicebat,  quia  eius  beneficio  peccata  non  impu- 
tantur:  nunc  vero  postquam  de  venia  loquutus  est, 
addit  etiam,  Deum  nos  purgare  ab  iniustitia:  ut  hoc 
secundum  membrum  diversum  sit  a  priore.  Ita 
duplicem  ex  confessione  fructum  ad  nos  redire  signi- 
ficat :  quod  Deus  Christi  sacrificio  placatus,  nobis 
ignoscit,  et  quod  nos  corrigit  ac  reformat.  Si  quis 
obiiciat,  nunquam,  dum  in  mundo  peregrinamur,  ab 
omni  iniustitia  nos  purgari:  quantum  ad  reforma- 
tionem  spectat,  verum  id  quidem  est:  sed  lohannes 
non  docet  quid  Deus  nunc  perficiat  in  nobis.  Fide- 
lis  est,  inquit,  ut  nosmundet:  non  hodie  scilicet,  nec 
cras.  Nam  quamdiu  carne  circumdati  sumus,  nos  in 
continuo  profectu  esse  oportet :  sed  quod  semel  coepit 
quotidie  pergit  facere,  donec  tandem  absolvat.  Sic 
Paulus  dicit  (Colos.  1,  22),  nos  electos  esse,  ut  irre- 
prehensibiles  appareamus  coram  Deo.  Et  alibi 
(Ephes.  5,  7),  Mundatam  esse  ecclesiam,  ut  sit  absque 
omni  ruga  et  macula.  Quamquam  si  quis  praesentem 
locum  secus  interpretari  malit,  quasi  idem  bis  dicat, 
liberum  id  relinquo. 

10.  Mendacem  facimus.  Ultra  progreditur,  quod 
Deum  blaspbementqui  sibi  puritatem  arrogant.  Vide- 
mus  enim  ut  passim  totum  genus  humanum  peccati 
damnet:  quare  bellum  cum  Deo  suscipit  quisquis 
eflPugere  tentat  hanc  damnationem :  ipsumque  arguit 
mendacii,  quasi  immeritos  premat.  Confirmationis  | 
causa  addit,  sermonem  Dei  non  esse  in  nobis: 
ac  si  diceret  nos  tantem  eius  doctrinam  reiicere,  quae 
sub  reatu  omnes  includit.  Unde  colligimus,  nos  tunc 
demum  rito  profecisse  in  verbo  Domini,  dum  vere 
humiliati  sumus:  ut  gementes  sub  vitiorum  onere, 
confugere  discamus  ad  Dei  misericordiam :  nec  alibi 
quam  in  paterna  Dei  indulgentia  acquiescamus. 


CAPUT  II. 

1.  Filioli  mei,  haec  scribo  vohis  ut  non  peccetis: 
quod  si  quis  peccaverit,  advocatum  habemus  apud  pa- 
trem,  lesum  Christum,  iustum:  2.  Et  ipse  est  propi- 
tiatio  pro  peccatis  nostris,  non  pro  nostris  autem  solum, 
sed  etiam  pro  totius  mundi. 

3.  Filioli  mei.  Est  haeo  non  modo,  ivaxecpa- 
XaEwace  superioris  doctrinae,  sed  totius  fere  evange- 
lii  summa,  ut  abstineamus  a  peccatis:  et  tamon  quia 
semper  obnoxii  sumus  Dei  iudicio,  certi  simus 
Christum  cum  sacrificio  mortis  suao  intercedere,  ut 
patrem  nobis  propitiet.  Interea  occupatione  etiam 
utitur,  ne  quis  putet  eum  peccandi  licentiam  dare, 
quum  de  misericordia  Dei  concionatur,  et  eam  docet 
nobis  omnibus  esse  expositam.  Duas  ergo  evangelii 
partes  simul  coniungit ,  quas  separando,  praeposteri 
homines  illud  lacerant  ac  mutilant.  Praeterea  semper 
doctrina  gratiae,  obnoxia  fuit  improborum  calumniis. 
Quum  proponitur  in  Christo  peccatorum  expiatio, 
peccandi  licentiam  concedi  iactant.  His  malis  ut 
occurratapostolus,  primotestatur  hunc  esse  doctrinae 
suae  finem,  ut  homines  peccare  desinant.  Nam 
quum  dicit,  ut  non  peccetis,  hoc  tantum  vult 
ut  pro  humanae  infirmitatis  modo  abstineant  a  pec- 
catis.  Atque  huc  spectat  quod  iam  tractavi  de 
societate  cum  Deo,  ut  conformes  illi  simus.  Interea 
tamen  de  gratuita  peccatorum  remissione  non  tacet: 
quia  etiamsi,  coelum  ruere,  et  omnia  misceri  debe- 
ant,  haec  pars  doctrinae  nunquam  omittenda:  quin 
potius  clare  et  diserte  praedicandum  est  Christi 
officium.  Sic  etiam  hodie  nos  agere  decet.  Quia 
proclivis  est  caro  ad  lasciviam,  sedulo  monendi  sunt 
homines,  iustitiam  et  salutem  morte  Christi  ideo 
partam  esse,  ut  simus  sacrum  Dei  peculium.  Ut- 
cunque  tamen  multos  Dei  misericordia  proterve  abuti 
contingat,  multi  etiam  canes  calumniose  nos  tradu- 
cant,  quasi  vitiis  fraena  laxemus;  fortiter  in  asse- 
renda  Christi  gratia  pergendum  est,  in  qua  maxime 
Dei  gloria  refulget,  totaque  hominum  salus  consistit. 
Spernendi  sunt  inquam  isti  impiorum  latrafus,  qui- 
bus  impetitos  videmus  fuisse  apostolos.  Hac  de 
causa  secundum  membrum  mox  subiicit,  advoca- 
tum  nobis  esse,  ubi  peccavimus.  Quibus  verbis 
confirmat  quod  iam  prius  habuimus,  quia  longe  ab- 
sumus  a  perfecta  iustitia,  imo  quotidie  reatum  nobis 
accersimus:  esse  simul  in  promptu  remedium  Deo 
placando,  si  ad  Christum  confugimus.  Atque  hoc 
solum  est,  in  quo  acquiescere  possunt  conscientiae. 
in  quo  continetur  hominum  iustitia,  in  quo  fundata 
est  spes  salutis.  Conditionalis  particuia  si  quis, 
debet  in  causalem  resolvi :  nam  fieri  non  potest  quin 
peccemus.  Denique  significat  lohannes,  non  modo 
nos  revocari  a  peccatis  per  evangelium ,  quia  illic 
nos  ad  se  Deus  invitat,  et  spiritum    regenerationis 


309 


CAPUT  II. 


310 


offert:  eed  etiam  consuli  misorie  peccatoribus ,  ut 
Deum  semper  propitium  habeant:  nec  peccata,  qui- 
bu8  obstricti  tenentur,  obstare  quominus  iusti  sint, 
quia  mediatorem  habent  qui  ipsos  Deo  reconciliet. 
Porro  dum  ostendere  vult  quomodo  redeamus  cum 
Deo  in  gratiam,  dicit  Christum  esse  nobis  advo- 
catum.  Nam  in  hoc  apparet  coram  facie  Dei,  ut 
sacrificii  sui  vim  et  efficaciam  erga  nos  exserat.  Quo 
meliua  hoc  possit  intelligi,  crassius  loquar.  Inter- 
cessio  Christi  continua  est  mortis  eius  applicatio  in 
salutem  nostram.  Quod  ergo  Deus  peccata  nobis 
non  imputat,  hoc  fit  quia  Christum  deprecatorem 
respicit.  Caeterum  duo  tituli,  quibus  postea  Christum 
insignit,  proprie  ad  circumstantiam  huius  loci  spec- 
tant.  Vocat  iustum  et  propitiationem.  Utroque 
praeditum  esse  oportet,  ut  munus  personamque 
advocati  sustineat.  Quis  enim  peccator  nobis  Dei 
gratiam  conciliet.  Nam  ideo  arcemur  omnes  ab 
accessu,  quia  nemo  purus  est  ac  vacuus  a  peccato: 
nemo  itaque  idoneus  pontifex,  nisi  innocens  et  a 
peccatoribus  segregatus:  quemadmodum  etiam  habe- 
tur  ad  Hebraeos  7,  26.  Additur  propitiatio,  quia 
nemo  absque  sacrificio  idoneus  est  pontifex.  Itaque 
sub  lege  nunquam  sanctuarium  ingrediabatur  saoer- 
dos,  nisi  praeeunte  sanguine :  et  victima  in  precibus 
quasi  solenne  sigillum,  solebat  ex  Dei  instituto  ad- 
hiberi.  Quo  symbolo  testatum  esse  Deus  voluit,  ut 
quis  gratiam  nobis  impetret,  oportere  instructum 
esse  saorificio.  Nam  ubi  offensus  est  Deus,  ad  ip- 
Bum  placandum  satisfactionis  pretium  exigitur.  Hinc 
sequitur ,  opus  habere  advocato  sanctos  omnes  qui 
fuerunt  ac  futuri  sunt:  neminem  vero  praeter  unum 
Christum  huic  muneri  obeundo  parem  esse.  Et 
certe  nominatim  duo  haec  epitheta  adscripsit 
lohannes  Christo,  ut  unicum  esse  advocatum 
ostenderet.  Sicuti  autem  eximia  inde  conso- 
latio  ad  nos  redit,  quum  audimus  Christum  non 
semel  modo  esse  mortuum,  ut  nobis  patrem  placaret: 
sed  assidue  intercedere  pro  nobis,  ut  aditus  nobis 
in  eius  nomine  ad  Deum  pateat,  ut  preces  nostrae 
eiaudiantur:  ita  summopere  cavendum  ne  honor, 
qui  illi  proprius  est,  alio  transferatur.  Atqui  scimus 
in  papatu  promiscue  sanctis  attributum  fuisse  hoc 
munus.  Nunc  sunt  anni  triginta,  quum  hoc  tam 
insigne  fidei  nostrae  caput  fere  sepuitum  erat, 
Christum  esse  advocatum.  Hodie  fatentur  unum 
quidem  esse  ex  multis,  sed  non  solum.  Qui  inter 
papistas  paulo  plus  habent  verecundiae,  non  negant 
Christum  eminere :  sed  postea  ingentem  comitum 
turbam  illi  associant.  Atqui  verba  clare  sonant,  non 
posse  advocatum  esse  qui  non  sit  idem  sacerdos. 
Sacerdotium  porro  nonnisi  in  Christum  solum  com- 
petit.  Interea  non  toUimus  mutuas  sanctorum  inter- 
cessiones,  quibus  inter  se  caritatem  exercent:  sed 
hoc  nihil  ad  mortuos  qui  ex  hominum  contubernio 
migrarunt:   nihil    etiam   ad   ea  patrocinia  quae  sibi 


confingunt,  ne  sint  unius  Christi  clientes.  Nam  etsi 
fratres  orant  pro  fratribus,  unum  tamen  patronum 
omnes  sine  exceptione  respiciunt.  Dubium  itaque 
non  est  quin  totidem  Christo  idola  opponant  papistae 
quot  sibi  patronos  comminiscuntur.  Obiter  vero 
notandum  est,  nimis  crasse  crrare  eos  qui  patris 
genibus  Christum  advolvunt,  ut  pro  nobis  oret. 
Tollendae  sunt  eiusmodi  imaginationes,  quae  coelesti 
Christi  gloriae  derogant:  ac  retinonda  simplox  doc- 
trina,  fructum  mortis  eius  recentem  ac  perpetuum 
nobis  constare,  quod  sua  intercessione  Deum  nobis 
propitiet,  precesque  nostras  tam  sacrificii  sui  odore 
sanctificet,  quam  patrocinii  favore  adiuvet. 

2.  Non  pro  nostris  solum.  Amplificationis  causa 
hoc  addidit,  ut  certo  persuasi  sint  fideles,  expiationem 
a  Christo  partam  ad  omnes  extendi  qui  evangelium 
fide  amplexi  fuerint.  Sed  hic  movetur  quaestio, 
quomodo  mundi  totius  peccata  expientur.  Omitto 
phreneticorum  deliria,  qui  hoc  praetextu  reprobos 
omnes,  adeoque  Sataaam  ipsum  in  salutem  admittunt 
Tale  portentum  refutatione  indignum  est.  Qui  hanc 
absurditatem  volebant  effugere,  dixerunt,  sufficienter 
pro  toto  mundo  passum  esse  Christum:  sed  pro 
electis  tantum  efficaciter.  Vuigo  haec  solutio  in 
scholis  obtinuit.  Ego  quamquam  verum  esse  illud 
dictum  fateor:  nego  tamen  praesenti  loco  quadrare. 
Neque  enim  aliud  fuit  consilium  lohannis,  quam  toti 
ecclesiae  commune  facere  hoc  bonum.  Ergo  sub 
omnibus,  reprobos  non  comprehendit :  sed  eos  de- 
signat  qui  simul  credituri  erant,  et  qui  per  varias 
mundi  plagas  dispersi  erant.  Tunc  enim  vere,  ut 
par  est,  illustratur  Christi  gratia,  quum  unica  esse 
mundi  salus  praedicatur. 

3.  Aiqve  in  hoc  cognoscimus  quod  cognovimus 
eum,  si  praecepta  eius  servamus.  4.  Qui  dicit,  Novi 
eum,  et  praecepta  eius  non  servat,  mendax  est,  et  in 
eo  veritas  non  est.  5.  Qui  vero  servat  eius  sermonem, 
vere  in  ipso  caritas  Dei  perfecta  est.  In  Jioc  cogno- 
scimus  quod  in  ipso  sumus.  6.  Qui  dicit  se  in  eo 
manere,  debet,  sicuti  ille  ambulavit,  ita  et  ipse  am- 
hulare. 

3.  Atque  in  Jioc.  Postquam  doctrinam  illam 
de  gratuita  peccatorum  remissione  tractavit,  iterum 
ad  exhortationes  redit  illi  annexas,  et  quae  ab  ea 
dependent.  Ac  primo  quidem  admonet,  non  otiosam 
esse  Dei  notitiam,  quae  ex  evangelio  concipitur:  sed 
parere  ex  se  obedientiam.  Postea  ostendit  quid 
maxime  a  nobis  Deus  ilagitet,  quid  sit  in  vita  prae- 
cipuum:  nempe  ut  Deum  amemus.  Quod  de  viva 
Dej  cognitione  hic  legimus,  non  temere  scriptura 
pasdim  repetit.  Mundo  enim  nihil  magis  tritum 
est,  quam  pietatis  doctrinam  trahere  ad  frigidas 
speculationes.  In  hunc  modum  a  sorbonicis  so- 
phistis  adulterata  fuit  theologia,   ut   ex  tota  eorum 

20* 


311 


EPIST.  TOHAXNIS 


312 


BcioDtia  ne  miuima  quidem  scintilla  pietatis  cmicare 
queat.  Et  puesim  curiosi  homincs  tautum  cliscunt 
ex  verbo  Doi,  quod  garriant  ostcutationie  causa. 
Denique  uimis  vulgare  hoc  fuit  saeculis  omnibus 
malum,  uomeu  Dei  frustra  iactaro.  Sumit  ergo  Jo- 
hannes  hoc  principium,  quod  Doi  coguitio  sit  officax. 
Undo  coUigit,  miuime  Deum  cognoscore  qui  prae- 
copta  eius  uon  servaut.  Flato  licet  in  tcuobris 
palpitans,  suum  tumen  illud  pulcbrum,  quod  ima- 
giuatur,  coguosci  posso  uogat,  quin  hominem  rapiat 
iu  admirationem  sui:  iu  Phaodro,  ct  aliis  locis. 
Deum  ergo  qui  fieri  potest  ut  cognoscas,  et  nullo 
aflectu  tangaris:  Nec  vero  hoc  tautum  ex  Dei 
uatura  manat,  ut  cognitum  statim  amomus:  sed 
idem  spiritus,  qui  mentes  nostras  illuminat,  inspirat 
etiam  cordibus  conformem  scientiae  affectum.  Quam- 
quam  hoc  sccum  fert  Dei  coguitio,  ut  oum  timoa- 
mus  et  amemus.  Neque  enim  Domiuum  et  patrem, 
ut  se  osteudit,  poasumus  agnoscere,  quin  praebea- 
mus  uos  illi  vicissim  morigeros  filios,  et  servos  ob- 
eequcutes.  Breviter  evaugelii  doctrina  vivum  est 
speculum,  in  quo  Dei  effigiem  contemplantes,  in 
eam  transfiguramur:  quomadmodum  Paulus  docet 
2.  ad  Cor.  3,  18.  Quare  ubi  uon  adest  pura  con- 
Bcientia,  non  nisi  inane  scieutiae  spcctrum  esso 
potest.  Notandus  est  hic  ordo,  quum  dicit,  nos 
cognoscere  quod  noverimus.  Significat 
cnim,  Dei  obedientiam  sic  couiunctam  esse  scientiae, 
ut  tamen  haec  ordine  sit  prior:  sicuti  necesse  est 
causam  eflfectu  suo  esso  superiorem. 

Si  praecepfa  eius.  Atqui  uemo  est  qui  omni 
ex  parte  servet:  ita  nulla  esset  Dei  cognitio  in 
mundo.  Respoudeo,  apostolum  minime  secum  pug- 
nare.  Quum  ergo  uuper  omnes  roos  statuerit  coram 
Deo,  non  intelligit  servare  mandata,  qui  legi  peni- 
tus  satisfaciant  (quod  exemplum  nusquam  inveniri 
potest  in  muudo),  sed  qui  pro  humanae  infirraitatis 
captu  vitam  suam  formare  student  ad  Dei  obse- 
quium.  Nam  quoties  de  fidelium  iustitia  scriptura 
loquitur,  adeo  peccatorum  remissionem  non  excludit, 
ut  potius  ab  ea  faciat  exordium.  Nec  vero  iude 
colligendum  est,  fidem  iu  opera  recumbere.  Tametsi 
euim  suae  quisque  fidei  testimonium  habet  ab  operi- 
hu8 :  non  tamen  sequitur  illic  fundatam  esse,  quum 
posterior  haec  probatio  instar  signi  accedat.  Certi- 
tudo  itaque  fidei  in  sola  Christi  gratia  residet:  sed 
pietas  et  sanctitas  vitae  veram  fidem  a  ficta  et  mor- 
tua  Dei  notitia  discernit:  quia  haec  veritas  est  iu 
Christo  (ut  ait  Paulus  Colos.  3,  9)  exuisse  veterem 
hominem,  etc. 

4.  Qui  dicit,  Novi  eum.  Unde  probat  mentiri, 
qui  fidem  iactaut  absque  pietate:  uempe  a  con- 
trario,  quia  iam  illud  posuit,  quod  Dei  cognitio  res 
sit  efficax.  Nequo  euim  nuda  imaginatione  cogno- 
ecitur  Deus:  sed  quum  se  intus  cordibus  nostris 
per  spiritum  patefacit.     Caeterum  quia  multi  hypo- 


critae  fidoi  titulo  frustra  superbiunt,  talcs  mondacii 
damnat  apostolus.  Nam  quod  dicit,  eupervacuum 
forot,  uisi  per  iiiultorum  ora  volitaret  falsa  ot  iuauis 
chrietianismi  profossio. 

5.  Qui  vero  servat.  Nunc  definit  quaenam  vera 
eit  legis  Doi  observatio:  nempe  Deum  amare.  Lo- 
cus  hic  perperam  (meo  iudicio)  ab  iis  exponitur, 
qui  iutelligunt,  vere  Doo  placero  qui  eermonem 
oius  servant.  Potius  sic  resolve,  Diligore  sinccro 
cordis  affectu  Doum ,  est  mandata  eius  servare. 
Brevitor  onim  (ut  iam  admonui)  indicare  voluit 
quid  a  nobis  Deus  exigat:  et  in  quo  posita  sit  tide- 
lium  sanctitas.  Idem  Moses  quoque  dicebat,  quum 
legis  summam  coUigeret:  Nuuc  lerael,  quid  potit 
abs  te  Domiuus,  nisi  ut  timeas  ipsum,  et  diligas, 
ambulesque  in  praeceptis  eius:  Douteronom.  capite 
10,  12.  Item  capite  30,  19:  Eligo  vitam,  nempe 
ut  diligas  Dominum  Deum  tuum ,  sorvias  illi,  et 
adhaereas,  etc.  Neque  enim  lex,  quae  spiritualis 
est,  de  externis  tantum  operibus  praecipit:  sed  hoc 
praecipue  nobis  commendat,  ut  Doum  ex  toto  corde 
diligamus.  Quod  nulla  hic  fit  hominum  mentio, 
pro  absurdo  haberi  non  debet:  contiuuo  enim  ex 
Dei  amore  fluit  fraterna  caritas,  ut  postea  videbimus. 
Quisquis  itaque  vitam  suam  Deo  probare  cupit, 
ad  hunc  scopum  omnes  eius  partes  dirigat.  Si 
quis  obiiciat,  neminem  unquam  fuisse  repertum 
qui  Deum  ita  perfecte  diligeret:  respondeo,  sufficere 
modo  quisquo  pro  gratiae  sibi  datae  mensura,  ad 
hanc  perfectionem  adspiret.  Intcrim  constat  defi- 
nitio,  quod  perfectus  Dei  amor  sit  legitima  sermonis 
eius  observatio.  In  ea  nos  progredi,  sicut  in  notitia 
proficere  decet. 

Cognoscimus  quod  in  ipso.  Redit  ad  illum  evan- 
gelii  fructum,  cuius  meminerat,  nempo  societatem 
cum  Deo  et  filio  eius:  atque  ita  confirmat  superio- 
rem  sententiam  a  consequentibus.  Nam  si  evangolii 
finis  est  ut  Deo  communicemus:  communicatio  autem 
nulla  esse  potest  absque  amore:  nemo  rite  in  fide 
profecit  nisi  qui  Deo  ex  corde  adhaeret. 

6.  Qui  dicit  se  in  eo  manere.  Quemadmodum 
prius  lucem  Dei  nobis  in  exemplar  proposuit:  uunc 
quoque  ad  Christum  nos  vocat,  ut  eius  simus  imi- 
tatores.  Quamquam  uon  simpliciter  hortatur  ad 
imitationem  Christi:  sed  ab  unitate,  quam  habomus 
cum  eo,  arguit  nos  illi  esse  dobere  similes.  Vitae, 
inquit,  et  operum  similitudo  probabit  nos  in  Christo 
manere.  Porro  iis  verbis  ad  proximum  membrum, 
quod  mox  de  amandis  fratribus  subiiciet,  transitum 
sibi  facit. 

7.  Fratres,  noti  mandatum  novum  scribo  vobis: 
sed  mandatum  vetus,  guod  habuistis  ab  iniiio.  Man- 
datum  vetus  est  sermo  quem  audistis  ab  initio. 
8.  Rursum  mandatum  novum  scribo  vobis:  quae  est 
veritas  in  ipso  et  in  vobis:  quia  tenebrae  transeunt,  et 


313 


CAPUT  II. 


314 


lumen  verum  iam  lucet.  9.  Qui  dicit  se  in  luce  esse, 
et  fratrem  suum  odit,  in  tenebris  est  adhuc.  10.  Qui 
diligit  fratrem  suum,  in  luce  manet,  et  offendiculum 
in  eo  non  est.  11.  Qui  vcro  fratrem  suum  odit,  in 
tenebris  est,  et  in  tenebris  ambidat,  nec  scit  quo  vadat: 
quia  tenebrae  excaecarunt  oculos  eius. 

Fratres,  nm  mandatum  etc.  Explicatio  superioris 
doctrinae,  quod  scilicet  amare  Deum  sit  servare 
eius  mandata.  Non  temere  autem  pluribus  verbis 
in  hoc  insistit.  Primum  Bcimus  ut  semper  odiosa 
sit  vel  suspecta  novitas:  deinde  non  facile  insuetum 
iugum  suBcipimus :  ad  haec,  ubi  certum  aliquod 
doctrinae  genus  sumus  amplexi,  quidquam  in  ea 
mutari  vel  novari,  nobis  molestum  est.  Hia  de 
causis  admonet  lohannes,  nihil  se  docere  de  caritate, 
nisi  quod  iam  ab  initio  auditum  fidelibus,  usu  ipso 
inveteraverit.  Alii  vetustatem  secus  exponunt:  quod 
Bcilicet  non  aliam  nunc  in  evangelio  vivendi  regu- 
lam  praescribat  Christus,  quam  Deus  olim  sub  lege. 
Idque  verissimum  est.  Nec  repugno  quin  hoc  sensu 
paulo  post  evangeiii  sermonem  appellet  vetus  man- 
datum.  Verum  hoc  tantum  nunc  velle  arbitror, 
Haec  prima  esse  evangelii  rudimenta,  sic  ipsos  a 
principio  fuisse  institutos:  non  esae  cur  refugiant 
quasi  insolitum,  quo  pridem  imbutos  esse  oportebat. 
Nam  relativum  causae  loco  poni  apparet:  vetus 
ergo  nominat,  non  quod  ante  multa  saecula  traditum 
fuerit  patribus :  sed  in  quo  edocti  fuerant  statim 
a  primo  religionis  ingressu.  Id  autem  plurimum 
ad  fidem  asserendam  valet:  quia  statuere  debent 
lectores,  ab  eodem  Christo  profectum  esse,  a  quo 
evangehum  habent. 

Mandatum  vetus  est.  Vetustatis  nomen  hoc 
loco  longius  extendi  probabile  est.  Plenior  enim 
est  oratio,  quum  dicit,  8ermo,quem  audistis  ab 
initio,  est  vetus  mandatum.  Ac  (meo  quidem 
iudicio)  significat  non  debere  accipi  evangelium 
quasi  doctrinam  nuper  natam:  sed  quae  a  Deo 
prodierit,  sitque  aeterna  eius  veritas.  Ac  si  diceret, 
Non  debetis  evangelii  antiquitatem  metiri  temporis 
epatio,  quo  vobis  allatum  eBt:  si  quidem  illic  pate- 
fecta  vobis  fuit  aeterna  Dei  voluntas.  Non  solum 
ergo  hanc  pie  vivendi  regulam  vobis  tradidit  Deus, 
quum  vocuti  primum  estis  ad  Christi  fidem:  sed 
eadem  semper  illi  fixa  probataque  fuit.  Et  sane 
haec  deraum  antiquitas  censeri  debet,  fidemque  et 
reverentiam  meretur,  quae  originem  habet  a  Deo. 
Nam  hominum  figmenta,  quantumvis  longa  annorum 
praescriptione,  non  tantum  autoritatis  acquirent,  ut 
obruant  Dei  veritatem. 

8.  Rursum  mandatum  novum.  Non  videntur 
mihi  interpretes,  apostoli  mentem  assequuti  esse. 
Novum  enim  dicit,  quod  Deus  quotidie  suggerendo 
velnti  renovat,  ut  se  in  eo  tota  vita  exerceant 
fidelcs:    quia   nulium    sit  iUis  praestantius  expoten- 


dum.  Nam  quae  pueri  discunt  rudimenta,  postca 
locum  cedunt  altiori  et  solidiori  doctrinae.  Contra 
lohannes  negat  eiusmodi  esse  doctrinam  do  fratribus 
diligendis,  quae  tempore  obsoleacat:  sed  perpetuo 
vigere,  ut  non  minus  sit  ultima  perfectio,  quam 
tyrocinium.  Porro  hoc  necesse  fuit  addi:  quia,  ut 
curiosi  plus  iusto  sunt  homines,  bona  pars  semper 
novi  aliquid  cupide  appetit.  Hinc  simplicis  doctrinae 
fastidium,  quod  innumera  errorum  portenta  gignit: 
dum  quisque  novis  subinde  arcanis  inhiat.  Ubi 
autem  hoc  constitutum  est,  Dominum  in  eodem 
pergere  tenore,  ut  in  eo  quod  didicimus,  tota  vita 
nos  retineat:  iniectum  est  huiusmodi  cupiditatibus 
fraenum.  Ergo  qui  ad  sapientiae  mctam  pertingere 
cupit,  quod  ad  vitarn  recte  instituendam  attinet, 
ille  in  caritate  proficiat. 

Quae  est  veritas.  Probat  ratione  quod  dixit: 
quia  hoc  uno  caritatis  mandato,  quod  ad  institutionem 
vitae  spectat,  constat  tota  Christi  veritas.  Quae 
porro  exspectanda  est  alia  maior  reveiatio?  Nam 
Christus  certe  omnium  finis  est  ac  complementum: 
proinde  veritatis  nomen  huc  spectat,  ut  subsistant 
quasi  in  meta.  Nam  pro  complemento  vel  absoluto 
statu  accipitur.  Christum  illis  coniungit,  ut  mem- 
bris  caput:  ac  si  diceret,  corpus  ecclesiae  non  aliam 
habere  perfectionem:  vel  tunc  solide  Christo  unitos 
fore,  si  sanctus  amor  inter  ipsos  mutuo  vigeat.  Alii 
secus  expoount,  Quod  est  veritas  in  Christo,  etiam 
in  vobis  est,  sed  non  video  quorsum  id  spectet. 

Quia  tenebrae  transeunt.  Praesens  tempus  loco 
praeteriti.  Significat  enim,  simul  ac  Christus  illu- 
xit,  nos  habere  pienum  intelligentiae  fulgorem. 
Non  quod  sapiat  quisque  fideiium  primo  die  quan- 
tum  oportet  (nam  et  Paulus  se  cniti  testatur  ut 
apprehendat  quod  nondum  assequutus  est  (Philip. 
3, 12),  sed  quia  Christi  notitia  ad  discutiendas  teoe- 
bras  sola  sufficit.  Ergo  necessarii  sunt  quoti- 
diani  progressus:  et  prius  suam  auroram  habet 
cuiusque  fides,  quam  ad  meridiem  perveuiat.  Sed 
quia  eiusdem  doctrinae  tenorem  continuat  Deus,  in 
qua  proficere  nos  iubet:  merito  evangelii  cognitio 
verum  lumen  dicitur,  ubi  Christus  aol  iustitiae  af- 
fulget.  Ita  via  praecluditur  hominum  audaciae, 
qui  evangelii  puritatem  corrumpere  suis  figmentis 
tentant:  ac  tuto  universam  papae  theologiam  ana- 
themate  damnare  licet,  quae  hoc  verum  lumen  pror- 
8U8  obscurat. 

9.  Qui  dicit  se  in  luce.  Prosequitur  suam  meta- 
phoram.  Dixit  caritatem  unicam  esse  regulam  ad 
quam  exigenda  sit  vita:  dixit  hanc  legem  nobis  in 
evangelio  praescribi :  dixit  postremo  illic  esse  quasi 
mer^dianam  lucem,  quae  oculos  nostros  intuitu  sui 
retinere  debet.  Nunc  ex  adverso  colligit,  caecutire 
omnes  ac  in  tenebris  errare  qui  a  caritate  alieni 
sunt.  Quod  autem  prius  amorem  Dei  posuit,  nunc 
fratrum,    nihilo    plus  est  repugnantiae    quam    inter 


315 


KIMST.  lOHANNIS 


316 


efleciuin  et  causaiu :  doindo  ita  intor  so  coDDOxi 
Bunt,  ut  divelli  Doquoant.  Dioot  postoa  lohannes 
capito  tortio,  falso  nos  iactare  dilectionom  Dei,  nisi 
proximoe  diligimus:  atquo  id  vorissimum  est.  Nunc 
voro  caritatom  orga  proximos,  tunquam  testimonium 
eumit ,  quo  probamus  Deum  a  nobie  diligi.  In 
summa,  quum  caritas  sic  Deum  roepiciat,  ut  in  Deo 
complectatur  hominos:  nihil  in  eo  absurdi,  quod  do 
caritato  disputaus  apostolus  promiscue  nuno  ad 
Deum,  nunc  ad  fratres  refert.  Atque  hic  familiaris 
est  scripturao  usus.  Saopo  tota  vitae  perfectio  sta- 
tuitur  in  amoro  Dei :  rursum  Paulus  docot  totam 
legem  imploro,  qui  proximum  diligit  (Rom.  13,  8): 
et  Christus  pronuntiat  haec  esse  logis  praecipua, 
iustitiam,  iudicium,  et  veritatem  (Matth.  23,  13). 
Utrumque  verum  est,  ac  optime  convenit:  quia  et 
amor  Dei  nos  ad  homines  diligendos  instituit:  et 
re  ipsa  testamur  nostram  in  Deum  pietatem,  homi- 
nes  ex  iussu  eius  amando.  Quidquid  sit,  fixum  hoc 
semper  maneat ,  caritatem  esse  dirigendae  vitae 
scopum.  Quod  eo  diligentius  notandum,  quia  quid- 
vis  potius  omnes  fero  eligunt,  quam  unicum  hoc  Dei 
mandatum.  Eodem  pertinet  quod  eequitur,  Non 
esse  offendiculum  ubi  est  studium  caritatis. 
Nam  qui  vitam  suam  ita  format,  nunquam  im- 
pinget. 

11.  Fratrem  suuni  odit.  Rursum  admonet, 
quamlibet  praeclaram  virtutis  speciom  ostentes, 
nihil  tamen  esse  non  vitiosum  ubi  abest  caritas. 
Conferatur  hic  locus  cum  13.  capite  prioris  ad  Co- 
rinthios:  et  longa  expositione  non  indigebit.  Verum 
ideo  obscura  est  mundo  haeo  doctrina,  quod  bona 
pars  in  larvis  nescio  quibus  obstupescit.  Ita  ficta 
sanctitas  omnibus  fere  oculos  perstringit:  interim 
neglecta  caritas,  aut  saltem  in  postremum  angulum 
reiicitur. 

12.  Scribo  vobis,  filioli :  quoniam  remittuntur  vobis 
peccata  vestra  propter  nomen  eius.  13.  Scribo  vobis, 
patres:  quoniam  novistis  eum  qui  est  ab  initio.  Scribo 
vobis,  adolescentes ,  quoniam  vicistis  malum  Ulum. 
14.  Scribo  vobis,  pueri:  quoniam  novistis  patreni. 
Scripsi  vobis  patres:  quoniam  novistis  eum  qui  est  ab 
initio.  Scripsi  vobis,  adolescmtes :  quia  fortes  estis, 
et  verbum  Dei  manet  in  vobis ,  et  vicistis  malum 
illum. 

12.  Filioli.  Haec  adhuc  generalia  est  sententia. 
Neque  enim  teneram  modo  aetatem  compellat,  sed 
communiter  filiolos  intelligit  omnium  aetatum 
homines:  quemadmodum  primo  capito,  et  hoc  ipso 
paulo  post,  Hoc  ideo  dico,  quod  interpretes  per- 
peram  restringunt  ad  pueros.  Atqui  lohannes 
quum  de  pueris  loquetur,  TcatSta  vocabit,  quod  nomen 
aetati  congruet:  hic  autem  tanquam  spiritualis  pater, 
non    senes    minus    quam    pueros    tExvta    appellat. 


Mox  quidem  speciales  sontontias  accommodabit  sin- 
gulis  aotatibus.  Falluntur  tamen  qui  binc  faoiunt 
initium.  Quin  potius  ne  superior  exhortatio  gratuitao 
peccatorum  remissioni  obscuritatom  inducoret,  doc- 
trinam  hanc,  quao  fidei  propria  est,  itorum  inculcat: 
ut  certe  boc  fundamontum  semper  retinondum  ost, 
in  sola  Christi  gratia  nobis  salutem  esso  ropositam. 
Urgenda  quidom  vitao  sanctitas,  sodulo  praocipion- 
dum  do  timoro  Dei,  acriter  stimulandi  ad  poeni- 
tentiam  homines,  commeDdaoda  vitae  novitas  cum 
suis  fructibus:  sempcr  tamen  cavendum  ne  suflfo- 
cetur  fidei  doctrina,  quae  Christum  unicum  salutis 
bonorumquo  omnium  autorom  statuit.  Quin  potius 
servanda  est  haec  modoratio  ut  primas  semper  fides 
obtineat.  Hanc  logom  nobis  praescribit  lohannes, 
quum  de  bonis  operibus  sedulo  concionatus,  ne 
tamen  plus  illis  dare  videatur  quam  oportet,  adeo 
sollicite  nos  ad  CThristi  gratiam  rovocat. 

Remittuntur  vobis  peccata.  Sine  hac  fiducia  non 
nisi  fluxa  et  umbratilis  erit  pietatis  species.  Imo 
qui  gratuita  peccatorum  remissione  posthabita,  in- 
sistunt  in  aliis  partibus,  sine  fundamento  aedificant. 
Interea  lohannes  significat,  nihil  stimulandis  ad 
timorem  Dei  hominibus  aptius  esse,  quam  dum 
rite  edocti  sunt  quid  illis  bonorum  attulerit  Chris- 
tus:  quemadmodum  Paulus  (Philip.  1,  8)  obsecrat 
per  viscera  misericordiae  Dei.  Unde  apparet  quam 
improba  sit  papistarum  calumnia,  qui  frigere  bene 
agendi  studium  causantur,  dum  ea  extollitur  quae 
sola  obsequentes  Deo  filios  reddit.  Nam  inde  sumit 
hortandi  materiam,  quod  tam  benevolum  nobis 
Deum  esse  novimus,  ut  peccata  non  imputet. 

Propter  nomen  eius.  Causa  materialis  adscri- 
bitur,  ne  quaeramus  alia  media  quae  nos  Deo  re- 
concilient.  Noque  enim  satis  fuerit  tenere,  Deum 
nobis  ignoscere  peccata,  nisi  recta  veniamus  ad 
Christum,  et  pretium  illud  quod  in  cruce  nobis  per- 
solvit.  Idque  eo  magis  observandum,  quod  vide- 
mus  Satanae  astu  et  pravis  hominum  figmentis  hano 
viam  obstructam  esse:  dum  variis  satisfactionibus 
placare  Deum  conantur  stulti  homines,  et  innumera 
expiationum  genera  excogitant  ad  se  rodimendos. 
Nam  quot  promerendae  veniae  media  Deo  ingeri- 
mus,  tot  abstaculis  arcemur  ab  eius  accessu.  Proinde 
lohannes  non  contentus  hac  simplici  doctrina,  quod 
nobis  peccata  Deus  remittat,  nominatim  addit,  pro- 
pitium  nobis  esse  Christi  respectu,  ut  alias  omnea 
rationes  excludat.  Nos  quoque  ut  hoc  beneficio 
fruamur,  omnia  alia  nomina  omittere  et  oblivisci 
necesse  est,  solumque  Christi  nomen  amplecti. 

13.  Scribo  vobis  patres.  lam  ad  aetatum  enu- 
merationem  descendit,  ut  ostendat  singulis  convenire 
quod  docet.  Nam  generalis  sermo  intordum  minus 
afficit:  imo,  quae  nostra  est  malignitas,  pauci  sunt 
qui  putent  ad  se  pertinere  quod  simul  ad  omnes  diri- 
gitur.     Senes  s6  ut  plurimum  subducunt,  quasi  ex- 


317 


CAPUT  II. 


318 


ceseerint  discendi  aetatem:  pueri,  quasi  nondum 
maturuerint,  recusant  audire:  mediae  aetatis  homi- 
nes,  quoniam  aliis  studiis  ocoupantur,  non  adiiciunt 
huc  animum.  Ergo  ne  qui  se  eximant,  evangelium 
ad  singulorum  usus  accommodat.  Designat  autem 
tres  aetates:  quae  magis  recepta  est  humanae  vitae 
partitio.  Unde  et  celebris  ille  Lacedaemoniorum 
chorus  tres  ordines  habebat,  quorum  primus  cane- 
bat:  Quod  estis,  erimus:  postremus,  Quod  estis, 
fuimus:  medius  vero:  Sumus  quod  alteri  fuerunt, 
et  alteri  futuri  sunt,  In  hos  tres  gradus  lohannes 
humanae  vitae  curriculum  distribuit:  ac  incipit 
quidem  a  senibue,  et  illis  congruere  dicit  evange- 
iium,  quia  inde  aeternum  Dei  fiiium  discant.  Nota 
est  senum  morositas:  praesertim  vero  quia  anno- 
rum  multitudine  metiuntur  sapientiam,  redduntur 
indociles.  Praeterea  hoc  vitii  merito  in  iliis  no- 
tavit  Horatius  in  Arte  poetica*),  quod  tempus  pue- 
ritiae  suae  laudantes,  respuunt  quidquid  fit  aut 
dicitur.  Huic  vitio  prudenter  medetur  lohannes, 
quum  in  evangelio  non  antiquam  modo  scientiam 
contineri  admonet,  sed  quae  nos  deducit  usque  ad 
ipsam  Dei  aeternitatem.  Unde  sequitur,  nihil  hic 
esse  quod  fastidiant.  Quod  dicit  Christum  fuisse 
ab  initio,  tam  ad  divinam  eius  praesentiam,  in 
qua  coaeternus  est  patri,  quam  ad  virtutem  refero, 
de  qua  apostolus  loquitur  ad  Hebraeos  (13,  8),  quum 
dicit  fuisse  heri,  sicuti  est  hodie,  ac  si  diceret:  Si 
placet  vetustas,  habetis  Christum,  qui  est  omni 
vetustate  superior:  quare  ne  pudeat  eius  esse  disci- 
pulos  qui  in  se  omnia  saecula  comprehendit.  Interea 
notandum  quaenam  sit  vere  antiqua  religio,  nempe 
quae  in  Christo  fundata  est.  Nam  alioqui  parum 
valebit  quantumvis  longa  annorum  series,  si  ori- 
ginem  ab  errore  ducat. 

Scribo  vobis,  adolescentes.  Tametsi  diminutivo 
utitur,  veavcaxoi:  non  tamen  dubium  est  quin  ser- 
monem  ad  omnes  dirigat  qui  sunt  in  aetatis  flore 
et  statu.  Scimus  porro  aetatem  illam  sic  addictam 
esse  inanibus  mundi  curis,  ut  de  regno  Dei  parum 
cogitet.  Nam  ingenii  vigor  et  corporis  robur  illos 
quodammodo  inebriant.  Proinde  apostolus  eos  ad- 
monet  ubi  situm  sit  verum  robur:  ne  amplius  pro 
more  suo  in  carne  exsultent.  Vos,  inquit,  fortes 
estis,  quia  vicistia  Satanam.  Copuia  enim 
causalem  particulam  valet.  Et  sane  ea  est  fortitudo 
quam  appetere  decet:  nempe  spiritualis.  "Et  simul 
non  aliunde  haberi  indicat  quam  a  Christo,  bona 
enim,  quae  ex  evangelio  percipimus,  commemorat. 
Vicisse  dicit  qui  adhuc  sunt  in  actu  ipso  bellandi: 
sed  nostra  conditio  longe  alia  est  quam  eorum, 
qui  8ub  hominum  vexillis  militant.  Mars  enim  iilis 
dubius,  et  eventus  belli  anceps:  noe,  priusquam 
congrediamur  cum  boste,    iam  sumus  victores:  quia 

•)  Vide  an  respiciat  v.  173  ss. 


nobis  caput   nostrum  Christus,   totum   semel  mun- 
dum  vicit. 

14.  Sribo  vobis,  pueri.  Indigent  pueri  alieno 
regimine:  itaque  pueris  optime  quadrare  ovangelium, 
apostolus  colligit,  quia  illic  inveniant  patrem.  Nunc 
videmus  quam  diabolica  sit  tyrannis  papae,  quao 
minaciter  ab  evangelii  doctrina  omnes  aetates  arcet, 
quas  spiritus  Dei  tam  studiose  provocat.  Caeterum 
haec  quae  in  species  apostolus  distribuit,  etiam 
generalia  sunt.  Nam  toti  in  vanitatem  defluimus, 
nisi  nitatur  nostra  firmitas  aeterna  Dei  veritate. 
Nihil  nobis  magis  fragile  et  caducum,  nisi  virtus 
Christi  in  nobis  habitet :  pupilli  sumus  omnes,  donec 
in  gratiam  adoptionis  per  evangelium  venimus. 
Quae  ergo  de  iuvenibus  praedicat,  etiam  senibus 
sunt  communia:  sed  tamen  voluit  singulis  aptare 
quod  illis  maxime  necessarium  est  ut  sine  exceptione 
omnes  indigere  evangelii  doctrina  ostendat.  Parti- 
cula  6x1  bifariam  exponi  potest:  sod  hic  sensus,  quem 
posui,  multo  melior  est:  atque  ita  contextus  melius 
cohaeret. 

Scripsi  vobis.  Has  repetitiones  iudico  eese  super- 
vacuas.  Et  probabile  est,  quum  falso  putarent 
imperiti  lectores  bis  de  pueris  loquutum  eese,  temere 
alia  duo  membra  supposuisse.  Quamquam  fieri 
potest  ut  lohannes  ipse  sententiam  de  adolescentibus, 
augendi  causa,  secundo  inseruerit:  (illic  enim  addit, 
fortes  esse,  quod  prius  non  dixerat)  librarii  autem 
temere  numerum  implere  voluerint. 

15.  Ne  diligaiis  mundum,  neque  ea  quae  in 
mundo  sunt.  Si  quis  diligit  mundum,  non  est  caritas 
patris  in  eo.  16.  Quia  quidquid  est  in  mundo 
{nempe  concupiscentia  carnis,  concupiscentia  oculorum, 
et  superbia  vitae)  non  est  ex  patre,  sed  ex  mundo  est. 
17.  Atqui  mundus  transit,  et  concupiscentia  eius: 
qui  autem  facit  voluntatem  Dei,  manet  in  aeternum. 

15.  Ne  diligatis,  etc.  Antea  dixerat  hanc  esse 
unicam  pie  vivendi  regulam ,  Denm  amare :  sed 
quia  vano  mundi  amore  occupati,  sensus  omnes 
nostros  aiio  avertimus ,  vanitatem  istam  prius  ex 
nobis  revelli  oportet,  ut  in  nobis  regnet  Dei  amor. 
Donec  mentes  purgatae  fuerint,  centies  nullo  pro- 
fectu  iterari  posset  superior  ilia  concio:  non  secus 
ac  si  aquam  supra  globum  efFundens,  ne  unam  quidem 
guttam  coUiges,  quia  nihil  est  illic  vacuum  quo 
aqua  retineatur.  Mundi  nomine  intellige  quidquid 
ad  praesentem  vitam  spectat,  ubi  separatur  a  regno 
Dei  et  spe  vitae  aeterna  Ita  in  se  comprehendit 
omne  genus  corruptelas,  et  malorum  omnium  abyssum. 
In  mundo  sunt  voluptates,  delitiae,  et  illecebrae 
omnes  quibus  homo  capitur,  ut  se  a  Deo  subducat. 
Porro  tam  severe  damnatur  mundi  amor:  quia  ubi 
nihil  quam  terram  respicimus,  necesse  est  Deum  et 
nos   ipsos   oblivisci.     tJbi    vero   perversa    eiusmodi 


319 


KPIST.  lOHANNlS 


320 


oupiditas  domiiiutur,  ot  hominom  ita  implicitum 
tenot  ut  Dou  oogitct  do  coolosti  vita,  illic  ost  belui- 
nu8  stupor. 

5«  quis  diligii  mundum.  Argumonto  a  contrariis 
probat  quam  nooosso  sit  mundi  amorom  abiicorc, 
ei  velimu3  placoro  Dco.  Idque  postoa  confirmat 
arguuiento  a  rcpugnantibua:  quia  quao  propria  eunt 
mundi,  cum  Deo  prorsus  diasidoant.  Tonendum 
eat  quod  iam  dixi,  hic  notari  profanum  vitae  insti- 
tutum,  quod  nihil  habet  cum  rcgno  Dei  commune: 
ubi  sic  degenerant  homines,  ut  praesenti  vita  con- 
tenti,  uihilo  plus  do  immortali  vita  cogitent  quam 
brutao  pecudes.  Ergo  quisquis  ita  8o  terronis  cupi- 
ditatibus  mancipat,  non  potest  Dei  esse. 

16.  Nempe  concupiscentia  carnis.  Vetus  interpros 
aliter:  uam  ox  una  sontentia  duas  facit.  Melius 
Graoci,  qui  uno  contestu  legunt,  Non  esse  ox  Deo 
quidquid  ost  mundi:  et  tres  concupiscentiae  epecies 
interserunt,  orationo  non  abrupta.  Nam  explicationis 
vice  intorposuit  lohannos  haec  quasi  tria  exempla, 
ut  summatim  ostenderet  qualia  sunt  studia  et  quales 
Gorum  meditationes  qui  mundo  vivunt.  Porro  an 
plena  sit  et  integra  partitio,  non  magnopere  refert. 
Quamquam  non  reperies  hominem  mundanum,  in 
quo  Don  regnent  istae  cupiditates,  vel  saltem  una 
earum.  Restat  ut  yideamus  quid  per  unamquamque 
intelligat.  Primum  membrum  generaliter  de  vitio- 
sis  omnibus  concupiscentiis  expooi  solet:  quia  caro 
totam  hominis  corruptam  naturam  significat.  Ego 
tametsi  nolim  contendere ,  dissimulare  tamen  nolo, 
diversum  sensum  mihi  probari.  Quum  vetat  Paulus 
Ro.  13,  14,  carnis  curam  haberi  ad  concupiscentias, 
mihi  videtur  optimus  esse  huius  loci  interpres. 
Quid  est  illic  caro :  Nempe  corpus  et  eius  accessiones. 
Quid  ergo  est  carnis  cupiditas,  nisi  quum  homines 
terreui  molliter  et  delicate  vivere  appetentes,  suis 
tantum  commodis  intenti  sunt:  Nota  est  ex  Cicerone 
et  aliis  trimembris  Epicuri  partitio,  qua  inter  cupidi- 
tatoB  diecernit:  quum  alias  facit  naturales  et  neces- 
sarias:  alias  naturales,  non  tamen  neceasarias:  alias 
nec  naturales,  nec  necessarias.  Verum  lohannes,  cui 
nota  erat  cordis  humani  dta^ta,  secure  damnat 
cupiditatem  carnis,  quia  semper  intemperanter 
diffluat,  uec  mediocritatem  servet.  Postea  gradatim 
conscendit  ad  crassiora  vitia.  Cupiditas  ocu- 
lorum  (meo  iudicio)  tam  libidinosos  adspectus  com- 
prehendit,  quam  vanitatem  quae  in  pompis  et  inani 
splendore  vagatur.  Sequitur  postremo  loco  fastus 
aut  superbia,  cui  coniuncta  est  ambitio,  iactantia, 
aliorum  contemptus,  oaecus  amor  sui,  praeceps 
confidentia.  Summa  est,  simul  ac  mundus  ee  offert, 
appetitus  nostros,  ut  cor  nostrum  perversum  est, 
quasi  effraenes  beluas,  illuc  rapi:  ita  dominari 
varias  concupiscentias,  quae  omnes  Deo  sunt  ad- 
versae.     Pro  v  i  t  a ,  graece  est  ^ioc,,  hoc  est  vivendi 


Atqui  mundus  transit.  Quia  iu  mundo  nihil 
cst  nisi  caducum  ot  quasi  momontancum,  ox  eo 
coUigit  quam  male  ot  miscro  sibi  consulant  qui  hic 
sibi  folicitatom  constituunt:  praesortim  quum  ad 
boatam  aeternao  vitao  gloriam  nos  Dous  vocet:  ac  si 
diceret:  Vera  folicitas,  quam  Deue  filiis  suis  oflcrt, 
aoterna  ost:  indignum  ost  igitur,  nos  mundo  impli- 
cari,  qui  mox  cum  bonis  suis  omnibus  evanescet. 
ConcupiBOCDtiam  hic  interprotor  metonymice, 
quidquid  concupiscitur,  ct  hominum  dosideria  ad  ae 
rapit.  Sonsus  ost,  quidquid  in  muudo  protiosissi- 
mum  et  maximc  optabile  ducitur,  nihil  quam  um- 
bratilo  osso  spoctruui.  Quum  dicit,  porpetuo  ma- 
nere  qui  faciunt  Doi  voluntatom:  significat  perpetuo 
foro  boatos  qui  ad  Deum  adspirant.  Si  quis  obii- 
oiat,  nominom  facere  quod  Deus  praecipit :  respon- 
sio  in  promptu  est,  non  de  absoluta  logis  observa- 
tione  hic  agi,  sed  do  fidei  obedientia,  quae  utcunque 
perfecta  non  sit,  Doo  nihilominus  probatur.  Vo- 
luntas  Doi  primum  in  lege  nobis  monstratur:  sed 
quia  legi  nemo  satisfacit,  nulla  illinc  felicitas  spe- 
rari  potest.  Verum  desperatis  occurrit  Christus 
cum  novo  subsidio,  qui  non  tantum  spiritu  nos  suo 
regenerat  ut  obodiamus  Deo:  sed  facit  etiam  ut 
qualiscunque  noster  conatus  plenae  iustitiae  laudem 
obtineat. 

18.  Filioli,  novissima  liora  est:  et  sicut  audistis 
qiiod  Antichristus  venturus  sit,  etiam  nunc  antichristi 
multi  coeperunt  esse:  unde  scimus  esse  novissimam 
horam.  19.  Ex  nobis  egressi  swit,  sed  non  erant  ex 
noiis.  Nam  si  fuissent  ex  nobis,  permansissent  uti- 
que  nobiscum:  sed  ut  manifesti  fierent  quod  non  erant 
omnes  ex  nobis. 

18.  Novissima  hora.  Confirmat  fideles  adversus 
offendicula  quibus  poterant  turbari.  lam  exortae 
erant  variae  sectae  quae  et  fidei  unitatem  scinde- 
bant,  et  dissipabant  eoclesias.  Apostolus  autem  non 
tantum  fideles  munit,  ne  titubent:  sed  in  contra- 
rium  finem  hoc  totum  vertit.  Admonet  enim  eos, 
iam  adosse  tempus  extremum,  ideoque  eos  ad  ma- 
iorom  vigilantiam  hortatur:  ac  si  diceret,  Dum 
emergunt  errores  diversi,  potius  expergefieri  vos 
decet  quam  obrui.  Inde  enim  coUigendum  est,  non 
procul  abesse  Christum :  ergo  intenti  simus  in  eius 
exspectationem,  ne  subito  nos  deprehendat.  Eodem 
modo  hodie  quoque  nos  erigi  decet,  et  propinquum 
Christi  adventum  fide  apprehendere,  dum  omnia 
miscet  Satan,  turbandae  ecclesiae  causa.  Haec  enim 
eunt  ultimi  temporis  signa.  Verum  tot  saecula,  quae 
a  morte  lohannis  fluierunt,  videntur  hoc  vatioinium 
falsi  coarguere.  Respondeo,  apostolum  vulgari  scrip- 
turae  more  denuntiare  fidelibua,  nihil  iam  amplius 
restare,  nisi  ut  Christus  in  mundi  redemptionem 
appareat.    Quia  vero  nullu  tempus  praefigit,  neque 


321 


CAPDT  II. 


322 


aetatis  suae  hominos  laclavit  spe  inani,  nequo  in 
poBterum  voluit  abscindere  ecclesiae  cureum ,  et 
multas  annorum  euccessiones,  quibus  huc  usque  du- 
ravit  ecclesia  in  mundo.  Et  certe  si  regni  Dei  aeter- 
nitas  nobis  ante  oculos  vereatur,  nulla  erit  tam  longa 
diuturnitas,  quae  non  sit  instar  momenti.  Tenen- 
dnm  apostoli  consilium  est,  quod  ultimum  tempus 
vocet,  in  quo  sic  complentur  omnia,  ut  nihil  super- 
sit,  praeter  ultimam  Christi  revelationem. 

Audistis  quod  Antichristus.  Loquitur  tanquam 
de  re  nota:  unde  colligere  promptum  est,  edoctos 
et  admonitoB  ab  initio  fuisse  fideles  de  futura  eccle- 
siae  dissipationem :  tum  ut  sollicite  ipsi  se  conti- 
nerent  in  fide  Buspecta,  tum  ut  posteros  instruerent 
ad  cavendum.  Sic  enim  tentari  Deus  voluit  eccle- 
eiam,  ne  quis  nisi  sciens  ac  volens  falleretur,  nec 
ulla  esset  ignorantiae  excusatio.  Atqui  videmus 
totum  fere  orbem  misere  fuisse  deceptum,  ac  ei 
verhum  nunquam  de  Antichristo  factum  esset.  Quin 
etiam  in  papatu  nihil  magis  celebre  ac  tritum  est, 
quam  futurus  Antichristi  adventus:  interea  tam 
Bunt  stupidi,  ut  eius  tyrannidem  cervicibus  suis  im- 
positam  non  sentiant.  Idem  scilicet  omnino  illis 
contingit,  quod  ludaeis:  nam  quum  ii  promissiones 
de  Messia  teneant,  longius  tamen  absunt  a  Christo, 
quam  Bi  nunquam  illis  auditum  eeset  nomen.  Nam 
imaginarius  Messias,  quem  sibi  finxerunt,  eos  a  filio 
Dei  prorsuB  avertit.  Et  si  quis  ex  lege  et  prophetis 
Christum  illis  ostendere  studeat,  nihil  quam  ludet 
operam.  Papistae  Antichrietum  imaginati  sunt,  qui 
per  tres  annos  et  dimidium  vexaturus  sit  ecclesiam. 
Omnes  notae,  quibus  Antichristum  designat  spiritus 
Dei,  in  papa  clare  apparent:  sed  ille  triennahs  An- 
tichristuB  stultos  papistas  tenet  occupatos,  ne  vi- 
dendo  videant.  Meminerimus  itaque,  non  modo 
indicatum  fuiase  a  spiritu  Dei  Antichristum,  sed  ad- 
scriptas  simul  fuisse  notas  quibus  discerni  queat. 

Etiam  nunc  multi.  Videri  posset  hoc  correctio- 
nis  vice  additum,  quasi  faiso  existiment  unum  fore 
aliquod  regnum:  sed  non  ita  est.  Qui  unum  tan- 
tum  hominem  putant  fore,  delirant  illi  quidem:  sed 
Paulus  quum  venturae  defectionis  meminit  (2.  Thess. 
2,  3),  aperte  testatur  certum  fore  corpue  et  regnum. 
Initio  praedicit  defectionem  quae  per  totam  eccie- 
siam  grassabitur,  ut  sit  quasi  malum  universale: 
deinde  apostasiae  caput  constituit  adversarium  Christi, 
qui  in  templo  Dei  sedebit,  numen  et  divinos  hono- 
res  sibi  usurpans.  Niei  velimus  sponte  errare,  ex 
ieta  Pauii  descriptione  Antichristum  agrit>scere  dis- 
camus :  quam  suo  loco  exposui,  nunc  obiter  attigisse 
Bufficit.  Sed  quomodo  hoc  conveniet  cum  verbis 
lohannis,  qui  iam  muitos  esse  pronuntiat?  Res- 
pondeo,  lohannem  nihil  velle  aliud,  quam  speciales 
iam  sectas  emergere,  quae  sint  futurao  dissipationis 
praeludia.  Cherinthus  enim,  Basilides,  Marcion, 
Valentinus,     Ebion,    Arius,    et    reliqui,    eius   regni 

Ccdvini  opera.    Vol.  LV. 


membra  erant,  quod  diabolus  postea  adversus  Chris- 
tum  erexit.  Proprie  loquendo,  nondum  Antichristua 
exstabat:  sed  arcanum  suae  impietatis  clam  molie- 
batur.  Verum  lohannes  utitur  hoc  nomine,  ut  pio- 
rum  studium  et  sollicitudinem  ad  repellendas  frau- 
des  magis  acuat.  Quod  si  iam  tunc  in  excubiis 
stare  fideles  iubebat  Dei  spiritus,  quum  signa  dun- 
taxat  venturi  hostis  procul  cernerent:  muito  minus 
nunc  dormiendi  tempus  est  quando  ecclesiam  saeva 
tyrannide  oppressam  tenet,  ac  palam  Christo  in- 
Bultat. 

19.  Ex  nohis  egressi  sunt.  Alteram  obiectionem 
praevertit,  quod  pestea  illas  videbatur  genuisse  eccle- 
sia,  et  in  sinu  suo  ad  tempus  fovisse.  Nam  certe 
hoc  ad  turbandos  infirmos  plus  valet,  si  unus  quis- 
piam  nobiscum  veram  fidem  professus,  deficiat,  quam 
si  mille  extranei  in  nos  conspiront.  Sic  ergo  fatetur 
eos  prodiisse  ex  ecclesiae  gremio,  ut  tamen  neget 
fuisse  unquam  ex  ecclesia.  Porro  diducendae  obiec- 
tionis  ratio  est,  quod  semper  huic  malo  obnoxia  sit 
ecclesia,  ut  multos  ferre  cogatur  hypocritas,  qui 
vere  Chrietum  non  habent,  utcunque  eius  nomen 
ore  profiteantur  ad  tempus.  Quum  dicit,  egressos 
esse  a  nobis,  significat  locum  in  ecclesia  prius 
occupasse,  et  habitos  esse  in  piorum  numero.  Negat 
tamen  fuisee  ex  nobis,  qui  falso  nomen  obtenderint 
fidelium:  sicuti  paleae,  licet  tritico  in  eadem  area 
permistae  sint '),  non  tamen  in  tritico  censentur. 

Si  fuissent  ex  nobis.  Aperte  pronuntiat,  nun- 
quam  fuisse  ecclesiae  membra  qui  deficiunt.  At  certe 
sigillum  Dei,  eub  quo  suos  custodit,  firmum  manet: 
ut  inquit  Paulus  (2.  Tim.  2,  19).  Sed  hic  oritur 
difficultas.  Multos  enim,  qui  videbantur  Christum 
amplexi,  saepe  excidere  contingit.  Respondeo,  tres 
eorum  esse  gradus  qui  evangelium  profitentur.  Sunt 
enim  qui  pietatem  simulant,  quum  tamen  mala 
conscienta  intus  eos  arguat.  Aliorum  magis  frau- 
dulenta  hypocrisis:  qui  non  modo  fucum  hominibus 
facere  tentant,  sed  oculos  sibi  perstringunt,  ut  sibi 
videantur  recto  Deum  colere.  Tertii  vivam  habent 
fidei  radicem,  ac  suae  adoptionis  testimonium  penitus 
fixum  cordibus  gerunt.  Priores  duo  ordines  nihil 
stabilitatis  habent:  de  postremis  loquitur  lohannes, 
quum  impoesibile  esse  dicit  ab  ecclesia  alienari. 
Neque  enim  sigillum,  quod  Deus  spiritu  suo  insculp- 
sit  eorum  conscientiis,  deleri  potest.  Semen  incor- 
ruptibile,  quod  radicem  egit,  non  potest  evelli.  nec 
aboleri.  Neque  enim  hic  de  hominum,  sed  Dei 
constantia  agitur,  cuius  electionem  ratam  esse  opor- 
tet.  Quare  non  immerito  dicit,  ubi  efficax  est  Dei 
vocatio,  illic  certam  perseverantiam  fore.  In  summa 
nunquam  penitus  imbutos  fuisse  Christi  notitia  in- 
telligit,  qui  deficiunt:  sed  levem  duntaxat  et  evani- 
dum  habuisse  gustum. 


')  sunt 


21 


323 


KPIST.  lOHANNIS 


324 


Ut  manifesti  fiernit.  Utile  ac  nocessarium  esBe 
ecclosiae  cxauien  docet :  undo  ex  adverso  eequitur 
iiou  0880  iuBtaui  pcrturbationis  causaui.  Quuui  sit 
areao  eimilis  eccloBia,  vontilari  paleam  oportct,  ut 
triticum  purum  manoat:  hoc  facit  Deus,  quum  emit- 
tit  bypocritaa  ex  ecolosiu:  oam  enim  quisquiliis  et 
sordibus  purgat. 

20.  Et  vos  undionem  habetis  a  saneto:  et  novistis 
omnia.  21.  Non  scripsi  nobis,  quia  noti  noveritis 
veritatem:  sed  quia  twvistis  eam,  et  quia  omne  men- 
dacium  ex  veritate  non  est.  22.  Quis  est  mendax,  nisi 
qui  negat  lesum  esse  Christum  ?  Hic  est  antichristus, 
qui  negai  patrcm  et  filium.  23.  Omnis  qui  negat  filium, 
neque  patrem  habet. 

20.  Etvosjmctionem.  Modeste  excusat  apostolue, 
quod  eo8  tam  soUicito  admonet:  ne  putent  obliqne 
86  perstringi ,  quasi  rudes  ignaroeque  eorum  quae 
probe  tenere  debuerant.  Sic  Paulus  (Rom.  1,  14) 
Romanis  concedit  prudentiam,  ut  aliis  etiam  monen- 
dis  sint  pares  et  idonei:  simul  tamen  ostendit,  non 
posse  aliter  ee  munero  sibi  iniuncto  defungi,  quin 
eos  commonefaciat.  Neque  tamen  adulatorie  sic 
loquuntur  apostoli:  sed  hoc  modo  prudenter  cavent 
ne  ab  ullo  hominum  genere  respuatur  sua  doctrina : 
quum  non  modo  rudibus,  sed  in  scbola  Domini  eru- 
ditis  congruere  et  utilem  esse  denuntiant.  Usus 
ipse  docet  quam  fastidiosae  sint  hominum  aures. 
Tale  quidem  a  piis  debet  abesse  fastidium:  boni 
tamen  ac  prudentis  doctoris  est  nihil  omittere,  quo 
sibi  audientiam  apud  omnes  faciat.  Certum  est 
autem,  nos  minori  attentione  et  reverentia  excipere 
quod  dicitur,  si  putamus  eum,  qui  loquitur,  intelli- 
gentiam,  quae  a  Domino  data  est  nobis,  detrahere. 
Simul  hac  laude  acuit  apostolus  lectores,  quia  minus 
excusationis  habent  qui  dono  intelligentiae  sunt 
praediti,  nisi  alios  profectu  antecedant.  Summa  est, 
quod  apostolus  eos  non  docet  tanquam  rudes  et  ele- 
mentarios,  sed  res  iam  cognitas  in  memoriam  illis 
rediicit:  deinde  quod  ad  excitandas  spiritua  scin- 
tillas  eos  hortatur,  ut  plenus  in  illis  fulgor  luceat. 
Ac  se  ipsum  exponit  proximis  verbis,  se  ideo  scrip- 
sisse  negans  quod  veritatem  ignorent,  sed  quod  in 
ea  probe  sint  edocti.  Nam  si  rudes  prorsus  fuissent 
ac  novitii,  capere  non  potuissent  hanc  doctrinam. 
Quod  autem  omnia  dicit  novisse,  non  universaliter 
capi,  sed  ad  praesentis  loci  circumstantiam  restringi 
debet.  Caeterum  quum  dicit  eos  habere  unctio- 
nem  a  sancto,  non  dubito  quin  ad  veteres  figuras 
alludat.  Nam  e  sanctuario  petebatur  oleum  ad  un- 
gendos  sacerdotes.  Daniel  autem  adventum  Christi 
tempus  proprium  esse  definit  ungendo  sancto  sanc- 
torum  (Dan.  9,  24).  Nam  ideo  unctus  a  patre  fuit, 
ut  multiplices  copias  ex  sua  in  nos  plenitudine  dif- 
fundat.    flinc  sequitur,  non  acumine  proprii  sensua 


recte  Bapere  homines,  sed  iliumiDationc  spirituB: 
deinde  non  alitor  quam  per  Christum  nos  fieri  spi- 
ritua  participes,  qui  et  verum  est  sanctuarium,  et 
unicus  noster  sacerdos. 

21.  Et  quia  omne  mendacium.  Concedit  illis 
iudiciuni,  quo  verum  a  falso  discernant.  Neque 
enim  dialectica  est  ista  propositio,  mendacium  dif- 
terro  a  voritato  (qualitcr  in  scholis  generales  regulae 
traduntur),  sod  ad  praxin  et  usum  accommodatus 
sormo:  ac  si  diceret,  Non  tantum  eos  tenero  quid 
verum  sit:  sed  etiam  adversus  impiorum  faliacias 
et  imposturas  munitos  esse,  ut  prudentor  sibi  ca- 
voant.  Porro  non  de  una  aut  altera  mendacii  spe- 
cie  loquitur :  sed  quidquid  fraudis  intentet  Satan, 
aut  quacunque  parte  eos  adoriatur,  lucis  et  teno- 
brarum  discretionem  fore  in  promptu  dicit,  quia 
ducem  habeant  spiritum. 

22.  Quis  est  mendax.  Non  asserit  solos  esse 
e08  mendaces  qui  negant  apparuisse  in  carne  Dei 
filium,  nc  quis  in  solvendo  hoc  nodo  ultra  modum 
80  torqueat:  sed  alios  omnes  superare.  Quasi  dice- 
ret,  nisi  hoc  censeatur  mendacium,  alind  nullum 
haberi  posse.  Quemadmodum  vulgo  eolemus  loqui, 
Si  perfidia  in  Deum  et  homines  crimen  non  est, 
quod  amplius  crimen  vocabimus?  Quod  autem  de 
pseudoprophetis  in  genere  attigerat,  nunc  accommo- 
dat  ad  rationem  sui  temporis.  Digito  enim  ostendit 
eos  qui  ecclesiam  turbabant.  Quod  Cherinthum  et 
Carpocratem  notari  veteres  existimant,  facile  reci- 
pio.  Caeterum  Christi  negatio  late  patet.  Neque 
enim  satis  est  uno  verbo  fateri  lesum  esse  Ohristum, 
nisi  talis  agnoscitur,  qualem  eum  pater  in  evangelio 
nobis  offert.  Duo  isti,  quos  nominavi,  Christi  titu- 
lum  dabant  filio  Dei:  sed  purum  fingebant  homi- 
nem.  Sicuti ')  sunt  alii,  ut  Arius,  qui  Dei  nomine 
illum  ornantes  aeterna  divinitate  spoliabant.  Mar- 
cion  spectrum  hominis  fuisse  somniabat.  Sabellius 
nihil  a  patre  difFerre  commentus  est.  Illi  omnes 
Dei  filium  negarunt:  quia  nemo  eorum  integrum 
Christum  sincere  agnovit:  sed  eius  veritatem,  quan- 
tum  in  se  erat,  adulterantes,  idolum  sibi  pro  Christo 
fabricarunt.  Erupit  deinde  Pelagius,  qui  certamen 
quidem  non  movebat  de  Christi  eseentia,  quin  ve- 
rum  hominem  et  Deum  esse  concederet:  sed  totum 
fere  eius  honorem  in  nos  transferebat.  Hoc  vero 
est  Christum  in  nihilum  redigere,  quum  eius  gratia 
et  vis  aboletur.  Sic  papistae  hodie  liberum  arbi- 
trium  spiritus  sancti  gratiae  opponentes,  partem  ius- 
titiae  et  salutis  locantes  in  operum  meritis,  innu- 
meros  sibi  patronos  imaginantes,  per  quos  Deum 
propitium  habeant,  factitium  nescio  quem  Christum 
habent:  at  vivam  genuinamque  Dei  imaginem,  quae 
lucere  in  Christo  debebat,  pravis  suis  commentis 
deformant,   virtutem   enervant,   officium  obruunt  et 


')  Sequuti 


* 


325 


CAPDT  II. 


326 


pervertunt.  Nunc  videmus  negari  Christum,  quo- 
ties  quae  habet  propria,  illi  detrahuntur.  Quem- 
admodum  autem  Christus  legis  et  evangelii  finia 
est,  ac  inolusos  in  Be  thesauroa  omnes  habet  sa- 
pientiae  et  inteliigentiae:  ita  scopus  est,  in  quem 
coUimant  haeretici  omnes,  ut  sagittas  illuc  suas  di- 
rigant.  Quare  non  immerito  apostolus  impostorum 
facit  principes,  qui  Christum  oppugnant:  quando 
piena  in  eo  veritas  nobis  est  exhibita. 

Hic  est  antichristus.  Non  loquitur  de  illo  de- 
feotionis  principe  qui  Dei  sedem  occupaturus  erat: 
sed  quicunque  Christum  evertere  conantur,  eos  in 
scelerata  illa  cohorte  ponit.  Atque  ut  eorum  cri- 
men  amplificet,  non  minus  patrem  ab  iliis  quam 
fiiium  negari  asserit:  ac  si  diceret,  nullam  amplius 
eos  habere  religionem,  quia  Deum  penitua  abiece- 
rint.  Quod  ratione  mox  addita  confirmat:  quia  ne- 
queat  pater  a  filio  separari.  Est  autem  liaec  in- 
signis  sententia,  et  quae  inter  prima  religionis 
noBtrae  axiomata  censeri  debet.  Imo  postquam 
confessi  sumus  unum  esse  Deum,  hoc  secundum 
caput  necessario  connecti  debet:  non  alium  esse 
nisi  qui  in  Christo  cognoscitur.  Neque  hic  argute 
disputat  apostolus  de  essentiae  unitate.  Certum  qui- 
dem  est  non  posse  divelli  filium  a  patre,  quia  sit 
6|AOOuato;,  sed  aliud  nunc  agitur:  quod  scilicet 
pater,  qui  alioqui  invisibilis  est,  se  in  filio  tantum 
patefecerit.  Unde  et  imago  patris  vocatur,  quia 
nobis  repraesentat  et  exhibet  quidquid  de  patre  co- 
gnitu  utije  est.  Nuda  enim  Dei  maiestas  semper 
immenso  suo  fulgore  oculos  nostros  perstringet: 
ergo  necesse  est  in  Christum  respicere.  Hic  acces- 
8U6  est  ad  lucem,  quae  alioqui  merito  inaccessa  di- 
citur.  Iterum  dico,  non  hic  agitari  subtilem  dispu- 
tationem  de  aeterna  Christi  esseotia  quam  unam 
cum  patre  habet.  Abunde  quidem  ad  eam  proban- 
dam  sufficit  hic  locus:  sed  lohannes  ad  fidei  praxin 
nos  vocat:  nempe  quia  Deus  se  totum  uobis  in 
Christo  fruendum  dedit,  frustra  alibi  quaeri:  vel 
(si  quis  maiit  clarius)  quoniam  in  Christo  habitat 
tota  plenitudo  divinitatis,  extra  eum  nihii  esse  Dei. 
Dnde  sequitur,  Turcas,  ludaeos,  et  similes,  Dei  loco 
merum  habere  idolum.  Nam  quibuscunque  insi- 
gniant  titulis  Deum  quem  adorant:  quia  tamen  eum 
reiiciunt  sine  quo  ad  Deum  non  pervenitur,  et  in 
quo  nobis  se  Deus  in  solidum  manifestati  quid  ha- 
bent  praetor  suam  creaturam,  vel  suum  figmentum : 
Blandiantur  sibi  ut  volent  in  suis  speculationibus, 
qui  extra  Christum  philosophantur  de  rebus  divi- 
nis:  certum  tamen  est  nihil  quam  desipere,  quia 
non  tenent  caput,  ut  Paulus  dicit  (Colos.  2,  19). 
Unde  colligere  promptum  est  quam  necessaria  sit 
Christi  cognitio.  Multi  codices  habent  oppositam 
sententiam :  Qui  confitetur  filium,  etc.  Sed  quia 
puto  annotatam  ab  aliquo  lectore  obrepsisse  in 
contoxtum,  omittere  non  dubitavi.     Quod  si  placeat 


ipsam  inseri,  sensus  erit,  non  aliam  esse  legitimam 
Dei  confessionom,  quam  dum  in  filio  agnoscitur 
pater.  Si  obiiciat  quispiam,  multos  ex  veteribus 
recte  sensisse  do  Deo,  quibus  tamon  ignotus  erat 
Christus:  fateor  non  ita  semper  oxplicatam  fuisso 
Christi  notitiam :  illud  tamen  semper  fuisse  verum 
contendo:  quemadmodum  solis  lumen  radiis  ad  vos 
usque  difFunditur,  ita  Dei  notitiam  nonnisi  per 
Christum  communicatam. 

24.  Ergo  quod  audistis  ab  initio,  in  vobis  maneat. 
Si  in  vobis  manserit  qiiod  ab  initio  audistis,  et  vos 
in  patre  et  filio  manebitis.  25.  Atque  haec  est  pro- 
missio  quam  ipse  nobis  promisit,  nempe  vita  aeterna. 

26.  Haec    scripsi    vobis    de    iis    qui    seducunt    vos. 

27.  Et  unctio,  quam  accepistis  ab  eo,  in  vobis  manety 
neque  opus  habetis  ut  quis  vos  doceat:  sed  quemad- 
modum  unctio  docet  vos  de  omnibus,  et  veritas  est,  et 
non  est  mendacium.  Et  quemadmodum  docuit  vos, 
manete  in  eo.  28.  Et  nunc,  filioli,  manete  in  eo:  ut 
quum  apparuerit,  habeamus  fiduciam:  neque  pude- 
fiamiis  ab  eius  praesentia.  29.  Si  nostis  quod  iustus 
sit,  cognoscite  quod  quisquis  facit  iustitiam,  ex  eo 
genitus  est. 

24.  Ergo  quod,  etc.  Superiori  doctrinao  ex- 
hortationem  attexit:  et  quo  plus  efficaciae  habeat 
exhortatio,  fructum  demonstrat  quem  ex  obedientia 
percipient.  Ergo  ad  fidei  constantiam  eos  hortatur, 
ut  fixum  in  cordibus  retineant  quod  didicerunt. 
Porro  quum  dicit  ab  initio,  sola  antiquitas  mi- 
nime  ad  probandam  quamlibet  doctrinam  sufficeret: 
sed  quia  iam  ostendit,  rite  in  puro  Christi  evan- 
gelio  fuisse  institutos:  iure  in  eo  permanendum  esse 
infert.  Ac  diligenter  notandus  est  hic  ordo.  Nam 
si  ab  eo  doctrinae  genere,  quod  semel  erimus  am- 
plexi,  nolimus  discedere,  qualeounque  illud  sit:  non 
constantia,  sed  perversa  erit  obstinatio.  Quare  de- 
lectus  est  habendus,  ut  nobis  fidei  nostrae  ratio 
constet  ex  Dei  verbo,  tum  sequatur  inflexibilis  con- 
stantia.  Papistae  initium  iactant,  quia  superstitiones 
suas  a  pueritia  imbiberint.  Hoc  praetextu  apertam 
veritatem  contumaciter  repudiare  sibi  permittunt. 
Talis  pertinacia  nobis  documento  est,  semper  facien- 
dum  esse  exordium  a  doctrinao  certitudine. 

Si  in  vobis  manserit.  Hic  perseverantiae  fructus 
est,  quod  in  quibus  manet  Dei  veritas,  illi  in  Deo 
manent.  Unde  colligimus  quid  in  tota  pietatis  doc- 
trina  sit  quaerendum.  Quaro  is  demum  optime 
profecit,  qui  huc  usque  progressus  est,  ut  Deo 
penitus  adhaereat.  In  quo  autem  non  habitat  pater 
per  filium,  is  totus  est  vanus  et  inanis,  quidquid 
scientiae  teneat.  Porro  haec  eximia  laus  sanaa 
doctriuae,  quod  nos  Deo  coniungit,  ac  in  ea  reperi- 
mus  quidquid  ad  veram  Dei  fruitionem  pertinet. 
Postremo  ioco  admonet  hanc  esse  solidam  folicitatom, 

21* 


327 


EPIST.  lOHANNIS 


328 


81  Deue  in  nubis  habitct.  Loquutio,  qua  utitur, 
auibigua  est:  vel  quoil  haco  sit  promieeio  qua  nobis 
promieit  vitani  aoternam :  vel  appoeitivc,  quod  haec 
sit  promiesio  quam  nobis  dedit,  ncmpo  vita  aetorna. 
Quia  tamen  utrovie  niodo  accipiae,  idem  manet 
eensue:  libera  eit  elcctio.  Summa  eet,  uon  aliter 
uos  victuros,  quam  si  vitao  semen  in  auimis  nostris 
conceptum,  usquo  ad  tinem  alamus.  Mullus  est 
lohannes  in  hoc  capite  tradendo,  in  cognitione 
Christi  nou  modo  beatae  vitae  principium  cese 
eitum,  eed  etiam  perfeotionem.  Verum  nulla  eius 
repetitio  nimia  esee  poteet:  quando  hanc  scmper 
hominibue  caueam  fuieee  exitii  notum  est,  quod 
Christo  non  contenti,  extra  simpiicem  evangelii 
doctrinam  evagari  gcstierunt. 

26.  Haec  scripsi  vobis.  Iterum  excusat  aposto- 
lus,  quod  eos  admoneat  qui  intelligentia  ot  iudicio 
alioqui  praediti  erant.  Hoc  autem  ideo  facit,  ut 
iudicium  spiritus  adhibeant,  ne  inutilis  sit  admonitio. 
Ac  si  dixisset:  ego  quidem  meas  ago  partes:  eed 
interea  necesse  est  ut  vos  Dei  spiritus  in  omnibus 
dirigat.  Nam  frustra  vocis  meae  sonitu  aures,  vel 
potius  aerem  verberabo,  nisi  ille  intus  loquatur. 
Quum  audimus  eum  de  seductoribus  scripsisse, 
semper  observemus,  bono  et  sedulo  pastori  non 
modo  curam  iucumbere  ut  oves  aggreget,  eed  etiam 
ut  lupoe  abigat.  Quid  enim  profuerit  puram  evan- 
gelii  vocem  in  medium  afferre,  si  ad  manifestas 
Satanae  imposturas  connivemus?  Nemo  itaque  fide- 
liter  ecclesiam  docere  poterit,  nisi  qui  profligandis 
erroribus,  si  quos  spargi  a  seductoribus  videt,  erit 
intentus.  Quod  dicit,  unctio,  quam  ab  eo  ac- 
cepistie,  ego  ad  Christnm  refero. 

27.  Neqiie  opiis  habetis.  Ridiculus  esset  lo- 
hannes,  queniadmodum  supra  dixi,  si  inutilem  doc- 
trinam  profunderet.  Non  igitur  tantum  illis  tribuit 
eapientiae,  ut  Christi  discipulos  esse  neget.  Tantum 
significat  illos  minime  esse  rudes,  ut  docendi  sint 
tanquam  de  rebus  ignotis:  nec  se  quidquam  pro- 
ponere  quod  non  ultro  illis  suggerat  Dei  spiritue. 
Perperam  itaque  fanatici  homines  hoc  testimonium 
arripiunt,  ut  ab  ecclesia  usum  externi  ministerii 
excludant.  Dicit  fideles,  spiritus  magisterio  edoctos, 
iam  tenere  quae  tradit:  ut  non  opus  habeant,  quasi 
ignota  discere.  Hoc  dicit  quo  plus  autoritatis  suae 
doctrinae  conciliet:  dum  eius  subscriptionem  quisque 
in  corde  suo  reperit  digito  Dei  insculptam.  Caete- 
rum  quum  pro  fidei  mensura  quisque  intelligat: 
fides  autem  in  aliis  exigua  sit,  in  aliis  mediocris, 
in  nemine  absoluta :  hinc  sequitur,  neminem  tantum 
scire  quin  profectui  adhuc  sit  locus.  Deinde  haec 
altera  est  doctrinae  utilitas,  quod  ubi  probe  tenent 
homines  quod  expedit:  commonefacimus  tamen  eos 
et  excitamus,  ut  maior  inde  confirmatio  illis  accedat. 
Nam  quod  de  omnibus  eos  a  spiritu  doceri  pro- 
nuntiat  lohannes,  non  tam  generaliter  accipi  debet. 


sed  ad  loci  praoscntis  circumstantiam  rostringi.  lu 
Bumma,  non  alio  epectat  quam  ad  stabiliendam 
eorum  fidem,  dum  eos  ad  spiritus  oxamen  revocat 
qui  solus  est  idoneus  doctrinae  censor  et  approbator: 
dum  eam  cordibus  nostrie  obeignat,  ut  corto  sciamus 
Deum  loqui.  Nam  quum  in  Deum  respicere  debeat 
fidee,  eolus  ipse  eibi  testis  eese  potest,  ut  cordibus 
nostris  pereuadeat,  a  se  profectum  csse  quod  aures 
nostrae  percipiunt.  Atque  id  sibi  volunt  haec  verbu, 
quemadmodum  vos  docet,  veritas  est:  spi- 
ritum  ecilicet  instar  sigilli  esse,  quo  nobis  testata 
fiat  Dei  veritas.  Quum  addit  non  eesemenda- 
cium,  hac  particula  alterum  spiritus  officium  de- 
signat:  nempe  iudicio  et  discretione  nos  regere,  ne 
mendacio  fallamur,  ne  haerearaus  suspensi  et  per- 
plexi:  ne  velut  dubiis  in  rebus  vacillemus. 

Quemadmodum  docuit,  manete.  Dixerat  in  illis 
manere  spiritum:  nunc  ut  in  eius  revelatione  ma- 
neant,  hortatur.  Et  speciem  ipsam  revelationis  de- 
signat:  Manete,  inquit,  in  Christo,  quemadmodum 
vos  spiritus  docuit.  Scio  aliter  vulgo  exponi: 
Manete  in  ea:  ut  unctionem  referat.  Sed  quum 
repetitio,  quae  mox  sequitur,  non  nisi  Christo  con- 
veniat,  mihi  non  dubium  est  quin  de  Chrieto  hic 
quoque  loquatur:  et  contextus  hoc  postulat.  Nam 
in  eo  capite  insistit  apoetolus,  ut  puram  Christi 
notitiam  retineant  fideles,  utque  non  alia  via  ad 
Deum  contendant.  Interea  clare  oetendit,  non  alium 
in  finem  Dei  filios  illuminari  a  spiritu,  niei  ut 
Christum  cognoecant.  Quod  si  inde  non  deflexerint, 
perseverantiae  fructum  proponit:  nempe  quod  fidu- 
ciam  habituri  sint,  ne  pudefiant  ab  eius  conspectu. 
Non  enim  fides  nuda  est  ac  frigida  Christi  appre- 
hensio,  sed  vivus  et  efficax  potentiae  eius  seneus, 
qui  fiduciam  geuerat.  Nec  vero  aliter  staret  fides, 
dum  tot  quotidie  fluctibus  impetitur,  nisi  et  in 
Christi  adventum  respiceret,  et  eius  virtute  sufFulta 
tranquillum  aflforret  statum  conecientiis.  Porro  op- 
time  fiduciae  natura  exprimitur,  quum  intrepide 
eustineri  dicit  Christi  praesentiam.  Nam  qui  secure 
in  vitiis  sibi  indulgent,  obvertunt  tergum  Deo: 
neque  alibi  quam  in  Dei  oblivione  pacem  inveniunt. 
Haec  est  carnis  securitas,  quae  homines  obstupe- 
facit:  ut  a  Deo  adversi,  neque  peccatum  horreant, 
neque  mortem  metuant:  interea  refugiant  Christi 
tribunal :  pia  autem  fiducia  in  solum  Dei  intuitum 
recumbit.  Unde  fit  ut  placide  Christum  exspectent 
pii,  neque  eius  conspectum  reformident. 

29.  Si  nostis  quod  iustus  sit.  Iterum  ad  ex- 
hortationes  transit:  ut  eas  doctrinae  subinde  in  tota 
epistola  permiscet.  Multis  autem  argumentie  probat 
fidem  necessario  cum  eancta  et  pura  vita  coniunc- 
tam  eese.  Primum  est,  quod  spiritualiter  gignimur 
in  Christi  similitudinem.  Unde  sequitur,  neminem 
ex  Christo  genitum,  nisi  qui  iuste  vivit.  Quam- 
quam  incertum  est,  Christumne  an  Deum  intelligat. 


329 


CAPDT  III. 


330 


quum  dicit  ei  eo  esee  genitos  qui  faciunt  iustitiam. 
Illa  certe  usitata  est  loquendi  ratio  in  scripturis, 
nos  ex  Deo  gigni  in  Chrieto.  Sed  in  hac  quoque 
altera  nihil  absurdi  est:  ex  Christo  gigni  qui  eius 
spiritu  renovantur. 

CAPUT  III. 

1.  Videte  qualem  caritatem  dedit  nobis  pater,  ut 
filii  Dei  nominemur.  Propterea  mundus  non  novit 
nos,  quia  non  novit  ipsum.  2.  Dilecti,  nunc  filii 
Dei  simus,  et  nondum  appamit  quid  erimus.  Scimus 
autem  quod  si  apparuerit,  similes  ei  erimus:  quia 
videbimus  eum  sicuti  est.  3.  Et  omnis  qui  habet 
hanc  spem  in  eo,  purificat  se  ipsum:  quemadmodum 
ille  purus  est. 

1.  Videte,  etc.  Secundum  argumentum,  a  vo- 
cationis  nostrae  dignitate  et  praestantia.  Non  vul- 
gari  honore,  inquit,  nos  dignatus  est  coelestis  pater, 
quum  in  filios  adoptavit.  Haec  tanta  gratia,  puri- 
tatis  studium  accendere  in  nobis  debet,  ut  eimus 
illi  conformes:  nec  vero  fieri  potest  quin  se  puri- 
ficet  qui  se  unum  ex  Dei  filiis  agnoscit.  Et  quo 
plus  vehementiae  habeat  exhortatio,  Dei  gratiam 
amplificat.  Nam  quod  dicit  datam  esse  cari- 
tatem,  significat  hoc  merae  esse  liberalitatis,  quod 
nos  Deus  pro  filiis  habet.  Unde  enim  tanta  nobis 
dignitas,  nisi  ex  Dei  amore?  Amor  porro  hic 
gratuitus  praedicatur.  Est  quidem  impropria  lo- 
quutio:  sed  maluit  improprie  loqui  apostolus,  quam 
non  exprimere  quod  necesse  cognitu  erat.  In  summa, 
significat,  quo  amplior  effusa  est  in  nos  Dei  bonitas, 
illi  no8  eo  magis  obstrictos  esse.  Quemadmodum 
Paulus  per  eius  misericordias  Romanos  obsecrat  ut 
se  illi  puras  hostias  otferant  (Rom.  12,  1).  Interea 
docemur,  gratuitam  (ut  dixi)  esse  piorum  omnium 
adoptionem,  nec  ab  uUo  operum  respectu  pendere. 
Nam  quod  sophistae  dicunt,  adoptari  quos  fore 
dignos  praevidet  Deus,  aperte  his  verbis  refellitur. 
Neque  enim  hoc  modo  gratuitum  esset  donum. 
Hoc  doctrinae  caput  lenere  in  primis  operae  pretium 
est.  Nam  quum  unica  salutis  nostrae  causa  sit 
adoptio,  et  eam  ex  mero  soloque  Dei  amore  fluere 
testetur  apostolus,  nihil  hic  nostrae  dignitati  vel 
operum  meritis  fit  reliquum.  Cur  enim  sumus  filii? 
quia  scilicet  uos  coepit  gratis  amare  Deus:  quum 
odio  potius  fligni  simus  quam  amore.  Quum  autem 
spiritus  adoptionis  nostrao  pignus  sit:  hinc  sequitur, 
si  quid  est  in  nobis  boni,  Dei  gratiae  adeo  opponi 
non  debere,  ut  potius  ei  referendum  sit  acceptum. 
Nomen,  de  quo  loquitur,  inanis  esse  tituius  non 
potest.  Nam  Deus  est  qui  nos  ore  suo  filios  pro- 
nuntiat:  quemadmodum  Abrahae  nomen  imposuit 
ex  re  ipsa. 


Propterea  mundiis.  Haec  tentatio  graviter  fidem 
oppugnat,  adeo  non  reputari  nos  in  filiis  Dei,  vel 
uUam  tantae  pracstantiae  notam  in  nobis  conspici, 
ut  potius  nos  totus  fere  mundus  ludibrio  habeat. 
Ergo  ex  praesenti  statu  vix  coiligi  potest,  Deum 
esse  nobis  patrem:  sicuti  diabolus  omnia  machinatur, 
ut  hoc  beneficium  obscuret.  Huic  scandalo  medetur 
quum  dicit,  nos  hodie  quales  sumus  nondum  agnosci, 
quia  mundus  Deum  non  cognoscit:  itaquo  non  esse 
mirum,  si  eius  filios  contemnat,  Cuius  rei  illuetre 
speculum  exstitit  in  Isaac  et  lacob.  Nam  quum 
uterque  a  Deo  electus  esset,  illum  Ismael  risu  et 
sannis,  hunc  Esau  minis  el  gladio  persequebatur. 
Ergo  utcunque  videamur  oppressi  in  mundo,  stat 
nihilominus  salus  nostra  recta  et  incolumis. 

2.  Nunc  filii  Dei  sumus.  Nunc  ad  proprium 
cuiusque  sensum  descendit.  Nam  quamvis  impii 
nos  ad  spem  abiiciendam  non  eollicitent,  praesens 
tamen  nostra  conditio  a  gloria  filiorum  Dei  multum 
abest.  Nam  quantum  ad  corpus  spectat,  pulvis  et 
umbra  sumus:  mors  semper  ante  oculos  versatur: 
interea  mille  aerumnis  sumus  obnoxii:  anima  vero 
innumeris  malis  subiecta:  ita  in  nobis  infernum 
semper  reperiemus.  Quo  magis  necesse  est  sensus 
omnes  nostros  abstrahi  a  praesenti  rerum  adspectu, 
ne  miseriae,  quibus  undique  circumdati  sumus  et 
prope  obruti,  eius  felicitatis,  quae  adhuc  latet,  fidu- 
ciam  nobis  excutiant.  Hoc  enim  apostoli  consilium 
est,  perperam  nos  esse  facturos,  si  ex  praesenti 
statu  aestimemus  quid  nobis  Deus  contulerit:  sed 
indubia   fide   tenendum   esse  quod  nondum  apparet. 

Scimus  autem  quod  si  apparuerit.  Haec  con- 
ditio  resolvi  debet  in  adverbium  temporis  Ubi,  vel 
Quum.  Porro  verbum  hoc,  apparuerit,  diverso 
sensu  quam  prius  accipitur.  Dicebat  nuper  apos- 
tolus,  nondum  apparuisse  quod  simus  futuri,  quod 
absconditus  sit  adoptionis  nostrae  fructus:  quia  in 
coelo  est  nostra  felicitas,  non  autem  procul  inde  in 
terra  peregrinamur:  quia  haec  caduca  vita,  et  cen- 
tum  assidue  mortibus  subiecta,  longe  dissimilis  est 
aeternae  gloriae,  quae  Dei  filios  decet:  quia  car- 
nis  ergastulo  servilem  in  modum  inclusi, 
longe  a  libero  coeli  terraeque  domiuio  distamus. 
Nunc  vero  ad  Christum  refert  particulam  istam, 
quum  apparuerit.  Idem  enim  docet  quod  Pau- 
lus  ad  Colossences  cap.  3,  3,  ubi  dicit,  Vita  vestra 
cum  Christo  abscondita  est:  ubi  vero  Christus  ap- 
paruerit  vita  vestra,  tunc  et  vos  cum  ipso  appare- 
bitis  in  gloria.  Neque  enim  aliter  stare  fides 
nostra  potest,  quam  dum  in  Christi  adventum  res- 
picit.  Nam  haec  causa  est  cur  Deus  gloriae  nostrae 
manifestationem  differat,  quia  nondum  manifestatus 
sit  Christus  cum  potentia  regni  sui.  Haec  inquam 
una  est  sustinendae  fidei  nostrae  ratio,  ut  patienter 
vitam  nobis  promissam  exspectemus.  Simul  ac 
paululum    a    Christo    quispiam    deflexerit,     necesso 


331 


EPIST.  lOnANMS 


332 


orit  eum  doficoro.  Sciendi  verbo,  tidoi  cortita- 
dinom  designat,  ut  eam  discornat  ab  opiniono.  Noc 
simplox  ant  uuivorHalis  soiontia  hic  notatur:  eod 
quam  i^ibi  privatim  quisquo  aptaro  dobot,  ui  corto 
Btatuat  80  Christo  aliquando  fore  similem.  Ergo 
utcunque  pondeat  gioriao  nostrao  exhibitio  usquo  in 
Christi  aJvcntum,  oius  tamon  cognitio  optimo  fun- 
data  otjt. 

Similcs.      Non    intolligit    parcs    forc.      Capitis 
onim  et  membrorum  discrimen  esse  aiiquod  oportet: 
eed  similes  ci  erimus,    quia  corpus  nostrum  humilo 
couforme    reddet    corpori    suo    glorioso:    ut   Paulus 
quoque   docet,    ad  Philipponses  capite  3,   21.     Nam 
brevitor  ostendere   apostolus  voiuit,    hunc  ultimum 
esse    adoptiouis    nostrae   finem,    ut   quod   ordino   in 
Christi    praecessit,     tandcm    in    nobis    compleatur. 
Videtur    tamen    infirma   esse   quae   subiicitur  ratio, 
nam  si  Christi  adspectus  nos  Christo  similes  faciet, 
communis    nobiscum    erit    impiis    gloria,    qui    eum 
similiter   visuri    sunt.     Respondeo,    hunc  esse  fami- 
liarem  adspectum,    quem  impii  ferre  nequount  quin 
expavescant;    imo    praeterquam    quod    fugient    Dei 
conspectum  ot  horrebunt,  eius  gloria  illis  oculos  per- 
stringet,  ita  ut  confusi  stupeant.     Videmus  enim  ut 
Adam    sibi   male    conscius    Dei    praesentiam  refor- 
midet.      Et    illud    generaliter    Deus    de    hominibus 
pronuntiat   apud  Mosem   (Exod.  33,  20),    Nemo  me 
videbit,  et  vivet.     Quia  fieri  aliter  non  potest  quin 
Dei    maiestas  tanquam  ignis  consumens,    non  secus 
ac   BtipuJam    nos  consumat:    quao  scilicet  est  carnis 
Dostrae  imbecillitas.     Quatenus   autem  renovatur  in 
nobis  Dei  imago,  oculos  habemus  ad  Dei  adspectum 
comparatos.    Et  nunc  quidem  Deus  imaginem  suam 
instaurare  in  nobis  incipit:    sed  quantula  ex  parte? 
Ergo,    nisi   omni   carnis   nostrae   corruptione   exuli 
Deum    facie    ad    faciem    adspicere    non    poterimus. 
Quod  etiam  exprimitur  particula  ista,    sicuti   uo- 
bis  est.    Neque  enim  omnem  Dei  adspectum  nunc 
adimit:    sed    quemadmodum    dicit    Paulus    (1.  Cor. 
13,  12),    Nunc    tantum    per   epeculum  cernimus  in 
aenigmate.     Hunc   autem    vivendi   modum   ab  ocu- 
lari  intuitu  alibi  discernit.     In  summa,    Deus   nunc 
se  nobis  conspiciendum  ofFert,    non   qualis  est,    sed 
qualem    modulus    noster    eum   capit.     Ita   impletur 
illud   quod  habetur  apud  Mosem,    nos  eum  velut  a 
tergo  duntaxat  videre:  quia  in  eius  facie  nimius  est 
fulgor    (Exod.   33,    23).      Notandum    praeterea    est 
rationem  hanc,    quam  adducit  apostolus,    ab  efi^ectu 
sumptam    esse,    non   a   causa.     Neque   enim  docet, 
simiies  ideo    nos  fore,    quia  fruemur  adspectu:    sed 
inde  probat  nos  divinae  gloriae  fore  participes,  quia 
nisi    spiritualis,    et    coelesti   beataque   immortalitate 
praedita    esset    natura,    ad    Deum    nunquam    tam 
prope  accederet.    Nec  tamen  tanta  gloriae  erit  per- 
fectio   in  nobis,    ut   totum   Deum    adspectus   noster 
comprehendat.    Longa  enim  tunc  quoque  erit  inter 


noB  ot  ipsum  proportionis  distantia.  Bed  quum 
dicit  apostolus  nos  oum,  qualis  est,  visuros,  novum 
ot  incfiabilem  vidondi  moduiii  designat,  ouius  nuno 
BumuB  cxpertes.  Quaradiu  enim  per  fidom  ambu- 
lamus,  Paulus  nos  ab  eo  porogrinari  docet  (2.  Cor. 
5,  6).  Et  quotios  so  visendum  [^atribus  praebuit, 
non  in  eua  ossentia,  sod  sub  symbolis  sompor  visus 
ost.  Ergo  tuoc  domum  in  so  vidobitur  quao  uunc 
latct  Dei  maicstas,  ubi  ablatum  fuorit  mortalis 
huius  et  corruptibilis  naturae  velum.  Ab  aliis  ar- 
gutis  disputationibus  supersedeo.  Videmus  euim 
quantopero  se  in  illis  Augustinus  torqueat:  nec 
tamen  so  oxpedit,  cum  in  epistolis  ad  Paulinam  et 
Fortunatianum,  tum  libro  de  Civitate  Dei,  22,  et 
aliis  locis.  Quod  tameu  iliic  dicit,  observatu  dignum 
est,  plu8  valere  in  hac  inquisitione,  vivendi  quam 
loquendi  modum :  et  cavendum  esse,  ne  dum  altercando 
quaerimus  quomodo  possit  Deus  videri,  pacem 
et  sanctificationem  perdamue,  sine  qua  nemo  eum 
videbit. 

3.  Omnis  qui  habet  hanc  spem.  Nunc  conclu- 
dit,  non  ideo  debere  sanctitatis  studium  frigere  in 
nobis,  quia  nondum  appareat  nostra  felicitas:  spem 
enim  sufficere.  Porro  scimus  sperari  quae  sunt 
abscondita.  Sensus  ergo  est,  utcunque  Christum 
nondum  habeamus  oculis  praesentem,  si  tamen  in 
ipso  speramus,  fiere  non  posse  quin  spes  ista  nos 
ad  sectandam  puritatem  excitet  ac  stimulet:  quia 
ad  Christum  recta  nos  dirigit,  quem  scimus  abso- 
lutum  esse  puritatis  exemplar. 

4.  Quicunque  facit  peccatum,  etiani  iniquitatem 
facit:  et  peccatum  est  iniquitas.  5.  Porro  nostis  quod 
ille  apparuit  ut  peccata  nostra  tolleret:  et  peccatum 
in  60  non  est.  6.  Quisquis  in  eo  manet,  tion  peccat: 
quisquis  peccat,  non  vidit  eum. 

4.  Quicunque  facit.  lam  supra  ostendit  aposto- 
ius  quam  ingrati  simus  Deo,  si  parvifacimus  adop- 
tionis  honorem,  quo  nos  ultro  praevenit:  ac  non 
saltem  mutuum  illi  amorem  rependimus.  Simul 
adoionitionem  illam  interposuit,  non  debere  afi^ectum 
nostrum  diminui,  quia  diflertur  promissa  beatitudo. 
Nunc  autem  quia  homines  in  malis  plus  aequo  sibi 
blandiri  solent,  hanc  perversam  indulgentiam  cor- 
rigit  pronuntians  iniquos  esse,  ac  legis  transgres- 
sores  quicunque  peccant.  Credibile  enim  est  tune 
fuiese  qui  blanditiis  istis  extenuarent  sua  vitia,  non 
mirum  si  peccemus,  quia  sumus  homines:  sed  ma- 
gnum  est  peccati  et  iniquitatis  discrimen.  Frivo- 
lam  hanc  excusationem  illis  excutit  apostolus,  quum 
peccatum  definit  esse  divinae  legis  transgressionem. 
Nam  illi  propositum  est  peccati  odium  et  horrorem 
inducere.  Nomen  ipsum  peccati  leve  quibusdam 
videtur:  iniquitas  autem  vel  legis  transgressio  non 
tam  facile  ignosci  potest.    Caeterum  non  facit  apos- 


333 


OAPUT  III. 


334 


tolus  aequalia  peccata,  quum  iniquitatis  damnat 
omnes  qui  peccant:  sed  simpliciter  docere  vult,  ex 
contemptu  Dei  nasci  peccatum,  et  peccando  violari 
legis  iustitiam.  Quare  nihil  commune  habet  cum 
deliro  Stoicorum  paradoxo  haec  lohannis  doctrina. 
Deinde  hic  peccare  non  significat  in  aliquo  opere 
delinquere:  nec  peccati  nomen  pro  singuiis  delic- 
tis  capitur:  sed  peccatum  vocat,  ubi  homines  toto 
cordis  aflFectu  ad  malum  ruunt.  Nec  alios  peccare 
inteliigit,  nisi  qui  addicti  sunt  peccato.  Neque  enim 
fideles,  qui  adhuc  carnis  concupiscentiis  laborant, 
iniqui  censentur,  quamvis  a  peccato  non  sint  puri 
neo  immunes:  sed  quia  non  regnat  in  ipsis  pecca- 
tum,  lohannes  dicit  eos  non  peccare:  ut  mox  fusius 
exponam.  Summa  huius  sententiae  est,  pervorsam 
eorum  vitam  qui  peccandi  licentiam  sibi  indulgent, 
exoeam  esse  Deo,  nec  posse  ab  eo  ferri,  quum  ip- 
sius  legi  sit  adversa.  Hinc  non  sequitur,  neque 
potest  colligi,  fideles  iniquos  esse,  quia  subesse  Deo 
cupiunt,  sibique  in  suis  vitiis  displicent,  idque  in 
singulis  delictis.  Deinde  vitam,  quantum  in  se  est, 
componunt  ad  legis  obsequium.  Verum  ubi  deli- 
berata  est  peccandi  voluntas  vel  continuus  tenor, 
illic  est  legis  transgressio. 

5.  Porro  nostis  quod  ille  apparuit.  Alio  argu- 
mento  demonstrat  quantum  inter  se  dissideant  pec- 
catum  et  fides.  Christi  enim  officium  est  peccata 
tollere,  et  in  hunc  finem  a  patre  missus  est:  fide 
autem  percipimus  Christi  virtutem:  ergo  qui  in 
Christum  credit,  necesse  est  a  peccatia  purgari. 
Caeterum  quum  alibi  dicatur  Christus  peccata  tol- 
lere,  quoniam  mortis  suae  sacrificio  ea  expiavit,  ne 
coram  Deo  nobis  imputentur:  hoc  loco  intelligit 
lohannes  vere  et  ipso  actu  (ut  loquuntur)  Christum 
tollere  peccata,  quia  per  ipsum  crucifigitur  vetus 
homo  noster,  et  per  poenitentiam,  carnem  nostram 
cum  pravis  concupiscentiis  spiritus  oius  mortificat. 
Neque  enim  patitur  contextus,  de  remissione  exponi. 
8ic  enim  (ut  dixi)  ratiocinatur,  eos  qui  peccare  non 
desinunt,  irritum  facere  Christi  beneficium:  quum 
ideo  venerit,  ut  aboleret  regnum  peccati.  Id  autem 
ad  spiritus  sanctificationem  refertur. 

Peccatum  in  eo  non  est.  Non  de  Christi  per- 
sona  hic  agit,  sed  de  toto  corpore.  Quocunque  vim 
Buam  diffundit  Christus,  negat  amplius  locum  esse 
peccato.  Proinde  statim  coliigit,  non  peccare  qui 
in  Christo  manent.  Nam  si  per  fidem  in  nobis 
habitat,  opus  iilud  suum  peragit,  ut  nos  a  peccatis 
purget.  Dnde  apparet  quid  sit  peccare.  Neque 
enim  suo  nos  spiritu  perfecte  uno  die  vel  momento 
Christus  renovat,  sed  renovationem  ex  parte  coep- 
tam  continuat  tota  vita.  Fieri  ergo  non  potest  quin 
peccato  obnoxii  sint  fideles,  quamdiu  in  mundo 
agunt.  Sed  quatenus  viget  in  ipsis  Christi  rognum, 
peccatum  abolitum  est.  Interea  consentur  a  prae- 
cipua  parte:    hoc  est,    iusti  esse  et  iuste  vivere  di- 


cuntnr,  quia  sincero  cordis  affectu  ad  iustitiam 
adspiraut.  Dicuntur  non  peccare:  quia  et  si  carnis 
infirmitate  labuntur,  peccato  tamen  non  consentiunt: 
quin  potiua  gemendo  luctantur,  ut  vere  testari  cum 
Paulo  (Rom.  7,  19)  queant  se  maliim  facere  quod 
nolunt.  Manere  in  Christo  fideles  dicit,  quia  fide 
in  eum  inserimur,  et  unum  efficimur  cum  ipso. 

6.  Quisquis  i^eccat^  non  vidit  eum.  Oppositum 
membrum  suo  more  addidit,  ut  sciamus  faiso  prae- 
texi  Christi  fidem  ot  notitiam  absque  vitae  novitate. 
Nusquam  enim  otiosus  est  Christus,  ubi  regnat: 
sed  spiritus  sui  virtutem  exserit.  Proprium  autem 
eius  esse  dictum  est,  peccatum  fugare,  non  secus 
atque  sol  fulgore  suo  tenebras  dispellit.  Atque 
iterum  hoc  loco  docemur  quam  viva  res  sit  et  efficax 
Christi  cognitio:  nempe  quae  nos  in  eius  imaginem 
transformat.  Ita  per  affectum  et  notitiam, 
nihil  aliud  intelligitur  quam  fides. 

7.  Filioli,  nemo  vos  decipiat:  qui  facit  iustitiam 
iustus  est,  quemadmodum  ille  iustus  est.  8.  Qui  facit 
peccatum,  ex  diabolo  est:  quia  ab  initio  diabolus 
peccat.  In  hoc  manifestatus  est  filius  Dei,  ut  solvat 
opera  diaboli.  9.  Quisquis  natus  est  ex  Deo,  pecca- 
tum  non  facit,  quoniam  semen  eius  in  ipso  manet. 
Et  non  potest  peccare,  quia  ex  Deo  genitus  est.  10.  In 
hoc  manifesti  sunt  filii  Dei  et  filii  diaholi. 

7.  Qui  facit  iustitiam.  Docet  hic  apostolus 
testandam  esse  bonis  operibus  vitae  novitatem:  nec 
constare  illam,  de  qua  loquutus  est,  Christi  cum 
suis  membris  similitudinem,  nisi  fructus  suos  pro- 
ferat:  ac  si  diceret,  quum  nos  esse  Christo  con- 
formes  deceat,  huius  rei  veritas  et  testimonium  in 
vita  nostra  exstet.  Eadem  est  haec  exhortatio 
cum  illa  Pauii,  ad  Galat.  cap.  5,  25,  si  spiritu  vi- 
vitis,  spiritu  et  ambulate.  Multi  enim  libenter  per- 
suaderent  se  babere  sepuitam  in  cordibus  iustitiam, 
dum  pedes,  et  manus,  et  linguam,  et  oculos  palam 
occupat  iniquitas. 

8.  Qui  facit  peccatum.  Hoc  quoque  facere, 
ad  externa  opera  refertur,  ut  sit  sensus,  nullam 
esse  Dei  et  Christi  vitam,  ubi  perverse  et  scelerate 
se  homines  gerunt:  sed  tales,  diaboli  potiua  esso 
mancipia.  Qua  loquutione  meiius  exprimit  quant- 
opere  a  Christo  dissideant.  Quemadmodum  enim 
Christum  prius  tanquam  omnis  iustitiae  fontem  po- 
suit:  ita  nunc  diabolum  ex  opposito  statuit  caput 
peccati.  Negavit  quemquam  esse  Christi,  nisi  qui 
iustus  sit,  talemque  operibus  se  praestet :  nunc  alios 
omnes  in  diaboli  societatem  ablegat,  eiusque  imperio 
subiicit:  ut  sciamus  nihil  esse  medium  quin  tyran- 
nidem  Satan  occupet,  ubi  primatum  non  obtinet 
Christi  iustitia.  Neque  tamen  duo  adversa  prin- 
cipia,  cum  Manichaeis,  fingenda  sunt.  Diabolum 
enim  scimus  non  natura  nec  creationis  origine,  sed 


835 


EPIST.  lOHANNIS 


336 


dofoctioniB  suao  vitio  malum  esse.    Scimua  priieteroa 
Don    0880  Deo   aoqualom,    ut  pari  iuro  cnm  co  con- 
tondat:  sod  invitum  constringi,  uo  quid  nisi  creatoris 
Bui    nutu    ot    arbitrio    possit.      Postromo    lohannes  j 
quum  alios  oi  Deo  gonitos,  et  alios  ex  diabolo  esso  i 
dicit,    uuUam    fingit   traducem,    qualom    Manichaei  | 
Bomniabant:   sed   prioros  Christi   spiritu   gubernari  ! 
Bignificat:  altero8  autem  a  Satana  abripi:  sicut  hoc  j 
illi  potestatis  adversua  incredulos  Deus  coucedit. 

Quia  ab  initio  diabolus  peccat.  Sicuti  priua 
non  de  sola  Christi  persona  loquebatur,  quum  di- 
oebat  esse  iustum,  sed  illum  statuobat  tontem  et 
oausam  iustitiao :  ita  nunc  quum  diabolum  poccaro 
dicit,  comprehendit  totum  eiu8  corpus,  hoc  est  ro- 
probos  omnes.  Ac  si  diceret,  hoc  diabolo  proprium 
est>e,  ut  ad  peccandum  impellat.  Dnde  sequitur, 
eiu8  esse  membra,  et  ab  eo  regi  quicunque  peccato 
addicti  sunt.  Porro  initium  hoc  cuius  apostolus 
meminit,  non  est  aeternitatis:  quemadmodum  ubi 
docet  sermonem  initio  fuissc.  Est  enim  longe  di- 
versa  ratio  in  Deo  et  creaturis.  Initium  in  Deo 
tempua  non  habet.  Quare  quum  semper  apud 
Deum  sermo  fuerit,  non  reperies  aliquod  temporis 
punctum ,  quo  esse  coeperit :  sed  necesse  est  ad 
ipsam  aeternitatem  venias.  Hic  autem  nihil  aliud 
vult  lohannes,  quam  diabolum  statim  a  creatione 
mundi  fuisse  apostatam,  et  inde  nullum  spargendi 
in  homines  sui  veneni  finem  fecisse. 

In  Itoc  manifestatus  est  filius  Dei.  Idem  aliis 
verbis  repetit  quod  prius  dixerat,  venisse  Christum 
ut  tolleret  peccata.  Hinc  duo  coUigenda  sunt:  non 
posse  censeri  in  Christi  membris,  nec  ad  eius  corpus 
ullo  modo  pertinere,  in  quibus  regnat  peccatum. 
Nam  ubicunque  vim  suam  exserit  Christus,  diabolum 
una  cum  peccato  profligat.  Quod  etiam  mox  sub- 
iicit  lohannes.  Proxima  enim  sententia,  ubi  dicit, 
non  peccare  qui  ex  Deo  geniti  sunt,  est  conclusio 
superiorum.  Argumeutum  ductum  est  a  repugnan- 
tibus,  ut  iam  diii:  quia  Christi  regnum,  quod  iusti- 
tiam  neceseario  secum  afi^ert,  stare  cum  peccato 
nequeat.  Caeterum  iam  supra  attigi  quid  hic  signi- 
ficet  non  peccare.  Neque  enim  immunes  prorsus 
ab  omni  vitio  facit  Dei  filios:  sed  negat  hoc  titulo 
vere  gloriari,  nisi  qui  ex  animo  vitam  euam  in 
Dei  obsequium  componere  student.  Pelagiani  quidem 
ei  Cathari  hoc  testimonio  olim  abusi  sunt:  quum 
fideles  angelica  puritate  fingerent  in  hoc  mundo 
esse  praeditos.  Et  hoc  saeculo  quidam  ex  Ana- 
baptistis  delirium  illud  renovarunt.  Sed  quicunque 
eiusmodi  perfectionem  somniant,  satis  produnt  quam 
stupidam  habeant  conscientiam.  Atque  haec  apostoli 
verba  adeo  nihil  suffragantur  eorum  errori,  ut  ad 
eius  refutationem  sutficiant.  Dicit  non  peccare 
qui  ex  Deo  sunt  geniti.  Nunc  videndum  est  an 
Deus  momento  uno  nos  regeneret.  Atqui  constat 
sic  inchoari  in  nobis  regenerationem,  ut  ad  mortem 


usque  veteria  horainis  reliquiae  maneant.  Quod 
si  nunduin  plcna  est  ac  solida  regencratio,  nonnisi 
pro  luodo  suo  a  peocati  servituto  nos  oximit.  Hinc 
apparot  ficri  nou  posse  quin  vitiis  laborent  filii 
Dei,  ot  quotidie  poccent:  quatonus  scilicet  residuum 
adhuc  aliquid  habont  veteris  naturao:  et  raanot 
tamen  illud  fixuin  quod  apostolus  contendit,  hunc 
0880  regonerationis  finem,  ut  pcccatum  aboleatur: 
ideoque  iuste  et  pie  vivero  quicunque  ex  Deo  geuiti 
eint,  quia  spiritus  Dei  pcccandi  libidinem  corrigat. 
Idque  intelligit  apostolus  por  semon  Dei.  Sic 
enim  format  Dei  spiritus  piorum  corda  ad  rectos 
affectus,  ut  non  praevaleat  caro  cum  suis  concupis- 
centiis:  sed  domita  quasi  sub  iugo  cohibeatur.  In 
summa,  superiores  partes  apostolus  in  electis  spiritui 
tribuit,  qui  virtute  sua  poccatum  reprimat,  neque 
sinat  vigere. 

9.  Et  non  potest  peccare.  Hic  iam  altius  con- 
Bcendit  apostolus.  Nam  clare  pronuntiat,  efficaciter 
piorum  corda  gubornari  a  Doi  spiritu,  ut  inflexibili 
afl^ectu  sequantur  eius  ductum.  Hoc  vero  a  papistica 
doctrina  longo  remotum  est.  Fatentur  quidem  Sor- 
bonici,  voluntatem  hominis,  nisi  adiutam  a  Dei 
spiritu,  non  posse  quod  roctum  est  appetere :  sed 
talem  spiritus  motum  esse  fingunt ,  qui  liberam 
nobis  relinquat  boni  et  mali  optionem.  Hinc  merita 
eliciunt:  quia  spiritus  gratiae  sponte  obsequimur, 
quam  in  potestate  nostra  erat  reiicere.  Denique 
hanc  Bolam  spiritus  gratiam  esse  definiunt,  ut  possi- 
mus  bene  velle,  si  libuerit.  lohannes  hic  longe 
aliter.  Neque  enim  tantum  docet  posse  nos  non 
peccare:  sed  tam  efficacem  esse  spiritus  motum,  ut 
necessario  nos  in  constanti  iustitiae  obedientia  re- 
tineat.  Neque  hic  solus  est  scripturae  locus,  qui 
doceat  sic  formari  voluntatem,  ut  non  nisi  recta 
esse  possit.  Testatur  enim  Deus  se  cor  novum 
dare  filiis  suis,  et  facturum  promittit  ut  in  prae- 
ceptis  suis  ambulent.  Adde  quod  lohannes  non 
solum  docet  quam  etficaciter  agat  semel  Deus  in 
homine:  sed  clare  affirmat,  spiritum  suam  gratiam 
in  nobis  ad  extremum  usque  persequi,  ut  ad  vitae 
novitatem  inflexibilis  perseverantia  accedat.  Quare 
ne  imaginemur  cum  eophistis  medium  aliquem 
motum,  quem  homini  liberum  sit  vel  sequi,  vel 
respuere:  sed  sciamus  corda  nostra  regi  a  Dei 
spiritu,  ut  iustitiae  constanter  adhaereant.  Porro 
absurdum  quod  obiiciunt  sophistae,  facile  refellitur. 
Dicunt  hoc  modo  voluntatem  tolli  ab  homine :  sed 
falso.  Voluntas  enim  a  natura  est:  sed  quia  naturae 
corrupto  pravos  tantum  afFeclus  generat,  ideo  ne- 
cesse  est  ut  eam  spiritus  Dei  reformet,  quo  bona 
esse  incipiat.  Deinde  quia  statim  oxciderent  ho- 
mines  a  bono,  necesse  est  ut  idem  spiritus,  quod 
coepit,  ad  finem  usque  perducat.  De  merito  facilis 
est  responsio.  Neque  enim  pro  absurdo  habendum 
est,    si    nihil   homines   mereantur:    et   tamen   bona 


337 


CAPUT  m. 


338 


opera  censeri  non  desinunt,  quae  manant  ex  gratia 
Bpiritus,  quia  voluntaria  eunt.  Habent  etiam  mer- 
cedem,  quia  gratuito  accepta  hominibus  feruntur, 
perinde  ac  si  ipsorum  essent.  Sed  hic  exoritur 
quaestio,  an  simul  ac  regenitus  est  quispiam  Dei 
epiritu,  nunquam  possit  in  eo  exstingui  timor  Dei 
et  pietas.  Hoc  enim  videntur  sonare  apostoli  verba. 
Qui  aliter  sentiunt,  citant  Davidis  exempium,  qui 
ad  tempus  sic  oppressus  est  beluino  stupore,  ut 
nulla  ecintilla  in  eo  apparoat.  Quin  etiam  psalmo  51, 
eum  sibi  restitui  petit.  Unde  sequitur,  fuisse  pri- 
vatum.  Ego  tamen  non  dubito  quin  semen  illud, 
quo  electos  suos  regenerat  Deus,  ut  est  incorrupti- 
bile,  ita  perpetuam  vim  retineat.  Fieri  quidom 
posse  concedo  ut  interdum  suffocetur,  quemadmodum 
in  Davide:  sed  tamen  quo  tempore  videbatur  ex- 
stincta  esse  omnis  in  eo  pietas,  carbo  vivus  sub 
cineribus  latebat.  Conatur  quidem  Satan  evellere 
quidquid  Dei  est  in  electis :  sed  ubi  plurimum  illi 
permittitur,  manet  semper  occulta  radix,  quae  de- 
inde  pullulat.  Caeterum  lohannes  non  de  uno  actu 
(ut  vocant)  hic  loquitur:  sed  de  continuo  vitae 
tenore.  Fanatici  quidam  aeternum  nescio  quod 
semen  in  electis  somniant,  quod  semper  afferant  ex 
matris  utero :  sed  huc  plusquam  importune  torquent 
lohannis  verba.  Neque  enim  de  aeterna  electione 
disputat,  sed  initium  a  regeneratione  facit.  Sunt 
etiam  alii  bis  furiosi,  qui  hoc  praetextu  fidelibus 
quidvis  licere  volunt,  quia  lohannes  posse  eos  pec- 
care  negat.  Volunt  orgo  ut  sine  discrimine  sequa- 
mur  quocunque  nos  affectus  tulerit:  ita  scortandi, 
furandi  et  occidendi  licentiam  faciunt:  quia  pecca- 
tum  eese  nequeat  ubi  regnat  Dei  spiritus.  Sed 
longe  alia  est  mens  apostoli.  Peccaro  enim  ideo 
negat  fideles  quia  eorum  cordibus  legem  suam  Deus 
inscuipsit,  quemadmodum  habetur  apud  prophetam 
(lerem.  31,  33). 

10.  In  Iioc  manifesti  sunt.  Paucis  verbis  con- 
cludit,  frustra  sibi  iocum  et  nomen  arrogare  inter 
Dei  filios  qui  non  se  tales  probant  pia  et  sancta 
vita:  quandoquidem  hac  nota  differant  a  filiis  dia- 
boli.  Porro  non  ita  manifestos  intelligit,  ut  palam 
dignosci  a  toto  mundo  queant:  sed  hoc  tantum 
vult,  fructum  et  effectum  divinae  adoptionis  semper 
exstare  iu  vita. 

Quisquis  non  facit  iustitiam,  non  est  cx  Deo:  cl 
qui  non  diligit  fratrem  suum.  11.  Quia  haec  est 
praedicatio  quam  audistis  ab  tnitio,  ut  mufuo  nos 
diligamus:  12.  Non  sicut  Cain  qui  cx  maligno  erat, 
et  occidit  fratrem  suum.  Et  qua  de  causa  eum  oc- 
cidit?  Quia  opera  eius  mala  crant,  fratris  autem 
iusta.  13.  Ne  miremini,  fratres  mei,  si  vos  mun- 
dus  odit. 

Qui  facit  iustitiam.    Facere  iustitiam,  et  facere 
Gcivini  opera.   Vol.  LV. 


peccatum,  sunt  hic  inter  se  opposita.  Itaquo  facero 
iustitiam  nihil  aliud  est  quam  ex  animo  Deum 
timere,  et  ambulare  in  eius  praoccptis,  quantum 
fert  humana  fragiiitas-  Quamquam  enim  iustitia, 
si  exacte  aestimetur,  non  alia  est  quam  plena  legis 
observatio,  a  qua  multum  semper  absunt  fideles: 
quia  tamen  delicta  et  iapsus  illis  Deus  non  imputat, 
iustitia  vocatur  dimidium  hoc  obsequium  quod  Deo 
praostant.  Pronuntiat  autem  lohannes,  non  esse 
ex  Deo  quicunque  non  iuste  vivunt:  quia  quos- 
cunque  vocat  Deus,  eos  spiritu  suo  regenerat.  Ergo 
vitae  novitas  perpetuum  est  divinae  adoptionis 
testimonium. 

Et  qui  non  diligit  fratrem.  Generalem  doctri- 
nam  ad  suum  institutum  accommodat.  Hactenus 
enim  ad  fraternam  caritatem  hortatus  est  fideles: 
nunc  eodem  refert  summam  verae  iustitiae.  Quare 
hoc  membrum  vice  expositionis  additum  est.  Cae- 
terum  iam  prius  dixi  qua  ratione  comprehendatur 
sub  fraterna  caritate  tota  iustitia.  Priores  quidem 
partes  obtinet  amor  Dei:  sed  quia  ex  eo  pendet 
fraterna  inter  homines  caritas,  saepe  per  synec- 
dochen,  ille  sub  hac  includitur,  et  vicissim  haec 
sub  illo.  Ergo  ut  quisque  beneficentiae  et  humanitati 
deditus  est,  ita  iustum  esse  et  censeri  pronuntiat: 
qiiia  caritas  est  legis  complementum.  Confirmat  hanc 
sententiam  quum  dicit,  ita  edoctos  fuisse  ab  initio 
fideles.  Nam  his  verbis  significat  non  debere  illis 
novam  videri  definitionem  quam  ponit. 

12.  Non  sicut  Cain.  Altera  confirmatio  ex 
contrario  sumpta:  quia  in  reprobis  et  filiis  diaboli 
regnet  odium,  et  quasi  principatum  in  eorum  vita 
teneat:  cuius  rei  speculum  proponit  Cain.  Interea 
hoc  ad  eorum  consolationem  valet:  quemadmodum 
tandem  concludit,  ne  miremini  si  vos  odit 
mundus.  Haec  exegesis  diligenter  notanda  est: 
semper  enim  in  vitae  ratione  haliucinantur  homines: 
quia  sauctitatem  constituunt  in  fictitiis  operibus:  ac 
dum  se  macerant  in  nugis,  putant  se  Deo  bis  gratos 
esse.  Sicuti  monachi  suum  vivendi  genus  perfec- 
tionis  statum  superbe  nominant.  Nec  alius  in  papatu 
censetur  cultus  Dei  quam  superstitionum  colluvies. 
Atqui  apostolus  hanc  demum  iustitiam  testatur  pro- 
bari  Deo,  si  nos  mutuo  diligimus:  rursus  diabolum 
regnare,  ubi  odium,  simultas,  invidia,  et  inimicitiae 
grassantur.  Simul  tamen  memoria  tenendum  est 
quod  nuper  attigi,  fraternam  caritatem,  quia  ex  Dei 
amore  nascitur  tanquam  etfectus  ex  causa,  ideo  non 
disiungi:  quin  potius  hoc  uomine  laudari  ab  lohanne, 
quod  sit  nostrae  in  Deum  pietatis  approbatio.  Quum 
dicit,  C  a  i  n  ad  fratris  caedem  hac  causa  fuisse  im- 
pulsum,  quoniam  opera  eius  mala  erant:  significat 
quod  iam  monui,  ubi  regnat  impietas,  odium  omnes 
vitae  partes  occupare.  lusta  Abelis  opera  com- 
memorat,  quo  patienter  ferre  discamus  si  mundus 
nos  gratis,  nuUaque  iniuria  provocatus,   odio  habet. 

22 


389 


EPIST.  TOHANNIS 


340 


14.  Nos  scimus  qwd  transierimns  a  niorte  in 
vitam,  quia  (iiliginius  fratres.  Qui  tion  diliyit  fra- 
trem,  nianet  in  niorte.  15.  Omnis,  qtti  odit  fratrem 
suum,  hoinicida  est:  ct  nostis  quod  onmis  homicida 
non  habet  vitam  aeternani  in  se  mancntem.  16.  In 
hoc  cognoscinius  caritatcm,  quod  ille  pro  nohis  animam 
suam  posuit:  et  nos  debemus  pro  fratribus  animas 
ponere.  17.  Si  quis  habeat  victum  mundi,  et  videat 
fratrem  suum  egentem,  et  claudat  visccra  sua  ab  eo, 
quomodo  caritas  I)ei  in  ipso  manet?  18.  Filioli  mei, 
ne  diJigamus  sermone,  ncque  lingua,  sed  opere  et 
veritate. 

14.  Nos  scimus.  Insigni  elogio  caritatem  nobis 
coiumcndat,  quia  testimonium  eit  nostri  a  morte  in 
vitam  transitus.  Undo  sequitur,  si  fratres  diliga- 
mus,  nos  esse  felices:  miseros  autem  si  odimue. 
Nemo  est  qui  non  a  niorte  liberari  et  exire  cupiat. 
Ergo  plusquam  stupidos  esse  oportet,  qui  odium 
fovendo,  sponte  morti  suae  indulgent.  Porro  quum 
dicit  apostolus,  ex  dilectione  cognosci  quod  transieri- 
mu8  in  vitam:  non  significat  hominem  suum  esse 
liberatorem,  qiiasi  fratres  diligendo,  a  morte  se 
eripiat,  sibique  vitam  comparet.  Neque  enim  hic 
de  salutis  causa  disputat:  sed  quum  caritas  prae- 
cipuus  sit  fructus  spiritus,  certum  quoque  est  re- 
generationis  symbolum.  Proinde  a  signo  ratiocinatur 
apostolus,  non  autem  a  causa.  Nam  quia  nemo 
sincere  fratres  diligit,  nisi  qui  spiritu  Dei  regenitus 
est:  hinc  rite  colligitur,  spiritum  Dei,  qui  vita  est, 
in  omnibus  habitare  qui  fratres  diligunt.  Sed 
praepostere  inde  quispiam  inferret,  caritate  vitam 
acquiri,  quum  sit  caritas  ordine  posterior.  Plus 
coloris  haberet  hoc  argumentum,  si  vitae  nostrae 
certiores  facit  nos  caritas,  salutis  igitur  fiduciam  in 
opera  recumbore.  Sed  eiua  quoque  non  difficilis 
est  solutio.  Etsi  enim  omnibus  Dci  gratiis,  tan- 
quam  adminiculis,  confirmatur  fides,  non  tamen 
suum  in  una  Dei  misericordia  fundamentum  habere 
desinit.  Exempli  gratia,  quum  luce  fruimur,  certi 
sumus  Bolem  lucere:  si  locum,  in  quo  sumus,  sol 
irradiat,  habemus  clariorem  quemdam  adspectum : 
sed  tamen  ut  non  pertingant  ad  nos  visibiles  radii, 
hoc  ipso  contenti  sumus,  quod  sol  splendoris  sui 
usum  ad  nos  diffundit.  Ita  postquam  in  Christo 
fundata  est  fides,  possunt  quaedam  accidere  quae 
illam  iuvent:  in  scla  tamen  Christi  gratia  interim 
acquiescit. 

15.  Homicida  est.  Quo  nos  melius  ad  caritatem 
stimulet,  ostendit  quam  detestabilis  coram  Deo  res 
sit  odium.  Nemo  est  qui  non  homicidium  horreat: 
imo  nomen  ipsum  exsecramur  omnes.  Apostolus 
autem  homicidas  esse  pronuntiat  quicunque  fratrem 
odio  habent.  Nihil  dici  atrocius  potuit:  nec  tamen 
hoc  est  hyperbolicum.  Nam  quem  odimus,  velle- 
mu8  perisse.    Nec  refert  si  quis  manus  suas  a  noxa 


abstincut:  ipsa  onim  nocondi  cupiditae,  non  aliter 
ac  conntus,  damnatur  coram  Deo.  Tmo  ctiam  ubi 
nocero  non  appotimus,  si  tamen  aliunde  cupimus 
malum  fratri  nostro  accidero,  tunc  quoquo  homicidae 
sumus.  Ergo  apostolua  rem,  ut  est,  simpliciter  de- 
finit,  quum  homicidii  noraen  tribuit  odio.  Unde 
convincitur  hominum  stultitia,  quod  quum  nomen 
abominentur,  crimen  ipsum  prope  nihili  faciunt. 
Unde  id?  Quia  scilicct  externa  rcrum  facics  sensus 
omnea  nostros  occupat,  coram  Deo  interior  atfectus 
in  rationem  venit.  Quare  ne  quis  amplius  tam 
gravo  malum  extenuet,  diecamus  nostra  iudicia  ad 
Dei  tribunal  revocare. 

16.  In  hoc  cognovimus.  Nunc  quaenam  sit  vera 
caritas  ostendit.  Neque  enim  eam  laudare  eatis 
eeset,  nisi  vis  eius  teneatur.  Perfectam  autem  cari- 
tatis  regulam  proponit  in  Christi  exomplo:  quia 
propriae  vitae  non  parcendo,  testatum  fecit  quant- 
opere  nos  diligeret.  Ad  hunc  ergo  scopum  tendcre 
iubet.  Summa  est,  in  eo  probari  nostram  caritatem, 
si  amorem  nostri  in  fratres  transferimus,  ita  ut  sui 
quisque  quodammodo  oblitus,  aliis  consulat.  Certum 
quidem  est,  nos  Christo  esse  longe  impares:  sed 
apostolus  imitationem  nobis  commendat,  quia  etsi 
ipsum  non  assequimur,  procui  tamen  eius  vestigia 
sequi  convenit.  Sane  quum  apoetoli  consilium  sit, 
inanem  hypocritis  iactantiam  excutere,  qui  fidem 
Christi,  sine  fraterno  amore,  se  habere  gloriantur: 
nisi  in  animie  nostris  vigeat  hoc  studium,  nihil  esse 
nobis  cum  Christo  commune,  his  verbis  significat. 
Neque  tameu  (ut  dixi)  Christi  dilectionem  nobis  ita 
proponit,  ut  aequalem  a  nobis  exigat.  Quid  enim 
hoc  foret,  quam  ad  unum  omnes  ad  desperationem 
cogere?  Sed  ita  vult  compositos  esse  nostros  affec- 
tus,  ut  vitam  simul  et  mortem  cupiamus  primum 
Deo,  tum  etiam  proximis  impendere.  Est  alterum 
inter  nos  et  Christum  discrimen,  quod  non  eadem 
mortis  nostrae  virtus  esse  potest.  Neque  enim 
sanguine  nostro  placatur  ira  Dei,  nec  morte  vita 
acquiritur,  nec  debita  aliis  poena  persolvitur.  Sed 
apoetolus  in  hac  comparatione,  qualis  fuerit  vel 
finis,  vel  effectus  mortis  Christi,  non  spectavit: 
sed  tantum  vitam  nostram  formari  voluit  ad  eius 
exemplum. 

17.  Si  quis  habeat  victum.  Nunc  concionatur 
de  communibus  caritatis  officiis,  quae  ex  summo 
illo  foote  manant:  ubi  scilicet  noe  ad  mortem  usque 
proximia  impendere  parati  sumus.  Quamquam  vi- 
detur  a  maiori  ad  minus  argumentari.  Nam  qui 
facultatibus  suis,  salva  et  incoiumi  vita,  fratris  in- 
opiam  levare  abnuit,  multo  minus  vitam  suam  ex- 
poneret.  Ergo  caritatem  in  nobis  esse  negat,  si 
proximos  ope  nostra  fraudemus.  Caeterum  exter- 
nam  beneficentiam  sic  commendat,  ut  simul  optime 
exprimat  quaenam  vera  sit  benefaciendi  ratio,  et 
qualis  eam  regere   debeat  affectus.     Sit  igitur  haec 


341 


CAPUT  III. 


342 


prima  propositio,  neminein  vero  amare  fratres  quin 
hoc  reipsa  testetur,  quoties  usus  postulat.  Altera, 
quantum  quisque  facultatia  habet,  eatenus  obatringi 
ad  fratres  iuvandos:  quia  Dominus  hoc  modo  nobis 
suppeditat  exercendae  caritatis  materiam.  Tertia, 
Bpectandam  esse  cuiusque  uecossitatem:  quia  ut 
quisque  cibo  et  potu  indiget,  aut  aliis  rebus  quarum 
nobis  suppetit  copia,  ita  officium  nostrum  implorat. 
Quarta,  nullam  beneficentiam,  nisi  x^  auiiTta&eta 
coniuncta,  Deo  placere.  Multi  in  speciem  sunt 
liberales,  qui  tamen  fratrum  miseriis  minime  tan- 
guntur.  Verum  apostolus  praecipit  aperienda  esse 
viscera:  quod  fit  dum  induimus  fere  euudem  sen- 
Bum,  ut  aliorum  malis  non  secus  condolescamus  ac 
nostris. 

Caritas  Dei.  Hic  de  fratribus  diligendis  agitur. 
Quorsum  ergo  amorem  Dei  nominat?  Nempe  te- 
nendum  est  illud  principium,  fieri  non  posse  quin 
Dei  caritas  fratrum  amorem  in  nobis  generet. 
Atque  hoc  modo  nostri  erga  se  amoris  experimen- 
tum  capit  Deus,  dum  sui  respectu  homines  diligi 
iubet:  quemadmodum  Psalm.  16,  2,  habetur:  Be- 
nignitas  mea  ad  te  non  pertingit:  sed  erga  sanctos 
qui  in  terra  sunt,   voluntas  mea  et  studium  meum. 

18.  -^e  diligamus  sermone.  Concessio  est  in 
hoc  priore  membro.  Neque  enim  lingua  tantum 
diligere  possumus:  sed  quia  falso  hoc  multi  iactant, 
eorum  simulationi,  rei  nomen  concedit  apostolus, 
ut  saepe  fieri  solet.  Quamquam  altero  membro 
eorum  vanitatem  coarguit,  quum  veritatem  esse 
negat,  nisi  in  opere.  Sic  enim  resolvi  debent  verba, 
non  profiteamur  lingua  nos  amare,  sed  opere  id 
probemus:  quia  haec  demum  vera  est  amoris  ratio. 

19.  Et  in  hoc  cognoscinius  quod  ex  veritate 
sumus  et  coram  ipso  persuadebimus  corda  nostra. 
20.  Quod  si  accusei  nos  cor  nostrum,  certe  maior 
est  Deus  corde  nostro,  et  novit  omnia.  21.  Dilecti, 
si  cor  nostrum  nos  non  accuset,  fiduciam  hahemus 
erga  Deum:  22.  et  si  quid  petierimus,  accipimus  ab 
eo:  quia  praecepta  eius  servamus,  et  quae  coram  eo 
placent  facimus. 

19.  Ei  in  hoc  cognoscimus.  Nomen  veritatis 
diverso  nunc  sensu  accipit:  eed  elegans  est  proso- 
nomasia,  Si  vere  proximos  diligimus,  hinc  nos 
habere  testimonium  quod  simus  ex  Deo  geniti,  qui 
veritas  est:  vel  quod  Dei  voritas  locum  in  nobis 
habeat.  Semper  autem  meminerimus,  non  habere 
noB  ex  caritate  notitiam  quam  dicit  apostolus, 
quasi  inde  petonda  sit  salutis  certitudo.  Et  certe 
non  aliunde  cognoscimus  nos  esse  Dei  filios,  niai 
quia  gratuitam  suam  adoptionem  cordibus  nostris 
per  spiritum  suum  obsignat:  et  nos  certum  eius 
pignus  in  Christo  oblatum  fide  amplectimur.  Est 
igitur  caritaa  accessio  vel  adminiculum    inferius   ad 


fidei  fulturam:  non  fundamentum  quo  nititur.  Cur 
ergo  dicit  apostolus,  Persuadobimus  coram 
Deo  corda  nostra?  Nempe  his  verbis  admonet, 
non  consistere  fidem  sine  bona  conscientia.  Non 
quod  inde  oriatur  persuasio,  aut  pondeat,  sed  quia 
tunc  demum  vere,  non  fallaciter,  de  nostra  cum 
Deo  coniunctione  persuasi  sumus ,  dum  spiritus 
sancti  efficacia  in  caritate  nostra  se  profert.  Sem- 
per  enim  quid  agat  apostolus,  expendore  oonvenit. 
Quia  enim  fictam  et  fallacem  fidei  professionem 
damnat,  non  aliter  coram  Deo  solidam  persuasio- 
nem  nobis  constare  dicit,  quam  si  eius  spiritus 
fructum  caritatis  in  nobis  proferat.  Tametsi  autem 
disiungi  a  fide  non  potest  bona  conscientia,  nemo 
tamen  rite  inde  colliget  respiciendum  ad  opera 
nostra  esse,  ut  nobis  firma  sit  persuasio. 

20.  Quod  si  accusei.  Probat  ex  contrario, 
frustra  nomen  et  speciem  habere  Christianorum, 
quos  bonae  conscientiae  testimonium  deficit.  Nam 
si  quis  malo  sibi  conscius  est,  et  proprio  animi  sui 
sensu  damnatur,  multo  minus  effugiet  Dei  iudi- 
cium:  sequitur  ergo,  malae  conscientiae  inquietudine 
subverti  fidem.  Deum  corde  nostro  maiorem 
vocat,  respectu  iudioii:  quia  scilicet  multo  acutius 
videat  quam  nos,  et  acrius  inquirat,  et  severius 
iudicet.  Qua  ratione  dicit  Paulus,  etiamsi  nullius 
rei  sibi  conscius  sit,  non  tamen  propterea  iustificari 
(1.  Cor.  4,  4).  Agnoscit  enim,  quantumvis  sollicite 
ad  officium  intentus  sit,  in  multis  tamen  se  errare, 
et  sibi  ignoscere  errata  per  incogitantiam,  quae  Deus 
animadvertit.  Hoc  ergo  vult  apostolus,  fieri  non 
posse  ut  Dei  iudicium  efFugiat,  quem  urget  ac  con- 
stringit  sua  ipsius  conscientia.  Eodem  pertinet 
quod  mox  subiicit,  Deum  omnia  videre.  Quomodo 
enim  laterent  quae  nos  videre  cogimur,  qui  prae 
illo  sumus  hebetes,  adeoque  caeci?  Sic  ergo  re- 
solve,  Deus  quum  omnia  videat,  longe  superior  eat 
corde  nostro.  Copulam  enim  vice  causalis  parti- 
culae  accipi  novum  non  est.  Nunc  sensus  clarus 
est:  nempe  quum  altius  penetret  Dei  cognitio  quam 
conscientiae  nostrae  sensus,  neminem  coram  ipso 
posse  consistere,  nisi  quem  sustinet  conscientiae 
integritas.  Sed  hic  obiicitur  quaestio:  Oertum  est 
eo  stuporis  interdum  reprobos  demergi  a  Satana,  ut 
mala  suao  amplius  non  sentiant,  ac  sine  dolore  et 
metu  (quemadmodum  dicit  Paulus)  secure  ruaut  in 
suum  interitum.  Certum  etiam  est,  hypocritas  so- 
lere  sibi  blandiri,  ac  superbe  contemnere  Dei  iudi- 
cium:  quia  falsa  iustitiae  opinione  ebrii,  peccatis 
suis  non  tanguntur.  Responsio  facilis  est,  ideo  falli 
hypocritas,  quia  lucem  fugitant:  ideo  nihil  sentire 
reprobos,  quia  a  Deo  recedunt.  Imo  nuUa  est  nisi 
in  latebris  malae  conscientiae  securitas.  Sed  apoa- 
tolus  hic  de  conscientiis  loquitur  quas  Deus  in 
lucem  extractas,  ad  tribunal  suum  cogit,  et  iudicii 
sui   sensu   exercet.     Quamquam   hoc   quoque  gene- 

22» 


343 


EPIST.  lOHANNIS 


344 


raliter  vonim  ost,  nunquani  uobis  iranquilliiiii  con- 
staro  pacem,  nisi  quani  spiritus  Doi  purijfatis  cor- 
iiibu8  praestat.  Nam  quos  stupere  ciiximus,  illi 
tamen  caecas  punotiones  subinde  sentiunt,  ot  in  suo 
voterno  torquentnr. 

21.  Si  cor  nostrmn  nus  non  accuset.  lam  ex- 
posui,  nequo  ad  hypocrisiu,  neque  ad  crassum  Dei 
contemptum  hoo  portinoro.  Nam  utcunque  reprobia 
viae  euae  placeant,  Dominus  tamen  ponderat  cordn, 
inquit  Solomon  (Prov.  16,  2).  Hacc  Doi  trutina 
8U0  examine  officit  ne  quis  gloriari  queat  se  nniu- 
dum  habero  cor.  Hunc  orgo  sonsum  habent  apos- 
toli  verba,  tunc  nos  domum  tranquiila  fiducia  veniro 
in  conspectum  Doi,  quum  nobis  bene  couscii,  recti 
et  probi  cordis  tostimonium  nobiscum  aflorimus. 
Est  quidom  vorum  illud  Pauli,  fide,  quae  Christi 
gratia  nititur,  nobis  additum  ad  Doum  cum  fiducia 
patefieri  (Ephes.  3,  12).  Item,  Fide  nobis  pacem 
conforri,  ut  tranquillae  coram  Deo  stent  nostrae 
conscientiae.  Sed  inier  istas  sentcntias  nihil  est 
dissidii.  Nam  Paulus  causam  fiduciae  ostendit: 
lohannes  vero  tantum  accidens  inseparabile  comme- 
morat,  quod  necessario  cohaeret,  quamvis  causa  non 
sit.  Hic  tamen  oritur  maior  difficultas,  quod  nihil 
videtur  relinquere  fiduciae  in  toto  mundo,  quis 
enim  reperiotur,  quem  nulla  in  re  cor  suum  arguat? 
Respondeo,  pios  ita  coargui  ut  se  pariter  absolvant: 
nam  suis  quidem  eos  peccatis  intus  sorio  pungi  ne- 
cesse  est,  ut  terror  ad  humilitatem,  suique  displi- 
centiam  erudiat:  sed  mox  ad  Christi  sacrificium 
confugiunt,  ubi  certam  pacem  habent.  Quamquam 
apostolus  alio  sensu  eos  non  accusari  dicit:  quia 
utcunque  se  in  multis  deficere  agnoscant,  sublevan- 
tur,  tamen  hoc  conscientiae  testimonio,  quod  vere 
et  ex  animo  Deum  timeant,  seque  subiicere  cupiant 
eius  iustitiae.  Quicunque  hoc  pio  afFectu  sunt  prao- 
diti,  et  interea  sciunt  sua  studia,  quantumvis  a  per- 
fectione  distent,  Deo  tamen  placere:  merito  cor 
sedatum  vel  pacatum  habere  dicuntur,  quia  nulla 
est  interior  punctio  quae  placidam  eorum  hilari- 
tatem  turbet. 

22.  Et  si  quid  petierimus.  Quia  res  sunt  inter 
80  connexae,  fiducia  et  Dei  invocatio:  quemadmodum 
prius  malam  couscientiam  docuit  repugnare  fiduciae 
ita  nunc  non  posse  invocari  Deum  pronuntiat,  nisi 
ab  iis  qui  eum  puro  corde  timent,  et  rite  colunt. 
Hoc  posterius  ex  priore  sequitur.  Est  illud  gene- 
rale  scripturae  asioma,  Non  exaudiri  a  Deo  impios: 
quin  potius  sacrificia  eorum  et  precos  abominationi 
esse.  Ergo  ianua  hic  clauditur  hypocritis,  ne  in 
Dei  conspectum  cum  eius  contemptn  prorumpant. 
Interea  non  significat  afierendam  esse  bonam  con- 
scientiam,  quasi  precibus  nostris  gratiam  conciliet. 
Vae  nobis  si  ad  opera  respicimus,  quae  nihil  quam 
trepidationis  materiam  in  se  habent.  Non  aliter 
igitur  quam  Christo  mediatore  freti,   ad  Dei  tribu- 


nal  adspirant  fidolos.  Sed  quia  cum  fido  sempcr 
coniunctus  ost  amor  Dei,  quo  magis  hypocritas  por- 
stringat  apostolus,  hoc  eingulari  priviicgio  quo  Deua 
8U08  filios  digtiatur,  eos  privat:  ne  scilicet  putent 
aditum  esso  ad  Doum  suis  precibus.  Quum  dicit, 
quia  servamus  oius  praocopta,  non  intolli- 
git  fundatam  esse  in  operibus  nostris  orandi  fidu- 
ciam:  sed  in  hoc  tantum  insistit,  non  posse  a  fide 
disiungi  pietatom  ct  sincerum  Dei  cultum.  Nec 
absurdum  vidori  debet  quod  partioulam  causalem 
usurpet,  utcunque  do  causa  non  disputot:  nam  ac- 
cidens  inseparabilo,  interdum  causao  loco  poni  solet. 
Quemadmodum  si  quis  dicat:  Quia  sol  raeridio 
supra  nos  lucet,  plus  tunc  esae  caloris.  Neque  enim 
sequitur,  ex  luce  oriri  calorem. 

23.  Et  hoc  est  praecejAum  eius,  ut  credamus 
nomini  Filii  eius  Tesu  Christi:  et  nos  diligamus  in- 
vicem  sicuti  praeceptum  dedit  nohis.  24.  Qui  servat 
praecepta  eius,  in  ipso  manet,  et  ipse  in  eo:  atque  in 
hoc  cognoscimus  quod  manet  in  nobis,  ex  spiritti  quem 
nohis  dedit. 

23.  Et  hoc  est  praeceptum.  Rursus  generalem 
sententiam  ad  suum  propositum  accommodat.  Summa 
est,  nobis  tale  esse  cum  Deo  dissidium,  ut  ab  eius 
accessu  arceamur,  nisi  fraterno  inter  nos  amore 
simus  coniuncti.  Quamquam  non  solam  hic  cari- 
tatem,  ut  prius,  commendat:  sed  fidei  comitem  et 
quasi  pedisequam  adiungit.  Haec  verba  sophistae 
suis  oommentis  depravant:  quasi  partim  fide,  partim 
operibus  nobis  comparetur  orandi  libertas.  Quum 
lohannes  ad  legitimam  precandi  rationem  hoc  re- 
quirat,  ut  servemus  Dei  mandata:  et  postoa  doceat 
tide  et  caritate  hanc  observationem  constare :  colligunt 
ilii,  ex  his  duobus  orandi  fiduciam  concipi  debere. 
Ego  autem  iam  aliquoties  monui,  hic  minime  trac- 
tari  unde  vel  quibus  modis  sibi  hoc  comparent  ho- 
mines  ut  Deum  invocare  audeant.  Hic  enim  de 
causa  vel  dignitate  non  agitur:  tantum  ostendit 
lohannes,  Deum  colloquii  sui  honore  et  privilegio 
nonnisi  filios  suos,  et  quidem  spiritu  suo  regenitos, 
dignari.  Proinde  hic  est  orationis  contextus:  Ubi 
non  regnat  timor  Dei  et  reverentia,  fieri  non  potest 
ut  Deus  nos  exaudiat.  Quod  si  nobis  propositum 
est  eius  mandatis  obedire,  videndum  est  quid  prae- 
cipiat.  Atqui  fidem  a  caritate  non  separat :  sed 
utramque  uno  velut  complexu  a  nobis  exigit.  Atque 
haec  ratio  est  cur  nomen  mandati,  singulari 
numero  posuerit.  Caeterum  hic  locus  insignis  est: 
quia  tam  porspicue,  quam  breviter  detinit  in  quo 
consistat  tota  sanctae  vitae  perfectio.  Non  est  ergo 
quod  difticultatem  causemur,  quando  nos  Dous  mi- 
nime  per  longas  ambages  circumagit:  sed  simpli- 
citer  et  uno  verbo  nobis  exponit  quid  rectum  eit, 
et  quid  sibi  placeat.     Adde  quod  nulla  in  hac  bre- 


345 


CAPUT  IV. 


346 


vitate  eat  obscuritas:  qui.i  nobis  rccte  vivendi  prin- 
cipium  et  finem  clare  demonstrat.  Quod  autem 
hic  tantum  fraternae  caritatis  fit  mentio,  praeterito 
Dei  amore,  ratio  est  (ut  alibi  diximus)  quod  fra- 
terna  cariias,  sicuti  ex  soio  amore  Dei  manat,  ita 
certa  sit  et  vera  eius  approbatio. 

Nomini  filii  eius.  Nomen  ad  praedicationem 
respicit:  atquo  haec  relatio  notanda  est,  quia  pauci 
qnid  sit  in  Christum  credere  intelligunt.  Ex  hac 
autem  loquutione  colligere  promptum  est,  hanc  esse 
demum  rectam  fidem  quae  Christum,  qualis  prae- 
dicatur  in  evangelio,  amplectitur.  TJnde  etiam  con- 
ficitur,  nullam  esse  absquo  doctrina  fidem:  quem- 
admodum  et  Paulus  docet  Rom.  10,  14.  Simul  et 
hoc  notandum,  quod  fidem  apostolus  in  Christi  co- 
gnitione  includit.  Est  enim  viva  patris  imago,  et 
in  eo  absconditi  sunt  omnes  thesauri  sapientiae  et 
scientiae.  Quare  simulatque  ab  eo  defleximus  nihil 
possumus  quam  in  errore  vagari. 

24.  Qui  servat  praecepta.  Confirmat  quod  iam 
prius  dixit,  ita  patefieri  quam  habemus  cum  Deo 
coniunctionem,  si  nos  mutuo  diligimus.  Non  quod 
inde  incipiat  coniunctio,  sed  quia  otiosa  esse  nequeat 
et  absque  effectu,  ubicunque  esse  coepit.  Atque  id 
probat  addita  ratione:  quia  non  maneat  Deus  in 
nobis,  nisi  spiritus  eius  in  nobis  habitet.  Atqui 
spiritus  eius  ubicunque  sit,  necesse  est  ut  vim  et 
efficaciam  suam  exserat.  TJnde  colligere  promptum 
est,  non  alios  manere  in  Deo,  ac  illi  unitos  esse, 
nisi  qui  eius  mandata  servant.  Quum  ergo  dicit, 
Et  in  hoc  cognoscimus:  copula  Et,  quia 
pro  causae  redditione  ponitur,  tantum  valet  atque 
Nam  aut  Quia.  Caeterum  expendi  debet  praesentis 
causae  circumstantia.  Tametsi  enim  haec  sententia 
verbis  convenit  cum  illa  Pauli  (Rom.  8,  15),  ubi 
spiritum  dicit  testari  cordibus  nostris  nos  esse  Dei 
filios,  et  nos  per  eum  clamare  ad  Deum,  Abba 
pater:  in  sensu  tamen  est  aliquid  discriminis.  Nam 
Paulus  de  gratuitae  adoptionis  certitudine  loquitur, 
quam  spiritus  Dei  cordibus  nostris  obsignat:  lohan- 
nes  autem  hic  effectus  respieit,  quos  profert  spiritus 
in  nobis  habitans.  Quemadmodum  et  Paulus  ipse, 
quum  dicit  eos  esse  Dei  filios,  qui  spiritu  Dei  agun- 
tur.  Nam  illic  quoque  de  mortificatione  carnis,  et 
vitae  novitate  disserit.  Haec  summa  est,  inde  con- 
stare  an  filii  Dei  simus,  si  vitam  nostram  spiritus 
eius  moderatur  et  gubernat.  Interea  docet  lohan- 
nes,  quidquid  est  in  nobis  bouorum  operum,  pro- 
venire  ex  gratia  spiritus:  et  hunc  spiritum  non  ac- 
quiri  nostra  iustitia,  sed  gratuito  nobis  donari. 


CAPUT  IV. 

1.  Diledi,  ne  omni  spiritui  credatis,  sed  probate 
spiritus  an  ex  Deo  sint:  quia  multi  pseudoprophetae 


exierunt  in  mimdum.  2.  In  hoc  coynoscite  spiritum 
Dei:  Oninis  spiritus,  qui  confitetur  lesum  Christum 
in  carne  venissc,  ex  Deo  cst:  3.  et  oninis  spiritus 
qtii  non  confttetur  lesum  Chritum  in  carne  venisse, 
ex  Deo  non  est.  Et  hic  est  Antichristus,  de  quo  audi- 
istis  quod  venturus  sit,  et  nune  iam  in  mundo  sit. 

Redit  ad  superiorem  doctrinam,  quam  attigerat  ca- 
pite  secundo.  Plerique  enim  (ut  in  rcbus  novis 
fieri  solet)  Christi  nomine  abutebantur  ad  serendoa 
SU08  errores.  Alii  dimidia  ex  parte  protitebantur 
Christum :  interea  quum  locum  haberent  inter  do- 
mesticos,  plus  valebant  ad  nocendum.  Praesertim 
in  Christo  ipso  turbandae  ecclesiae  materiam  capta- 
bat  Satan.  Nam  hic  est  lapis  ofl^ensionis,  ad  quem 
impingere  necesse  est  omnes  qui  planam  viam,  ut 
a  Deo  nobis  monstratur,  non  tenent.  Porro  tribus 
membris  constat  tota  haec  apostoli  ratio.  Nam 
primo  malum  ostendit  unde  periculum  fidelibus  in- 
stabat:  atque  hac  ratione  eos  ad  cavendum  hortatur. 
Cavendi  modum  praescribit,  ut  diiudicent  inter 
spiritus.  Atque  hoc  est  secundum  membrum.  Tan- 
dem  speciem  unam  designat,  a  qua  maximum  erat 
illis  periculum.  Vetat  igitur  eos  audire,  qui  filium 
Dei  in  carne  manifestatum  esse  negant.  Nunc 
singula  ordine  tractemus.  Tametsi  autem  in  con- 
textu  ratio  ista  subiicitur,  quod  multi  pseudopro- 
phetae  in  mundum  exierint:  tamen  inde  initium 
facere  convenit.  Continet  autem  haec  sententia 
utilem  admonitionem,  quia  si  iam  tuno  multos  im- 
pulerat  Satan,  qui  sub  Christi  nomine  suas  im- 
posturas  spargerent :  hodie  simile  exemplum  conster- 
nare  nos  non  debet.  Haec  enim  perpetua  est  evan- 
gelii  conditio,  ut  eius  puritatem  variis  erroribus 
inficere  ac  corrumpere  moliatur  Satan.  Hoc  nostrum 
saeculum  horrenda  quaedam  sectarum  portenta  pro- 
tulit:  qua  occasione  multi  attoniti  haerent,  et  quor- 
sum  se  vertere  debeant  nescientes,  omnem  pietatis 
curam  abiiciunt.  Neque  enim  melius  inveniunt 
compendium  sese  extricandi  ab  errorum  periculo. 
Stulte  id  omnino:  lucem  enim  veritatis  fugiendo, 
sese  ultro  in  errorum  tenebras  coniiciunt.  Quare 
hoc  in  animis  nostris  fixum  haereat,  ex  quo  publi- 
cari  coepit  evangelium,  statim  exstitisse  pseudo- 
prophetas.  Muniet  etiam  nos  haec  doctrina  contra 
illud  ofl^endiculum.  Plerosque  errorum  vetustas 
quasi  vinctos  retinet,  ne  inde  emergere  audeant. 
Atqui  lohanues  intestinum  ecclesiae  malum  hic  de- 
signat.  Quod  si  iam  tum  apostolis  aliisque  fidis 
doctoribus  permisti  fuerunt  impostores,  quid  mirum 
si,  iampridem  oppressa  evangelii  doctrina,  multae 
corruptelae  in  mundo  grassatae  sunt?  Non  eat 
igitur  quod  nos  impediat  antiquitas,  quo  minus 
libere  veritatem  a  mendacio  discernamus. 

1.  Ne  omni  spiritui  credatis.  Multi  (ut  dictum 
est)  quum  ecclesia  dissidiis  et  contentionibus  veza- 


347 


El'I.sr.  lOUANNIS 


348 


tur,  oxpftvofacti,  ab  ovangolio  diecodunt.  Spiritus 
autom  longre  divorBum  rcmodiuui  praoscribit:  no 
tomero  eoilicot  et  absquo  dolectu  quamiibet  dootri- 
num  rooipiant  fidoles.  Cavendum  igitur  no  opinio- 
num  variotato  otionBi,  dootores  una  cum  verbo  Dei 
valoro  iuboamus.  8od  hoo  temperamentum  suffi- 
ciat,  non  eseo  promiscuo  omnos  audicudos.  Nomon 
spirituB,  metonymice  acoipio  pro  oo,  qui  spiri- 
tu8  dono  80  pracdiium  esso  iactat  ad  obeundum 
prophetae  munus.  Nam  quum  nemini  permiasum 
sit  privato  suo  nomine  loqui,  nec  fides  loquentibus 
babonda  sit,  nisi  quatenus  spiritus  eaucti  sunt 
organa:  quo  plus  autoritatis  haberent  prophetae, 
hoc  elogio  Deus  ipsos  ornavit,  ac  si  eos  osimoret 
ex  communi  hominum  numero.  Spiritus  orgo  voca- 
bantur  qui  linguam  tantum  praebentes  oraculis 
epiritus  eancti,  ministram  eius  personam  quodam- 
modo  sustinebant:  nihil  proforobant  ex  proprio 
eensu,  nec  privato  suo  nomine  prodibant  in  medium. 
Huc  autem  spectabat  tam  honorificus  titulus,  ne 
quid  ob  ministri  contomptum  verbi  Dei  roverentiae 
decederet.  Nam  Deus  semper  verbum  suum  ex 
hominum  oro  non  secus  excipi  voluit,  quam  si 
palam  ipso  e  coelo  apparuissot.  Hic  se  medium 
iniecit  Satan :  et  quum  falsos  doctores  supponeret 
ad  verbum  Dei  adulterandum,  nomen  quoque  illis 
imposuit,  8ub  quo  melius  fallerent.  Ita  pseudo- 
prophetae  superciliose  et  plenis  buccis  semper  sibi 
arrogare  soliti  sunt  quidquid  Deus  in  servos  suos 
honoris  contulerat.  Videtur  autem  consulto  aposto- 
lus  hoc  nomine  usus  esse,  ne  euis  larvis  nos  de- 
cipiant  qui  falso  Dei  nomen  praetendunt:  quem- 
admodum  videmus  hodie  permultos  nudo  ecclesiae 
titulo  obstupefieri,  ut  se  in  aeternum  interitum  papae 
addicere  malint,  quam  illi  quidquam  vel  minimum 
autoritatis  abrogare.  Notanda  est  igitur  ista  con- 
cessio.  Poterat  enim  dicere  apostolus,  non  eese 
quibusvis  hominibue  credendum:  sed  quoniam  falsi 
doctores  spiritus  titulum  mentiebantur ,  eum  sic 
ipsis  reiinquit,  ut  simul  admoneat  frivolum  ac 
nugatorium  esse,  nisi  re  ipsa  exhibeant  quod  pro- 
fitentur:  stultos  vero  esse  qui  ad  solum  honorifioi 
tituli  strepitum  attoniti,  de  re  inquirere  non  audeant. 
Probate  spiritus.  Quia  non  omnes  verae  sunt 
prophetiae,  apostolus  hic  pronuntiat  revocandas  esse 
ad  examen.  Alloquitur  autem  non  modo  totum 
ecclesiae  corpus:  sed  etiam  singulos  fideles.  Sed 
quaeritur  unde  nobis  ista  discretio.  Qui  respondent, 
verbum  Dei  reguiam  esse  ad  quam  exigi  oporteat 
quidquid  in  medium  proferunt  homines,  neque  illi 
nihil  dicunt,  neque  totum.  Concedo  probandas  esse 
verbo  Dei  doctrinas:  verum  nisi  adsit  epiritus  pru- 
dentiae,  nihil  aut  parum  proderit  verbum  Dei 
habere  ad  manum,  cuius  interpretatio  nobis  non 
constabit.  Quemadmodum,  exempli  gratia,  aurum 
igne  aut  lydio  lapide  probatur:  sed  ab  iis  qui  artem 


tenent.  Nam  imporitis,  noc  lapis  lydius,  noquu 
ignis  usui  osso  poterit.  Ergo  ut  eimus  idonei 
iudices,  necosso  cst  nos  discretionis  spiritu  donari 
et  dirigi.  Quia  autcm  frustra  hoc  nobia  praeciperot 
apostoluB,  nisi  iudicandi  fucultas  suppotorot,  certo 
statueudam  cst,  pios  nunquam  destitutum  iri  epiritu 
prudentiae,  quoad  oxpodiot,  modo  euin  a  Domino 
postulont.  Sed  ita  domum  ad  veram  discretiououi 
nos  spiritus  diriget,  si  omnos  nostros  sensus  verbo 
subiicimus.  Est  onim  (ut  dictum  est)  iustar  lydii 
jiipidis:  imo  longe  pluris  osse  nobis  debet:  quoniam 
ea  demum  logitima  est  doctrina,  quae  iude  sumpta 
est.  Sed  hic  uascitur  difficilis  quaestio:  quia  si 
penes  singulos  ius  et  arbitrium  orit  iudicandi,  nihil 
unquam  cerli  constitui  potorit:  quin  potius  vacilla- 
bit  tota  religio.  Respoudeo,  duplex  esse  doctriuae 
examen:  pnvatum,  et  publicum.  Privatum,  quo 
unusquisque  fidem  suam  stabilit,  ut  tuto  acquiosoat 
in  ea  doctrina  quam  a  Deo  novit  profectam  esse. 
Neque  enim  alibi  quam  in  Deo  tutam  et  tran- 
quillam  stationem  invenient  conscientiae.  Publicum 
examen  ad  communem  ecclesiae  consensum  et 
TioXcTeiav  spectat.  Nam  quia  periculum  est  ne  in- 
surgant  fanatici  homines,  qui  se  temere  iactent 
epiritu  Dei  esse  praeditos:  necessarium  est  hoc  re- 
medium,  ut  eimul  conveuiant  fideles,  et  rationem 
pii  purique  consensus  quaerant.  Caeterum  quum 
vetus  illud  proverbium  nimis  vorum  sit,  Quot  sunt 
capita,  tot  esse  sensus:  certum  est  hoc  esse  singu- 
lare  Dei  opus,  ut  domita  omni  pervicacia,  nos  unum 
sentire,  atque  in  puram  fidei  unitatem  coalescere 
faciat.  Quod  autem  hoc  praetextu  quaecunque  un- 
quam  in  conciliis  decreta  sunt,  pro  certis  oraculis 
papistae  volunt  haberi,  quia  ecclesia  semel  probavit 
ex  Deo  esse:  id  nimis  est  frivolum.  Nam  utcunque 
illa  sit  ordinaria  consensus  quaerendi  ratio,  pium 
sanctumque  concilium  cogero,  ubi  controversiae  ex 
Dei  verbo  definiantur:  nunquam  tamen  Deus  cuius- 
libet  concilii  decretis  nos  alligavit.  Nec  vero  eimul 
ao  in  unum  aliquem  locum  coierunt  episcopi  centum 
vel  plures,  protinus  sequitur  eos  rite  invocasse 
Deum,  et  ex  ore  eius  sciscitatos  quidnam  verum 
esset.  Imo  nihil  clarius  est,  quam  a  eincero  Dei 
verbo  saepe  eos  recessisse.  Ergo  hic  quoque  valere 
debet  oxamen  quod  praescribit  apostolus,  ut  spirituB 
probentur. 

2.  In  hoc  cognoscite.  Specialem  notam  apponit, 
qua  melius  discernere  veros  prophetas  a  falsis  liceat. 
Quamquam  hic  tantum  repetit  quod  prius  habuimus, 
Christum  scilicet,  sicuti  ecopus  eet  ad  quem  recta 
fides  coUimat,  ita  scopulum  esse  ad  quem  impin- 
gunt  omnes  haeretici.  Quamdiu  itaque  in  Christo 
manemus,  salva  res  est :  ubi  autem  ab  eo  disceditur, 
periit  fides,  et  exinanita  eet  omnis  veritas.  Caete- 
rum  meminerimus  quid  haec  confessio  contineal. 
Nam    quum    dicit   apostolus    Christum    venisse. 


349 


CAPUT  IV. 


350 


hinc  colligimus  prius  fuisao  apud  patrem:  quo  os- 
tenditur  aeterna  eius  divinitas.  Quum  dicit  ve- 
nisse  in  carne,  significat  carnem  indiiendo  verum 
hominem  esse  factum,  eiusdem  nobiscum  naturae, 
ut  frater  noster  fieret:  nisi  quod  ab  omni  vitio  et 
corruptela  fuit  immunis.  Postremo  quum  dicit  ve- 
nisse,  notanda  est  adventus  eius  causa :  neque  enim 
frustra  a  patre  missus  est.  Hinc  pendet  officium 
Christi  ac  virtus.  Ergo  quemadmodum  haeretici 
veteres  ab  hac  fide  exciderunt,  partim  divinam 
Christi  naturam,  partim  humanam  negando,  ita  ho- 
die  papistae,  licet  Christum  fateantur  Deum  et  ho- 
minem,  minime  tamen  confessionem  hanc  retinent 
quam  roquirit  apostolus,  quia  Christum  virtute  sua 
spoliant.  Nam  ubi  liberum  suum  arbitrium,  operum 
merita,  fictitios  cultus,  satisfactiones,  sanctorum  pa- 
trocinia  statuerunt,  quantulum  Christo  residuum 
manet?  Hoc  ergo  sentit  apostolus,  quando  sum- 
mam  doctrinae  pietatis  in  se  complectitur  Christi 
notitia,  semper  illuc  coniiciendos  et  figendos  esse 
oculos,  ne  faliamur.  Et  certe  Christus  legis  et  pro- 
phetarum  finis  est.  Nec  aliud  ex  evangelio  disci- 
mus  quam  eius  vim  et  gratiam. 

3.  Et  hic  est  Antichristus.  Hoc  addidit  apostolus, 
quo  magis  detestabiles  redderet  imposturas  quae 
nos  a  Christo  abducunt.  Diximus  enim  celebrem 
ac  tritam  fuisse  doctrinam  do  regno  Antichristi:  ut 
de  futura  ecclesiae  diesipatione  admoniti  fideles 
soUicite  sibi  caverent.  Merito  igitur  tanquam  in- 
fame  et  ominosum  horrebant  istud  nomen.  Nunc 
dicit  apostolue,  membra  esse  huius  regni,  quicunque 
Christo  detrahunt.  Dicit  autem  spiritum  Antichristi 
venturum  et  iam  esse  in  mundo,  diverso  sensu. 
Tunc  enim  iam  in  mundo  fuisse  intelligit:  quia 
moliebatur  iniquitatis  suae  arcanum.  Quia  tamen 
nondum  oppressa  erat  Dei  veritas  falsis  et  adulte- 
rinis  dogmatibus,  nondum  corrupto  Dei  cultu  in- 
valuerat  superstitio,  nondum  mundus  scelerata  per- 
fidia  a  Christo  defecerat,  nondum  se  palam  extulerat 
tyrannis,  Christi  regno  opposita :  ideo  venturum  dicit. 

4.  Vos  ex  Deo  estis  filioli,  et  vicistis  eos:  quia 
maior  est  qui  est  in  vobis,  quam  qui  in  mundo. 
5.  Ipsi  ex  mundo  sunt :  propterea  ex  mundo  loquuntur, 
et  mundus  eos  audit.  6.  Nos  ex  Deo  sumus.  Qui 
novit  Deum,  audit  nos:  qui  noti  est  ex  Deo,  non 
audit  nos.  In  hoc  cognoscimus  spiritum  veritatis  et 
spiritum  erroris. 

4.  Vos  ex  Deo.  De  uno  Antichristo  loquutus 
erat:  nunc  plures  commemorat.  Sed  pluralis  nu- 
merus  ad  pseudoprophetas  refertur,  qui  iam  tunc 
emerserant,  priusquam  caput  esstaret.  Porro  apostoli 
consilium  est,  fidelibua  addere  animos,  ut  fortiter 
et  intrepido  impostoribus  resistant.  Multum  enim 
nlacritatis    decedit,    quum    dubio   eventu    pugnatur. 


Porro  formidinem  bonis  incutero  potorat,  quod  vix- 
dum  exorto  Christi  regno,  iam  in  acie  stare  vide- 
bant  hostes  ad  illud  opprimendum.  Ergo  utcunque 
certandum  sit,  dicit  tamen  eos  vicisse:  quia  feiicem 
habituri  sint  exitum.  Ac  si  diceret,  in  media  pugna 
iam  extra  periculum  eos  esso,  quia  futuri  sint 
euperiores.  Atque  haec  doctrina  longius  extendi 
debet.  Quidquid  enim  certaminum  sustinemus  ad- 
versus  mundum  et  carnem,  coniunctum  est  cum 
certa  victoria.  Nos  quidem  duri  et  acres  conflictus 
manent,  et  alii  subinde  aliis  succedunt:  sed  quia 
Christi  virtute  pugnamus,  et  instructi  sumus  Dei 
armis,  pugnando  et  iaborando  sumus  victores.  Quan- 
tum  ad  circumstantiam  huius  loci  pertinet,  insignis 
est  consolatio,  quod  quibuscunque  dolis  nos  adoriatur 
Satan,  tamen  in  Dei  veritate  stabimus.  Sed  no- 
tanda  est  quae  mox  subiicitur  ratio:  quia  maior, 
hoc  est  fortior,  sit  qui  in  nobis  est,  quam  qui  in 
mundo.  Nam  ea  est  nostra  infirmitas,  ut  antequam 
manus  conseramus  cum  hoste,  succumbere  oporteat. 
Sumus  enim  impliciti  ignorantia,  ideoque  expositi 
ad  omnes  fallacias:  Satan  autem  mirus  ad  fallen- 
dum  artifex.  Si  sustinuerimus  ad  diem  unum,  ob- 
repet  tamen  animis  nostris  dubitatio  quid  craa 
futurum  sit:  ita  perpetuo  erimus  anxii.  Admonet 
ergo  apostolus  non  propria  nos,  sed  Dei  virtute 
esse  fortes.  Unde  colligit,  non  magis  nos  vinci 
posse  quam  Deum  ipsum,  qui  nos  sua  virtute  ad 
finem  usque  mundi  instruxit.  Atque  in  tota  spiri- 
tuali  nostra  militia  insidere  cordibus  debet  haec 
cogitatio,  actum  protinus  fore  de  nobis,  si  nostris 
viribus  pugnandum  esset.  Caeterum  quia  nobis 
!  quiescentibus  Deus  hostes  repellit,  indubiam  esse 
j  victoriam. 

j  5.   Ipsi  ex  mundo  sunt.    Haec   non   parva  est 

j  consolatio,  quod  qui  Deum  in  nobis  aggredi  audent, 

tantum  mundi  praesidiis  sunt  instructi.    Porro  mun- 

I  dum   intelligit  apostolus,    quatenus    Satan   est   eius 

I  princeps.      Simul    additur   altera   cousoiatio,    quum 

I  dicit    mundum    amplecti    in    pseudoprophetis    quod 

'  suum   agnoscit.     Videmus   quanta  sit  ad  vanitatem 

j  hominum   propensio.     Falsae  igitur  doctrinae  facile 

\  statim  penetrant,  et  longe  lateque  grassantur.    Negat 

apostoius    esse    cur    propterea    turbari    nos    deceat: 

quia   nihil   novum  sit  aut  insolens,   si  mundus,    qui 

totus  est  mendax,  libenter  mendacium  audit. 

6.  Nos  ex  Deo  sumus.  Quamquam  hoc  vere 
in  omnes  pios  competit :  proprie  tamen  ad  fideles 
evangelii  ministros  spectat.  Nam  apostolus  ex  spi- 
ritus  fiducia  hic  gloriatur,  se  ac  suos  coilegas  sincere 
Deo  servire,  et  ab  eo  sumpsisse  quidquid  tradunt. 
Idem  pseudoapostolos  iactare  continget,  ut  mos  illis 
est  sub  Dei  larva  decipere:  sed  ab  illis  multum 
discrepant  fidi  doctores,  qui  nihil  de  se  verbis 
praedicant,  quod  non  exhibeant  re  ipsa.  Semper 
tamen    memoria    tenendum    est    quam    causam    hic 


361 


EPIST.  lOHANNIS 


352 


traotot.  Exiguus  crat  piorum  numeruB,  incredulitas 
autoui  omnia  fcro  occupabat:  pauci  evangnlio  voro 
ailhaorobaut,  uiaior  pars  ad  erroros  proolivis  erat. 
Hinc  eoaudali  ocoasio:  oui  ut  occurrat  lohannoe, 
contoutos  08S0  nos  iubot  ista  tidelium  paucitato: 
quia  omues  Dei  lilii  honorom  ilii  doforant,  ao  se 
eius  doctrinae  subiiciant.  Nam  contrarium  mom- 
brum  continuo  post  opponit,  qui  ex  Deo  non 
sunt,  puram  evangelii  doctrinam  non  audirc.  Qui- 
bus  verbis  significat,  ingentem  illam  turbam  cui 
Don  eapit  evangeiium,  ideo  non  audiro  probos  ac 
legitimos  Dei  servos,  quia  a  Deo  ipso  aliena  eit: 
nihil  ergo  ex  ovangelii  autoritate  minui,  dum  a 
multis  respuitur.  Sed  huic  doctrinae  annexa  est 
utilis  admonitio,  ut  fidei  obedientia  nos  esse  ex  Deo 
probemus.  Nihil  facilius  est  quam  iactare  nos  esse 
Dei:  ideoque  nihil  intor  homines  magis  vulgare. 
Quemadmodum  hodie  papistae  superbe  bo  venditant 
pro  Doi  cultoribus:  interea  non  minus  superbe  ver- 
bum  Dei  repudiant.  Nam  quamvis  se  Dei  verbo 
credere  simulent:  ubi  tamen  ad  rem  venitur,  aures 
habent  clausas.  Atqui  hoc  unicum  est  timoris  Dei 
testimonium,  eius  vorbum  revereri.  Nec  locum  hic 
habet  quae  a  multis  obteudi  solet  excusatio,  se  ideo 
fugere  evangelii  doctrinam,  quum  illis  proponitur, 
quia  non  sint  ad  iudicandum  idonei.  Fieri  enim 
non  potest  quin  Deum  agnoscat  in  verbo  suo  quis- 
quis  ex  animo  eum  timet,  et  illi  obsequitur.  8i 
quis  obiiciat,  multos  ex  electis  non  statim  accedere 
ad  fidem,  imo  proterve  initio  calcitrare:  respondeo, 
eo  tempore  non  habendos  eese  (nostro  quidem  iu- 
dicio)  in  Dei  filiis.  Caeterum  hoc  reprobi  hominis 
signum  est,  quum  pertinaciter  ab  eo  reiicitur  veritas. 
Obiter  etiam  notandum  est,  illud  audire,  cuius 
meminit  apostolus,  de  interiore  et  serio  cordis  au- 
ditu,  qui  fide  constat,  intelligi. 

In  hoc  cognoscimus.  Relativum  in  hoc,  duo 
superiora  membra  complectitur:  ac  si  diceret,  inde 
veritatem  a  mendacio  discerni,  quia  alii  ex  Deo, 
alii  ex  mundo  loquuntur.  Quod  autem  per  spiri- 
tum  veritatis  et  erroris,  quidam,  auditores 
notari  putant:  ac  ei  diceret,  eos  qui  se  impostoribus 
fallendos  tradunt,  esse  natos  ad  errorem,  et  in  se 
habere  semen  mendacii:  eos  autem  qui  verbo  Dei 
consentiunt,  hoc  specimine  monstrari  veraces:  non 
recipio.  Nam  quum  apostolus  [ji£T:a)vujj,tx(i)s  spiritus 
liic  accipiat  pro  doctoribus  vel  prophetis,  nihil  aliud 
velle  eum  existimo  quam  doctrinae  examen  esse 
ad  ista  duo  revocandum,  ex  Deone,  an  ex  mundo 
sit.  Videtur  tamen  ita  loquendo  nihil  dicere.  Nam 
omnibus  excipere  promptum  erit,  se  non  nisi  ex 
Deo  ioqui.  Sic  hodie  papistae  sua  omnia  commenta, 
spiritus  oracula  esse,  magistrali  supercilio  iactant. 
Nec  Mahometus  aliunde  se  hausisse  praedicat  sua 
deliria  quam  e  coelo.  Quin  etiam  Aegyptii  sibi 
olim  divinitus   revelatas   esse  mentiebantur  putidas 


illas  incptias,  quibus  se  ot  alios  infatuabant.  Sod 
respondoo,  nos  vorbum  Domini  habere,  quod  in 
primis  consulendum  est.  Ergo  quura  Dei  nomen 
obtendunt  spiritus  fallaces,  ox  scripturis  inquiroro 
convenit,  an  ros  ita  liabcat.  Modo  pium  a  nobia 
studiuni  adhibcatur  cum  humilitate  ot  modestia, 
adorit  epiritus  discrotionis,  qui  se  ipsum  in  scrip- 
turis  loquentem,    tanquam  fidus  interpres,   oxponat. 

7.  Dilccti,  diligamus  nos  mutuo,  quia  dilectio  ex 
JDeo  est:  et  omnis  qui  diligit,  ex  Deo  genitus  est,  et 
cognoscil  Deum.  8.  Qui  non  diligit,  non  novit  Deum: 
qtiia  Deus  dilectio  est.  9.  In  lioc  appamit  dilectio 
Dei  in  nobis,  quod  filium  suum  unigenitum  misit 
Deus  in  mundum,  ut  vivamus  per  cum.  10.  In  hoc 
est  dilcctio,  non  quod  nos  dilexerimus  Deum,  sed  quod 
nos  ii^se  dilexit,  et  misit  filium  propitiationem  pro 
peccatis  nostris. 

7.  Dilecti,  etc.  Redit  ad  illam  exhortationem 
quam  tota  fere  epistola  prosequitur.  Diximus  enim 
mistam  esse  fidei  doctrina  et  exhortatione  ad  cari- 
tatem.  In  duobus  capitibus  ita  insistit,  ut  ab  uno 
ad  alterum  subinde  transeat.  Quum  mutuum 
amorem  commendat,  non  intelligit  nos  officio  de- 
functos  esse,  si  amicos  nostros  vicissim  diligimus, 
quia  nos  diliguut.  Sed  quia  fideles  in  commune 
alloquitur,  aliter  non  debuit  loqui  quam  ut  so  mutuo 
diligant.  Confirmat  hanc  sententiam  ratione  iam 
aliquoties  adducta:  quia  scilicet  nemo  se  filium  Dei 
probabit,  nisi  qui  proximos  diligit:  et  quia  vera  Dei 
cognitio  amorem  Dei  necessario  in  nobis  generat. 
Opponit  etiam  contrarium  membrum,  suo  more, 
quod  nulla  sit  Dei  cognitio  ubi  non  viget  caritas. 
Sumit  autem  generale  principium,  quod  Deus  sit 
caritas:  hoc  est,  quod  eius  natura  sit  homines 
diligere.  Scio  multos  argutius  philosophari ,  ac 
praesertim  veteres  hoc  loco  abusos  esse,  ut  spiritus 
divinitatem  probarent.  Verum  simplex  est  apostoli 
sensus,  quia  Deus  sit  fons  caritatis,  hunc  afiectum 
ab  eo  fluere  et  difFundi,  quocunque  pervenit  eius 
notitia.  Quemadmodum  prius  lucem  vocavit,  quia 
nihil  sit  in  eo  tenebrosum,  sed  potius  omnia  suo 
fulgore  illustret.  Hic  ergo  de  essentia  Dei  non  lo- 
quitur:  sed  tantum  docet  qualis  a  nobis  sentiatur. 
Caeterum  duo  notanda  sunt  in  verbis  apostoli,  hanc 
esse  veram  Dei  notitiam  quae  nos  regenerat  et  re- 
fingit,  ut  simus  novae  creaturae:  deinde  fieri  non 
posse  quin  ipsa  nos  Deo  conformet.  Facessat  igitur 
stultum  illud  commentum  de  fide  informi:  quia  si 
quis  fidem  a  caritate  separat,  perinde  facit  ac  si 
calorem  a  sole  auferre  conetur. 

9.  In  hoc  apparuit.  Aliis  etiam  plurimis  docu- 
mentis  testatum  habemus  Dei  erga  nos  amorem. 
Nam  si  quaeritur  cur  creatus  sit  mundus,  cur  simus 
in  eo  collooati  ad  obtinendum  terrae  dominum,  cur 


353 


CAPDT  IV. 


354 


aervemur  in  hac  vita  ut  fruamur  bonis  innumeris, 
our  simus  in  spem  melioris  vitae  conditi,  cur  luce 
et  intelligentia  praediti  simus:  non  alia  omniuni 
causa  adduci  poterit  quam  gratuitus  erga  nos  Dei 
amor:  eed  praecipuum  epeoimen  hic  deligit  aposto- 
lu8,  et  quod  reliquis  omnibus  longe  praecellit.  Hic 
enim  non  immensus  tantum  fuit  Dei  amor,  quod 
proprio  filio  non  pepercit,  ut  eius  morte  nos  in 
vitam  restitueret:  sed  plusquam  mirifica  bonitas, 
quae  mentes  nostras  in  atuporem  rapere  debet. 
Ergo  Christus  tam  illustre  est  ac  singuiare  divini 
erga  nos  amoris  documentum,  ut  quoties  ipsum 
intuemur,  hanc  doctrinam  plane  nobis  confirmet, 
quod  Deus  sit  dilectio.  Quod  unigenitum  ap- 
pellat,  ad  auxesin  valet.  In  eo  enim  clarius  osten- 
dit  quam  unice  nos  amaret,  qnod  unicum  filium 
exposuit  nostra  causa  in  mortem.  Interea  qui  unus 
est  natura  filius,  gratia  et  adoptione  multos  facit: 
quoscunque  scilicet  fide  inserit  in  corpus  suum. 
Finem  exprimit,  cur  missus  a  patre  fuerit  Christus, 
nt  per  eum  vivamus.  Nam  extra  ipsum  sumus 
omnes  mortui.  Adventu  autem  suo  vitam  nobis 
attulit:  et  nisi  obstet  nostra  incredulitas,  hunc 
gratiae  eius  effectum  in  nobis  sentimus. 

10.  In  hoc  est  dilectio.  Amplificat  alia  ratione 
Dei  amorem,  quod  sciiicet  filium  suum  nobis  de- 
derit,  quo  tempore  eramus  inimici:  quemadmodum 
etiam  Paulus  docet  ad  Romanos  cap.  5,  8.  Sed 
aliis  verbis  utitur,  quod  Deus  nullo  hominum  amore 
provocatus  eos  ultro  dilexerit.  Quibus  verbis  docere 
voluit,  gratuitum  erga  nos  fuisse  amorem  Dei. 
Tametsi  autem  apostoli  consilium  est  Deum  nobis 
imitandum  proponere:  non  tamen  negligenda  est 
fidei  doctrina  quam  simul  admiscet.  Gratis  nos 
Deua  amavit.  Cur?  quia  antequam  nati  essemus: 
deinde  quia  in  ista  naturae  pravitate  cor  habemus 
ab  eo  adversum,  et  ad  rectos  piosque  aff^ectus  mi- 
nime  fiexibile.  Si  locum  haberet  papistarum  ar- 
gutia  nnumquenque  electum  esse  a  Deo  prout 
amore  dignum  praevidit,  non  staret  haec  doctrina, 
priorem  nos  dilexisse.  Tunc  enim  amor  erga  Deum 
noster,  priores  ordine  teneret,  etiamsi  tempore  esset 
posterior.  Sed  apostolus  confessum  scripturae  axioma 
eumit,  quod  prophani  isti  sophistae  ignorant:  nos 
ita  corruptos  et  pravos  nasci,  ut  nobis  quasi  inge- 
nitum  sit  Dei  odium,  ut  nihil  appetamus  nisi  quod 
illi  displicet,  ut  singuli  carnis  nostrae  affectus  assi- 
duum  cum  eius  iustitia  bellum  gerant. 

Et  misit  filium.  Ergo  ex  mera  Dei  bonitate, 
tanquam  ex  fonte,  fluxit  nobis  Christus  cum  suis 
omnibuB  bonis.  Quemadmodum  autem  hoc  cognitu 
necessarium  est,  nos  ideo  salutem  habere  in  Christo, 
quia  sponte  nos  dilexit  coelestis  pater:  ita  ubi  quae- 
renda  est  solida  et  plena  divini  in  nos  amoris  cer- 
titudo,  non  alio  quam  in  Christum  respicere  con- 
venit.  Quare  in  suum  eiitium  insaniunt  quicunque 
Calvini  opera,    Vol.  LV. 


omisso  Christo,  quidnam   de  se  in  arcano  Dei  con- 
silio    constitutum    sit,     inquirunt.      Porro    iterum 
causam  adventus  Christi,  eiusque  officium  ostendit, 
quum   idoo  missum  commemorat,   ut  esset  propitia- 
tio    pro    peccatis.     Ac    primum   quidem   his   verbis 
docemur,   nos  omnes  per  peccatum  fuisse  alienatos 
a  Deo,   et  manere  hoc  dissidium,  donec  interveniat 
Christus,    qui    nos    reconciliet.      Docemur    secundo, 
hoc   osse   vitao   nostrae   initium,   quod    Deus  morte 
filii  sui  placatus,  nos  in  gratiam  recipit.   Nam  quod 
propitiatio  dicitur,   hoc  proprie  ad  mortis  sacri- 
ficium   pertinet.     Habemus  ergo,  hoc  honoris  com- 
petere  in  solum  Christum,  ut  mundi  peccata  expiet, 
atque  ita  inimicitias  tollat  inter  nos  et  Deum.    Sed 
hic  emergit   quaedam   repugnantiae  species.     Nam 
si  prius  amabat  Deus,  quam  se  Christus  pro  nobis 
in   mortem  offerret,    quid  nova  reconciliatione  opus 
fuit?     Ita   supervacua   videri  Christi    mors   posset. 
Respondeo,    quum    dioitur  Christus    placasse   nobis 
patrem,   hoc   ad  eensum   nostrum  referri.     Nam  ut 
sumus  male  nobis   conscii,    Deum   non  nisi  iratum 
et    infestum    concipere    possumus,    donec    a   reatu 
Christus  nos  absolvat.    Deus  enim  ubicunque  appa- 
ret  peccatum,    iram   suam   et  aeternae  mortis  iudi- 
cium  vult  sentiri.    Hinc  sequitur,  nihil  quam  prae- 
senti    mortis    adspectu    terreri    nos    posse,    donec 
peccatum  Christus  morte  sua  aboleat,  donec  sanguinis 
sui   pretio   nos  a  morte  liberet.    Rursum  Dei  amor 
iustitiam  requirit:  ergo  ut  persuasi  simus  nos  amari 
ad  Christum   venire   necesse  est,   in  quo  solo  nobis 
constat  iustitia.   Nunc  videmus  loquendi  varietatem 
quae   in  scriptura  occurrit,   secundum  diversos  res- 
pectus,    aptiasimam    et    fidei    apprime   utilem   esse. 
Ideo  filium  suum  interposuit  Deus,  ad  se  nobis  re- 
conciliandum,    quia  nos  amabat:    sed   occultus   erat 
amor    ille,    quia    interea    nos    Deo    eramus    hostes, 
iram   eius   assidue  provocando.     Deinde  malae  con- 
scientiae    formido   et    terror    omnem    vitae    gustum 
nobis   adimebant.      Ergo   quoad    fidei   nostrae  sen- 
sum,    Deus   nos   in  Christo  amare   incipit.     Quam- 
quam  autem  hic  apostolus  de  prima  reconciliatione 
tractat,   sciamus  tamen  hoc  perpetuum  esse  Christi 
beneficium,   ut  peccata  expiando,   Deum  nobis  pro- 
pitiet.     Hoc  papistae  quoque  aliqua  ex   patte   con- 
cedunt:  sed  postea  extenuant  hanc  gratiam  ac  fere 
in   nihilum  redigunt,   fictas  satisfactiones  ingerendo. 
Atqui  si   homines  se  redimunt  operum  pretio,    non 
erit  Christus   unica  propitiatio,    quemadmodum   hic 
vocatur. 

11,  Dilecti,  si  ita  Deus  nos  dilexU,  nos  quoque 
dehemus  invicem  diligere.  12.  Deum  nemo  vidit  un- 
quam.  Si  diligimus  nos  invicem,  Deus  in  nobis 
manet:  et  dilectio  eiiis  perfecta  est  in  nobis.  13.  In 
hoc  cognoscimus  quod  in  ipso  manemus,  et  ipse  in 
nobis:   qiiia  ex  spiritu  suo  dedit  nobis.     14.  Et  nos 

23 


355 


EPIST.  lOllANNJS 


356 


t'i<?i»iM.'!,  et  testaniur  quod  pater  niisif  filium  serva- 
torcm  ntutidi.  15.  (,/««  cotifcssns  fuerit  quod  lesus 
est  filius  Dci,  Detis  in  eo  manct,  et  ipse  in  Deo. 
16.  Et  nos  cognovimus  et  crcdinius  dilcctionem  quam 
habet  Dcus  in  nohis.  Deus  caritas  est:  et  qui  manet 
in  caritate,  in  Dco  nianct,  ct  Deus  in  eo. 

11.  Dilccti,  etc.  Nunc  apostolue,  quao  nupcr 
docuit  dc  gratuito  Doi  amore,  ad  suum  institutum 
accommodat:  ncmpe  ut  nos  Dei  exempio  bortetur 
nd  fraternum  amoroni.  Sicut  etiam  Paulue  Chris- 
tum  nobis  proponit  (Epbee.  5,  2),  qui  so  bostiam 
bonae  fragrantiao  obtulit  patri,  ut  so  quisquo  nos- 
trum  proiimis  impendat.  Admonet  autem  lobannes 
amorem  nostrum  non  debcre  mercenarium  esse, 
quum  prosimos  diligere  iubet,  sicuti  nos  Deus 
(Jilexit.  Nam  illud  repetendum  est,  gratis  nos 
tuisse  diiectos.  Et  certe  ubi  commodum  nostrum 
respicimus,  vel  referimus  amicis  pares  vicee,  phil- 
autia  eet,  non  caritas. 

12.  Deuni  nemo  vidit.  Eadem  verba  babentur 
primo  evangelii  capite:  sed  lobannes  baptista  non 
eundem  omnino  iinem  illic  respicit:  tantum  enim 
significat  non  posse  aliter  cognosci  Deum,  nisi  qua- 
tenus  se  in  Christo  patefacit.  Eandem  doctrinam 
apostolus  hic  longius  extendit,  Dei  virtutem  fide 
ac  dilectione  a  nobis  comprehendi,  ut  sciamus  nos 
eese  eius  filios,  et  eum  in  nobis  babitare.  Prius 
tamen  de  caritate  loquitur,  quum  dicit,  in  nobis 
manere  Deum,  si  nos  diiigimus  mutuo:  quia 
perfecta  est,  hoc  est,  vere  comprobata  in  nobis  eius 
dilectio:  ac  si  diceret,  Deum  se  quasi  praesentem 
exhibere,  dum  spiritu  suo  corda  nostra  in  fraternum 
amorem  format.  Eodem  sensu  repetit  quod  iam 
semel  dixerat,  Nos  ex  spiritu  quem  dedit  nobis, 
cognoscere  quod  in  nobis  habitet.  Est  enim  confir- 
matio  proximae  sententiae:  quia  caritas  efiectus  est 
spiritus.  Itaque  haec  summa  est:  Quum  caritas 
sit  ex  Dei  spiritu,  non  possumus  vere  et  sincero 
corde  fratres  diligere,  quin  spiritus  vim  suam  ex- 
serat.  Hoc  modo  se  in  nobis  habitare  testatur. 
Porro  Deus  per  spiritum  suum  in  nobis  habitat: 
ergo  caritate  probabimus  Deum  nos  habere  in  nobis 
manentem.  Rursum,  quisquis  se  Deum  habere 
iactat,  nec  fratres  diligit:  hoc  uno  refellitur  eius 
vanitas,  quia  Deum  a  se  ipso  divellit.  Quum  dicit, 
Et  caritas  eius  perfecta  est,  copulam  accipit 
causalis  particulae  loco.  Et  caritas  Dei  hic  bifa- 
riam  exponi  potest:  vel  qua  illum  prosequimur,  vel 
quam  nobis  inspirat.  Deum  nobis  spiritum  suum 
dedisse,  et  dedisse  ex  spiritu  suo,  idem  prorsus  va- 
lent.  Scimus  enim  spiritum  singulis  distribui  ad 
mensnram. 

14.  Et  nos  vidimus.  Nunc  alteram  notitiae  Dei 
partem,  quam  attigimus,  exponit:  quod  scilicet  in 
filio  se  nobis  communicat,  ac  fruendum  ofi^ert:  unde 


scquitur,  fido  a  nobis  poroipi.  Nam  huc  tondit 
apoetoli  coneilium,  nos  fido  ct  caritato  sic  Deo  uniri, 
ut  iii  nobis  vere  habitet,  et  virtutis  suao  eftectu 
quodammodo  visibilem  ee  praebeat,  qui  alioquo  vi- 
dori  non  potest.  Quum  dicit,  vidimue  et  testa- 
mur,  se  et  reliquos  apoetolos  designat.  Et  adspec- 
tum  non  quemlibet  iDtciligit,  sed  fidei  adiunctum, 
quo  agnoverint  in  Christo  Dei  gloriam :  quemad- 
modum  et  sequitur,  missum  esso  ut  sit  eorva- 
tor  mundi.  Quae  notitia  ex  spiritus  illuminatione 
nianat. 

15.  Qiii  confessus  fuerit.  Repetit  iliud  axioma, 
nos  Deo  uniri  per  Christum,  nec  jjosse  Christo  esae 
coniunctos,  quin  Deus  in  nobis  maneat.  Promiscue 
autem  fides  et  confossio  ponuntur  eodem  sonsu. 
Nam  quamvis  hypocritae  mendacitor  fidem  iactent, 
apostolue  tamen  nullos  bic  in  ordine  confitentium 
agnoscit,  uisi  qui  vere  et  ex  animo  credunt.  Prae- 
terea  quum  dicit  quod  lesus  est  filius  Dei, 
paucis  istis  verbis  totam  fidei  summam  perstringit. 
Nibil  enim  est  ad  salutem  neceesarium,  quod  non 
in  Cbristo  inveniat  fidee.  Caeterum  postquam  in 
genere  dicit,  sic  fide  inseri  bominos  in  Christum, 
ut  Christus  eos  Deo  coniungat,  subiicit  hypothoBin, 
Quod  viderint  ipsi:  ut  generalem  sententiam  accom- 
modet  iis  ad  quos  scribit.  Tandem  sequitur  exhor- 
tatio,  ut  alios  diligant,  quemadmodum  a  Deo  dilecti 
sunt.  Quare  haec  series  est,  et  bic  contextus  ser- 
monis,  fides  Christi  facit  ut  Deus  in  hominibus 
maneat:  atqui  nos  sumus  huius  gratiae  consortee. 
Porro  quum  Deus  sit  caritas,  nullus  in  eo  manere 
potest,  quin  diligat  fratres  suos.  Ergo  caritatem 
in  nobis  regnare  decet,  quando  se  Deus  nobis  con- 
iunxit. 

16.  Cognovimus  et  credimus.  Perinde  est  ac  si 
diceret :  Cognovimus  credendo.  Talis  enim  notitia 
non  nisi  fide  percipitur.  Sed  hinc  colligimus  quan- 
tum  a  fide  absit  suspensa  vel  dubia  opinio.  Porro 
quum  velit  hic  proximam  sententiam  accommodare 
ad  lectores,  quemadmodum  iam  dixi:  ipsam  tamen 
fidei  substantiam  varie  definit.  Prius  dixerat:  Qui 
credit  lesum  esse  filium  Dei:  nunc  autem  dicit, 
Fide  cognoscimus  amorem  Dei  erga  nos.  Unde 
apparet,  in  Cbristo  apprebendi  paternum  Dei  amo- 
rem,  nec  certi  quidquam  de  Cbristo  tenere,  nisi 
qui  se  eius  gratia  Dei  filios  agnoscunt.  Ideo  enim 
filium  suum  pater  quotidie  nobis  proponit,  ut  in  eo 
nos  adoptet. 

Deus  caritas  est.  Est  veluti  minor  propositio 
in  syllogismo:  quia  a  fide  caritatem  ratiocinatur 
hoc  modo,  fide  in  nobis  habitat  Deus:  atqui  Deus 
est  caritas:  ergo  ubicunquo  manet  Deus,  caritatem 
simul  vigere  oportet.  Hinc  sequitur,  caritatem  ne- 
cessario  fidei  connexam  esse. 

17.  In    hoc  perfecta  est  caritas  nobiscum,   ut  fi- 


357 


CAPDT  IV. 


358 


duciam  habeamus  in  die  iudicii:  quod  sicut  ille  est, 
nos  quoque  sumus  in  hoc  mundo.  18.  Timor  non  est 
in  caritate :  sed  pcrfccta  caritas  foras  pellit  timorem, 
quia  timor  tormentum  habet:  qui  autem  timet,  non  est 
perfectus  in  caritaie. 

18.  In  Jwc  perfecta.  Duo  huius  orationis  sunt 
membra:  nos  divinae  adoptionis  tunc  osse  compotes, 
quum  Deum  referimus,  ut  filii  patrem:  deindo 
hanc  fiduciam  ineomparabile  esse  bonum,  quia  sine 
ea  simus  miserrimi.  Priore  itaque  loco  ostendit 
qua  lege  nos  Deus  complexus  sit  in  amorom  et 
quomodo  hac  demum  gratia  fruamur  quam  nobis 
in  Ghristo  exhibuit:  ergo  hic  caritas  Dei  erga 
no8  intelligenda  est.  Perfectam  esse  dicit,  quia 
plena  copia  eiFusa  est,  ac  in  solidum  praestita,  ut 
veluti  numeris  omnibus  constet.  Caeterum  non 
alios  esse  huius  boni  participes  afi^irmat,  quam  qui 
Deo  conformes  eius  se  filios  esse  probant.  Est 
igitur  argumentum  a  coniunctis. 

Ut  fiduciam  habeamus.  lam  fructum  divini  erga 
noa  amoris  ostendere  incipit:  quamquam  postea  cla- 
rius  a  contrario  ostendet.  Sed  tamen  haec  inaesti- 
mabiHs  est  felicitae,  quod  nos  audemus  intrepide 
coram  Deo  sistere.  Natura  enim  horremus  Dei 
conspectum,  et  merito:  nam  quum  ipse  iudex  sit 
mundi,  nos  autem  peccata  nostra  reatu  constrictos 
teneant,  mortem  et  inferos  una  cum  Deo  nobis  in 
mentem  venire  necesse  est.  Hinc  illa,  quam  dixi, 
formido,  ut  Deum  homines,  quantum  in  se  est, 
fugiant.  lohannes  autem  fideles  negat  expavescere, 
quum  illis  iudicii  extremi  fit  mentio:  sod  potius  se- 
curos  et  alacres  ad  Dei  tribunal  accedere:  quia  de 
paterno  cius  amore  certo  persuasi  sunt.  Tantum 
ergo  quisque  in  fide  profecit,  quam  bene  animo 
compositus  est  ad  exspectandum  iudicii  diem. 

Sicut  ille  est.  His  verbis  (ut  iam  dictum  est) 
vicissim  hoc  a  nobis  requiri  significat,  ut  imaginem 
Dei  referamus.  Qualis  ergo  Deus  in  coelo  est, 
tales  nos  in  hoc  mundo  esse  iubet,  ut  censeamur 
eius  filii.  Nam  imago  Dei,  quum  in  nobis  apparet, 
veluti  adoptionis  eius  est  sigillum:  sed  ita  videtnr 
partem  fiduciae  statuere  in  operibus.  Itaque  cristas 
hic  erigunt  papistae,  quasi  neget  lohannes  nos  sola 
Dei  gratia  fretos,  habere  certam  salutis  fiduoiam, 
nisi  simul  adiuvent  opera:  sed  in  eo  falluntur,  quod 
non  expendunt  apostolum  hic  a  causa  minime  ar- 
gumentum  ducere,  sed  locum  lesse  a  coniunctis 
Nos  autem  libenter  fatemur  neminem  reconciliari 
Deo  per  Christum.  quin  simul  reformetur  ad  Dei 
imaginem:  nec  posae  alterum  ab  altero  disiungi. 
Recte  ergo  apostolus,  qui  omnes  a  fiducia  gratiae 
repellit  in  quibus  nuUa  conspicitur  Dei  eimilitudo. 
Tales  enim  certum  est  a  Dei  spiritu  et  Christo  esse 
prorsus  alienos.  Neque  etiam  negamus,  vitae  novi- 
tatem,    quia    divinae  adoptionis    est  efl^ectus,  valere 


ad  confirmandam  fiduciam:  scd  tanquam  secun- 
darium  (ut  ita  loquar)  adminiculum:  sed  intorea 
nos  in  sola  gratia  fundatos  esse  oportot.  Nec  sane 
aliter  sibi  constarot  lohannis  doctrina:  nam  ex- 
periontia  demonstrat,  ot  fateri  ctiam  papistao  co- 
guntur,  somper  in  oporum  rospectu  osse  tropidandi 
materiam.  Quarc  nuUus  ad  Dei  tribunal  trauquillo 
animo  unquara  acoedot,  nisi  qui  statuot  gratuito  ae 
amari.  Sed  horum  nihil  gustare  papistas,  nou  est 
quod  quispiam  miretur,  quando  nullam  miseri  fidem 
noverunt,  nisi  dubitatione  implicitam.  Adde  quod 
hypocrisis  tenebras  illis  obducit  ne  serio  reputent 
quam  formidabile  sit  Dei  iudicium,  ubi  non  adest 
Christus  mediator.  Resurrectionom  alii  quasi  fabu- 
losam  negligunt:  nos  autem  ut  laeti  et  alacres 
obviam  Christo  prodeamus,  in  sola  oius  gratia 
fidem  nostram  esso  defixam  oportet. 

18.  Timor  non  est.  lam  a  contrariis  commen- 
dat  eius  boni  praestantiam.  Nos  enim  assidue  tor- 
queri  dicit,  donec  amoris  in  nos  aui  remedio,  a  mi- 
sero  illo  cruciatu  Deus  liberet.  Summa  est,  quum 
nihil  sit  miserius  quam  continua  inquietudine 
vexari,  hoe  nos  consequi  agnita  Dei  erga  nos  cari- 
tate,  ut  placide  extra  metum  quiescamus.  Unde 
apparet  quam  singulare  sit  Dei  beneficium,  nos 
amore  suo  dignari.  Porro  ex  hac  doctrina  mox 
exhortationem  ducet:  sed  priusquam  nos  ad  officium 
hortetur,  donum  istud  Dei  nobis  commendat,  quod 
metum  nobis  fide  eximit.  Scio  totum  hunc  locum 
a  multis  secus  exponi:  sed  ego,  quid  voluerit 
apostolus,  non  quid  alii  sentiant,  respicio.  Dicunt 
illi  metum  non  esse  in  caritate:  quia  ubi  sponte 
Deum  amamus,  non  cogimur  vi  et  metu  ad  eius 
obsequium.  Ergo  secundum  eos  servilis  timor  hic 
voluntariae  reverentiae  opponitur:  unde  etiam  inter 
servilem  et  filialem  timorem  nata  est  distinctio. 
Ego  quidem  verum  esse  illud  fateor,  quum  libe- 
raliter  Deum  amamus  ut  patrem,  non  cogi  nos 
amplius  timore  poenae :  sed  doctrina  illa  nihil  cum 
praesenti  loco  commune  habet.  Tantum  enim  do- 
cet  apostolus,  ubi  perspectus  est  nobis,  et  fide  co- 
gnitus  Dei  amor,  conscientiis  nostris  pacem  con- 
ferri,  ne  amplius  tumultuentur.  Potest  tamen  quaeri, 
quando  timorem  pellat  perfecta  caritas:  quias  ali- 
quo  tantum  divini  erga  nos  amoris  gustu  praediti, 
nunquam  in  solidum  metu  liberamur.  Respondeo 
tametsi  non  plane  excutitur  timor:  ubi  tamen  ad 
Deum  confugimus,  tanquam  ad  tranquillum  portum, 
et  ab  omni  naufragii  ac  tempestatum  periculo  tutum 
et  immunem,  metum  vere  pelli,  quia  fidei  locum 
cedit.  Ergo  non  ita  pellitur  timor,  quin  animos 
nostros  sollicitet:  sed  ita  pellitur,  ut  non  turbet,  ne- 
que    impediat  pacem  nostram  quam  fide  obtinemus. 

Timor  tormentum  habet.  Hic  quoque  apostolus 
gratiae,  de  qua  loquitur  ,  magnitudiuem  amplificat. 
Nam    quum    miserrima    sit    conditio,    assiduos    pati 

23* 


369 


EPIST.  10HANNI8 


360 


oruciatus,  uibil  magis  optabilo  est  quam  eedata 
conscientia  ot  animo  compoisito  eese  in  Dei  conspec- 
tuui  offorro.  Quod  alii  dicunt,  timero  sorvos  quia 
pocnam  et  flagolla  sibi  anto  oculos  proponunt,  nec 
obire  suum  officium  nisi  coactos:  nibil  ad  mentem 
apoetoli,  ut  dictum  ost.  Ita  in  proximo  mombro, 
quum  cxponunt,  non  esso  perfectum  in  caritate,  qui 
timet:  quia  non  ultro  se  subiicit  Doo  quin  potius 
libenter  se  emanciparet:  contostui  minime  convenit. 
Potius  enim  admonet  apostolus,  boc  esse  infidelitatis 
vitium,  quum  aliquis  timet,  boc  est,  inquietum  babet 
animum:  quia  amor  Dei  probe  cognitus,  animos 
tranquillat. 

19.  Nos  diligimus  eum,  quia  prior  dilexit  nos. 

20.  Si  quis  dicit,  Deum  diligo :  et  proximum  suum 
odio  habeat,  mendax  est.  Qui  enim  non  diligit  frU' 
trem    siium    quetn    vidit,    quomodo    potest    diligere? 

21.  Et  hoc  praeceptum  habemus  ab  ipso,  ut  qui  Beum 
diligit,  diligat  et  frairem  suum. 

19.  Nos  diligimus.  Verbum  tiyanwfjiev  tam  in- 
dicativo,  quam  hortandi  modo  legi  potest:  prior 
tamen  sensus  longe  melius  quadrat,  Repetit  enim 
(meo  iudicio)  apostolus  superiorem  sententiam,  quia 
Deus  nos  gratuito  amore  antevertit,  reddere  nos 
illi  debitas  vices:  ut  mox  subsumat,  ipsum  in  ho- 
minibus  esse  diligendum,  vel  tcstandum  erga  bo- 
mines  quem  illi  amorem  deferimus.  Si  cui  tamen 
placet  bortandi  modus,  eodem  tendet  oratio,  Quia 
nos  gratis  Deus  amavit,  mutuo  nunc  eum  amemus. 
Atqui  amor  ille  stare  nequit,  quin  fraternum  inter 
nos  amorem  geueret:  ideo  mentiri  eos  dicit,  qui 
Deum  amare  iactant,  quum  proximos  oderint.  Sed 
videtur  parum  firma  esse  ratio  quam  subiicit ;  est 
enim  comparatio  minoris  et  maioris.  Si  proximos, 
inquit,  quibuscum  versamur,  non  diligimus:  multo 
minus  Deum  poterimus  diligere,  qui  est  invisibiiis. 
Duplei  autem  exceptio  in  promptu  est.  Nam  et 
amor,  quo  Deum  prosequimur,  ex  fide,  non  ex  ad- 
spectu  manat:  quemadmodum  babetur  1.  Fetri  1,  8. 
Deinde  longe  diversa  est  Dei  quam  bominum  ratio : 
quia  quum  in  amorem  sui  nos  Deus  pro  immensa 
sua  bonitate  rapiat,  saepe  odio  digni  sunt  homines. 
Respondeo,  apostolum,  quod  proculdubio  inter  nos 
constare  debet,  pro  confesso  hic  sumere,  Deum  se 
nobis  in  hominibus  offerre,  qui  insculptam  gerunt 
eius  imaginem:  et  officia,  quibus  ipse  non  indiget, 
ut  illis  praestemus,  exigere :  quemadmodum  Psalmo 
16, 2,  legimus,  Beneficentia  mea  ad  te  non  per- 
venit,  Domine.  Erga  sanctos,  qui  in  terra  sunt, 
affectus  meus.  Et  certe  eiusdem  naturae  societas, 
tot  rerum  usus,  mutua  communicatio,  nisi  valde 
ferrei  essemus,  ad  amorem  nos  allicerent:  sed  lo- 
hannes  nihil  aliud  voluit,  quam  fallacem  esse  iactan- 


tiam,  si  quis  Deum  so  amare  dicat,  et  eiua  imaginem, 
quao  anto  oculos  eet,  negligat. 

21.  Et  hoc  praeceptum.  Pirmius  argumentum, 
ab  autoritate  et  doctrina  Cbristi.  Nam  ipso  non 
de  nudo  Dei  amore  praecipit:  sed  fratres  etiam  di- 
ligore  iubet.  Quarc  sic  incipiendum  est  a  Deo, 
ut  simul  fiat  transitus  ad  bomines. 


CAPUT  V. 

1.  Omnis  qui  credit  quod  lesus  est  Christus,  ex 
Deo  genitus  est:  et  otnnis  qui  diligit  eum  qui  genuity 
diligit  etiam  eum  qui  genitus  est  ab  eo.  2.  In  hoc 
cognoscimus  quod  diligimus  filios  Dei,  si  Deum  di- 
ligimus,  et  praecepta  eius  servamus.  3.  Haec  est  di- 
lectio  Dei  ut  praecepta  eius  servemus.  Et  praecepta 
eius  gravia  non  sunt.  4.  Quoniam  omne,  quod  ex 
Deo  genitum  est,  vincit  mundum.  Et  haec  est  victoria 
quae  vincit  mundum,  fides  vestra.  5.  Quis  est  qui 
vincit  mundum,  nisi  qui  credit  quod  lesus  est  filius 
Dei? 

1.  Omnis  qui  credit.  Alia  ratione  confirmat 
res  esse  coniunctas,  fidem  et  fraternum  amorem. 
Nam  quum  fide  nos  Deus  regeneret,  necesse  est 
amari  a  nobis  ut  patrem :  atqui  amor  ille  complec- 
titur  omnes  eius  filios:  non  potest  igitur  fides  cari- 
tate  disiungi.  Prima  sententia  est,  ex  Deo  genitos 
esso  quicunque  credunt  quod  lesus  sit  Cbristus. 
TJbi  iterum  vides,  unum  Cbristum,  fidei  scopum 
proponi:  quemadmodum  in  eo  iustitiam,  vitam, 
quidquid  optari  potest  bonorum,  et  totum  Deum 
invenit.  Quare  haec  vera  est  credendi  ratio,  quum 
in  ipsum  mentes  nostras  dirigimus.  Caeterum  cre- 
dere  quod  sit  Cbristus,  est  ab  eo  sperare  quae- 
cunque  de  Messia  promissa  sunt.  Neque  enim 
inanis  ei  Christi  titulus  hic  tribuitur:  sed  potius 
munus  quod  a  patre  illi  iniunctum  est.  Quemad- 
modum  autem  in  lege  plena  rerum  omnium  in- 
stauratio,  iustit;a  et  felicitas  per  Messiam  promissa 
est :  ita  bodie  hoc  totum  in  evangelio  clarius  exprimitur. 
Ergo  lesus  pro  Christo  recipi  non  potest,  quin  ab 
eo  petatur  salus,  quando  in  hunc  finem  missus  est 
a  patre,  et  quotidie  nobis  offertur.  Unde  merito 
apostolus  omnes  ex  Deo  genitos  esse  pronuntiat, 
qui  vere  credunt.  Est  enim  fides  longe  supra  bu- 
mani  ingenii  captum  posita:  ut  nos  trahi  a  patre 
coelesti  ad  Cbristum  oporteat:  quia  nunquam  pro- 
prio  marte  quisquam  nostrum  conscenderet.  Atque 
hoc  est,  quod  idem  apostolus,  evangelii  sui  cap.  1, 13, 
docet:  non  ex  sanguinibus,  neque  ex  carne  esse 
genitos  qui  credunt  in  nomen  unigeniti.  Et  Paulus 
(1.  Corin.  2,  12),  non  spiritu  huius  mundi,  sed  spi- 
ritu,  qui  ex  Deo  est,  nos  esse  praeditos,  ut  sciamus 
quae  ab  eo  nobis  donata  sunt.     Quia  neqne  ocnlna 


361 


CAPUT  V. 


362 


vidit,  nec  auris  audivit,  nec  eensus  percepit,  quao 
diiigentibus  Deum  reposita  sit  merces:  sed  solus 
epiritus  ad  arcanum  illud  pervenit.  Doinde  quum 
datus  sit  nobis  Christus  in  sanctificationem,  et  spi- 
ritum  regenerationis  secum  simul  afferat:  denique 
quum  no8  inserat  in  corpus  suum:  haec  quoque 
altera  ratio  est,  cur  ffdem  habere  nemo  possit,  quin 
sit  ex  Deo  genitus. 

Diligit  eum  qui  genitus  est.  Augustinus  et  alii 
quidam  veterum  ad  Christum  hoo  traxeruut:  sed 
falso.  Nam  sub  numero  singulari  omnes  fideles 
apostolus  designat:  et  contextus  aperte  ostendit, 
non  aiiud  esse  ilii  consilium,  nisi  ut  mutuum  in 
fratres  amorem  ex  fide,  tanquam  ex  fonte,  derivet. 
Est  autem  argumentum  ex  communi  naturae  or- 
dine  sumptum :  sed  quod  in  hominibus  cernitur,  ad 
Deum  transfert.  Notandum  autem  est  apostolum 
Don  ideo  de  solis  fidelibus  sermonem  habere  prae- 
teritis  extraneis,  quod  iili  soli  amandi  sint,  horum 
autem  nulla  habenda  sit  cura  vel  ratio:  sed  nos 
hoc  velut  tyrocioio  ad  omues  sine  exceptione  aman- 
dos  instituit,  quum  initium  facere  a  piis  iubet. 

2.  In  hoc  cognoscimus.  His  verbis  breviter  os- 
tendit  quaenam  vera  sit  caritas,  nempe  quae  ad 
Deum  refertur.  Hactenus  docuit  nusquam  esse 
verum  Dei  amorem,  nisi  quum  proximi  etiam  aman- 
tur,  quia  hic  perpetuus  sit  effectus:  nunc  autem 
docet,  recte  et  ordine  amari  homines,  quum  Deus 
priores  obtinet.  Atque  haec  definitio  necessaria  est: 
nam  saepe  fit  ut  homines  amemus  extra  Deum:  ut 
profanae  et  carnales  amicitiae  non  alio  quam  ad 
privatum  commodum,  vel  ad  alios  evanidos  respec- 
tu8  tendunt.  Ergo  sicuti  prius  effectum  urgebat, 
ita  nunc  causam  urget:  vult  enim  sic  mutuam  coli 
inter  nos  caritatem,  ut  Deus  praeferatur.  Amori 
Dei  coniungit  legis  observationem,  et  merito:  nam 
quum  Deum  amemus  ut  patrem  et  dominum,  fieri 
non  potest  quin  coniuncta  sit  reverentia  cum  amore. 
Deinde  non  potest  a  se  ipso  Deus  avelli :  quum  ita- 
que  fons  eit  omnis  iustitiae  et  rectitudinis,  qui  eum 
amat,  necesse  est  ut  compositos  habeat  suos  affectus 
in  obedientiam  iustitiae.  Non  est  igitur  otiosa  res 
amor  Dei.  Verum  ex  hoc  loco  simul  colligimus, 
quaenam  vera  sit  legis  observatio:  nam  si  metu 
tantum  coacti  Deo  obsequimur  in  servandis  eius 
mandatis,  longe  distamus  a  vera  obedientia.  Ergo 
hoc  primum  est,  ut  corda  se  Deo  addicant  in  libe- 
ralem  reverentiam:  deinde  vita  ad  legis  regulam 
formetur.  Hoc  sibi  vult  Moses,  quum  in  colligenda 
legis  summa  dicit,  Israel,  quid  petit  abs  te  Domi- 
nus  Deus  tuus,  nisi  ut  ipsum  diligas,  et  ei  obedias? 
(Deut.  10,  12). 

3.  Praecepta  eius  gravia  non  sunt.  Hoc  additum 
est  ne  difficuitas  (ut  tieri  solei)  studium  nostrum 
frangat  vel  minuat.  Nam  qui  alacri  animo  magno- 
que   fervore  piam   sanctamque  vitam  aggrediuntur, 


postea  vires  suas  impares  oxperti,  pigrescunt:  ergo 
lohannes,  ut  conatus  nostros  incitet,  mandata  Dei 
gravia  esse  ncgat.  Verum  obiici  contra  potesf,  nos 
longe  aliud  experiti :  et  scriptura  etiam  testatur 
iugum  legis  esse  importabile  (Act.  15,  10).  Ratio 
quoque  manifesta  est:  nam  quum  nostri  abnegatio 
sit  quasi  servandae  legis  praeludium,  an  facile  ho- 
mini  esse  dicemus,  se  ipsum  negare?  Imo  quum 
lex  spiritualis  sit  (quemadmodum  Paulus  docet 
[Rom.  7,  14]),  nos  autem  nihil  quam  caro,  ingens 
inter  nos  et  Dei  legem  dissidium  esse  oportet.  Res- 
pondeo,  difficultatem  hanc  minime  esse  ex  natura 
legis,  sed  ex  carnis  nostrae  vitio.  Quod  etiam  Pau- 
lu8  diserte  exprimit:  quia  postquam  dixit,  impossi- 
bile  fuisse  legi  conferre  nobis  iustitiam:  mox  cul- 
pam  in  carnem  reiicit.  Haec  solutio  Pauli  et 
Davidis  sententias,  quae  in  speciem  videntur  mul- 
tum  pugnare,  optime  conciliat.  Paulus  legem  facit 
mortis  ministram  (2.  Corin.  3,  7),  nihil  quam  iram 
Dei  operari  pronuntiat:  datam  esse  ut  peccatum 
augeret:  vivere  ut  nos  occidat.  David  contra, 
suavem  prae  melle,  et  prae  auro  desiderabilem  sibi 
esse  praedicat  (Psal.  19,  11).  Inter  alia  eius  elogia, 
haec  ponit,  Quod  exhilaret  corda,  ad  Dominum 
convertat,  et  vivificet.  Sed  Paulus  legem  cum 
vitiosa  hominis  natura  confert:  inde  hostilis  ille 
conflictus.  David  autem,  qualiter  affecti  sint,  quos 
Deus  spiritu  suo  regenuit,  docet.  Hinc  suavitas 
illa  et  oblectatio,  cuius  nullum  gustum  caro  perci- 
pit.  Nec  vero  lohannes  distinctionem  hanc  omisit: 
ne  quis  enim  generaliter  hoc  acciperet,  praecepta 
Dei  non  esse  gravia,  restringit  ad  filios  Dei: 
quo  significat,  fieri  hoc  spiritus  virtute,  ut  Deo  ob- 
sequi  non  sit  nobis  grave  nec  molestum.  Nondum 
tamen  videtur  prorsus  soluta  quaestio.  Nam  fideles 
utcunque  spiritu  Dei  regantnr,  durum  tamen  cum 
carne  sua  certamen  sustinent:  et  quantumvis  sudent, 
vix  tamen  dimidia  ex  parte  ad  officium  se  com- 
parant :  imo  quasi  inter  sacrum  (ut  aiunt)  et  saxum 
constituti,  fere  sub  onere  deficiunt.  Videmus  ut 
Paulus  se  captivum  teneri  gemat,  et  infelicem  ex- 
clamet,  quia  non  potest  libere  Deo  servire.  Res- 
pondeo,  facilem  vocari  legem,  quatenus  coelesti 
virtute  praediti,  superamus  carnis  concupiscentiae. 
Nam  utcunque  recalcitret  caro:  sentiunt  tamen 
fideles:  nulla  se  alia  re  tam  oblectari,  quam  ut 
Deum  sequantur.  Praeterea  notandum  est,  lohan- 
nem  non  loqui  de  nuda  lege,  quae  nihil  praeter 
mandata  continet:  sed  paternam  Dei  indulgentiam 
coniuDgere,  qua  mitigatur  legis  rigor.  Ergo  quum 
nobis  clementer  ignosci  a  Domino  scimus,  si  opera 
nostra  legi  non  satisfaciant,  id  longe  nos  reddit  ad 
obsequium  promptiores:  quemadmodum  in  Psalmo 
130,  4,  habetur:  Apud  te  est  propitiatio,  ut  timea- 
ris.  Hinc  ergo  facilitas  legis  servandae,  quod  fideles 
venia  sublevati,    sicubi   deficiunt,   animos   non  des- 


363 


EPIST.  lOilANNIS 


364 


pondcnf.  Intoroa  admonot  apoBtolus,  piin;nandum 
easo  ut  eorviiimus  Domino ,  totus  onim  mutidus 
nobis  obsistit ,  no  porgnmus  quo  Deua  vooat. 
Ergo  illo  demum  logom  servabit,  qui  mundo  for- 
titor  resistet. 

4.  Ilaec  est  vidoria.  Quia  dixerat,  omnes  qui 
ex  Deo  geniti  eunt,  mundi  victorcs  esso:  vincondi 
quoquo  modum  oxprimit.  Potorat  onim  adhuc 
quaori,  unde  victoria:  orgo  in  fide  oonstituit  vic- 
toriam  totius  mnndi.  Insignis  locus:  quia  tamotsi 
duros  ot  horribiles  insultus  assidue  ingerit  Satan: 
epiritus  Dei  oxtra  pericuhim  nos  esso  pronuntians, 
exempto  motu  nos  ad  fortiter  pugnandum  animat. 
Et  plus  valot  praeteritum  tempus  quam  praosens 
vol  futurum.  Vicisso  enim  dicit,  ut  porindo  corti 
simus,  ac  si  iam  profligatus  osset  hostis.  Verum 
quidem  ost  tota  vita  durare  nostram  militiam,  quo- 
tidianos  esse  conflictus:  imo  singulis  momcntis  nova 
et  diversa  proelia  hinc  inde  ab  hoste  nobis  moveri: 
sed  quia  non  armat  nos  Dous  tantum  in  unum 
diem,  et  fides  etiam  unius  diei  non  est,  sod  perpe- 
tuum  spiritus  sancti  opus :  non  aliter  iam  viotoriae 
sumus  compotes,  quam  si  esset  debellatum.  Neque 
tamen  fiducia  haec  torporom  inducit,  quin  sollicite 
semper  ad  pugnam  simus  intenti.  Sic  enim  certos 
esse  Dominus  suos  iubot,  ut  tamen  securos  esso 
nolit:  quin  potius  ideo  vicisse  ipsos  pronuntiat,  quo 
animosius  et  magis  strenue  pugnent.  Mundi  no- 
men  hic  late  patet:  comprehendit  enim  quidquid 
adversum  est  Dei  spiritui :  ita  naturae  nostrae 
pravitas  pars  mundi  est,  omnes  concupiscentiae, 
omnes  Satanae  astus,  quidquid  denique  nos  a 
Deo  abstrahit.  In  tam  multiplici  hominum 
copia,  gravis  belli  moles  in  nos  incumbit: 
ac  iam  ante  congressum  essemus  victi,  ac  centies 
quotidie  vincendi,  nisi  Deus  victoriam  nobis  pro- 
mitteret.  Sed  Deus  hac  lege  ad  pugnandum  nos 
hortatur,  ut  prius  victoriam  promittat.  Caeterum 
ut  haec  promissio  nos  invicta  Dei  virtute  in  per- 
petuum  munit,  ita  ex  adverso  in  nihilum  redigit 
hominum  vires.  Neque  enim  hio  apostolus  Deum 
suppetias  tantum  nobis  ferre  docet,  ut  eius  subsidio 
adiuti,  pares  simus  ad  resistendum:  sed  victoriam 
in  sola  fide  locat:  fides  autom  aliunde  quo  vincat, 
accipit.  Quare  Deo  eripiunt  quod  suum  est,  qui 
propriae  virtuti  triumphum  canunt. 

5.  Quis  est  qui  vincit  mundum?  Ratio  supe- 
rioris  sententiae :  ideo  scilicet  nos  fide  vincere,  quia 
robur  a  Christo  mutuamur:  quemadmodum  et  Pau- 
lus  dicit  (Philip.  4,  13):  Omnia  possum  in  eo  qui 
me  confirmat.  Is  ergo  demum  Satana  et  mundo 
superior  erit,  nec  carni  suae  succumbet  qui  sibi 
diffidens,  recumbet  in  solam  Christi  virtutem.  Nam 
fidei  nomine,  vivam  Christi  apprehensionem  intel- 
ligit,  quae  vim  eius  et  officium  ad  nos  accommodat. 


6.  riic  est  qui  venit  per  aquam  et  sanguinem, 
lesus  Christus:  non  in  aqua  solum,  sed  in  aqua  et 
sanguine.  Et  spiritus  est  qui  testificatur :  quando- 
quidctn  spiritus  est  veritas.  7.  Nani  tres  sunt  qui 
tcstificantur  in  coelo,  pater,  sermo,  et  spiritus  sanctus: 
et  lii  tres  unum  snnt.  8.  Et  trcs  sunt  qui  testifican- 
tur  tn  terra,  spiritus,  aqua,  et  sanguis:  d  hi  tres  in 
unum  conveniunt.  9.  Si  testimonium  hominum  reci- 
pimus,  testimonium  Dei  maius  est:  quoniam  hoc  est 
testinwnium  Dei,  quod  testificatus  est  de  filio  suo. 

6.  Ilic  est  qui,  etc.  Ut  tuto  fidos  nostra  in 
Christo  quiescat,  solidam  umbrarum  legis  substan- 
tiam  in  oo  constare  dicit.  Nequo  enim  dubito  quin 
ad  vcleres  legis  ritus  alludat  in  vocibus  aquao  et 
sanguinis.  Huc  porro  tendit  comparatio:  non  tan- 
tum  ut  logem  Mosis  abolitam  osbo  sciamus  Christi 
advontu,  sed  ut  in  ipso  quaeramus  eorum  comple- 
mentum,  quao  olim  figurabant  caeremoniae.  Tam- 
etsi  vero  plures  crant  species,  tamen  sub  his  dua- 
bus  totam  sanctitatis  et  iustitiae  perfectionem  apos- 
tolus  designat.  Aqua  ouim  abluebantur  omnea 
sordos,  ut  homines  nonnisi  puri  et  mundi  ad 
Deum  accederent.  In  sanguine  erat  expiatio,  et 
plenae  cum  Deo  roconciliationia  pignus:  sed  les  ex- 
ternis  tantum  symbolis  adumbravit  quod  solide  ac 
reipsa  a  Messia  praestandum  erat.  Apte  igitur 
probat  lohannos  lesum  esse  Christum  Domini,  olim 
promissura,  quia  secum  attulit  quo  nos  omni  ex 
parte  sanctificet.  Ac  do  sanguine  quidem,  quo 
Christus  Deum  placavit,  nulla  est  dubitatio:  sed 
quomodo  per  aquam  venerit,  quaeri  potest.  Nam 
hoc  ad  baptismum  referri  non  est  probabile.  Ego 
certe  existimo  lohannem  hic  fructum  et  efi^ectum 
exprimere  eius  rei  quam  in  historia  evangelica  nar- 
rat.  Nam  quod  illic  dicit,  ex  Christi  latere  fluxisse 
aquam  et  sanguinem,  haud  dubie  pro  miraculo  ha- 
bendum  est.  Scio  tale  quiddam  mortuis  naturaliter 
accidere:  vero  certo  Dei  consilio  factum  est  ut 
Christi  latus  sanguinis  et  aquae  fons  esset:  ut  sci- 
rent  fideles  veram  munditiem  (cuius  figurae  erant 
veteres  baptismi)  in  eo  sibi  constare:  ut  scirent 
etiam  completum,  quod  omnes  sanguinis  adspersio- 
nes  olim  promiserant.  Quaro  haec  brevis  partitio 
plurimum  habet  gratiae,  quia  summatim  ostendit 
quorsum  praccipue  tenderent  caeremoniae  veteres: 
nempe  ut  homines  ab  inquinamentis  purgati,  et  so- 
luti  omnibus  piaculis,  Deum  haborent  propitium, 
et  illi  consecrarentur :  deinde  veritatem  in  Christo 
fuisse  exhibitam,  quia  lex  praetor  visibiles  figuras 
nihil  habebat.  Qua  de  re  plura  9  et  10  ad  He- 
braeos  capite  diximus. 

Spiritus  est  qui  testificatur.  Hoc  membro  docto 
quomodo  vim  illam  Christi  sontiant  fideles:  quia 
scilicet  Dei  spiritus  eos  certiores  reddat:  et  ne  va- 
cillet    eorum    fides,    addit   plenam  et  solidam  firmi- 


365 


CAPDT  V. 


366 


tudinem  constare  spiritus  testimonio.  Vocatur  enim 
spiritus,  veritas :  quia  indubia  sit  autoritas  ipeius, 
nobisque  abunde  sufficere  debeat. 

7.  Tres  sunt  in  coelo.  Hoc  totum  a  quibusdam 
omissum  fuit.  Hieronymus  existimat  malitia  potius 
quam  errore  id  fuisee  factum :  et  quidem  Latinis  dun- 
taxat.  Sed  quum  ne  graeci  quidem  codices  inter 
88  consentiant  vix  quidquam  asserere  audeo.  Quia 
tamen  optime  fluit  contextus  si  hoc  membrum 
addatur,  et  video  in  optimis  ac  probatissimae  fidei 
codicibus  haberi,  ego  quoque  libenter  amplector. 
Sensus  autem  erit,  quod  Deus,  quo  uberius  nostrara 
in  Chrieto  fidem  confirmet,  triplici  modo  testatur 
in  eo  acquiescendum  esse.  Nam  sicuti  fides  nostra 
in  una  Dei  essentia  tres  personas  agnoscit,  ita  to- 
tidem  modis  ad  Christum  vocatur,  ut  se  in  eo  sistat. 
Quod  dicit,  tres  esse  unum,  ad  essentiam  non  re- 
fertur,  sed  ad  consensum  potius.  Ac  si  diceret, 
patrem,  et  aeternum  sermonem  eius,  ac  spiritum, 
symphonia  quadam  Christum  pariter  approbare. 
Itaque  nonnulli  codices  habent  efs  ev.  Verum 
etiamsi  legas  Sv  elcLV,  ut  est  in  aliis  exemplaribus, 
non  tamen  dubium  est  quin  pater,  sermo  et  spiritus 
eodem  sensu  dicantur  unum  esse,  quo  postea  ean- 
guis  et  aqua  et  spiritus.  Sed  quum  spiritus,  qui 
unue  est  testis,  bis  citetur :  videtur  esse  absurda 
repetitio.  Respondeo:  quum  varie  de  Chrieto  te- 
stetur,  apte  duplicem  illi  attribui  testandi  locum. 
Nam  e  coelis  pater  cum  aeterna  sua  sapientia  et 
spiritu  tanquam  pro  imperio  pronuntiat  leeum  esse 
Christum :  ergo  illic  sola  divinitatis  maiestas  nobis 
consideranda  est.  Quoniam  vero  spiritus  in  cor- 
dibus  nostris  habitans,  arrha,  pignus,  et  sigillum 
est  ad  obsignandum  illud  decretum:  hoc  modo 
iterum  in  terra  per  gratiam  suam  loquitur.  Cae- 
terum  quia  non  omnes  forte  lectionem  hanc  reci- 
pient,  quae  sequntur,  perinde  exponam  ac  si  apo- 
stolus  hos  solos  in  terra  nominasset  tostes. 

8.  Tres  sunt.  Sententiam  illam  de  aqua  et 
sanguine  nunc  ad  suum  institutum  accommodat, 
quod  scilicet  nihil  excusationis  habeant  qui  Chri- 
stum  respuunt:  quum  satis  firmis  ac  luculentis 
testimoniis  se  illum  esse  probaverit,  qui  promissus 
olim  fuerat:  nam  sanguis  et  aqua,  quum  pignora 
eint  et  efiPectus  salutis  per  eum  allatae,  vere  testau- 
tur  a  Deo  missum  eeee.  Accedit  deinde  tertius 
testis  epiritus  sanctus  :  qui  tamen  primas  tenet  par- 
tes,  quia  alioqui  aqua  et  sanguis  sine  ullo  profectu 
diffluerent.  Ipse  enim  est  qui  cordibus  nostris 
aquae  et  sanguinis  testimonium  obsignat:  hic  est 
qui  efficit  sua  virtute  ut  fructus  mortis  Christi  ad 
nos  usque  perveniat:  imo  ut  sanguis  in  redemptio- 
nem  nostram  fusus  penetret  usque  in  animas  no- 
Btras:  vel  (ut  uno  verbo  omnia  dicam)  efficit  ut 
Christus  cum  omnibus  suis  bonis  sit  noster.  Ita 
Paulus  ad  Romanoe  1,  4,  poetquam  dixit  Christum 


resurrectionis  suae  potentia  ostensum  esse  filium 
Dei,  continuo  post  addit,  per  sauctificationem  spi- 
ritus.  Quia  quaecunque  in  Christo  refulgent  di- 
vinae  gloriae  signa:  nihilominus  obscura  nobis 
eesent,  et  efi"ugerent  conspectuui  nostrum,  nisi  fidei 
oculos  nobis  aperiret  spiritus.  Nunc  intelligunt 
lectores  cur  spiritum  cum  aqua  et  sanguinc  lo- 
hannes  testem  adduxerit:  quia  scilicet  proprinm 
epiritus  officium  est,  Christi  sanguine  mundaro  con- 
scientias  nostras:  facero  ut  allata  ab  ipso  purgatio 
in  nobis  sit  efficax.  Qua  de  re  aliquid  dictum  est 
initio  proximae  epistolae,  ubi  Petrus  eandem  fere 
loquutionem  usurpat:  uempe  quod  spiritus  sanctus 
animas  nostras  sanguinis  Chrieti  adspersione  purget. 
Caeterum  ex  hie  verbie  colligere  licet,  fidem  non 
apprehendere  nudum  vel  inanem  Christum :  sed 
vivificam  simul  eius  virtutem.  Quorsum  enim  prod- 
esset  missum  in  terram  Chrietum  fuisse,  nisi 
Deum  mortis  suae  sacrificio  placaseot?  nisi  abluendi 
munus  a  patre  illi  esset  iniunctum?  Obiici  tamen 
poterit,  supervacuam  esse  distinctionem  quae  hic 
ponitur,  quia  Christus  peccata  expiando,  nos  mun- 
daverit:  ergo  rem  unam  apostolus  bis  nominat. 
Fateor  quidem  in  expiatione  simul  ablutionem  in- 
cludi:  itaque  non  etatui  aquae  et  sanguinis  discri- 
men,  quasi  res  sint  disiunctae:  verum  si  quisque 
nostrum  infirmitatem  suam  reputet,  facile  agnoscet 
non  frustra  nec  temere  sanguiuem  ab  aqua  discerni. 
Deinde  (ut  iam  dictum  est)  apostolus  ad  legie  ritus 
alludit.  At  quis  Deus  humanae  infirmitatis  causa 
non  sacrificia  tantum,  sed  ablutiones  quoque  olim 
instituerat.  Utriueque  partis  veritatem  in  Christo 
fuisse  exhibitam,  distincte  exprimere  apostolue  vo- 
luit.  Qua  ratioue  paulo  ante  dixerat,  non  in  aqua 
solum.  Significat  enim  non  modo  partem  aliquam 
salutis  nostrae  in  Christo  inveniri,  sed  omnes  nu- 
meros  (ut  ita  dicam)  completos:  ita  ut  nihil  alibi 
sit  amplius  quaerendum. 

9.  Si  testimonium  hominitm.  A  minori  ad  ma- 
iu8  ratiocinatur  quam  ingrati  sint  homines,  si  Chrie- 
tum  divinitus  (ita  ut  retulit)  approbatum  repudient. 
Nam  si  in  negotiis  humanis,  hominum  dictis  sta- 
mus,  qui  mentiri  et  fallere  possunt:  quam  absurdum 
erit,  Deum  minus  fidei  in  suo  foro  (ut  ita  loquar), 
ubi  summus  eet  iudex,  apud  nos  obtinere?  Sola 
igitur  nobis  pravitas  obstat  ne  Christum  recipiamus, 
quando  suae  virtuti  fidem  legitima  probatione  facit. 
Porro  Dei  testimonium  vocat  non  modo  quod  spi- 
ritus  cordibus  nostris  reddit,  sed  quod  etiam  ha- 
bemus  ab  aqua  et  sanguine.  Vis  enim  illa  pur- 
gandi  et  expiandi,  non  terrena,  sed  coelestie  fuit. 
Quare  non  vulgari  hominum  more  aestimandua 
est  Christi  sanguis:  sed  coneilium  Dei  potius  re- 
spicere  convenit,  quo  fuit  ordinatus  ad  delenda 
peccata,  et  vim  illam  divinam  quae  inde  fluxit. 


367 


EPlt^T.  lOUANNIS 


368 


Porro  hoc  cst  testimonitim  Dci,  quod  teslificatus 
est  de  filio  stio.  10.  Qui  credit  in  filium  Dei,  hahet 
testimonium  in  se  ipso,  qui  non  credit  Deo,  metidacem 
fecit  etim:  quia  tion  credidit  in  testimonium  quod  te- 
stificatti^  est  Detis  de  filio  suo.  11.  El  hoc  esi  testi- 
monittm,  qtiod  vitam  aeternam  dcdit  nobis  Detis:  et 
haec  vita  in  filio  eitis  cst.  12.  Qui  hahet  filium,  ha- 
bet  vitam:  qui  non  habet  filium  Dei,  vitam  non  habet. 

Hoc  est  testimonium.  Particula  6xt,  causam  hic 
non  uotat,  eed  tantum  oxegctice  capitur.  Postquam 
enim  admonuit  apostolus,  Deum  multo  plus  fidei 
mercri  quam  homincs:  uunc  subiicit,  nuUam  haberi 
posse  tidum  Deo,  nisi  credcndo  in  Christum:  quia 
Deus  hunc  solum  nobis  proponit,  ot  in  eo  nos 
eistit.  Hinc  colligit,  nos  tuto  et  tranquillis  animis 
in  Christum  credere,  quouiam  autoritato  sua  Deus 
fidem  nostram  asserat.  Nec  dicit  Doum  extra  lo- 
qui,  sed  unumquemquo  piorum  intus  in  se  ipso  eum 
sentire  fidei  suae  autorem.  Unde  apparet  quantum 
a  fide  difierat  fiuxa  opinio,  quae  aliunde  pendet. 

10.  Qui  non  credit.  Sicut  hoc  boni  habent  fi- 
deles,  quod  se  extra  errandi  periculum  esse  norunt, 
quia  in  Deo  sunt  fundati:  ita  impios  extremae  bias- 
phemiae  roos  facit,  quia  Deum  mendacii  arguant. 
Gerte  nihil  Deo  pretiosius  est  quam  sua  veritas: 
quare  uuUa  illi  atrocior  iniuria  fieri  potest,  quam 
dum  hoc  honore  spoliatur.  Ergo  ut  nos  ad  cre- 
dendum  incitet,  argumentum  a  contrario  sumit. 
Nam  si  Deum  faccre  mendacem,  horribilis  est  et 
exsecranda  impietas:  quia  tunc,  quod  illi  masime 
proprium  est,  eripitur :  quis  non  horreat  fidem 
evangelio  derogare,  in  quo  Deus  unice  verax  et 
fidelia  vult  haberi?  Hoc  diligenter  notandum  est. 
Mirantur  aliqui  cur  tantopere  Deus  fidem  com- 
mendet,  cur  tam  severe  damnetur  increduhtas:  at- 
qui  hic  vertitur  summa  Dei  gloria.  Nam  quum 
praecipuum  veritatis  suae  specimen  in  evangelio 
edere  voluerit,  nihil  illi  faciunt  reliquum  quicunque 
oblatum  illic  Christum  respuunt.  Quare  ut  quem- 
piam  in  reliquis  vitae  partibus  demus  angelo  esse 
parem :  diabolica  tamen  est  eius  sanotitas,  quamdiu 
Christum  reiicit.  Sicuti  quosdam  in  papatu  videmus 
nescio  qua  sanctimoniae  larva  multum  sibi  placere: 
quum  tamen  obstinatissime  evangelio  resistant. 
Ergo  teneamus  hoc  pietatis  initium  esse,  doctrinam 
illam  obedienter  amplecti,  quam  adeo  sancte  pro 
testimonio  asseruit. 

11.  Quod  viiam  aeternam  dedii.  Nunc  propo- 
sito  fructu,  ad  credendum  nos  invitat.  Haec  quidem 
Deo  reverentia  debetur,  ut  quidquid  nobis  affirmat, 
protinus  sit  extra  controversiam.  Sed  ubi  gratuito 
vitam  nobis  offert,  ingratitudo  minime  ferenda  est, 
nisi  prompta  fide  tam  amabilem  suavemque  doctri- 
nam  excipimus.  Et  certe  in  hunc  finem  tendunt 
apostoli    verba,   non  modo  reverenter    obediendum 


6880  evangolio,  no  Deo  eimus  iniurii :  sod  amandum 
otiam  illud  csso,  quia  vitam  aoternam  nobis  atferat. 
Cndo  otiam  colligimus  quid  masime  in  ovangolio 
quuorondum  sit:  nompe  gratuitum  salutis  donum. 
Nam  quod  illic  Deus  ad  poenitontiam  et  timorem 
no8  hortatur,  non  debot  a  Christi  gratia  scparari. 
Atquo  ut  nos  prorsus  in  Christo  rotincat  apostolus 
iterum  repotit  contineri  in  ipso  vitam :  ac  si  di- 
ceret,  non  aliud  adipiscendao  vitao  medium  nobis 
a  Deo  patre  statui.  Ac  tria  quidom  summatim  hic 
complexus  cst  apostolus  :  nos  scilicot  omnes  morti 
addictos  csse,  doncc  Deus  gratuita  sua  bonitate  nos 
iu  vitam  restituat.  Aperto  enim  prouuntiat  vitam 
a  Deo  donari:  unde  et  ipsa  nos  dcstitui  sequitur, 
nec  meritis  posse  acquiri.  Deinde  hunc  vitam  no- 
bis  per  evaugelium  conferri  docet,  quia  illic  patefit 
Dei  bonitas  et  patornus  erga  nos  amor.  Postremo 
non  aliter  eius  vitae  nos  fieri  compotes  dicit,  quam 
dum  fide  in  Christum  inserimur. 

12.  Qui  non  hahet.  Est  proximae  sententiae 
confirmatio.  Sutficere  quidem  iiiud  debebat,  Deum 
non  aiibi  quam  in  Christo  vitam  locasse  ut  inde 
petatur:  verum  ne  quis  alio  deflectat,  a  spe  vitae 
excludit  omnes  qui  eam  in  Christo  non  quaerunt. 
Scimus  quid  sit  habere  Christum:  nam  fide  possi- 
detur:  vita  ergo  privat  omnes  qui  aiieni  sunt  a 
Christi  corpore.  Sed  videtur  hoc  rationi  minime 
consentaneum:  nam  summos  viros  exstitisse,  et 
heroicis  virtutibus  praeditos  historiae  narrant:  qui 
tamen  a  Christo  prorsus  erant  extranei.  Absurdum 
autem  videtur,  tantae  praestantiae  nihil  habere  ho- 
noris.  Respondeo,  longe  nos  falli,  si  putamus  pro- 
bari  Deo  quidquid  in  oculis  nostris  exceilit:  quin 
potius  (ut  est  apud  Lucam  16,  15)  quod  altum  est 
hominibus,  abominatio  eat  apud  Deum.  Quia  enim 
abscondita  est  nobis  cordis  immundities,  externa 
specie  contenti  sumus:  atque  Deus  sub  hac  latentes 
foedissimas  sordes  videt.  Itaque  non  mirum  si  illi 
foeteant  speciosae  virtutes,  quae  et  ab  impuro  corde 
manant,  neque  in  rectum  finem  tendunt.  Porro 
unde  cordis  puritas,  unde  rectum  pietatis  studium. 
nisi  a  spiritu  Christi?  Nihil  ergo  iaude  dignum, 
nisi  in  Christo.  Quamquam  alia  est  ratio,  quae 
omnem  dubitationem  eximit.  Hominum  enim  iustitia 
in  remissione  peccatorum  sita  est.  Hanc  si  tollas, 
certa  Dei  maledictio,  et  mors  aeterna  nos  omnes 
manet.  Solus  autem  Christus  est  qui  patrem  nobis 
conoiliat,  sicuti  eum  semel  mortis  suae  sacrificio 
placavit.  Unde  sequitur,  nemini  propitium  esse 
Deum,  nisi  in  Christo :  nullam  quoque  nisi  in  ipso 
iustitiam  esse.  Si  quis  Cornelium  obiiciat,  quem 
Lucas  acceptum  fuisse  Deo  testatur,  priusquam  vo- 
catus  esset  ad  fidem  evangelii :  respondeo  breviter, 
sic  interdnm  agere  Deum  in  nobis,  ut  semen  fidei 
non  primo  statim  die  emergat.  Non  habuit  Cor- 
nelius   claram   et    dilucidam    Christi    notitiam:  sed 


369 


CAPDT  V. 


370 


quum  aliquo  misericordiae  Dei  sensu  fuerit  prae- 
ditu8,  eum  simul  de  mediatore  aliquid  tenore  opor- 
tuit.  Verum  quia  occultas  et  mirificas  agendi 
rationes  habet  Deus,  omissiB  quae  nihil  prosunt 
speoulationibus,  tantum  planam  viam  salutis,  quam 
nobis  ostendit,  teneamus. 

13.  Haec  scripsi  vdbis  credeniibus  in  nomen  filii 
Dei,  ut  sciatis  quod  vitam  habetis  aeternam:  et  ut 
credatis  in  nomen  filii  Dei.  14.  Atque  haec  est 
fiducia  quam  habemus  erga  eum,  quod  si  quid  petieri- 
mus  secundum  voluntatem  eius,  audit  nos.  15.  Si 
autem  novimus  quod  audit  nos,  quum  quid  petieri- 
mus:  novimus  quod  habemus  petitiones  quas  postula- 
vimus  ab  eo. 

13.  Haec  scripsi  vobis.  Quia  quotidianos  fidei 
profectus  esse  oportet:  ideo  se  iis,  qui  iam  credide- 
runt,  scribere  dicit,  ut  firmius  ac  certius  credant: 
atque  ita  plena  vitae  aeternae  fiducia  fruantur. 
Hic  ergo  doctrinae  usus  est,  non  tantum  ut  rudes 
initiet  in  Christo,  sed  ut  qui  iam  eruditi  sunt,  magis 
ac  magis  confirmet.  Ideo  nos  assidue  incumbere 
oportet  in  studium  discendi,  ut  fides  nostra  toto 
vitae  cursu  augoscat.  Nam  et  multao  adhuc  in- 
fideiitatis  reliquiae  in  nobis  supersunt,  et  adeo  im- 
becilla  est  nostra  fides,  ut  hoc  ipsum  quod  credimus, 
nondum  sit  solide  credere,  nisi  amplior  confirmatio 
accedat.  Porro  operae  pretium  est  notare  quaenam 
vera  sit  confirmandae  fidei  ratio:  nempe  dum  offi- 
oium  et  virtus  Christi  explicatur.  Dicit  enim  apos- 
tolus  se  haec  scripsisse:  nempe  quod  non  aiibi 
quam  in  Christo  quaerenda  sit  vita  aeterna :  ut  qui 
iam  fideles  sunt,  credant,  hoc  est,  proficiant  cre- 
dendo.  Quare  pii  doctoris  officium  est,  ut  in  fide 
discipulos  confirmet,  extollere  quantum  potest  Ohristi 
gratiam :  ut  ea  contenti  nihil  ampHus  appetamus. 
Hanc  quum  obscurent  modis  omnibus  ac  extenuent 
papistae:  satis  hoc  uno  produnt  se  nihil  minus 
curare  quam  rectam  fidei  doctrinam.  Imo  hac  causa 
magis  fugiendae  sunt  eorum  scholae  quam  omnes 
Scyllae  vel  Charybdes:  quia  vix  ingredi  quispiam 
eas  possit  sine  certo  fidei  naufragio.  Docet  prae- 
terea  hoc  loco  apostolus,  Christum  esse  proprium 
fidei  scopum :  et  fidei,  quam  habemus  in  eius  nomen, 
annexam  esse  salutis  fiduciam.  Hic  enim  credendi 
finis,  ut  Dei  filii  simus  ac  haeredes. 

14.  Haec  est  fiducia.  Fidem,  cuius  meminit,  a 
fructu  commendat:  vol  ostendit  in  quo  praecipue 
sita  sit  fiducia:  nempe  quod  pii  intrepido  animo 
Deum  invocare  audent:  sicuti  et  Paulus  loquitur 
ad  Ephesios  cap.  3,  12,  quod  fide  accessus  nobis 
ad  Deum  patet  cum  fiducia.  Et  ad  Romanos  8,  15, 
quod  spirituB  os  nobis  resorat,  ut  clamare  non  du- 
bitemus,  Abba,  pater.  Et  sane  si  arcemur  a  Dei 
accessu,   nihil   nobis  miserius.     Rursum,   modo  hoo 

Cat/oim  opera.    Vol.  LV. 


nobis  asylum  pateat,  in  malis  omnibus  nihilominus 
erimus  beati.  Imo  hoc  unum  folices  reddit  nostras 
aerumnas,  quod  certo  statuimus  Deum  fore  libera- 
torem,  et  paterno  eius  erga  nos  amore  freti,  ad 
ipsum  confugimus.  Teneamus  ergo  hanc  apostoli 
sententiam,  invocationem  Dei,  summum  fidei  nostrae 
examen  esse:  Deum  autem  non  rite,  neque  ex  fide 
invocari,  nisi  quum  certo  persuasi  sumus  non  irritas 
fore  nostras  precos.  Nam  qui  suspensi  haesitant, 
eos  fiducia  praeditos  esse  negat  apostolus.  Unde 
apparet  aepultam  ac  prope  exstinctam  esse  fidei 
doctrinam  in  papatu,  ubi  certitudo  omnis  tollitur. 
Multas  quidem  illic  preces  murmurant,  et  de  in- 
vocando  Deo  multum  garriunt:  sed  dubiis  ac  fluc- 
tuantibus  animis  orant,  ac  orare  iubent:  imo  dam- 
nant  hanc  fiduciam,  quam  apostolus  necessario 
exigit. 

Secundtim  voluntatem.  Hac  particula  obiter  mo- 
nere  voluit  quaenam  vera  sit  precandi  regula: 
nempe  ubi  vota  sua  Deo  homines  subiiciunt.  Nequo 
enim  quum  poUicitus  est  Dominus  facturum  se 
quidquid  sui  petierint,  efFraenem  illis  licentiam  per- 
misit  petondi  quidquid  in  mentem  subierit:  sed 
simul  logem  illis  praescripsit  rito  orandi.  Et  sane 
hoc  fraeno  nihil  nobis  utilius:  quia  si  unicuique 
nostrum  petere  liceat  quidquid  libet,  et  Deus  votis 
nostris  indulgeat,  pessime  nobis  consultum  erit. 
Nam  quid  expediat,  nescimus:  imo  aestuamus  pravis 
ac  noxiis  desideriis.  Duplex  autem  remedium  ad- 
hibet  Deus,  ne  aliter  oremus  quam  ad  voluntatis 
suae  praescriptum :  quia  et  ex  vorbo  suo  nos  docet, 
quidnam  petere  nos  velit:  et  spiritum  suum  ducem 
ac  moderatorem  nobis  praeficit,  qui  cohibeat  afFectus 
nostros,  no  vagari  extra  metas  sinat.  Nam  quid  et 
qualiter  oportoat  orare,  nescimus  (inquit  Paulus 
[Rom.  8,  26]),  sed  spiritus  infirmitatibus  nostris 
opem  ferens  excitat  in  nobis  gemitus  inenarrabiles. 
Interea  os  quoque  Domini  interrogandum  est,  ut 
preces  nostras  dirigat.  Nam  Deus  in  suis  pro- 
missionibus  legitimam  orandi  rationem  (ut  dictum 
est)  nobis  statuit. 

15.  Si  autem  novimus.  Non  est  (ut  in  speciem 
videtur)  superflua  repetitio.  Nam  quod  in  genere 
de  orationum  successu  pronuntiavit  apostolus,  nuno 
specialiter  affirmat,  nihil  pios  optare  vel  poscere  a 
Deo,  quod  non  impetrent.  Quum  autem  omnia 
fidelium  vota  exaudiri  dicit,  de  sanis  modestisque 
votis  loquitur,  et  quae  ad  obedientiae  regulam  sunt 
composita.  Neque  enim  laxis  habenis  ruunt  fideles, 
aut  quidvis  sibi  indulgent:  sed  quid  mandet  Deus, 
semper  in  suis  precibus  respiciunt.  Bst  igitur  haec 
generalis  doctrinae  applicatio  ad  specialem  et  pri- 
vatum  cuiusque  usum,  ne  dubitent  fideles  Deum 
se  in  omnibus  ac  singulis  votis  propitium  habere, 
ut  sedatis  animis  exspectent  dum  praestet  Dominus 
quae    precati    sunt:    atque    ita    omni    molestia    et 

24 


371 


EPIST.  lOnANNIS 


372 


anxiotate  lovati  curas  suas  in  Doum  exonoront. 
Nequo  tamen  baeo  quios  et  Bocuritaa  prccandi  ar- 
dorcni  rostinguero  in  nobis  debet:  ut  qui  cortus  est 
do  foiici  cventn,  ab  invocando  Doo  abetinoat.  Fidoi 
onim  cortitudo  socordiam  minime  generat,  vel  pi- 
«•ritiam.  Sed  tantum  vult  apostolue  in  suis  quem- 
quc  neccssitatibuB  tranquilium  eese,  ubi  buos  gemituB 
in  Dei  sinum  deposuit. 

16.  Si  quis  viderit  fratrem  sutim  pcccatiiem  pec- 
cato  non  ad  mortem,  petet,  et  dabit  illi  vitam.  Pec- 
canti  dico  non  ad  mortem.  Est  peccatum  ad  mortem : 
non  pro  iUo  dico  itt  quis  roget.  17.  Omnis  iniustitia 
peccatum  est.  Et  est  peccatum  non  ad  mortem.  18.  No- 
vimus  quod  quisquis  ex  Deo  genitus  est,  non  peccat: 
sed  qui  genitus  est  ex  Deo,  servat  se  ipsum,  et  ma- 
lignus  non  tangii  eum. 

16.  Si  quis,  etc.  Fructum  fidei,  cuius  meminit 
apoBtoluB,  iam  longius  extendit:  ut  pro  fratribus 
etiam  valeant  preces  nostrae.  Magnum  illud  erat, 
quod  simul  ac  premimur,  benigne  nos  Deus  ad  se 
invitat,  nobisquo  opem  ferre  paratus  est:  sed  quod 
pro  aliis  quoque  rogantes  audire  sustinet,  non  parva 
inde  confirmatio  fidei  nostrae  accedit :  ut  certo  per- 
Buasi  simus  nos  in  propria  causa  repulsam  minime 
unquam  passuros.  Interea  hortatur  apostolus,  ut 
simus  alii  de  aliorum  salute  mutuo  solliciti:  deinde 
vult  fratrum  lapsus  nobis  esse  ad  orandum  incita- 
menta.  Et  certe  ferrea  esset  ista  durities,  nullo 
misericordiae  sensu  tangi,  quum  animas  ChriBti 
sanguine  redemptas  videmus  in  exitium  ire.  Osten- 
dit  autem  in  manu  esse  remedium,  quo  fratres 
fratribus  succurrant.  Vitam,  inquit,  pereunti  resti- 
tuet,  qui  pro  eo  orabit.  Quamquam  verbum  Dabit, 
reforri  ad  Deum  potest:  ac  si  dictum  esset,  fratris 
vitam  Deus  concedet  precibus  nostris.  Verum  idem 
semper  erit  sensus,  eo  usque  valere  fidelium  preces, 
ut  fratrem  a  morte  eripiant.  Si  de  homine  intelli- 
gas,  quod  det  fratri  vitam,  hyperbolica  erit  loquutio: 
nihil  tamen  continebit  absurdi.  Nam  quod  gratuita 
Dei  bonitate  nobis  concessum  est:  imo  quod  in 
gratiam  nostram  aliis  conceditur,  dicimur  aliis  dare. 
Tanta  utilitas  non  parum  nos  stimulare  debet,  ut 
peccata  fratribus  nostris  remitti  petamus.  Quum 
autem  ouiiTca&etav  nobis  commendat  apostolus,  simul 
admonet  quantopere  in  fratribus  damnandis  cavenda 
sit  crudelitas,  aut  in  desperanda  eorum  salute  ni- 
mius  rigor. 

Peccato  non  ad  mortem.  Ne  protinus  spem  ab- 
iiciamus  de  eorum  salute  qui  peccant,  Deum  ostendit 
non  tam  graviter  ulcisci  suorum  lapsus,  ut  propterea 
eos  abdicet.  TJnde  sequitur,  nobis  pro  fratribus 
habendos,  quando  ipsos  Dominus  in  filiorum  numero 
retinet.  Peccata  vero  ad  mortem  esse  negat,  non 
modo    in   quibus    quotidie    sancti    delinquunt:    sed 


etiam  si  quando  graviter  iram  Dci  ab  ipsis  provo- 
cari  contingat.  Quamdiu  enim  veniao  relinquitur 
loouB,  mors  prorsus  imporium  nondum  occupat. 
Noquo  tamen  hio  inter  veniale  ot  mortalo  peccatum 
distinguit  apostoius,  sicuti  postca  vulgo  factum  est. 
Prorsus  onim  insulsa  est  illa  distiuctio,  quae  in 
papatu  obtinuit.  Nulhim  fere  Sorbonici  mortale 
peccatum  agnoscunt,  nisi  in  quibus  tam  crassa  exstat 
turpitudo,  ut  manibus  palpari  queat.  Ita  in  poccatis 
venialibus  consent  teterrimas  foeditates,  quao  in 
animis  latont.  Omnes  denique  peccati  originalis 
fructuB,  modo  non  erumpant  in  externum  aotum, 
levi  adspersione  aquae  benodictae  elui  putant.  Et 
quid  mirum,  quum  ne  blaBphcmas  quidem  de  gratia 
Dei  dubitationes,  et  quidquid  est  libidinum  ac  cu- 
piditatum,  modo  consonsus  non  accodat,  peccata 
esse  censeant?  Si  animus  hominis  infidelitate  per- 
cellitur,  si  eum  sollicitat  impationtia  ut  advorsus 
Deum  fremat,  quantumvis  prodigiosao  cupiditatea 
eum  titillent:  hoc  totum  levius  est  papistis,  quam 
ut  in  peccato  deputetur,  saltem  post  baptismum. 
Non  mirum  igitur  si  ex  magnis  sceleribus  venialia 
delicta  faciunt:  sua  enim,  non  Dei  trutina  appen- 
dunt.  Atqui  inter  fideles  indubium  hoc  axioma 
esse  debet,  quidquid  cum  lege  Dei  pugnat,  peccatum 
esse,  et  quidem  mortale  Bua  natura.  TJbi  enim 
logis  transgressio,  illic  et  peccatum  et  mors.  Quis 
ergo  verborum  apostoli  sensus  orit?  Peccata  negat 
mortifera  esse,  quae  etsi  morte  digna  sunt,  non 
tamen  tam  atrociter  a  Deo  puniuntur.  Ideo  peccata 
in  se  non  aestimat:  sed  iudicium  de  illis  ex  paterna 
Dei  indulgentia  facit,  quae  reatum  condonat,  ubi 
tamen  culpa  erat.  Denique  morti  non  addicit  quos 
Deus  erigendo  restituit  in  vitam,  quamvis  per  eos 
non  steterit  quominus  a  vita  alienati  essent. 

Est  peccatum  ad  mortem.  lam  dixi  ita  vocari 
peccatum,  cui  nuUa  spes  veniae  reliqua  est.  Sed 
quaeritur  quale  hoc  sit.  Valde  enim  atrox  esse 
oportet,  quod  Deus  tam  severe  ulciscitur.  Ex  con- 
textu  colligi  potest,  non  osse  partialem  (ut  vocant) 
lapsum,  nec  praecepti  unius  transgressionem :  sed 
apostasiam,  qua  penitus  homines  a  Deo  se  alienant. 
Nam  postea  subiicit  apostolus,  filios  Dei  non  pec- 
care:  ut  scilicet,  relicto  Deo,  Satanae  se  in  totum 
addicant  ac  maucipent.  Talis  defectio,  non  mirum 
est  si  mortalis  sit  lapsus.  Neque  enim  suos  Deus 
unquam  ita  privat  spiritus  gratia,  quin  aliquam  pie- 
tatis  scintillam  retineant.  Reprobos  ergo  et  exitio 
devotos  esse  oportet,  qui  sic  deficiunt  ut  timorem 
Dei  abiiciant.  Si  quis  quaerat  an  eorum  poeniten- 
tiae  praeclusa  sit  salutis  ianua:  in  promptu  est  ros- 
ponsio,  qunm  in  reprobum  sensum  traditi  sint,  et 
spiritu  sancto  destituti,  non  aliud  eos  posse  quam 
obstinatis  animis  semper  ruere  in  deterius,  et  pec- 
cata  addere  peccatis.  Porro  quum  peccatum  aut 
blasphemia   in  spiritum   eiusmodi    defectionem  per- 


373 


CAPDT   V. 


374 


petuo  secum  trahat,  non  dubium  est  quin  hio  note- 
tur.  Sed  quaeritur  iterum,  quibusnam  indiciis  co- 
gnoscere  possimus  letalem  esso  hominis  casum. 
Nisi  enim  certa  eius  rei  esset  oognitio,  frustra  ex- 
ciperet  apostolus,  non  esae  pro  hoc  peccati  genore 
orandum.  Licebit  ergo  interdum  statuere,  sitne  de- 
ploratus  qui  cecidit,  an  adhuc  locus  sit  remedio. 
Id  quidem  verum  esse  fafeor :  et  ex  praesenti  loco  sine 
controversia  evincitur.  Sed  quia  rarissime  hoc  acci- 
dit,  et  Deus  immensas  gratiae  suae  divitias  commen- 
dans,  nos  suo  exemplo  misericordes  esse  iubet :  non 
temere  in  quemquam  ferendum  est  mortis  aeternae 
iudicium :  potius  nos  caritas  ad  bene  sperandum 
flectat.  Quod  si  desperata  quorundam  impietas  non 
secus  nobis  apparet,  ac  si  Dominus  eam  digito 
monstraret,  non  est  quod  certemus  cum  iusto  Dei 
iudicio,  vel  clementiores  eo  esso  appetamus. 

17.  Omnis  iniustitia.  Varie  potest  hic  locus 
exponi.  Nam  si  in  adversativam  resolvas,  non  male 
constabit  sensus  hoc  modo:  Tametsi  omnis  iniusti- 
tia  peccatum  est,  aliquod  tamen  est  peccatum  non 
ad  mortem.  Aeque  etiam  congrueret  diversus  sen- 
8U8,  quia  peccatum  est  omnis  iniustitia,  inde  se- 
quitur  aliquod  esse  peccatum  non  ad  mortem.  Alii 
omnem  iniustitiam  accipiunt  pro  tota:  ac  si 
diceret  apostolus,  peccatum,  de  quo  agit,  esse  in- 
iustitiae  cumulum.  Ego  tamen  primam  vel  secun- 
dam  expositionem  libentius  amplector:  et  quia  eodem 
recidunt,  liberum  relinquo  lectoribus  iudicium,  utra 
sit  aptior. 

18.  Novimus  quod  quisquis  ex  Deo.  Si  filios 
Dei  puros  omnino  et  immunes  a  peccato  esse  in- 
telligas,  sicut  fanatici  contendunt,  secum  pugnabit 
apostolus.  Nam  hoc  modo  mutuum  inter  fratres 
precandi  studium  tolleret.  Ergo  non  peccare 
dicit  qui  non  prorsus  a  gratia  Dei  exoidunt.  Hino 
autem  inferre  voluit,  orandum  pro  omnibus  Dei 
filiis  esse:  quia  ad  mortem  non  peccant.  Additur 
probatio,  quod  quisquis  ex  Deo  genitus  est,  se  ipsum 
servat:  hoc  est,  continet  se  in  Dei  timore:  nec  se 
ita  abripi  patitur,  ut  exstincto  pietatis  sensu  dia- 
bolo  et  carni  totum  se  permittat.  Nam  quum  dicit 
Don  tangi  eum  a  maligno,  ad  letale  vulnus 
referendum  est.  Neque  enim  a  Satanae  vulneribus 
intacti  manent  filii  Dei:  sed  ita  fidei  clypeo  pro- 
pulsant  eius  ictus,  ut  minime  ad  cor  ipsum  pene- 
trent.  Quare  nunquam  in  ipsis  exstinguitur  spiri- 
tualis  vita.  Hoc  istud  est  non  peccare,  quum 
labuntur  quidem  fideles  infirmitate  carnis:  sed  sub 
onere  peccati  gemunt,  sibi  displicent,  Deum  timere 
non  desinunt. 

Servat  se  ipsum.  Quod  Dei  proprium  est,  ad 
no8  transfert.  Nam  si  quisque  nostrum  salutis  suae 
sit  custos,  miserum  erit  praesidium.  Itaque  patrem 
rogat  Christus  (lohan.  17,  11)  ut  nos  servet,  hoc 
opis    Dostrae   non    esse    significans.     Patroni   liberi 


arbitrii  vocem  iatam  arripiunt,  ut  inde  probent, 
partim  Dei  gratia,  partim  vero  propria  virtute  nos 
servari  a  peccato.  Atqui  non  animadvertunt  non 
habere  a  se  ipsis  fideles  custodiam  de  qua  loquitur 
apostolus.  Nec  sano  hic  eorum  virtutem  praedicat, 
quasi  proprio  marte  se  custodiant:  sed  tantum  docet, 
eos  Satanae  resistere,  ut  eius  telis  nunquam  leta- 
liter  vulnerentur.  Scimus  autem  non  aliis  quam 
Dei  armis  instructos  pugnare.  Servant  ergo  so  a 
peccato  fideles,  quatenus  a  Deo  servantur. 

19.  Novimus  quod  ex  Deo  sumus:  et  mundus 
totus  in  maligno  positus  est.  20.  Novimus  autem 
quod  filius  Dei  venit,  et  dedit  nobis  intelligentiam,  ut 
cognoscamus  illum  verum:  et  sumus  in  ipso  vero,  in 
filio  eius  lesu  Christo.  Hic  est  verus  Deus,  et  vita 
aeterna.    21.  Filioli,  custodite  vos  ab  idolis.    Amen. 

19.  Ex  Deo  sumus.  Ex  superiore  doctrina 
sumit  exhortandi  materiam.  Nam  quod  ia  com- 
mune  pronuntiavit  de  omnibus  Dei  filiis,  nunc  ad 
eos,  quibus  scribit,  accommodat:  idque  ut  eos  sti- 
mulet  ad  cavendum  peccatum,  et  ad  repellendos 
Satanae  insultus  animet.  Observent  lectores  hanc 
demum  esse  veram  fidem,  quae  Dei  gratiam  nobis 
(ut  ita  dicam)  applicat.  Neque  enim  alios  fideles 
agnoscit  apostolus,  nisi  qui  se  in  ordinem  filiorum 
Dei  aggregant.  Nec  vero  probabilem  coniecturam 
(ut  loquuntur  sophistae)  pro  fiducia  ingerit.  Dicit 
enim  nos  scire.  Summa  huc  tendit,  quum  ex 
Deo  geniti  simus,  dandam  esse  operam  ut  a  mundo 
segregati  probemus  vitae  sanctitate,  non  frustra 
ad  tantum  honorem  nos  fuisse  vocatos.  Haec  autem 
admonitio  valde  piis  omnibus  necessaria  est.  Quo- 
cunque  enim  vertant  oculos,  Satan  paratas  habet 
illecebras,  quibus  eos  a  Deo  abducat.  Difficile  igitur 
illis  foret  rectum  gradum  tenere,  nisi  pluris  sua 
illis  esset  vocatio  quam  omnia  mundi  obstacula. 
Ergo  ut  probe  ad  certandum  muniti  simus,  duo 
haec  tenenda  sunt:  mundum  perversum  esse,  et  a 
Deo  esse  nostram  vocationem.  Sub  mundi  nomine, 
non  dubium  est  quin  totum  humanum  genus  apos- 
tolus  comprebendat.  Quum  in  maligno  positum 
esse  dicit,  sub  Satanae  principatu  eum  locat. 
Non  ergo  est  cur  mundum  fugere  dubitemus,  qui 
contempto  Deo  Satanae  in  servitutem  se  tradit: 
non  est  our  metuamus  eius  dissidium,  quia  a  Deo 
alienus  est.  Denique,  quando  totam  naturam  occu- 
pat  corruptio,  abnegationi  sui  studere  debent  fideles: 
quando  in  mundo  nihil  praeter  malitiam  et  pravi- 
tatem  cernitur,  carui  et  sanguini  valedicant  necesse 
est,  ut  Deum  sequantur.  Simul  tamen  addendum 
est  alterum  illud,  Deum  esse  qui  ipsos  vocavit,  ut 
eius  praesidium  omnibus  mundi  et  Satanae  machinis 
opponant. 

20.  Novimus  autem  quod  filius  Dei  venit.    Quia 

24* 


375 


EPI8T.  I011ANNI8 


376 


uudiquo  iuipctuntur  filii  Dei,  bao  (ut  diximus)  ra- 
tiono  eoB  ad  rebistondi  conBtantiam  animat  atque 
bortatur,  quod  sub  Dci  auBpiciis  mililant,  ac  certo 
tcuent  eiu8  epiritu  ee  regi.  Nunc  autom  unde 
notitia  iila  maximo  peteuda  sit,  admouet.  Dioit 
igitur  Deum  in  Christo  nobis  ita  csse  palefactum, 
ut  iam  nulla  sit  baeeitandi  ratio.  Non  temere  in 
banc  partem  incumbit  apostolus:  nisi  euim  solide 
in  Dao  fundtita  sit  tides,  nuuquam  firmi  iu  pugna 
Btabimus.  Boc  consilio  docet  apostolus  nos  Cbristi 
beneficio  consequutos  esse  certam  vcri  Doi  notitiam, 
ut  non  fluctuemus  incerti.  Vernm  Deum  intelligit 
non  veracem,  sed  eum  qui  re  vera  Deus  est:  ut 
eum  ab  idoiis  omnibus  discernat.  Ita  vorus  fictitio 
opponitur.  Est  enim  dXrj^ivi?,  non  (£Xtj&-?i{.  Quem- 
admodum  loban.  17,  3,  haec  est  vita  aeterna,  ut  te 
cognoscant  verum  Deum,  et  quem  misisti  lesum 
Christum.  Cbristo  autem  has  partes  iure  tribuit, 
ut  mentes  nostras  in  Dei  notitiam  illustret.  Nam 
quum  unica  sit  invisibilis  Dei  imago,  quum  unicus 
patris  interpres,  quum  unus  sit  vitae  director:  imo 
vita,  lux  mundi,  et  veritas:  eimul  atque  ab  eo  dis- 
cessimus,  nos  in  figmentis  nostris  evanescere  necesse 
est.  Dicitur  autem  Cbristus  nobis  in  telligentiam 
dedisse,  non  modo  quia  evangelii  doctrina  ostendit 
quisnam  sit  verus  Deus,  et  spiritu  quoque  suo  nos 
illuminat:  sed  quia  in  Christo  ipso  Deum  babemus 
in  carne  manifestatum,  ut  inquit  Paulus  (Coloss.  2, 9), 
quandoquidem  in  eo  babitat  omnis  plenitudo  deitatis, 
et  absconditi  sunt  omnes  scientiae  et  intelligentiae 
thesauri.  Ita  fit  ut  conspicua  quodammodo  Dei 
facies  nobis  in  Christo  reluceat.  Non  quod  nulla 
fuerit  ante  Christi  adventum,  vel  dubia  Dei  cognitio: 
sed  quia  nunc  se  plenius  et  quasi  ad  liquidum 
patefecit.  Atque  boc  est  quod  dicit  Paulus  2.  ad 
Corinth.  4,  6,  Deum  qui  iussit  olim  ex  tenebris 
lucem  splendescere  in  creatione  mundi,  nunc  illuxisse 
cordibus  nostris  per  fulgorem  cognitionis  gioriae 
suae,  in  facie  Cbristi.  Ac  notandum  est,  solis 
electis  peculiare  esse  hoc  donum.  Omnibus  quidem 
promiscue  evangelii  sui  facem  Cbristus  accendit: 
sed  non  omnibus  oculatae  sunt  mentes  ad  viden- 
dum:  quin  potius  velum  caecitatis  multis  obducit 
Satan.  Lucem  ergo  apostolus  intelligit,  quam  intus 
accendit  Christus  in  cordibus  suorum,  et  quae  semel 
accensa  nunquam  exstinguitur,  etiamsi  in  quibusdam 
ad  tempus  sulfocari  interdum  contingat. 

Sumus  in  vero.  Hoc  verbo  admonet  quam 
efficaz  sit  cognitio  illa,  cuius  meminit:  quia  scilicet 
per  eam  inserimur  in  Chrietum,  et  unum  efficimur 
cum  Deo.  Vivam  enim  radicem  habet,  ac  cordibus 
penitus  infixam :  qua  fit  ut  vivat  in  nobis  Deus,  et 
nos  iu  ipso.  Quoniam  sine  copula  dicit,  noB  in 
Tero   esse,  in  filio   eius,  videtur  modum  ex- 


primero  uostrao  oum  Deo  unitatis:  ac  si  dicereti 
noB  in  Doo  esse  per  Christum. 

Ilic  est  verus  Deus.  Tametsi  hunc  looum  elu- 
dero  Ariaui  conati  sunt,  et  iliis  hodie  subscribunt 
quidam:  bic  tamen  insigne  babemus  divinitatis 
Cbristi  elogium.  Ariani  transferunt  boc  ad  patrem: 
quasi  apostolus  eum  rursus  praodicet  esso  verum 
Deum.  Atqui  nimis  frigida  essot  repotitio.  Bis 
iam  testatus  erat  vorum  esse  Deum,  qui  nobis  in 
Christo  innotuit:  quorsum  mox  subiiceret,  hic  eat 
verus  Deus?  In  Cbristum  vero  apposite  com- 
petit.  Poetquam  enim  Chrietum  docuit  esse  ducem, 
cuius  manu  ad  Deum  dirigimur:  nunc  amplificandi 
causa  Cbristum  esse  Deum  illum  affirmat,  ne  pro- 
cul  quaerendum  putemus.  Idque  confirmat  epithe- 
tum  vitae  aeternae.  Do  uno  certe  ac  eodem 
utrumque  praedicat,  quod  verus  sit  Dous,  ac  vita 
aeterua.  Omitto  quod  relativum  o^xog  ad  proximam 
pereonam  restringi  solet.  Hoc  dico,  Christum  pro- 
prie  vitam  aeternam  vocari:  et  hunc  loquendi 
morem  lohanni  esse  perpetuum,  negari  non  potest. 
Summa  est,  ubi  Christum  babemus,  nos  vero  et 
aeterno  Deo  frui,  quia  noa  alibi  quaerendus  sit: 
deinde  nos  ita  vitae  aeternae  fieri  participes,  quia 
in  patre  abscondita  nobis  in  Christo  ofFertur.  Vitae 
quidem  origo  est  pater:  sed  fons,  ex  quo  haurire 
licet,  Christus  est. 

21.  Custodite  vos  ab  idolis.  Tametsi  distinota 
est  sententia,  est  tamen  velut  appendix  superioris 
doctrinae.  Nam  vivifica  lux  evangelii  non  tenebras 
modo,  sed  nebulas  quoque  omnes  discutere  et  fu- 
gare  ex  piorum  mentibus  debet.  Nec  idololatriam 
modo  damnat  apostolus,  sed  praecipit  ut  a  simul- 
acria  ipsis  caveant.  Quo  significat  non  posse  inte- 
grum  ac  sincerum  Dei  cultum  retineri,  eimulac  si- 
mulacra  appetere  bomines  incipiunt.  Sic  enim 
nobis  ingenita  est  superstitio,  ut  minima  quaeque 
occasio  nos  contagione  sua  inficiat.  Non  tam  facile 
ardebit  lignum  aridum  carbone  subiecto,  quam  cito 
idololatria  bominum  mentes  corripit  et  occupat,  dum 
illis  materia  obiicitur.  Quis  autem  simulacra  non 
videt  scintillas  esse?  Quid  scintillas  dico?  Imo 
potius  faces  quae  ad  totius  mundi  incendium  euffi- 
ciant.  Quamquam  apoetolus  non  de  statuis  modo 
loquitur:  eed  aras  etiam  et  quaevis  superstitionum 
instrumenta  comprehendit.  Ridiculi  porro  sunt  pa- 
pistae  qui  hoc  ad  statuas  lovis  et  Mercurii  et  si- 
milium  detorquent:  quasi  vero  non  generaliter  do- 
ceat  apostolus,  pietatis  esse  corruptelam,  ubi  corporea 
Deo  figura  affingitur,  vel  ubi  eriguntur  ad  cultum 
statuae  et  picturae.  Meminerimue  ergo  in  spirituali 
Dei  cultu  ita  sollicite  manendum  esee,  ut  quidquid 
nos  ad  crassas  et  caruales  superstitiones  flectere 
potest,  procul  a  nobis  arceamus. 


\ 


COMMENTARIUS 


IN 


lACOBI  APOSTOLI  EPISTOLAM. 


l^nvtr,'»  I       Siirm     P.d      Tir)      T.  V 


«1 


i 


ARGUMENTUM. 


Hanc  epistolam  non  sine  certamine  olim  recep- 
tam  a  multis  ecclesiis  fuisse,  ex  Hieronymi  Euse- 
biique  testimonio  notum  est.  Sunt  etiam  hodie 
nonnuUi  qui  eam  autoritate  dignam  non  censeant. 
Ego  tamen,  quia  nullam  eius  repudiandae  satis 
iustam  causam  video,  libenter  eam  sine  controversia 
amplector.  Nam  quod  videtur  capite  secundo,  gra- 
tuitae  iustificationis  doctrina  convelli,  facile  hoc  suo 
loco  diluemus.  Quod  autem  parcior  in  praedioanda 
Ghristi  gratia  videtur,  quam  apostolo  conveniat: 
certe  non  est  ab  omnibus  exigendum  ut  idem  argu- 
mentum  tractent.  Multum  a  stylo  Davidis  distant 
Solomonis  scripta.  Nam  quum  hic  posterior  for- 
mando  externo  homini,  et  tradendis  politicae  vitae 
praeceptis  magis  sit  intentus:  illum  assidue  de  spi- 
rituali  tum  Dei  cultu,  tum  conscientiae  pace,  Dei- 
que  misericordia ,  et  gratuita  salutis  promissione 
concionari,  notum  est.  Atqui  non  facit  haec  diver- 
eitas  ut  alterum  probando,  alterum  damnemus. 
Quin  etiam  inter  ipsos  evangelistas  tantum  est  dis- 
criminis  in  illustranda  Christi  virtute,  ut  reliqui 
tres  cum  lohanne  comparati,  vix  scintillas  habeant 
pleni  fulgoris  qui  in  ipso  tam  conspicuus  apparet. 
Et  tamen  omnes  peraeque  exosculamur.  Quare  mihi 
ad  epistolam  hanc  recipiendam  satis  est,  quod  nihil 
continet  Christi  apostolo  indignum:  multiplici  vero 
doctrina  scatet,  cuius  utilitas  ad  omnes  christianae 
Titae   partes   late   patet.     Sunt   enim   hic  insignes 


sententiae  de  patientia,  de  invocatione  Dei,  de  coe- 
lestis  doctrinae  praestantia  et  fructu,  de  humilitate, 
de  sanctis  exercitiis,  de  linguae  continentia,  de 
colenda  pace,  de  reprimendis  cupiditatibus,  de  prae- 
sentis  vitae  contemptu:  et  similes,  quas  sigillatim 
suis  locis  excutiemus.  Porro  de  autore  maior  ali- 
quanto  est  dubitandi  ratio.  Certum  quidem  est, 
non  esse  Zebedaei  filium,  quem  Herodes  paulo  post 
Domini  resurrectionem  ocoidit.  Veteres  fere  con- 
sentiunt,  fuisse  unum  ex  discipulis,  cognomine  Ob- 
liam,  et  Christi  consanguinem,  qui  ecclesiae  hiero- 
solymitanae  praefuerit.  Et  eundem  esse  arbitrantur, 
quem  Paulus  in  epistola  ad  Galatas,  Petro  et  lo- 
hanni  annumerat,  quos  dicit  pro  columnis  habitos. 
Atqui  inter  tres  columnas  numerari  unum  ex  dis- 
cipulis,  et  supra  decem  apostolus  efierri,  mihi  non 
est  probabile.  Potius  itaque  in  hanc  coniecturam 
inclino,  illum  e  quo  loquitur  Paulus,  fuisse  Alphaei 
filium.  Quamquam  non  nego  alium  fuisse  ecclesiae 
hierosolymitanae  praefectum:  et  quidem  ex  disci- 
pulorum  collegio.  Nam  apostolus  non  oportuit 
certo  loco  alligari.  Uter  autem  ex  duobus  huius 
epistolae  scriptor  fuerit,  asserere  meum  non  est.  Fuisse 
certe  Obliam  ilium  maximae  apud  ludaeos  autori- 
tatis,  vel  inde  patet,  quod  quum  factione  impii  pon- 
tificis  crudeliter  necatus  esset:  losephus  urbis  ex- 
cidium  aliqua  ex  parte  eius  morti  imputare  nou 
dubitat. 


CAPUT  I. 

1.  lacobus,  Dei  ac  Domini  lesu  Christi  servus, 
duodecim  tribubus,  quae  in  dispersione  sunt,  salutem. 
2.  Omne  gaudium  ezistimate,  fraires  mei,  quutn  in 
tentationes  varias  incideritis.  3.  Scientes  quod  pro- 
batio  fidei  vestrae,  patientiam  operatur.  4.  Patientia 
vero  opus  perfectum  habeat,  ut  sitis  perfecti  et  inte- 
gri,  in  nullo  deficientes. 

1.  Duodecim  tribubus.  Quum  abductae  sunt 
decem  tribus,  captivos  Aesyrius  in  diversis  sedibus 
collocavit.  Postea  ut  in  regnorum  mutationibus 
(quales  tunc  acciderunt)  fieri  solet:  verisimile  est, 
huc  et  illuc  eos  seorsum  migrasse.  ludaei  vero  in 
omnes  fere  mundi  regiones  dissipati  erant.  Hos 
igitur  omnes  quos  alloqui  coram  non  poterat,  quia 
procul  dissiti  erant,  scripto  hortatur.  Quod  autem 
de  Christi  gratia  et  fide  in  ipsum  non  disserit, 
haec  videtur  esse  ratio,  quod  orationem  ad  eos  di- 
rigebat,  qui  iam  ab  aliis  reote  instituti  erant:  ut 
non  tam  doctrina,  quam  exhortationum  stimulis 
opus  baberent. 

2.  Omne  gaudium.  Prima  exhortatio:  ut  hilari 
animo  tentationes  excipiant,  quibus  probatur  eorum 
fides.  Fuit  autem  in  primis  necessarium  sublevari 
eo  tempore  ludaeos,  tot  aerumnis  pene  oppressos. 
Sic  enim  erat  infame  gentis  nomen,  ut  odio  et 
contemptui  essent  omnibus  populis,  quocunque  ve- 
nerant.  Christianorum  vero  miserior  adhuc  con- 
ditio  erat,  quod  suos  gentiles  habebant  hostes  sibi 
infestissimoB.  Quamquam  non  ita  uni  tempori  haec 
consolatio  propria  fuit,  quin  semper  utilis  sit  fideU- 
bus,  quorum  vita  assidua  est  militia  super  terram. 
Caeterum  ut  melius  soiamus  quid  velit,  tentatio- 
nes  pro  rebus  adversis  accipi  non  dubium  est: 
quia  sunt  nostrae  erga  Deum  obedientiae  experi- 
menta.  His  dum  exercentur  fideles,  eos  gaudere 
iubet:  neque  id  dum  in  unam  duntaxat  tentationem 
incidunt,  sed  in  plures:  neque  unius  tantum  gene- 
ris,  sed  multiplices  ac  varias.  Et  certe  quum  ad 
mortificandam  carnem  nostram  valeant,  sicuti  in 
nobis  continenter  pullulant  carnis  yitia:  ita  illas 
Bubinde  repeti  necesse  est.  Deinde  sicuti  diversis 
morbis  iaboramus :  sic  diversa  remedia  adhiberi  illis 


curandis  non  mirum  est.  Yarie  orgo  nos  Dominus 
afiligit:  quia  non  eodem  curari  possent  pharmaco, 
ambitio,  avaritia,  aomulatio,  gulae  intemperies,  ni- 
mius  mundi  amor,  ot  innumerae  libidines  quibus 
scatemus.  Quum  iubet  existimare  omne  gau- 
dium,  perinde  est  ac  si  diceret,  ita  in  lucro  depu- 
tandas  esse,  ut  nonnisi  gaudendi  sit  materia.  De- 
nique  nihil  esse  in  afflictionibus  significat,  quod 
gaudium  nostrum  obturbet.  Atque  hoc  modo,  non 
tantum  praecipit,  placide  et  aequo  animo  ferre  res 
adversas:  sed  causam  esse  docet  cur  gaudeant 
fideles,  dum  illis  premuntur.  Certum  quidem  est, 
ita  comparatos  esse  omnes  naturae  nostrae  sensus, 
ut  noB  dolore  et  tristitia  afficiat  quaevis  tentatio. 
Neque  vero  potest  quisquam  nostrum  naturam 
eatenus  exuere,  ut  non  doleat  ac  tristetur  simulac 
sontit  aliquid  mali:  sed  hoc  nou  obstat  quin  assur- 
gant  filii  Dei,  directione  spiritus,  supra  carnis  do- 
lorem.  Hinc  fit  ut  vel  in  media  tristitia  non  desi- 
nant  tamen  laetari. 

3.  Scientes  quod  probatio.  Nunc  videmus  cur 
tentationes  vocaverit  res  adversas:  nempe  quia 
fidei  nostrae  examinandae  serviunt.  Est  autem  hic 
causae  redditio,  ad  confirmandam  proximam  sen- 
tentiam.  Poterat  enim  obiici  ex  adverso,  Qui  fieri 
potest  ut  quod  amarum  est  sensu,  dulce  iudicemus? 
Ab  effectu  ergo  ostendit,  in  afflictionibus  gaudendum 
esse,  quia  fructum  pariant  magni  aestimandum: 
nempe  patientiam.  Ergo  si  Deus  saluti  nostrae 
consulit,  gaudendi  materiam  nobis  praebet.  Eodem 
utitur  argumento  Petrus,  circa  initium  prioris  epis- 
tolae:  ut  probatio  fidei  vestrae  auro  pretiosior  sit 
in  laudem,  etc.  Nam  certe  ideo  et  morbos,  et 
inopiam,  et  exilium,  et  carcerem,  et  ignominiam,  et 
mortem  horremus,  quia  putamus  mala  esse.  Quum 
autem  intelligimus,  Dei  beneficio  verti  in  salutis 
adiumenta,  ingratitudinis  esset  obmurmurare,  ac 
non  sponte  nos  oflFerre  illi  adeo  paterne  tractandos. 
Paulus  ad  Romanos  cap.  5,  3,  gloriari  dicit,  pro  eo 
quod  lacobus  hic  gaudere.  Gloriamur,  inquit,  in 
tribulationibus,  scientes  quod  tribulatio  patientiam 
efficit.  Quamquam  videtur  quod  mox  subiicit, 
lacobi  verbis  esse  contrarium.  Probationem  enim 
tertio  loco  ponit,  quasi  patientiae  effectum,  quae 
hic  prior  ordine  statuitur,   tanquam  causa.     Verum 


385 


GAPDT  I. 


386 


prompta  est  Bolutio :  quia  illic  activa  est  verbi  sigai- 
ficatio,  quae  hic  paesiva  est.  lacobo  dicitur  pro- 
batio  efficere  patientiam :  quia  nisi  nos  Domiuus 
examinaret,  sed  re  linqueret  otiosoB,  nulla  esset 
patientia:  quae  nihil  est  aliud  quam  animi  forti- 
tudo  in  malis  perferendis.  Paulus  vero  intelligit, 
dum  patiendo  mala  vincimus,  nos  experiri  quid 
Dei  auxilium  in  necessitate  valeat.  Nam  tunc 
quasi  in  re  praesenti,  nobis  ostenditur  Dei  veritas. 
Ita  fit  ut  plus  spei  in  posterum  concipere  audeamua: 
veritas  enim  Dei,  usu  cognita,  plus  apud  nos  fidei 
obtinet.  Ideo  Paulus  docet  ex  tali  probatione,  id 
est  divinae  gratiae  experimento ,  spem  nasci  non 
quod  tunc  demum  spes  incipiat,  sed  quia  augescit 
et  confirmatur.  Utorque  vero  significat  tribulationem 
esse  patientiae  materiam:  caeterum  non  ita  natura- 
liter  compositi  sunt  hominum  animi,  ut  illis  patien- 
tiam  secum  afFerat  afflictio.  Sed  Paulus  et  lacobus 
non  tam  in  hominum  naturam,  quam  in  Dei  pro- 
videntiam  respiciunt:  quasi  fit  ut  fideles  patien- 
tiam  ex  aerumnis  discant:  tametsi  impii  magis 
inde  ac  magis  ad  insaniam  provocentur;  quemad- 
modum  Pharaonis  exemplum  ostendit. 

4.  Patientia  vero  opus  perfectum.  Quoniam 
saepe  in  nobis  se  efferunt  generoei  spiritus,  ac  sta- 
tim  concidunt:  ideo  constantiam  requirit.  Haec, 
inquit,  vera  erit  patientia,  quae  in  finem  usque  du- 
rabit.  Nam  o  p  u  s  hio  pro  effectu  capitur.  Nec 
tantum  ut  simus  in  uno  certamine  superiores,  sed 
ut  perstemus  tota  vita.  Posset  etiam  perfectio  ista 
ad  sincerum  animi  affectum  referri,  ut  sponte  se 
homines  ac  non  simulate  Deo  subiiciant:  sed  quia 
nomen  operis  additur,  malo  de  constantia  expo- 
nere.  Nam  multi  (ut  diximus)  qui  heroicam  initio 
magnitudinem  prae  se  ferunt,  paulo  post  fatigantur. 
Quare  ad  extremum  perseverare  iubet,  qui  perfecti 
esse  volunt  ac  integri.  His  autem  duobus  nomini- 
bu8  significat  quod  statim  exponit.  Hoc  est,  qui 
non  deficiunt  vel  fatiscunt.  Nam  qui  victi  impa- 
tientia  franguntur,  eos  paulatim  minui,  et  tandem 
prorsus  deficere  necesse  est. 

5.  Porro  si  quis  vestrum  destituitur  sapientia, 
postulet  a  Deo  qui  dat  omnihus  simpliciter,  nec  ex- 
probrat:  et  dabitur  ei.  6.  Postulet  autem  in  fide, 
nihil  haesitans.  Nam  qui  haesitat,  similis  est  fluctui 
maris  qui  vento  agitur  et  circumfertur.  1.  Non  ergo 
existimet  homo  ille  quod  sit  quidquam  accepturus  a 
Domino.  8.  Vir  duplici  animo,  instabilis  est  in  om- 
nibus  viis  suis. 

5.  Si  quis  destituiiur.  Quoniam  ab  eo  ratio 
nostra,  adeoque  seusus  omnes  abhorrent  ut  nos 
credamus  beatos  esse  in  malis:  ideo  petendum  esse 
a  Domino  praecipit,  ut  hac  sapientia  nos  imbuat. 
Nam  sapieatiae  nomen,  ad  circumstantiam  prae- 

Calvini  opera.    Vol.  LV. 


sentis  looi  restringo:  ac  si  diceret,  si  haec  doctrina 
ingenii  vestri  captu  altior  est,  petite  a  Domino  ut 
vos  spiritu  suo  illuminet.  Nam  ut  sola  illa  con- 
sideratio  ad  mitigandam  quamhbet  malorum  acerbi- 
tatem  sufficit,  ealutare  esse  nobis  quod  carni  mo- 
lestum  est:  ita  nisi  hoc  solatii  genere  austioemur, 
necesse  est  impatientia  vinci.  Sic  videmus  Domi- 
num  non  ita  a  nobis  exigere  quae  sunt  supra  vires, 
quin  paratus  sit  opitulari,  modo  petamus:  quare 
simul  atque  aliquid  praecipit,  discamus  ab  eo  petere 
praestandi  facultatem,  quamquam  autem  hoc  loco 
sapere  est  subiicere  se  Deo  ad  mala  toleranda,  ubi 
rite  expendimus  sic  eum  omnia  moderari,  ut  in 
salutem  nostram  cedant:  potest  tamen  haec  sen- 
tentia  generaliter  aptari  ad  omnes  rectae  intelli- 
gentiae  partes.  Verum  cur  dicit  si  quis,  quasi 
non  omnes  indigeant?  Respondeo,  destitui  quidem 
omnes  naturaliter:  sed  alios  spiritu  prudentiae  do- 
natos  esse,  quo  alii  carent.  Quoniam  itaque  non 
omnes  eo  progressi  sunt,  ut  sibi  in  afflictione  gra- 
tulenter,  sed  pauci  quibus  hoc  datum  est:  ideo 
occurrit  lacobus,  ac  eos  admonet,  quibus  nondum 
persuasum  est,  cruce  salutem  nostram  a  Domino 
promoveri,  ut  se  hac  sapientia  donari  postulent. 
Et  tamen  non  dubium  est  quin  omnes  admoneat 
necessitas,  idem  petere.  Qui  enim  aliquo  usque 
profecit,  longe  adhuc  abest  a  meta.  Sed  aliud  est, 
augmentum  petere,  quam  initium:  quum  iubet  a 
Domino  petere,  significat  eum  esse  unum  qui 
morbis  nostris  potest  mederi,   et  inopiae  subyenire. 

Qui  dat  omnibus  simpliciter.  Omnes  intelligit 
qui  petunt:  nam  qui  remedia  non  quaerunt  suae 
egestati,  digni  sunt  qui  in  ea  tabescant.  Magnam 
tamen  vim  habet  universalis  oratio,  qua  sine  ex- 
ceptione  unumquemque  nostrum  invitat:  quare  nemo 
se  privare  debet  tanto  bono.  Huc  accedit  promissio 
quae  mox  annectitur.  Nam  sicuti  hoc  mandato 
demonstrat  quale  sit  cuiusque  officium:  ita  non 
frustra  facturos  quod  praecipit,  affirmat:  secundum 
illud  Ohristi:  Pulsate,  et  aperietur.  Particula  sim- 
pliciter,  dandi  promptitudinem  denotat.  Sic  ad 
Bomanos  cap.  12,  8,  Paulus  a  diaconis  simplicitatem 
requirit.  Et  secundae  ad  Corinthios  octavo  et  nono, 
quum  de  eleemosynis  disputat,  aliquoties  repetit 
eandem  vocem.  Sensus  ergo  est,  Deum  ita  ad 
dandum  esse  propensum  ac  facilem,  ut  nemiuem 
repudiet  vel  fastidiose  differat:  nec  similem  parcis 
ac  tenacibus,  qui  vel  maligne,  quasi  semiclausa 
manu,  tenuiter  erogant:  vel  aliquid  ex  eo  quod 
erant  daturi,  rescindunt:  vel  diu  secum  intus  alter- 
nant,  daturi  sint  necne. 

Nec  exprobrat.  Hoc  additum  est,  ne  quis  Deum 
saepius  adire  metuat.  Qui  ex  hominibus  maxime 
sunt  liberales,  tametsi  identidem  quispiam  iuvari 
se  postulet,  priora  beneficia  commemorant:  atque 
ita  excusant  in  posterum :  quare  hominem  mortalem 

25 


887 


EP18T.  lACOBI 


388 


quantumvis  largum  nos  fatigare  pudet  eaepiua  pe- 
tendo.  lacobus  nutom  iiibil  iu  Deo  aimile  osse  ad- 
monet:  quoniam  priora  beueficia  eine  fine  ao  modo 
uovia  subiado  cumulare  paratus  sit. 

6.  Posit^et  aukm  in  ftde.  Primum  hic  docet 
quae  legitima  sit  orandi  ratio.  Nam  sicuti  orare, 
nisi  praeeunto  vorbo,  non  possumus:  ita  antequam 
oremus,  credere  nos  oportet.  Precando  enim  testa- 
mur  gratiam,  quam  Deus  promisit,  nos  ab  eo  sperare. 
Ita  quisquis  tidem  non  babet  promissionibus,  simulate 
orat.  Hinc  quoque  discimus  quae  sit  vera  tides: 
nam  simul  ac  praccepit  lacobus  cum  fido  petere, 
addit  espiicationem,  nihil  haesitando.  Ergo 
fides  est  quae  Dei  promissionibus  freta,  nos  impe- 
trandi  quod  petimus,  certos  reddit:  unde  sequitur, 
cum  tiducia  et  certitudine  divini  in  nos  amoris  esse 
coniunctam.  Verbum  Scaxp(vsoS-at,  quo  utitur,  pro- 
prie  in  utramque  partem,  disceptantium  more,  in- 
quirere  signiflcat.  Vult  ergo  sic  nobis  persuasum 
esse  quod  semel  Deus  promisit,  ut  in  dubitationem 
non  vocemus,  exaudiendi  simus  necne. 

Qiii  haesitat.  Eleganter  hac  similitudine  ei- 
primit  qualiter  Deus  eorum  infidelitatem  puniat, 
qui  de  promissis  suis  dubitant.  Sua  enim  ipsi  in- 
quietudine  intus  se  ipsos  excruciant:  quoniam  nulla 
usquam  est  animis  nostris  tranquillitas,  nisi  dum 
recumbunt  in  Dei  veritatem.  Tandem  concludit 
indignos  esse  tales  qui  a  Deo  quidquam  impetrent, 
Insignis  est  hic  locus  ad  refeilendum  impium  illud 
dogma  quod  in  toto  papatu  pro  oraculo  habetur: 
nempe  dubitanter  et  incerta  successus  opinione  esse 
orandum.  Quare  principium  hoc  teneamus,  non 
aliter  exaudiri  preces  nostras  a  Domino,  nisi  quum 
adest  impetrandi  fiducia.  Fieri  quidem  non  potest 
in  hac  carnis  infirmitate  quin  variis  tentationibus 
agitemur,  quae  sunt  veluti  machinae  ad  labefactan- 
dam  nostram  fiduoiam:  ita  nemo  reperietur  qui 
non  sensu  carnis  suae  vacillet  ac  trepidet:  sed 
oportet  eiusmodi  tentationes  fide  tandem  superari. 
Quemadmodum  arbor,  quae  firmas  radices  iecit,  pe- 
titur  quidem  venti  impulsu,  sed  non  revellitur: 
quin  potius  suo  loco  stabilis  manet. 

8.  Vir  duplici  animo.  Potest  haec  sententia 
seorsum  legi,  ut  generaliter  de  bypocritis  loquatur: 
mihi  tamen  magis  videtur  superioris  doctrinae  esse 
clausula:  atque  ita  erit  tacita  antithesis  inter  Dei 
simplicitatem,  cuius  meminit  prius,  et  duplicem 
hominis  animum.  Sicuti  enim  exporrecta  manu 
nobis  Deus  largitur:  ita  vicissim  sinum  cordis  nostri 
expansum  esse  decet.  Incredulos  ergo,  qui  fluxuosos 
recessus  habent,  dicit  esse  instabiles,  quia  nun- 
quam  unum  et  idem  constitutum  habent:  sed  nunc 
turgent  carnis  confidentia,  nunc  desperatione  in 
profundum  merguntur. 

9.  Porro  glorietur  frater  Jmmilis  in  sublimitate 


sua:  10.  dives  autem  in  htmilitate  sua,  quia  tan- 
quam  flos  herbae  praeteribit.  11.  Nam  sol  exortus 
est  cum  aesiu,  d  exarescit  herba,  et  /los  eius  cecidii, 
el  decor  adspcctus  eius  periit:  sic  et  dives  in  suis 
viis  marcescei. 

9.  Frater  humilis.  Quemadmodum  Paulus  quum 
servos  hortatur  (1.  Cor.  7,  22)  ad  tolorandam  aequo 
animo  sortem  suam,  hanc  illis  consolationom  pro- 
ponit,  quod  liborti  sint  Dei,  manumissi  eius  gratia 
e  miserrimo  Satanae  servitio:  ingenuos  autem  ad- 
monet  ut  se  Dei  servos  esse  meminerint:  ita  hic 
noster  eodem  sensu  iubet  humiles  in  eo  gloriari, 
quod  a  Domino  adoptati  fuerint  in  filios:  divitos 
autem,  quod  ostens»  mundi  vanitate,  in  ordinem 
coacti  fuerint.  Ita  priores  vult  esse  contentos  hu- 
mili  et  abiecta  sua  conditione:  secundos  autem 
superbire  vetat.  Quum  baeo  summa  et  incompara- 
bilis  sit  dignatio,  quod  in  societatem  angelorum 
allecti  simus,  imo  Cbristi  consortes  facti:  qui  tan- 
tum  Dei  beneficium  suo  pretio  aestimat,  reliqua 
omnia  susque  deque  faciet.  Ergo  nec  paupertas, 
nec  contemptuB,  nec  nuditas,  nec  fames,  nec  sitis, 
eius  animum  ita  anxium  habebunt,  quin  se  hac 
consolatione  sustentet:  quando  mihi  quod  praecipuum 
erat,  Dominus  contulit,  aliis  minoribus  carere  aequo 
animo  decet.  En  quomodo  frater  abiectus  gloriari 
debeat  in  sua  sublimitate:  quia  si  gratus  est  Deo, 
in  sola  adoptione  sua  satis  plenam  habet  consola- 
tionis  materiam,  ne  minus  prospero  vitae  statu 
ultra  modum  angatur. 

10.  Dives  in  humilitate.  Speciem  pro  genere 
posuit.  Pertinet  enim  haec  admonitio  ad  omnes 
qui  vel  honore,  vel  nobilitate,  vel  aliis  rebus  exter- 
nis  excellunt.  Eos  in  humilitate,  vel  parvitate  sua 
gloriari  iubet:  ut  comprimat  altos  illos  spiritus,  qui 
ex  rebus  prosperis  inflari  solent.  Porro,  humili- 
tatem  appellat,  quia  regnum  Dei  patefactum,  nos 
in  contemptum  mundi  adducere  debet:  ut  sciamus 
omnia  quae  prius  in  magna  admiratione  erant,  vel 
nihili,  vel  admodum  exsilia  esse.  Christus  enim, 
qui  non  nisi  parvulorum  magister  est,  omnem  car- 
nis  fastum  sua  doctrina  retundit.  Ergo  ne  divites 
abripiat  inane  mundi  gaudium,  assuescant  in  suae 
carnalis  excellentiae  deiectione  gloriari. 

Tanquam  flos  herbae.  Si  quis  ad  verba  lesaiae 
alludere  lacobum  putet,  non  valde  repugno:  sed 
non  concedam  testimonium  prophetae  ab  eo  citari, 
qui  non  de  bonis  fortunae  tantum  et  evanida  mundi 
figura  loquitur,  sed  de  toto  homine:  nec  de  corpore 
magis  quam  anima.  Hic  autem  de  opum  vel  bo- 
norum  pompa  agitur.  Summa  autem  est,  stultam 
esse  et  praeposteram  gloriationem  in  divitiis,  quae 
momento  effluunt.  Idem  docent  philosophi:  verum 
surdis  canitur  fabula,  donec  apertae  sint  aures  a 
Domino,  ad  audiendam  coelestis  regni  aeternitatem. 


389 


CAPUT  I. 


390 


Ideo  dicit  frater,  significana  non  ante  locum  esse 
huic  dootrinae,  quam  dum  asciti  in  ordinem  filiorum 
Dei  eumus.  Tametsi  reoepta  est  leotio  dv  tai;  tco- 
pe(at{:  tamen  Erasmo  assentior,  potius  legendum 
esse  TTopfai?  absque  diphthongo,  in  opibus,  vel  cum 
opibus:  quod  posterius  mihi  magis  placet. 

12.  Beatus  vir  qui  suffert  tentationem :  quoniam 
quum  probatus  fuerit,  accipiet  coronam  vitae,  quam 
promisit  Deus  diligentibus  ipsum.  13.  Nemo  quum 
ientatur,  dicat,  a  Deo  tentor.  Deus  enim  nec  tentari 
malis  potest,  nec  quemquam  tentat.  14.  Sed  unus- 
quisque  tentatur,  dum  a  sua  concupiscentia  abstrahitur 
et  inescatur.  15.  Postquam  autem  concupiscentia  con- 
cepit,  parit  peccatum:  peccatum  vero  perfectum,  gene- 
rat  mortem. 

12.  Beatus  vir.  Postquam  adhibita  consolatione, 
temperavit  eorum  dolorem  qui  duriter  tractantur 
in  hoc  mundo,  et  rursum  humiliavit  magnorum 
Bupercilia:  nunc  concludit  beatos  esse  qui  aerumnas 
et  alias  tentationea  magno  animo  perferunt,  ita  ut 
Buperiores  emergant.  Posset  quidem  nomen  ten- 
tationis  aliter  accipi,  nempe  pro  cupiditatum 
aculeis  qui  intus  animum  pungunt:  sed  existimo 
fortitudinem  in  perferendis  rebus  adversis  hic  lau- 
dari.  Ct  sit  paradoxum,  non  esse  beatos,  ut  vulgo 
putantur,  quibus  ex  voto  omnia  proveniunt:  sed 
qui  malie  non  vincuntur. 

Quoniam  quum  probatus.  Rationem  reddit  su- 
perioris  sententiae:  nam  corona  sequitur  certamen. 
Ergo  si  summa  beatitudo  est,  in  regno  Dei  coro- 
nari :  sequitur,  certamina,  quibus  nos  Dominus  exer- 
cet,  adiumenta  esse  nostrae  felicitatis.  Ita  argu- 
mentum  est  a  fiue,  vel  ab  eflFectu:  unde  ooUigimus, 
ideo  tot  malis  vexari  fideles,  ut  manifesta  fiat  eorum 
pietas  et  obedientia :  sicque  demum  ad  recipiendam 
vitae  coronam  praeparari.  Caeterum  perperam  ratio- 
cinantur  qui  inde  ioferunt,  nos  coronam  pugnando 
mereri.  Nam  quum  eam  gratuito  nobis  Deus  desti- 
naverit,  tantum  ad  eam  recipiendam  nos  aptat. 
Nam  quod  subiicit,  promissam  esse  iis  qui 
Deum  dihgunt:  ita  loquendo,  non  asserit  dilectionem 
hominis  esse  causam  (praevenit  enim  nos  Deus  suo 
erga  nos  amore),  sed  tantum  significat,  eos  demum 
approbari  Dei  electos,  qui  ipsum  diligunt.  Interea 
admonet,  victores  omnium  tentationum  fore  qui 
Deum  amant:  nec  alia  de  causa  nos  animo  defici 
quum  tentamur,  nisi  quia  praevalet  mundi  amor 
in  nobis. 

13.  Nemo  quum  tentatur.  Hic  vero  non  dnbium 
est  quin  de  alio  tentationis  genere  disserat.  Pius 
satis  notum  est,  tentationes  omnes  externas,  quarum 
hactenus  facta  est  mentio ,  nobis  a  Deo  immitti. 
Hoc  sensu  tentavit  Deus  Abraham,  et  quotidie  nos 
tentat:    hoc    est,   experitur    quales   simus,    obiecta 


patefaciendi  animi  nostri  occasione.  Sed  longe  aliud 
est,  extra  elicore  quod  in  animis  latebat,  quam  ani- 
mos  intue  sollicitare  pravis  cupiditatibus.  De  ten- 
tationibus  ergo  internis  hic  tractat,  quae  nihil  aliud 
sunt  quam  inordinati  appetitus  qui  nos  ad  peccan- 
dum  incitant.  Illorum  autorem  merito  Deum  esse 
negat:  quoniam  ex  carnis  nostrae  corruptione  ma- 
nant.  Haec  admonitio  valde  necessaria  est,  quia 
nihil  hominibus  est  magis  usitatum  quam  malorum, 
quae  quisque  perpetrat,  culpam  alio  transsoribere: 
tunc  autem  maxime  videntur  sibi  liberari,  si  eam 
in  Deum  ipsum  derivent.  Hoc  tergiversandi  arti- 
ficium  a  primo  homine  traditum  eedulo  imitamur. 
Hac  de  causa  lacobus  nos  ad  proprii  reatus  con- 
fessionem  vocat,  ne  Deum  substituamus  nostro  loco, 
ac  si  nos  ipse  ad  peccandum  impelleret.  Verum 
huic  sententiae  videtur  reclamare  tota  scripturae 
doctrina,  quae  homines  tradit  excaecari  a  Deo,  con- 
iici  in  sensum  reprobum,  prostitui  in  cupiditates 
foedas  et  illicitas.  Respondeo,  hac  quoque  ratione 
fortassis  inductum  fuisse  lacobum  ut  negaret  a  Deo 
nos  tentari,  quia  impii  ad  captandum  colorem 
scripturae  testimoniis  se  armant.  Verum  duo  sunt 
hic  notanda.  Nam  quum  scriptura  excaecationem 
vel  obdurationem  cordis  tribuit  Deo,  neque  illi 
initium  assignat,  neque  facit  mali  autorem,  ut  cul- 
pam  sustinere  debeat.  In  his  autem  duobus  solum 
lacobus  insistit.  Scriptura  reprobos  a  Domino  con- 
iici  asserit  in  pravas  cupiditates.  An  quia  Dominus 
cor  eorum  depravet  vol  corrumpat?  Minime:  ideo 
enim  subiicitur  pravis  desideriis,  quia  iam  corrup- 
tum  et  vitiosum  erat.  An  vero  quum  excaecat  vel 
indurat  Deus,  peccati  autor  est  vel  minister?  Imo 
hoc  modo  peccata  ulciscitur,  iustamque  mercedem 
impiis  rependit,  qui  spiritu  suo  regi  abnuerunt. 
Sequitur  ego,  neque  peccati  originem  esee  in  Deo, 
neque  illi  culpam  imputari  posse  quasi  ex  malis 
voluptatem  capiat.  Summa  est,  frustra  tergiversari 
hominem  qui  vitiorum  suorum  culpam  reiicere  in 
Deum  conatur:  quia  non  ex  alio  fonte  proveniat 
quidquid  est  malorum,  quam  ex  perversa  hominis 
concupiscentia.  Atque  ita  sane  res  habet,  non 
aliunde  nos  impelli,  sed  cuique  pravum  suum  affec- 
tum  esse  ducem  ac  impulsorem.  Deum  vero  ne- 
minem  tentare,  inde  probat,  quia  malis  non  ten- 
tatur.  Nam  ideo  nos  ad  peccandum  diabolus  solli- 
citat,  quia  insana  peccandi  cupiditate  totus  ardet: 
Deue  autem  malum  non  appetit:  ergo  neque  male 
agendi  nobie  autor  est. 

14.  Dum  a  sua  concupiscentia.  Quum  interior 
eit  ad  malum  motus  et  incitatio,  frustra  ab  externo 
impulsu  excusationis  praetextum  quaeret  peccator. 
Quamquam  notandi  sunt  hi  duo  concupiscentiae 
efFectus,  quod  nos  illecebris  inescat,  et  quod  nos 
abstrahit:  quorum  singuli  ad  reatum  sufficiunt. 

15.  Postquam  concepit.     Principio  concupis- 

25* 


391 


EPIST.  lACOBI 


392 


centiaiu  bio  appoUat,  non  quenivis  appetitum,  sed 
appotituum  omnium  fontem.  Ab  eo  docet  concipi 
vitioBOS  footus,  qui  taudom  omergunt  in  peccata. 
Yidetur  tiimeu  improprie,  et  nequaquam  ex  scrip- 
turao  usu,  ad  extcrna  opora  restringcre  poccati 
vocem :  qunsi  vero  non  esset  ipsa  concupiscontia 
per  se  peccatum:  quasi  etiam  pcrversa  desideria, 
quae  intus  clausa  et  suppressa  mancnt,  non  totidem 
essent  pcccata.  Verum  quum  multiplex  sit  verbi 
usuB,  nibil  est  absurdi  si  pro  actuali  peccato  bic 
Bumitur,  quemadmodum  et  aliis  pluribus  locis.  Ac 
imperite  hoc  testimonium  arripiunt  papistae,  dum 
ex  eo  probare  volunt,  non  esse  poccata,  vitiosas, 
imo  foedas,  sceleratas,  et  plusquam  nefandas  cupi- 
ditates,  modo  ne  accedat  conBensus.  Neque  enim 
disputat  lacobus,  quando  incipiat  nasci  peccatum, 
ita  ut  pecoatum  sit,  ac  reputetur  coram  Deo:  sed 
quando  emergat.  Sic  enim  gradatim  procedit,  mortis 
aeternae  causam  esse  consummationem  peccati :  pec- 
catum  autem  oriri  ex  illicitis  desideriis:  iam  illic 
ita  desideria  radicem  habere  in  concupiscentia.  Unde 
eequitur,  homines  in  aeterno  interitu  fructum  colli- 
gere,  quem  ipsi  protulerunt.  Perfectum  itaque  pec- 
catum  non  intelligo  unum  aliquod  opus  perpetratum, 
sed  cursum  peccandi  completum :  tametsi  enim  uni- 
cuique  peccato  mors  debetur,  dicitur  tamen  stipen- 
dium  esse  impiae  et  sceleratae  vitae.  Ita  refellitur 
eorum  delirium  qui  ex  his  verbis  colligunt,  non 
esse  mortale  peccatum,  donec  in  exteriorem  (ut 
vocant)  actum  proruperit.  Neque  enim  hoc  tractat 
lacobus:  sed  tantum  in  hoc  versatur,  ut  radicem 
nostri  exitii  in  nobis  esse  doceat. 

16.  Ne  erretis,  fratres  mei  dilecti:  17.  omnis 
donatio  bona,  et  omne  donum  perfectum  desursum  est, 
descendens  a  patre  luminum:  apud  quem  tvm  est 
transmutatio,  aut  conversionis  obumbratio.  18.  is  sua 
voluntate  genuit  nos  sermone  veritatis,  ut  essemus 
primitiae  quaedam  suarum  creaturarum. 

16.  Ne  erretis.  Argumentum  est  a  repugnanti- 
bus.  Nam  quum  Deus  omnis  boni  autor  sit,  ab- 
surdum  est  censeri  malorum  autorem.  Proprium, 
inquam,  et  naturale  illi  est  benefacere,  a  quo  bona 
omnia  nobis  proveniunt:  ergo  quidquam  mali  agere, 
in  eius  naturam  non  cadit.  Sed  quia  interdum 
accidit  ut  qui  praeclare  alias  se  gerit  tota  vita, 
simul  labatur  aliqua  in  parte:  huic  dubitationi  oc- 
currit,  dum  negat  Deum  instar  hominum  esse  mu- 
tabilem.  Quod  si  in  omnibus  et  semper  sui  similis 
est,  ex  hac  constantia  sequitur,  perpetuum  in  eo 
benefaciendi  tenorem  esse.  Haec  ratiocinatio  longe 
alia  est  quam  Platonis,  qui  contendit  nullas  ho- 
minibus  calamitates  a  Deo  immitti,  quia  bonus  est. 
Nam  quia  aequum  est  puniri  a  Deo  hominum  sce- 
lera,  eius  respectu,  in  malis  deputare  non  convenit 


quas  iiisto  poonas  irrogat,  Plato  quidem  imperite: 
at  lacobus  pnnicndi  ius  et  officium  Deo  relinquens, 
tantiim  culpam  ab  eo  avertit.  Hic  locus  docct,  ita 
iunumcris  Dei  benetii*iis,  quae  ex  eius  manu  quotidie 
porcipimus,  affici  nos  debore,  ut  nihil  cogitemus 
uisi  in  cius  gloriam :  quaecunquo  vero  aut  in  meu- 
tem  nobis  veniunt,  aut  ab  aliis  ingeruntur,  minua 
consentanea  cum  eius  laude,  toto  pectore  exhorrea- 
mus.  Pater  luminum  vocatur  Deus,  quasi  omnis 
et  praestantiao  ot  bene  compositi  ordinis.  Et  quum 
mox  subiicit  nullam  iu  eo  esse  conversionis 
obumbrationem,  persovorat  in  metaphora,  ne 
Dei  splendorem  metiamur  solis  irradiatione  quae 
nobis  apparot. 

18.  Is  sua  voluntate,  etc.  Eius  quam  praedicavit 
divinae  bonitatis  praecipuum  nunc  specimen  iu 
medium  adducit:  nempe  quod  nos  regeneravit  in 
vitam  aeternam.  Hoc  inaestimabile  beneficium  unus- 
quisque  iidelium  in  se  sentit:  ergo  bonitas  Dei 
omnibus  experimento  comperta  tollere  debet  con- 
trariam  opinionem.  Quum  Deum  volentem,  aut 
sponte  sua  nos  genuisse  dicit,  significat  nulla 
externa  causa  fuisse  inductum:  quemadmodum  saepe 
voluntas  et  consilium  Dei  hominum  meritis  opponi 
solent.  Quid  enim  magni  esset,  si  negaret  Deum 
ad  id  fuisse  coactum?  PIus  ergo  quiddam  exprimit, 
quod  Deus  pro  suo  beneplacito  nos  genuerit,  atque 
ita  sibi  fuerit  causa.  Unde  sequitur,  naturale  esse 
Deo  benefacere.  Caeterum  hic  locus  docet,  quem- 
admodum  gratuita  fuit  nostra  electio  ante  mundum 
conditum,  ita  nos  mera  Dei  gratia  illuminari  in 
notitiam  veritatis:  ut  vocatio  electioni  respondeat. 
Docet  scriptura  nos  gratis  adoptatos  fuisse  a  Deo, 
antequam  nasceremur:  lacobus  autem  hic  plus  quid- 
dam  exprimit,  nos  ius  adoptionis  cousequi,  quouiam 
gratis  quoque  nos  vocat  Deus.  Praeterea  hinc  dis- 
cimus  proprium  esse  Dei  officium,  spiritualiter  nos 
gignere.  Nam  quod  idem  adscribi  interdum  videtur 
evangelii  ministris,  non  aliter  valet  nisi  quia  per 
illos  agit  Deus:  et  fit  quidem  per  illos,  ut  solus 
uihilominus  agat.  Genitura  nomen  significat  no8 
fieri  novos  homines,  ut  priorem  naturam  exuamus 
quum  efficaciter  vocamur  a  Deo.  Addit  quomodo 
nos  regeneret  Deus,  nempe  per  sermonem  veritatis: 
ut  sciamus  non  alia  ianua  posse  nos  ingredi  in 
regnum  Dei. 

Ut  essenius  primitiae  quaedam.  Ttva  aut  Quae- 
dam,  similitudinis  est  nota,  ac  si  dixisset,  nos  quo- 
dammodo  esse  primitias.  Porro  id  ad  paucos  fidelium 
restringi  non  debet,  sed  pertinet  ad  omnes  com- 
muniter.  Nam  quum  homo  inter  omnes  creaturas 
excellat,  Dominus  fideles  suos  ex  aliorum  grege 
eligit  ac  segregat  sibi  in  sanctam  oblationem.  Haeo 
non  vulgaris  est  nobilitas,  in  quam  filios  suos  Deus 
extoUit.  Quare  merito  dicuntur  eximi  tanquam 
primitiae,  dum  in  illis  instauratur  Dei  imago. 


393 


GAPUT  I. 


394 


19.  Itaque,  fratres  mei  diledi,  sit  omnis  homo 
celer  ad  audiendum,  tardus  autem  ad  loquendum,  tur- 
dus  ad  iram.  20.  Ira  enim  hominis  iustitiam  Dei 
non  operatur.  21.  Quapropter  deposita  omni  immun- 
ditie,  et  redundantia  malitiae,  cum  mansuetudine  sus- 
cipite  insitum  sermonem  qui  potest  servare  animas 
vestras. 

19.  Sit  omnis  homo.  Si  haec  sit  generalis  sen- 
tentia,  longe  petita  erit  illatio :  sed  quia  de  sermone 
illo  veritatis  sententiam  proximae  congruentem  mox 
annectit,  non  dubito  quin  hanc  exhortationem  peculia- 
riter  instituto  suo  accommodet.  Ergo  propoaita  Dei 
bonitate,  ostendit  qualiter  ad  recipiendum  incom- 
parabile  istud  beneficium  quo  nos  afficit,  comparatos 
esse  deceat.  Quae  doctrina  perquam  utilis  est. 
Neque  enim  unius  momenti  opus  est  spiritualis 
generatio :  quando  semper  manent  quaedam  veteris 
bominis  reliquiae,  assidue  nos  refingi  necesse  est, 
doneo  aboleatur  caro.  Nostra  autem  vel  ferocia, 
vel  arrogantia,  vel  socordia,  magnum  est  impedi- 
mentum  Deo  ne  suum  in  nobis  opus  perficiat. 
Quare  dum  lacobus  nos  celeres  ad  audiendum  esse 
vult,  promptitudinem  commendat:  ac  si  diceret: 
Quando  se  ita  liberaliter  vobis  oflfert  Deus,  vos 
quoque  illi  dociles  praebete:  ne  illi  moram  afferat 
vestra  tarditas.  Quoniam  autem  dum  nimium  sa- 
pere  nobis  videmur,  non  sustinemus  placide  loquen- 
tem  audire  Deum,  sed  nostra  festinantia  quodam- 
modo  abrumpimus  eius  sermonem:  silentium  apostolus 
nobis  imperat.  Et  certo  nemo  unquam  bonus  erit 
Dei  discipulus,  nisi  qui  silendo  eum  audiet.  Non 
imperat  tamen  pythagoricae  scholae  silentium,  ne 
sit  fas  inquirere  quoties  discere  cupimus  quod  est 
utile  cognitu:  sed  tantum  vult  proterviam  nostram 
corripere,  ne,  sicut  fieri  solet,  intempestive  obstrepa- 
mus  Deo:  et  quamdiu  saorum  os  habet  apertum, 
illi  animos  auresque  nostras  aperiamus,  non  autem 
occupemus  ipsi  loqui. 

Tardus  ad  iram.  Iram  quoque  damnari  puto, 
quatenus  audientiam,  quam  sibi  Deus  fieri  postulat, 
quasi  tumultuando  perturbat  vel  impedit.  Neque 
enim  Deus,  nisi  sedato  animo,  audiri  potest.  Ideo 
addit,  quamdiu  ira  regnum  habet,  non  esse  locum 
Dei  iustitiae.  Denique,  nisi  facessat  contentionis 
fervor,  nunquam  Deo  praestabimus  illam  silentii 
moderationem,  de  qua  nuper  loquutus  est. 

21.  Quapropter  deposita.  Concludit  iam  qualiter 
recipiendus  sit  sermo  vitae.  Ac  primum  quidem 
rite  suscipi  negat  nisi  inseratur,  vel  radices  agat  in 
nobis.  Nam  haec  loquutio  suscipere  insitum 
sermonem,  in  hanc  aut  similem  resolvi  debet, 
Ita  suscipite  ut  vere  inseratur.  Alludit  enim  ad 
semen  quod  saepe  in  arida  loca  cadit,  nec  humido 
terrae  sinu  excipitur:  vel  ad  surculos  qui  in  terram 
proiecti,    aut    ligno   mortuo    superiecti  marcescunt. 


Praecipit  igitur,  ut  viva  fiat  insitio,  qua  voluti  cum 
corde  nostro  coalescat.  Simul  modum  huius  re- 
ceptionis  OBtendit :  nempe,  in  mansuetudine. 
Quo  verbo  significat  modestiam  et  facilitatem  mentis 
ad  discondum  compositae:  qualom  lesaias  describit 
(57,  15),  quum  dicit;  Super  quem  requiescet  spiri- 
tus  meus,  nisi  super  humilem  et  quietum?  Hinc 
fit  ut  tam  pauci  in  Dei  schola  proficiant :  quia  vix 
centesimus  quisque  spiritus  sui  ferociam  deponit,  ut 
se  Deo  comiter  subiiciat:  sed  omnes  fere  elati  et 
refractarii  accedunt.  Nos  vero,  si  cupimus  esse  viva 
Dei  plantatio,  subigendis  in  humilitatem  nostris  in- 
geniis  demus  operam,  ut  tanquam  agni  nos  a  pastore 
nostro  regi  sinamus.  Sed  quia  nunquam  ita  cicuran- 
tur  homines,  ut  pacato  mitiquo  sint  animo,  nisi 
ante  pravis  suis  afFectibus  repurgati  fuerint:  ideo 
iubet  immunditiem  et  malitiae  redundantiam  depo- 
nere.  Et  quoniam  ab  agricultura  similitudinem 
mutuatur  lacobus:  hic  ordo  tenendus  fuit,  ut  ab 
herbis  vitiosis  exstirpandis  inciperet.  Quum  autem 
omnes  alloquatur,  hinc  coUigendum  est,  ingenita 
naturae  nostrae  esse  haec  mala,  et  haerere  in  nobia 
omnibus.  Imo  quum  apud  fideles  verba  faciat,  nun- 
quam  in  hac  vita  nos  penitus  his  mundari  ostendit, 
verum  subinde  repullulare:  ideoque  assiduam  eradi- 
candi  curam  requirit.  Primo  quoniam  sacra  res  est 
Dei  sermo:  ut  ad  eum  recipiendum  aptemur,  exuere 
sordes,  quibus  inquinati  sumus,  convenit.  Sub  no- 
mine  xaxfa?,  tam  hypocrisin  et  contumaciam,  quam 
perversas  omnes  cupiditates  comprehendit.  Nec 
Gontentus  sedem  malitiae  assignare  in  hominis  anima: 
adeo  copiosam  illic  malitiam  residere  docet,  ut  ex- 
undet,  vel  quasi  in  cumulum  assurgat.  Et  certe 
quisquis  se  bene  excusserit,  immensum  in  se  reperiet 
malorum  chaos. 

Qui  potest  servare.  Magnificum  coelestis  doctri- 
nae  eucomium,  quod  certam  ex  ea  salutem  con- 
sequimur.  Est  autem  additum,  ut  sermonem  illum 
instar  thesauri  incomparabilis,  et  expetere,  et  amare, 
et  magnificare  discamus.  Est  ergo  acris  ad  casti- 
gandam  nostram  ignaviam  stimulus,  sermonem,  cui 
solemus  tam  negligenter  aures  praebere,  salutis 
nostrae  esse  causam.  Tametsi  non  in  hunc  finem, 
servandi  vis  sermoni  adscribitur,  quasi  aut  salus  in 
externo  vocis  sonitu  inclusa  foret,  aut  servandi 
munus  Deo  ablatum,  alio  transferretur.  Nam  de 
sermone  tractat  lacobus  qui  fide  in  corda  hominum 
penetravit:  et  tantum  indicat,  Deum  salutis  autorem, 
evangelio  suo  eam  peragere. 

22.  Estote  factores  sermonis,  et  non  auditores 
solum,  fallentes  vos  ipsos.  23.  Nam  si  quis  auditor 
est  sermonis,  et  non  factor:  hic  similis  est  homini 
consideranti  faciem  nativitatis  suae  in  speculo.  24.  Con- 
sideravit  enim  se  ipsum,  et  abiit,  et  protinus  oblitus 
est  qualis  sit.    25.  Qui  vero  intuitus  fuerit  in  legem 


396 


EE'IST.  lACOBI 


396 


perfectam,  quae  est  libertatis, 
auditcr  obliviosus,   sed  factor 
suo  erit.    26.  <S^«  quis  videtur 
nec  refractiat  linguavi  suam, 
kuius   iuanis  est  rcligio.     27. 
luta  coram  Deo  et  patre,  liaec 
viduas  in  af/lictiotte  ipsorum, 
a  mundo. 


et  perttianserit,  hic  noti 
operis,   beatus  in  opere 

religiosus  esse  ititer  vos, 
scd  decipit  cor  suum: 
Religio  pura  et  impol- 
est :  visifare  pupillos  et 

immaculatum  servare  se 


22.  Estote  factores.  Faotor  hic,  non  quemad- 
modum  ad  Romanos  cap.  2,  13,  eum  sigDiiicat,  qui 
legi  Dei  satisfacit,  omnique  ex  parte  eam  implet: 
eed  qui  eormonem  Dei  ex  animo  amplectitur,  vitaque 
testatur,  serio  se  oredidisse,  iuxta  hanc  Christi  sen- 
tentiam:  Beati  qui  audiunt  sermonem  Dei,  et  custo- 
diunt  eum  (Luc.  11,  28).  Nam  hic  a  fructibus  de- 
clarat  quaenam  sit  illa  insitio  cuius  meminit.  Ob- 
servandum  praeterea  est,  fidem  simul  cum  aliis 
operibus  a  lacobo  comprehendi,  imo  eam  in  primis: 
siouti  praecipuum  opus  est  quod  a  nobis  Deus  exigit. 
Summa  est,  dandam  esse  operam,  ut  radices  agat 
in  nobis  verbum  Domini,  quo  postea  fructificet. 

23.  Similis  est  hmnini.  Est  quidem  coelestis 
dootrina  speoulum,  in  quo  ae  Deus  conspiciendum 
nobis  offert:  sed  ita,  ut  in  eius  imaginem  trans- 
figuremur,  sicut  ait  Paulus  2.  Corinth.  3,  18.  Hic 
autem  de  externo  oculorum  coniectu  agitur,  non  de 
viva  et  efficaci  contemplatione  quae  in  cor  ipsum 
penetrat.  Elegans  similitudo,  qua  breviter  signi- 
ticat,  nihil  prodesse  quae  auditu  modo,  non  autem 
interiore  cordis  affectu  percipitur  doctrina:  quia  mox 
evanescit. 

25.  In  iegem  perfedam.  Postquam  de  inani 
speculatione  loquutus  est,  nunc  ad  penetrabilem 
illum  intuitum  descendit  qui  nos  in  Dei  similitudi- 
nem  transformat.  Quia  autem  negotium  habet  cum 
ludaeis,  nomen  1  e  g  i  s  familiariter  illis  notum,  pro 
universa  Dei  doctrina  usurpat.  Porro  cur  1  e  g  e  m 
perfectam  vocet,  ac  libertatis,  non  asse- 
quuti  sunt  interpretes:  quia  antithesin  hic  notari 
non  animadvertebant,  quae  ex  aliis  scripturae  loois 
colligitur.  Quamdiu  externa  hominis  voce  praedi- 
catur  lex,  non  autem  digito  aut  spiritu  Dei  inscri- 
bitur  in  corda,  mortua  litera  est,  ac  velut  corpus 
exanime.  Mutilam  ergo  legem  censeri,  donec  corde 
reoipiatur,  mirum  non  est.  Eadem  et  servitutis 
ratio.  Nam  (quemadmodum  ad  Galatas  cap.  4,  24, 
docet  Paulus)  a  Christo  separata,  in  servitutem 
generat:  et  quemadmodum  idem  ad  Rom.  8,  15, 
tradit,  nihil  quam  diffidentia  et  metu  deiicere  nos 
potest.  Spiritus  vero  regenerationis,  qui  eam  vis- 
ceribus  nostris  insculpit,  adoptionis  gratiam  similiter 
affert.  Perinde  ergo  hoc  valet  ac  si  dixisset  laco- 
bus,  Ne  amplius  servilis  sit  legis  institutio,  sed  vos 
potius  in  libertatem  asserat:  ne  amplius  sit  paeda- 
gogus    tantum,  sed   ad   perfectionem  adducat:  eam 


sincoro  cordis  affectu  a  vobis  recipi  oportet,  ut  pie 
sanctoquo  vivatis.  Porro  quum  hoc  osse  novi  testa- 
menti  bcneficium,  ut  lex  Doi  nos  reformet,  ex  lere- 
miae  (31,  33)  testimonio  et  compluribus  aliis  pateat: 
sequitur  id  non  posso  obtineri  donec  ad  Christum 
ventum  fuorit.  Et  corto  eolus  ipse  est  legis  finis 
ac  perfectio.  Ideo  libertatem  addit  lacobus, 
velut  individuam  comitem:  quia  nunquam  regenerat 
nos  Christi  spiritus,  quin  divinae  adoptionis  paritor 
sit  testis  atque  arrhabo,  ut  metu  et  trepidatione 
corda  nostra  liberet. 

Permatiserit.  Hoc  est,  fixus  perstiterit  in  illa 
Dei  cognitione.  Et  quum  addit,  beatus  erit 
in  opere  suo,  significat  in  ipsa  actione  sitam 
esse  beatitudinem,  non  in  auditione  frigida. 

26.  Videtur  religiosus.  Nunc  in  iis  etiam  qui 
se  legis  factores  esse  prae  se  ferunt,  vitium,  quo 
laborant  commnniter  hypocritae,  reprehendit:  nempe 
linguae  proterviam  ad  detrahendum.  Antehac  de 
linguae  continentia  aliquid  attigit:  sed  alio  fine, 
nam  tunc  iubebat  silentium  nos  praestare  Deo, 
quo  essemus  ad  discendum  melius  compositi.  lam 
aliud  tractat,  Ne  maledicendo  linguam  exerceant 
fideles.  Porro  hoc  vitium  nominatim  oportuit  ta- 
xari  quum  de  legis  observatione  sermo  esset.  Nam 
qui  crassiora  vitia  exuerunt,  huic  morbo  sunt  ut- 
plurimum  obnoxii.  Qui  neque  adulter  erit,  neque 
fur,  neque  ebriosus,  quin  potius  externa  sanctimo- 
niae  specie  fulgebit,  aliorum  famam  iacerando,  se 
iactabit:  zeli  quidem  praetextu,  sed  obtrectandi 
libidine.  Proinde  hic  veros  Dei  cultores  discernere 
voluit  ab  hypocritis,  qui  pharisaico  supercilio  ita 
turgent  ut  laudem  captent  ex  aliorum  omnium  su- 
gillatione. 

Si  quis  videtur,  inquit,  hoo  est,  alioqui  speciem 
habet  sanctimoniae:  interea  autem  maledicendo  se 
oblectat,  hinc  convincitur  non  vere  Deum  colere. 
Nam  quum  dicit,  Religionem  eius  vanam  esse,  non 
modo  significat  reliquas  virtutes  maledicentiae  labe 
corrumpi,  sed  colligit  non  sincerum  esse  pietatis 
studium  quod  apparet. 

Sed  cor  suuni  decipit,  Mihi  non  placet  Erasmi 
versio:  Sinit  aberrare.  Fontem  enim  petulantiae, 
cui  addicti  sunt  hypocritae,  designat  quo  immodico 
sui  amore  caeci,  longe  se  meliores  esse  quam  sunt, 
sibi  persuadeant.  Et  certe  hinc  obtrectandi  mor- 
bus,  quia  non  conspicitur  pendens  a  tergo  mantica, 
ut  est  in  Aesopi  apologo.  Bene  ergo  lacobus,  qui 
effectum  corrigere  volens,  hoc  est,  maledicendi  iibi- 
dinem,  causam  attexuit,  quod  scilicet  hypocritae 
plus  aequo  sibi  indulgent.  Propensi  enim  ad  con- 
donandum  essent,  si  vicissim  agnoscerent  se  indi- 
gere  aliorum  venia.  Blanditiae  ergo  quibus  se  fal- 
lunt,  vitiis  suis  parcendo,  tam  superciliosos  facinnt 
aliorum  censores. 

27.  Religio  pura.     Quum   ea,   quae   maximi  in 


397 


CAPUT  11. 


398 


religione  sunt  momenti,  praetereat:  non  deBnit  in 
nniversum  quid  eit  religio:  sed  admonet  roligionem 
sine  his  minime  conetare.  Quemadmodum  si  quis 
Tino  et  crapulae  deditue,  ee  temperantem  esse 
iactet:  alter  vero  contra  excipiat,  temperantem  esse 
qui  vino  et  epuiis  se  non  ingurgiat :  huius  consi- 
lium  non  erit,  totam  temperantiae  naturam  expri- 
mere,  sed  partem  duntaxat  unam  assumet,  quae 
praesenti  causae  sit  accommoda.  llli  eoim  jiaTato- 
^pr]i;xot,  de  quibus  disputat,  utplurimum  otiosi 
sunt  ostentatores.  Ideo  lacobus  aliunde  aestiman- 
dam  esse  religionem,  quam  ex  caeremoniarum 
pompa  docet.  Esse  enim  seria  exercitia  in  quibus 
occupare  se  debeant  Dei  cultores.  Visitare  in 
necessitate,  est  porrigere  manum  ad  eos  ailevandos 
qui  premuntur.  Cjuum  autem  sint  alii  quoque  com- 
plures  quibus  Dominus  succurrere  iubet:  synec- 
dochice  de  viduis  et  pupillis  meminit.  Quare  non 
dubium  est  quin  sub  una  ista  specie,  totam  cari- 
tatem  nobis  commendet:  ac  si  diceret,  Qui  vult 
haberi  religiosus,  talem  se  probet  sui  abnegatione, 
et  misericordia  in  proximos  ac  beneficentia.  Dicit 
autem,  apud  Deum,  ut  significet  aliter  quidem 
videri  hominibus,  qui  externis  larvis  ducuntur:  sed 
quarendum  esse  quid  Deo  placeat.  Deum  et  pa- 
trem,  sic  resolve,  Deum  qui  pater  est. 


CAPUT  II. 

1.  Fratres  mei,  ne  in  ncceptionihus  personarum 
fidem  habeatis  Domini  nostri  lesu  Christi  ex  opi- 
nione.  2.  Si  enim  ingressus  fuerit  in  coetum  vestrum 
vir,  aureos  annulos  gesians,  veste  indutus  splendida: 
ingressus  autem  fuerit  et  pauper  in  sordida  veste: 
3.  Et  respexeritis  in  eum  qui  vestem  fert  splendidam, 
ac  ei  dixeritis:  tu  sede  hic  honneste:  et  pauperi  dixe- 
ritis:  tu  sta  illic:  vel:  sede  sic  sub  scabello  pedum 
meorum:  4.  annon  diiudicati  estis  in  vobis  ipsis,  et 
facti  iudices  malarum  cogitationum? 

Videtur  primo  adspectu  reprehensio  haec  dura 
et  absurda.  Est  enim  hoc  unum  inter  officia  hu- 
manitatis  non  negligendum,  honore  afficere  eos 
qui  in  mundo  excellunt.  Deinde  si  acceptio  per- 
sonarum  vitiosa  est,  eximendi  erunt  servi  ab  omni 
Bubiectione:  quia  libertas  et  servitus  in  personas  a 
Paulo  deputantur.  Idem  et  de  magistratibus  sen- 
tiendum  erit.  Sed  harum  quaestionum  facilis  erit 
solutio,  si  non  separentur  quae  lacobus  coniungit. 
Neque  enim  simpliciter  improbat  quod  honore  pro- 
sequantur  divites:  sed  quod  id  faciant  cum  paupe- 
rum  contumelia:  idque  melius  patebit  ex  sequen- 
tibus,  quum  omnia  revocabit  ad  caritatis  regulam. 
Quare  meminerimus,  eam  damnari  acceptionem  per- 
sonarum,   qua   sic    extollitur    dives    ut    iniuria    fiat 


pauperi.  Quod  etiam  verborum  conteitus  clare 
ostendit.  Et  eane  ambitiosus  est  honos  plenusque 
vanitatis,  qui  diviti  exbibetur  paupere  contempto. 
Nec  dubium  est  quin  regnet  ambitio  et  vanitas, 
ubi  solae  huiua  mundi  larvae  eunt  in  pretio.  Te- 
nendum  eet  illud  axioma,  censeri  inter  regni  Dei 
haeredes,  qui  reprobos  contemnit,  honorat  autem 
timentes  Dominum.  Hic  ergo  contrarium  vitium 
damnatur,  quum  scilicet  solo  divitiarum  respectu, 
etiam  malos  honore  prosequitur  quispiam,  cum  bo- 
norum  contumelia,  ut  dictum  est.  Quare  si  seor- 
sum  legas;  Peccat  qui  diviti  assurgit:  absurda  erit 
sententia.  Si  autem  coniunctim,  Peccat  qui  solos 
divites  honore  dignatur,  quum  pauperes  despiciat, 
imo  probrose  tractet:  pia  et  vera  doctrina  erit. 

1.  Ne  fidem  in  acceptionibus.  Significat  perso- 
narum  acceptiones  sio  discrepare  a  fide  Christi,  ut 
simul  iungi  nequeant:  idque  merito.  Fide  enim 
coalescimus  in  unum  corpus,  in  quo  Christus  primas 
tenet.  Ergo  quum  supereminent  mundi  pompae, 
ut  quod  Christi  est  obruant,  fidem  parum  vigere 
apparet.  Quod  posui,  ex  opinione,  Erasmum  in 
eo  sequutus  sum.  Quamquam  reprehendi  non  po- 
test  vetus  interpres  qui  gloriam  transtulit.  Ao^a 
enim  Graecis  utrumque  significat:  et  apte  ad  Chris- 
tum  referre  potest:  idque  pro  loci  circumetantia. 
Tantus  enim  eet  Christi  splendor,  ut  omnes  mundi 
glorias  facile  exstinguat.  si  quidem  oculos  nostros 
irradiet.  Unde  sequitur,  Christum  a  nobis  parvi- 
fieri  quum  nos  tenet  mundanae  gloriae  adtniratio. 
Verum  altera  quoque  expositio  optime  convenit. 
Nam  dum  opum  vel  honorum  opinio  nostros  oculos 
perstringit,  veritas  supprimitur:  quae  sola  valere  de- 
bebat.  Sedere  honeste  dixit,  pro  sessione  ho- 
norifica. 

4.  Annon  diiudicati  estis.  Potest  tam  affirma- 
tive  quam  interrogative  legi:  sed  eodem  prope 
sensu.  Cuipam  enim  ex  eo  amplificat,  quod  sibi 
placeant  vel  indulgeant  in  tanta  pravitate.  Si  in- 
terrogative  legas,  hic  erit  sensus,  An  non  propria 
couscientia  vos  tenet  convictos,  ut  alio  iudice  non 
sit  opus?  Si  affirmationem  malis,  perinde  valebit 
ac  si  dixisset,  Hoc  quoque  mah  accidit,  quod  non 
sentitis  vos  peccare,  noc  vestras  cogitationos  pravas 
esse  ut  suut,  agnoscitis. 

5.  Audite,  fraires  mei  diledi:  nonne  Deus  eligit 
pauperes  mundi  huius,  divites  in  f,de,  et  haeredes 
regni,  cjuod  promisit  iis  qui  diligit  eum?  6.  Vos 
autem  contetnptui  habuistis  pauperem,  nonne  diviies 
tyrannidem  in  vos  exercent,  et  iidem  trahunt  vos  ad 
tribunalia.  7.  Et  iidem  contumelia  afficiunt  bonum 
nomen  quod  invocatum  est  super  vos? 

5.  Audite,  fratres.  Nunc  duplici  argumento 
probat,    facere   eos   praepostere   quum   iu    divitum 


399 


KPIST.  lACOBI 


400 


gratiam  paupercs  contomnunt.  Priua  est,  indignum 
est  doiicoro  quoa  Dcus  oitollit,  et  quos  honoro  di- 
gnatur,  probroso  tractaro:  atqui  Deus  paupores  ho- 
norat:  orgo  pervcrtit  Doi  ordinom  quisquis  eos 
reiioit.  Alterum  sumptum  C8t  ab  oxperientia  com- 
muni.  Niim  quum  utplurimum  molosti  sint  bonia 
et  innoxiis  divitcs,  valde  absurdum  ost,  corum  in- 
iuriis  tale  praemium  ropendere,  ut  nobis  sint  magis 
commendati  quam  pauperes,  qui  nos  iuvant  magis 
quam  laedunt.  Quousque  vero  utrumque  procedat, 
distincte  videbimus. 

Elegit  pauperes.  Non  solos  quidem:  sed  ab 
illis  exordium  facore  voluit,  ut  divitum  superbiam 
retuuderet.  Hoc  est  quod  dicit  Paulus  (1.  Cor.  1,  25), 
Non  multi  nobiies,  non  multi  potentes  e  eaeculo: 
8ed  quao  infirma  erant,  Deus  eiegit,  ut  fortia  pude- 
faceret.  In  summa,  quum  Deus  gratiam  euam  in 
divites  communitcr  et  pauperes  eiFuderit:  hos  tamen 
illis  voluit  praeferre,  ut  discerent  magni  non  sibi 
placere:  ignobiles  vero  et  obscuri,  totum  quod 
essent  tribuerent  misericordiae  Dci:  utrique  ad  mo- 
destiam  et  humilitatem  erudirentur.  Vocat  autem 
Divites  in  fide,  non  qui  fidei  magnitudine  ab- 
undant,  sed  quos  Deue  variis  spiritus  sui  donis 
locupletavit :  quae  fide  percipimus.  Nam  certe 
quum  Dominus  se  liberaiiter  omnibus  ofi^ert,  unus- 
quisque  pro  suae  fidei  mensura  compos  fit  donorum 
eius.  Quare  si  vacui  sumus  aut  inopes,  id  fidei 
nostrae  defectum  arguit.  Nam  si  modo  fidei 
sinum  extendamus,  scmper  paratus  est  Deus  im- 
plere.  Promissum  regnum  iis  dicit  qui  Deum 
diligunt :  non  quod  a  dilectione  pendeat  promiseio : 
sed  ut  admoneat  vocari  nos  a  Deo  in  spem  vitae 
aeternae,  hac  conditione  et  in  hunc  finem,  ut  vo- 
cati  ipsum  diligamus.  Ergo  finis,  non  initium  hic 
notatur. 

6.  Nonne  divites.  Videtur  instigare  ad  vindic- 
tam,  dum  in  medium  adducit  iniustam  dominationem 
divitum:  ut  qui  ab  illis  inique  tractantur,  par  pari 
referant.  Atqui  ubique  iubemur,  inimiois,  qui  nobis 
infesti  sunt,  benefacere.  Verum  aliud  est  lacobi 
consilium.  Non  tantum  ostendere  vult,  ratione 
carere  et  iudicio  qui  suos  carnifices  ambitiose  ho- 
norant:  ac  interea  iniurii  sunt  hominibus  sibi  ami- 
cis,  vel  saltem  a  quibus  nunquam  laesi  sunt.  Nam 
hinc  melius  apparet  vanitas,  quod  nuUis  beneficiis 
provocati,  ideo  tantum  mirantur  divites,  quia  divi- 
tes  sunt:  imo  quos  suo  damno  iniustos  et  crudeles 
sentiunt,  iis  serviliter  blandiuntur.  Sunt  quidem 
ex  divitibus  nonnuUi  aequi  et  modesti,  et  ab  omni 
iniustitia  abhorrentes :  sed  pauci  tales  reperiuntur. 
Quod  ergo  utplurimum  accidere  eolet,  et  quasi 
quotidiano  usu  compertum  est,  refert  lacobus. 
Quia  enim  homines  fere  vires  suas  experiuntur 
nocendo:  inde  fit  ut  quo  plus  quisque  potest,  eo 
eit   deterior,   et   in   proximoe  iniquior.     Quo  inten- 


tius  sibi  divites  cavere  dobont,  ne  quid  ox  hac  oon- 
tagiono,  quae  paesim  grassatur  in  eorum  ordine, 
contrahaut. 

7.  Bonutn  nomen.  Non  dubito  quin  Dei  et 
Christi  nomen  intelligat.  Invocari  autem  dicit 
supor  fideles,  non  in  procibus,  ut  aliquando  scriptura 
loqiii  solot,  sed  rationo  professionis.  Quemadmodum 
patris  nomen  super  sobolem  invocari  dicitur,  Genes. 
48,  16.  Et  mariti  nomen  supor  uxorem,  lesa  4,  1. 
Idem  ergo  est  ac  si  dixisset,  Bonum  nomen  quo 
gluriamini,  vel  quo  ceneeri  vuitis,  honoris  causa. 
Quod  si  illi  Dei  gloriam  suporbe  infamant:  quam 
indigni  eunt  quibus  honorom  impendant  Christiani? 

8.  Si  legem  quidem  regiam  perficitis,  iuxta 
scriptnram.  Diliges  proximum  tuum  sicut  te  ipsum: 
bencfacitis.  9.  Sin  personam  respicitis,  peccatum 
committitis,  et  redarguimini  a  lege,  veluti  transgres- 
sores.  10.  Quisquis  enim  totam  legem  servaverit, 
offenderit  autem  in  uno,  factus  est  omnium  reus. 
11.  Nam  qui  dixit:  Ne  moecheris,  dixit  etiam:  Ne 
occidas.  Quod  si  non  fueris  moechatus,  occideris 
tamen,  factus  es  transgressor  legis. 

Sequitur  nunc  plenior  declaratio.  Causam  enim 
proximae  reprehensionis  aperte  designat,  quia  non 
ex  caritate  in  divites  officiosi  essent,  sed  potius 
inani  captandae  gratiae  studio.  Eet  autem  pro- 
lepsis,  in  qua  adversae  partis  excusationem  occupat. 
Poterant  enim  excipere,  non  esse  cuipandum  qui 
se  humiliter  etiam  indignis  submittit.  Concedit 
quidem  lacobus  id  verum  esse :  sed  ab  illie  falso 
praetexi  docet:  quia  tale  obsequium  non  proximis, 
sed  personie  exhibeant.  Priore  inquam  membro, 
recta  et  laude  digoa  esse  agnoscit  quaecunque  cari- 
tatis  officia  in  proximos  conferimus.  Altero  negat 
ambitiosam  personarum  acceptionem  in  eo  genere 
debere  censeri:  quia  a  legis  regula  multum  absit. 
Huius  autem  responsionis  cardo  in  nominibus 
proximi  et  personae  vertitur :  ac  si  diceret, 
Si  obtenditis  facto  vestro  caritatis  speciem,  facile 
id  diluetur.  Deus  enim  proximos  iubet  diligere, 
non  eligere  personas.  Porro  haec  vox  proximi, 
totum  hominum  genus  comprehendit.  Qui  igitur 
pauculos  suo  arbitrio,  aliis  praeteritis,  colendos  sibi 
proponit,  non  Dei  iegem  servat,  sed  pravo  animi 
sui  studio  obsequitur.  Nominatim  Deus  et  alienos, 
et  inimicos,  et  quicunque  alioqui  essent  contempti- 
biles,  nobis  commendat.  Huic  doctrinae  proreus 
contraria  eet  personarum  acceptio.  Quare  merito 
lacobus  cum  caritate  pugnare  7ipoaci)7ioXrjiJj(av  af- 
firmat. 

8.  Legem  regiani  perficitis.  Legem  pro  regnia 
in  principio  eententiae  simpliciter  accipio:  Per- 
f  i  c  e  r  e  autem,  pro  sincera  animi  integritate  et 
rotunde  (ut  aiunt)  servare.    Opponit  autem  partiali 


401 


CAPUT  II. 


402 


quorundam  obaervantiae.  Regia  lex  (meo  iudicio) 
dicitur  ut  via  regia:  plana  scilicet,  recta  et  aequa- 
bilis:  quae  einuosis  divertioulie  vel  ambagibus  tacite 
opponitur.  Secundo  loco,  quum  eos  dicit  r  e  d  a  r  - 
g  u  i  a  1  0  g  e  qui  personaa  accipiunt,  lex  in  proprio 
signifioatione  capitur.  Nam  quum  Dei  mandata 
inbeamur  universos  mortales  amplecti :  quisquis, 
paucis  exceptis,  alios  omnes  reiicit,  et  interim  melio- 
ribus  praefert  maxime  indignos,  quum  Dei  vincu- 
lum  abrumpat,  non  minus  quam  ordinem  invertat: 
merito  vocandus  est  legis  transgreasor. 

10.  Quisquis  enim  totam  legem.  Hoc  tantum 
sibi  vult,  Deum  nolle  cum  exceptione  coli,  neque 
ita  partiri  nobiscum,  ut  nobis  liceat,  si  quid  minus 
adlubescit,  ex  eius  lege  resecare.  Dura  primo  ad- 
Bpectu  haec  sententia  videtur  quibusdam :  quasi 
Stoicorum  paradoxo,  peccata  omnia  aequalia  facienti, 
aubscriberet :  ac  peraeque  puniendum  esse  assereret, 
qui  una  tantum  in  re  deliquit,  ac  si  tota  vita  ne- 
quam  et  sceleratus  fuisset.  Sed  nihil  tale  apostolo 
in  mentem  venisse,  ex  contextu  liquet.  Semper 
enim  cur  quidque  dicatur,  notandum  est.  Proximos 
negat  diligi,  quum  pars  tantum  aliqua  ambitiose 
eligitur,  aliis  neglectis.  Hoc  probat,  quia  non  sit 
erga  Deum  obedientia,  ubi  non  est  aequabile  obse- 
quendi  studium  quod  Dei  mandato  respondeat. 
Ergo  sicuti  simplex  ac  integra  est  Dei  regula:  ita 
nos  integritatem  afFerre  convenit,  ne  quis  nostrum, 
quae  coniungit  ille,  perperam  separet.  Adsit  ergo 
aequabilitas,  si  velimus  rite  obedire  Deo.  Exempli 
gratia,  8i  quis  iudex  decem  furta  puniat,  unum  re- 
linquat  impunitum:  hinc  prodit  obliquam  animi  sui 
pravitatem,  quod  hominibus  magis  quam  sceleribus 
infensus  fuerit.  Nam  quod  in  altero  damnat,  in 
altero  absolvit.  Tenemus  nunc  lacobi  consilium: 
nempe,  si  ex  lege  Dei  rescindimus  quod  nobis 
minus  erit  commodum :  etiamsi  in  aliis  partibus  nos 
praebeamus  obsequentes,  nos  fieri  omnium  reos, 
quia  totam  legem  violamus  in  uno  capite.  Quam- 
quam  autem  hoc  dictum  ad  praesentis  causae  cir- 
cumstantiam  accommodat:  sumptum  est  tamen  ex 
generali  principio,  quod  Deus  regulam  vivendi 
nobis  praescripserit,  quam  a  nobis  lacerari  fas  non 
est.  Neque  enim  de  aliqua  legis  parte  hoc  dicitur: 
Haec  est  via:  ambulate  in  ea:  nec  mercedem  lex, 
nisi  universali  obedientiae  promittit.  Stulte  itaque 
Scholastici,  qui  partialem  (ut  vocant)  iustitiam  pro 
meritoria  reputant.  Atqui  tam  hic  locus  quam  alii 
complures,  clare  demonstrant  nullam  esse  iustitiam 
nisi  in  perfecta  legis  observatione. 

11.  Nam  qui  dixit.  Probatio  superioris  sen- 
tentiae:  quia  considerandus  sit  potius  legislator 
quam  singula  seorsum  praecepta.  lustitia  Dei  quasi 
individunm  corpus  lege  continetur.  Quisquis  ergo 
caput  unum  legis  trausgreditur,  Dei  iustitiam,  quan- 
tum  in  se  est,  labefactat.     Deinde  ut  in  una  parte, 

Calvini  opera.    Vol.  LV. 


ita  in  singulis  obedientiam  nostram  experiri  yult 
DeuB.  Quare  transgressor  est  legis  quisquis  in  uUo 
mandato  offendit:  secundum  illud:  Maledictus  qui 
non  impleverit  omnia  (Deut.  27,  26).  Videmus 
porro,  ut  transgressor  legis,  et  omnium  reus,  idem 
lacobo  significent. 

12.  Sic  loquimini,  et  sic  facite,  ut  per  legem 
liiertatis  iudicandi.  13.  ludicium  enim  sine  miseri- 
cordia  ei  qui  non  praestiterit  misericordiam:  et  gloria- 
tur  misericordia  adversus  iudicium. 

12.  Sic  loquimini.  Quia  nimium  sibi  blandie- 
bantur,  revocat  eos  ad  legitimum  tribunal.  Nam 
ideo  se  absolvunt  homines  sua  opinione,  quia  se 
divinae  legis  iudicio  subtrahunt.  Admonet  igitur, 
illuc  facta  omnia  et  dicta  exigenda  esse,  quia  Deus 
ex  lege  sua  iudicaturus  sit  mundum.  Quia  tamen 
immodicum  terrorem  incutere  poterat  talis  denun- 
tiatio,  corrigit  vel  mitigat  duritiem  quum  addit, 
legem  libertatis.  Audimus  enim  quid  dicat 
Paulus  (Galat.  3,  10):  Quicunque  scilicet  sub  lege 
sunt,  maledictioni  esse  obnoxios.  Quare  iudicium 
legis  per  se  reatus  erit  mortis  aeternae.  Verum 
nomine  libertatis,  a  legis  rigore  nos  liberari 
significat.  Hic  sensus  non  male  quadrat.  Quam- 
quam  si  quis  propius  expendat  quod  mox  sequitur, 
videtur  lacobus  aliud  quiddam  velle:  ac  si  dixisset: 
Nisi  legis  rigorem  Bubire  vultis,  ne  sitis  in  proxi- 
mos  nimis  rigidi.  Lex  enim  libertatis  tantundem 
valet  atque  Dei  olementia,  quae  nos  a  legis  male- 
dictione  liberat.  Atque  ita  uno  contextu  haec 
legenda  erunt  cum  sequentibus,  ubi  de  iuvandis 
pauperibus  disseret. 

13.  ludicium  enim.  Applicatio  est  proximae 
sententiae  ad  praesens  institutum:  si  modo  secun- 
dam,  quam  attuli,  expositionem  sequi  libet.  Docet 
enim,  quoniam  sola  Dei  misericordia  stamuB,  eam 
debere  nos  praestare  eis,  quos  Dominus  ipse  nobis 
commendat.  Haec  vero  singularis  est  humanitatis 
et  beneficentiae  commendatio,  quod  Deum  nobis 
fore  misericordem  poUicetur  si  fratribus  tales  fueri- 
mus.  Non  quod  Dei  misericordiam  promereatur 
haec  nostra  qualiscunque  qua  prosequimur  homines: 
Bed  quos  Deus  adoptavit,  ut  illis  sit  indulgens  ac 
facilis  pater,  eos  vult  imaginem  suam  in  terra 
gestare  ac  referre:  iuxta  illud  (Jhristi:  Bstote  miseri- 
cordes,  sicut  pater  vester  coelestis,  etc.  Notandum 
ex  adverso,  quod  nihil  durius  aut  magis  horren- 
dum  Dei  iudicio  potest  denuntiare.  Unde  sequitur 
plusquam  miseros  esse  ac  perditos  quicunque  ad 
veniae  asylum  non  confugiunt. 

Et  gloriatur.  Ac  si  diceret:  Soia  est  Dei 
misericordia  quae  nos  a  iudicii  formidine  liberat. 
G  i  0  r  i  a  r  i  enim  accepit,  pro  victricem  aut  superio- 
rem   esse.     ludicium  enim  damnationis  toti  mundo 

26 


403 


EPIST.  lACOni 


404 


inoiiDibit ,  niai  misoricordia  eubvoniat.  Dura  et 
ooacta  est  expositio  ooruni  qui  porsonam  sub  rei 
nomine  tiesignari  volunt.  Ncque  enim  proprie 
gloriatur  bomo  adversus  Dei  iudicium,  sed  ipsa  Dei 
mieericordia  quodammodo  triumpbum  agit,  et  sola 
regnum  obtinot,  quum  cessat  iudicii  severitas. 

14.  Quid  prodest,  fratres  mei,  si  fideni  dicat  ali- 
quis  se  habere,  opera  atUetn  non  haheat?  nutnquid 
potest  fides  salvum  facere  ipsum  ?  15.  Quod  si  frater 
aut  soror  nudi  fuerint,  ct  egentes  quotidiano  victu: 
16.  dicat  autem  aliquis  vestrum  illis:  Abite  mm  pace, 
calescite  et  saturamini:  non  tamen  dederitis  illis  quae 
sunt  necessaria  corpori:  quae  uiilitas?  17.  Sic  et 
fides,  si  opera  non  hdbuerit,  morttia  est  pcr  se. 

14.  Quid  prodest.  Pergit  in  commendanda 
misericordia.  Quoniam  autem  Deum  fore  nobis 
severum  et  simul  formidabilem  iudicom  minatus 
fuerat,  nisi  humani  et  misoricordes  simus  erga 
proximos:  contra  vero  excipiebant  hypocritae,  suf- 
ficere  nobis  fidem,  in  qua  sita  est  hominum  salue: 
nuDC  in  illam  inanem  iactantiam  iovehitur.  Summa 
igitur  est,  fidem  sine  caritate  nihil  conducere,  adeo- 
que  penitus  esse  mortuam.  Sed  hic  oritur  quaostio, 
an  separari  a  caritate  possit  fides.  Et  sane  per- 
versa  huius  loci  espositio  tritam  illam  apud  so- 
pbistas  distinctionem  peperit  fidei  informis  et  for- 
matae.  Atqui,  nihil  tale  lacobus  cogitavit:  nam 
ipanm  de  falsa  professione  loqui,  ex  primis  verbis 
constat.  Neque  enim  sic  incipit,  Si  fidem  quis 
habeat:  sed,  si  quis  se  habere  dicat.  Quo  certe 
innuit  iactare  hypocritas  inane  fidei  nomon,  quod 
re  ipsa  minime  in  eos  competit.  Ergo  quod  ipse 
quoque  f  i  d  e  m  appellat,  concessio  est,  ut  rhetores 
vocant.  Nam  ubi  in  rem  duntaxat  insistimus,  nihil 
nocet,  imo  expedit  interdum  causae,  advereario  ver- 
bum  concedere  quod  postulat:  quia  statim  re  cognita, 
verbum  quoque  facile  illi  exoutitur.  lacobus  ergo 
quia  satis  habebat,  falsum  illum  praetextum,  quo  se 
tegebant  hypocritae,  refellere,  de  verbo  controver- 
siam  movere  noluit.  Meminerimus  tamen  eum  non 
ex  proprio  animi  soobu  loqui  quoties  hic  fidem 
nominat:  sed  potius  adversus  eos  disputare  qui 
fidem,  qua  prorsus  carent,  falso  praetendunt. 

Numquid  potest  fides.  Hoc  tantundem  valet  ac 
si  dixisset:  Nos  frigida  et  nuda  Dei  notitia  salutem 
minime  consequi.  Quod  verissimum  esse  omnes 
fatentur.  Ideo  enim  nobis  salus  ex  fide,  quia  nos 
Deo  coniungit.  Hoc  autem  non  aliter  fit,  quam 
dum  inserimur  in  corpus  Christi,  ut  eius  spiritu 
viventes  ab  eo  quoque  gubernemur.  Nihii  tale  est 
in  hoc  mortuo  fidei  simulacro :  quare  non  mirum 
est  si  salutis  efFectum  lacobus  illi  adimit. 

15.  Quod  si  frater.  Exemplum  e  re  praesenti 
sumit.     Hortatur  enim,   ut    dictum  est,   ad  caritatis 


officia.  8i  quis  contra  glorietur,  fide  so  absque 
operibus  contontum  esse :  umbratilem  hanc  fidem 
oralioni  comparat  quao  hominem  famelicum  saturari 
iubet,  noc  tamcn  cibum,  quo  dostituitur,  suppoditat. 
Quemadmodum  ergo  pauperem  iudibrio  habet  qui 
verbis  illiim  amandat,  nec  quidquam  aifertopis.  ita 
Doo  iiludunt  qui  vitam  sibi  fingunt  oporibus  et 
quovis  piotatis  officio  vacuam. 

17.  Mortua  est  per  se.  Fidem  per  se  mortuam 
dioit,  quae  bonis  oporibus  vaoua  est.  Undo  colligi- 
mus  ne  fidem  quidem  esse :  quia  ubi  mortua  eet, 
proprie  nomen  non  retinet.  Voculam  hanc  urgent 
sophistae,  quod  fides  ergo  per  se  aliqua  reperiatur: 
sed  nullo  negoiio  refelliiur  tam  frivola  caviUatio,  quum 
satis  liqueat  apostolum  ab  impossibili  ratiocinari: 
sicuti  Paulus  angelum  vocat  anathema  qui  evangelium 
subvertere  tentabat  {Galai.  1,  8). 

18.  Quin  dicet  quispiam:  tu  fidem  habes,  et  ego 
opera  habeo:  ostende  mihi  fidem  tuam  sine  operibus 
tuis,  et  ego  tibi  ex  operibus  meis  ostendam  fidem 
meam.  19.  Tu  credis  quod  Deus  unus  est.  Bene 
facis:  et  daemones  credunt,  ac  coniremiscunt. 

18.  Quin  dicet,  etc.  Quod  Erasmus  duos  hic 
coUoquentes  inducit:  quorum  alter  fidem  operibus 
carentem  iactet,  alter  opera  absquefide:  ac  tandem 
ambos  medio  apostoli  responso  refelli  putat:  mihi 
videtur  esse  nimis  coactum.  Absurdum  esse  putat, 
hoc  dici  in  persona  lacobi,  tu  fidem  habes:  qui 
nullam  sine  operibus  fidem  agnoscit.  Sed  multum 
in  00  fallitur  quod  ipse  eSpwvefav  in  his  verbis  non 
agnoscit.  Proinde  aXAa  accipio  pro  quin  potius: 
et  Tts,  pro  quolibet:  ut  refellatur  stulta  eorum 
gloriatio  qui  fidem  se  habere  imaginantur,  quum 
fideles  se  vita  prodant.  Nam  lacobus  dicit,  promp- 
tum  fore  piis  omnibus  sancte  viventibus,  excutere 
hypocritis  talem  iactantiam  qua  inflati  sunt. 

Ostende  mihi.  Tametsi  magis  recepta  apud 
Graecos  lectio  est,  ex  operibus:  melius  tamen  vetus 
latina  convenit,  quae  in  nonnullis  graecis  exem- 
plaribus  legitur.  Itaque  eam  praoferre  non  dubitavi. 
Ergo  quod  fidem  sine  operibus  ostendere  iubet,  ab 
impossibili  argumentatur,  ut  nullam  esse  probet. 
Ita  loquutio  est  efpwvtxa.  Quod  si  quis  tamen  di- 
versam  lectionem  sequi  malit,  eodem  recidet : 
Ostende  mibi  ex  operibus  fidem.  Quia  quum  rea 
otiosa  non  sit,  operibus  comprobari  necesse  est. 
Sensus  ergo  est,  nisi  fructus  proferas  tuae  fidei, 
nego  te  ullam  habere.  Verum  quaeri  potest,  an 
externa  vitae  probitas  certa  eit  fidei  demonstratio. 
Dicit  onim  lacobus: 

Ostendam  tibi  ex  operibus.  Respondeo,  infideles 
quoque  interdum  excellere  speciosis  virtutibus,  vel 
honestam  vitam  procul  omni  crimine  degere:  ideo- 
que  opera  in  speciem  praeclara  a  fide  posse  separari. 


405 


CAPDT  ir. 


406 


Neque  vero  lacobua  contendit,  quisquiei  probuB  ap- 
pareat,  fidem  protinus  habere.  Hoc  tantum  vult, 
fidem  sine  bonorum  operum  testimonio  frustra  prae- 
dicari,  quia  ex  viva  radice  bonae  arboris  semper 
prodeant  fructus. 

19.  Credis  quod  Deus  est.  Ei  hoo  uno  verbo 
abunde  constat,  totam  hanc  disputationem  de  fide 
non  haberi,  sed  de  vulgari  Dei  notitia  quae  ho- 
minem  Deo  nihilo  plus  coniungit,  quam  solis  ad- 
spectus  evehit  in  coelum.  Fide  autem  nos  Deo 
appropinquare  certum  est.  Praeterea  ridiculum  erit, 
ei  quis  diabolos  habere  fidem  dicat.  Atqui  eos  hac 
in  parte  lacobus  hypocritis  praefert.  Contre- 
miscit  diabolus,  inquit,  ad  Dei  mentionem:  quia 
iudicem  suum  quum  agnoscat,  timore  eius  afficitur. 
Ergo  qui  Deum  agnitum  contemnit,  aliquanto  de- 
terior  est.  Benefacis  hic  positum  est,  extenuandi 
causa :  ac  si  dixisset,  hoc  scilicet  maguum  est,  infra 
diabolos  subsidere. 

20.  Vis  autem  scire,  o  homo  inanis,  quod  fides 
ahsque  operihus  mortua  sit?  21.  Ahraham  pater 
noster  nonne  ex  operihus  iustificatus  est,  quum  ohiulit 
filium  suum  Isaac  super  altare?  22.  Vides  quod 
fides  cooperata  fuerit  eius  operibus,  et  ex  operibus 
fides  perfecta  fuerit?  23.  Atqu^  impleta  fuerit  scrip- 
tura  quae  dicit :  Credidit  AbraJiam  Deo,  et  imputatum 
illi  fuit  in  iustitiam,  et  amicus  Dei  vocatus  est? 
24.  Videtis  igitur  quod  ex  operibus  iustificatur  homo, 
et  non  ex  fide  solum.  25.  Similiter  et  Eahab  mere- 
trix,  nonne  ex  operibus  iustificata  est,  quum  excepit 
nuntios,  et  alia  via  eiecit?  26.  Quemadmodum  enim 
corpus  sine  anima  mortuum  est,  ita  et  fides  sine 
operihus  mortua  est. 

20.  Vis  autem  scire.  Tenendus  est  hic  quae- 
stionis  status.  Neque  enim  hic  disceptatio  est  de 
iustificationis  causa:  sed  tantum  quid  valeat,  et  quo 
loco  habenda  sit  fidei  professio  sine  operibus.  Per- 
peram  igitur  faciunt  qui  hoc  testimonio  probare 
coutendunt,  operibus  iustificari  hominem:  quia  nihil 
tale  Toluit  lacobus.  Nam  probationes,  quas  subiicit, 
ad  hanc  sententiam  referendae  sunt,  quod  nulla  sit, 
vel  saltem  mortua,  absque  operibus  fides.  Nemo 
enim  unquam  inlelliget  quid  dicatur,  nec  prudenter 
de  verbis  iudicabit,  nisi  qui  perspectum  habebit 
ecriptoris  consilium. 

21.  Nonne  Abraham.  Arripiunt  sophistae  vocem 
iustificandi:  deinde  quasi  victores  clamitant,  partem 
iustitiae  in  operibus  esse  positam.  Atqui  sana 
interpretatio  ex  circumstantia  pracsentis  loci  pe- 
tenda  erat.  Diximus  autem  lacobum  hic  non  trac- 
tare  unde  aut  quomodo  iustitiam  homines  conse- 
quantur :  et  hoc  cuivis  planum  est :  sed  hoo  tantum 
intendere,  bona  opera  cum  fide  perpetuo  esse  con- 
iuncta.     Ideoque  quum  pronuntial  Abraham  fide 


iustificatum,  de  approbatione  iustitiae  loquitur. 
Ergo  quum  sophistae  lacobum  Paulo  opponunt, 
hallucinantur  in  ambigua  significatione  nominis: 
quia  Paulus  quum  fide  iustificari  nos  tradit,  uihil 
aliud  significat  quam  nos  obtinere  ut  iusti  coram 
Deo  censeamur.  lacobus  autem  longe  alio  spectat, 
nempe  ut  qui  fidelem  se  profitetur,  fidei  suae  veri- 
tatem  operibus  demonstret.  Certe  lacobus  hic  do- 
cere  non  voluit  ubi  quiescere  debeat  salutis  fiducia: 
in  quo  uno  insistit  Paulus.  Ergo  ne  iu  paralogis- 
mum  incidamus,  qui  sophistas  fefellit,  notanda  est 
haec  amphibologia:  lustifioandi  verbum,  Paulo  esse 
gratuitam  iustitiae  imputationem  apud  Dei  tribunal: 
lacobo  autem  esse  demonstrationem  iustitiae  ab 
effectis,  idque  apud  homines:  quemadmodum  ex 
superioribus  verbis  colligere  licet:  Ostende  mihi 
fidem  tuam,  etc.  Hoc  sensu  fatemur  sine  contro- 
versia  iustificari  hominem  operibus.  Quemadmodum 
si  quis  hominem  magni  et  pretiosi  fundi  emptione 
ditatum  esse  dicat,  quia  eius  divitiae,  quae  prius 
occultae  in  arca  clausa  latebant,  innotuerint.  Quum 
fidem  dicit  cooperatam  fuisse  operibus,  et 
ex  illis  perfectam:  iterum  ostendit,  non  esse  hic 
quaestionem  de  salutis  nostrae  causa,  sed  utrum 
opera  neoessario  fidem  comitentur.  Nam  hoc  sensu 
dicitur  cooperata  fuisse  operibus,  quia  otiosa  non 
fuit.  Dicitur  ex  operibus  fuisse  perfecta,  non  quod 
inde  suam  perfectionem  accipiat,  sed  quod  vera  esse 
inde  comprobetur.  Nam  quod  ex  his  verbis  sophistae 
putidam  suam  distinctionem  fidei  formatae  et  in- 
formis  eliciunt,  longa  refutatione  non  indiget.  For- 
mata  enim  adeoque  expolita  erat  Abrahae  tides 
ante  filii  immolationem.  Opus  autem  illud  non 
fuit  quasi  extrema  manus:  quoniam  multa  deinde 
sequuta  sunt  quibus  fidei  suae  iDcrementa  monstravit 
Abraham.  Quare  neque  fuit  iila  fidei  eius  perfectio, 
neque  tunc  primum  formam  induit.  Nihil  itaque 
aliud  iutelligit  lacobus,  quam  eius  iutegritatem  inde 
constitisse  quod  praeclarum  illum  obedientiae  fruc- 
tum  edidit. 

23.  Impleta  fuit  scriptura.  Qui  opera  Abrahae 
in  iustitiam  fuiese  imputata  lacobi  testimonio  pro- 
bare  volunt,  scripturam  ab  eo  male  torqueri  fatean- 
tur  necesse  est.  Nam  quocunque  se  vertant,  nun- 
quam  efficient  ut  prior  sit  eSectus  sua  causa.  Citatur 
locus  Mosis  ex  Geneseos  cap.  15,  6.  Imputatio 
iustitiae,  cuius  Moses  illic  meminit,  plus  triginta 
annis  praecessit  opus  illud  quo  Abraham  iustifica- 
tum  esse  volunt.  Certe  quum  annis  quindecim 
ante  natum  Isaac  fides  imputata  esset  Abrahae  in 
iustitiam,  non  potuit  hoc  fieri  per  illius  immola- 
tionem.  Nodo  insolubili  constrictos  teneo  quicunque 
iustitiam  Abrahae  coram  Deo  imputatam  fingunt  quia 
immolavit  filium  Isaac,  qui  nondum  natus  erat  quum 
spiritus  sanctus  pronuntiat  iustum  fuisse  Abraham. 
Itaque   necessario   restat   ut  aliquid  posterius   notari 

26» 


407 


EPI8T.  lACOBI 


408 


dicamus.  Quomodo  igitur  lacobus  id  fuisse  im- 
plotum  dicit?  Nempo  oetendoie  vult,  quulis  illa 
fuerit  tidoB  quao  iustificiivit  Abraham :  nou  otiosa 
aoilicet  aut  cvanida,  sed  quae  illum  Doo  reddidit 
obsoqueutem:  aicuti  etiam  ad  Hebraeos  cap.  11,  8, 
habetur.  Couclusio  quao  moz  additur,  quia  inde 
pendet,  uon  alium  babet  sensum.  Non  iustificatur 
bomo  sola  fido,  boc  est,  nuda  ot  inani  coguitione 
Dei.  lustificatur  oporibus,  boc  ost,  ex  fructibus 
cognoscitur  ot  approbatur  eius  iustitia. 

25.  Similiier  ct  Eahub.  Videtur  absurde  facere 
qui  tam  dispares  simul  copulat.  Cur  non  ex  magno 
potiuB  insignium  patrum  numero  aliquos  delegit 
quoB  Abrabae  adiungeret?  Cur  illis  omnibus  prae- 
tulit  meretricem?  Consulto  duas  personas  tam  di- 
versas  inter  se  commisit,  quo  evidentius  monstraret, 
nullum  unquam,  cuiuscunque  esset  vel  conditionis, 
vel  gentis,  vel  ordinis,  fuisse  absque  bonis  operibus 
inter  iustos  ac  fideles  habitum.  Patriarcbam  nomi- 
Davit  longe  omnium  escellentissimum:  nunc  Bub 
meretricis  persona  comprehendit  omnes,  qui  quum 
alieni  essent  ab  ecclesia,  inseruntur.  Quisquis  ergo 
iustuB  censeri  cupit,  etiam  ut  inter  infimos  locum 
aliquem  habeat,  bonis  operibus  se  talem  ostendat. 
Quod  lacobus  (suo  more)  Rahab  operibus  fuisse 
iustificatam  praedicat:  inde  oolligunt  sopbistae,  nos 
operum  meritis  iustitiam  consequi.  Nos  autem 
negamus,  hic  de  modo  consequendae  iustitiae  esse 
certamen.  Fatemur  quidem  requiri  ad  iustitiam 
bona  opera:  tantum  illis  vim  conferendae  iustitiae 
detrahimus:  quia  stare  coram  Dei  tribunali  ue- 
queuut. 


CAPUT  III. 

1.  Nolite  plures  magistri  fieri,  fratres  mei:  scien- 
tes  quod  maius  iudicium  sumpturi  simus.  2.  In 
multis  enim  labimur  omnes.  Si  guis  in  sermone  non 
labitur,  hic  perfectus  est  vir,  ut  qui  possit  fraeno  mo- 
derari  totum  etiam  corpus.  3.  Ecce  equis  fraena  in 
ora  iniicimus,  ut  obediunt  nobis:  et  totum  illorim 
corpus  circumagimus.  4.  Ecce  etiam  naves  quum 
tantae  sint,  et  a  saevis  ventis  pulsentur,  circumagun- 
tur  a  minimo  guhernaculo,  quocunque  affectus  diri- 
gentis  voluerit.  5.  Ita  et  lingua  pusillum  membrum 
est,  et  magna  iactat. 

2.  Plures  magistri.  Communis  et  fere  recepta 
huius  loci  interpretatio  est,  quod  deterreat  a  mu- 
nere  docendi  appetendo:  idque  ea  ratione  quia  pe- 
riculosum  sit,  et  gravi  Dei  iudicio  obnoxium,  si 
quis  in  eo  delinquat.  Putant  autem  dixisse,  ne 
multi,  vel  plures  sitis:  quia  aliquos  esse  opor- 
tet.  Ego  vero  magistroB  intoUigo,  non  qui  pub- 
lico  munere  funguntur  in  ecclesia:    sed  qui  sibi  ius 


coDBorum  in  alios  usurpant.  Tules  euim  reprehen- 
Boros,  quasi  magistri  morum  habori  voiuut.  Atque 
haoc  loquutio  tum  Graecis  quam  Latinis  ost  usi- 
tata,  magistros  vocare  qui  Bupercilioae  in  aiioB 
auimadvertunt.  Quod  autem  multos  fieri  vetat, 
ideo  ost,  quia  so  passim  muiti  ingeruut.  Est  enim 
hic  quasi  ingonitus  bumano  ingeuio  morbus,  ex 
aiiorum  reprehensione  famam  oaptare.  Duplex 
autem  in  hac  parte  vitium  regnat,  quod  quum 
pauci  dexteritate  polleant,  omnes  promiscue  in  ma- 
gisterium  irrumpunt.  Deinde  pauci  recto  studio 
ducuntur:  potius  enim  hypocrisis  et  ambitio  eos 
quam  cura  fraternae  salutis  incitat.  Notandum  est 
euim  lacobum  hic  non  dehortari  a  fraternibus  mo- 
nitionibus,  quas  spiritus  toties  et  tantopere  nobis 
commendat:  sed  immodicam  illam  cupiditatem  dam- 
nare  quae  ex  ambitioue  nascitur  ac  superbia,  dum 
80  quisque  adversus  proximos  efi"ert,  dum  obloquitur, 
carpit,  mordet,  et  maiigne  inquirit  quod  in  siniB- 
tram  partem  rapiat.  Fieri  enim  solet  ut  impor- 
tuni  eiusmodi  censores  in  sectandis  aliorum  vitiis 
se  insolenter  iactent.  Ab  hac  intemperie  et  arro- 
gantia  lacobus  nos  revocat.  Addit  rationem,  Quia 
gravius  iudicium  subituri  sint  qui  in  alios  ita  sunt 
severi.  Duram  enim  sibi  legem  imponit  qui  om- 
nium  dicta  et  facta  ad  summum  rigorem  exigit: 
nec  veniam  meretur  qui  nemini  parcere  sustinet. 
Sententia  diligenter  notanda,  Dei  severitatem  in 
se  provocare  qui  in  fratres  nimium  sunt  rigidi. 

2.  In  multis  enim  labimur.  Potest  hoc  accipi 
per  concoBsionem  dictum:  ac  si  ita  dixisset,  Esto, 
tu  in  fratribus  invenis  quod  culpes:  nemo  enim 
immunis  est  a  vitiis:  imo  singuli  pluribuB  vitiis 
laborant.  Sed  putasne  te  perfectum  esse  cum 
maledica  et  virulenta  lingua?  Mihi  tamen  potius 
videtur  lacobus  hoc  argumento  nos  hortari  ad  man- 
suetudinem:  quia  simus  ipsi  quoque  multis  infir- 
mitatibus  circumdati.  Inique  enim  facit  qui  veniam, 
qua  opus  habet,  aliis  negat.  Sic  etiam  PauluB, 
quum  lapsos  corrigi  iubet  clementer  et  in  spiritu 
lenitatis,  statim  addit  (Galat.  6,  1):  Considerans 
te  ipsum,  ne  et  tu  tenteris.  Nihil  enim  est  quod 
magis  ad  temperandum  nimium  rigorem  valeat 
quam  infirmitatis  nostrae  agnitio. 

Si  quis  in  sermone.  Postquam  neminem  esse 
dixit  qui  non  variis  modis  peccet:  iam  ostendit 
morbum  obloquendi  prae  aliis  peccatis  odiosum  esse. 
Nam  quod  dicit  pertectum  esse  qui  lingua  non 
labitur:  significat  continentiam  linguae  virtutem 
esse  eximiam,  unamque  ex  praecipuis.  Quare  nimis 
perverse  faciunt  qui  minima  quaeque  vitia  curiose 
excutientes,  in  tam  crasso  sibi  indulgent.  Proinde 
eleganter  hic  perstringit  censorum  hypocrisin:  quin 
in  suo  examine,  quod  praecipuum  erat,  maximique 
momenti,  omittunt,  maledicentiam  scilicet.  Nam 
qui  alios   castigant,    zelum  prae  se  ferunt  perfectae 


409 


CAPUT  III. 


410 


eanctitatie.  Atqui  a  lingua  iDcipere  debebant,  si 
vellent  perfecti  esse.  Quum  autem  nullam  fraeuaa- 
dae  liuguae  rationem  babeant,  quin  potius  alios 
mordendo  et  lacerando  venditent  fictam  sanctimo- 
niam:  binc  patet  maxime  omnium  ease  repreben- 
eibiles  quia  primam  virtutem  negligant.  Haec  con- 
nexio  mentem  apoetoli  nobis  planam  reddit. 

3.  Ecce  equis.  Duobus  istis  similibus  probat 
magnum  verae  perfectionis  momentum  esse  in  lin- 
gua:  oamque  (ut  nuper  dixit)  in  tota  vita  regnum 
obtinere.  Primum  linguam  fraeno  comparat:  deinde 
navis  gubernaculo.  Si  equus  tam  ferox  animal  ad 
sessoris  arbitrium  circumagitur,  quia  fraenatus  eet, 
non  minus  in  bomine  regendo  poterit  lingua.  Ita 
et  de  navis  gubernaculo  habendum  est,  quod  totam 
eius  molem  una  cum  ventorum  impetu  superat. 
Lingua  igitur,  tametei  pueillum  eit  membrum,  piu- 
rimum  tamen  in  vita  hominis  moderanda  pollet. 
MeyaXauxsiv  Graecie  iactare  se  ac  venditare  signi- 
ficat:  eed  lacobue  hoc  loco  non  tam  ostentationem 
taxare  voluit  quam  dicere,  linguam  eese  magnarum 
rerum  efifectricem.  Postremum  enim  boo  membrum 
priores  similitudines  accommodat  praesenti  instituto. 
Fraeno  autem  et  gubernaculo  non  conveniret  ina- 
nis  iactantia.  Signiticat  ergo  linguam  magna  vi 
pollere.  Affectum  dirigentis  verti,  ubi  Eras- 
mus  impetum  transtulit:  6p\iTf]  appetitum  significat. 
Fateor  quidem  hac  voce  notari  apud  Graecos  cupi- 
ditates,  quae  rationi  non  obtemperant:  sed  hic  la- 
cobue  eimpliciter  de  arbitrio  naucleri  agit. 

Ecce  exiguus  ignis  quantam  silvam  incendit: 
6.  et  lingua  ignis  est,  et  mundus  iniquitatis.  Sic  in- 
quam  lingua  constituta  est  in  membris  nostris,  inqui- 
nans  totum  corpus,  et  inflammans  rotam  naiivitatis, 
et  inflammatur  a  gehenna. 

Nunc  exponit  incommoda  quae  ex  linguae  in- 
temperantia  proveniunt:  ut  eciamus  linguam  mul- 
tum  in  utramque  partem  valere.  Ideo  si  modesta 
sit  ac  bene  composita,  eese  totiue  vitae  fraenum:  ei 
vero  petulane  et  improba,  quaei  uno  incendio  om- 
nia  corripere.  Exiguum  ignem  ponit,  ut  eigni- 
ficet  non  obetare  linguae  suam  parvitatem  quomi- 
nus  vis  eius  longe  lateque  pateat  ad  nocendum. 
Quum  addit  mundum  esse  iniquitatis,  perinde 
est  ac  ei  vocaret  mare  vel  abyssum.  Et  eleganter 
linguae  parvitatem  cum  immensa  mundi  magni- 
tudine  coniungit,  hoc  sensu:  Exilis  carunculae  por- 
tio  totum  iniquitatis  mundum  in  se  continet. 

6.  Sic  inquam  lingua.  Exponit  quid  sibi  vo- 
luerit  per  Mundi  nomen:  quia  ecilicet  in  omnee 
vitae  partee  diffunditur  illius  contagio.  Vel  potius 
oetendit  quid  per  incendii  metapboram  intellexerit : 
nempe  quod  inquinet  totum  hominem.  Mox  tamen 
redit  ad  illud  incendium,  quum  dicit,    Accendi   a 


lingua  rotam  nativitatis  noetrae.  Ac  hu- 
manae  quidem  vitae  curaum  rotae  comparat. 
riveotv,  quemadmodum  prius,  pro  natura  accipit. 
Seneus  autem  est:  Quum  alia  vitia  vel  aetate  vel 
temporis  euccessu  corrigantur,  vel  saltem  non  oc- 
cupent  totum  hominem,  vitium  linguae  spargi  ac 
grassari  per  omnos  vitae  partes.  Nisi  forte  in- 
flammationem  pro  violento  impulsu  accipere 
quis  maht:  quia  Pervidum  vocamus,  quod  rapitur 
cum  violentia.  Et  sic  de  rotis  loquutus  est  Hora- 
tius:  fervidas  enim  in  certamine  curuli  appellat  ob 
rapidam  celeritatem').  Ita  sensus  esset,  iinguam 
similem  esse  equis  indomitis:  quia  hominem,  eicuti 
illi  currum,  praecipitem  eua  protervia  rapiat. 
Quum  a  gehenna  dicit  inflammari,  perinde 
est  ac  si  diceret,  linguae  intemperantiam  esse  flam- 
mam  ignis  inferni.  Quemadmodum  enim  profani 
poetae  fingunt  sceleratos  afflari  furiarum  facibue: 
ita  verum  est,  Satanam  tentationum  flabellis,  ma- 
lorum  omnium  ignem  in  mundo  accendere:  eed 
lacobue  significat  ignem  a  Satana  immissum,  a  lin- 
gua  facillime  concipi,  ut  protinus  ardeat.  Breviter 
idoneam  esse  recipiendo,  fovendo,  et  augendo  ge- 
henae  igui  materiam. 

7.  Omnis  enim  natura  ferarum  et  volucrum  et 
serpentum  et  marinorum  a  natura  liumana  domatur, 
et  domita  est:  8.  linguam  vero  nuUus  hominum  do- 
mare  potcst,  incoercibile  malum,  plena  veneno  morti- 
fero.  9.  Per  ipsam  benedicimus  Deum  et  patrem: 
et  per  ipsam  ezsecramur  homines  ad  similitudinem 
eius  factos.  10.  Ex  eodem  ore  procedit  benedictio  et 
maledictio.  Non  convenit,  fratres  mei,  haec  ita  fieri. 
11.  An  fons  et  eodem  foramine  eiicit  dulce  et  ama- 
rum?  12.  Nm  potest,  fratres  mei,  ficus  oleas  pro- 
ferre,  aut  vitis  ficus:  sic  nullus  fons  salsam  et  dul- 
cem  gignere  aquam. 

7.  Omnis  enim.  Confirmatio  est  proximi  mem- 
bri.  Nam  in  lingua  Satanam  mira  quadam  efficacia 
regnare  ex  eo  probat,  quod  nullie  modie  in  ordinem 
cogi  potest:  idque  adductie  comparationibus  ampli- 
ficat.  Nullum  enim  tam  eaevum  aut  violentum 
animal  esse  dicit  quod  non  dometur  bominum  in- 
dustria.  Pisces,  qui  alium  quodammodo  orbem  in- 
colunt:  aves,  qnae  tam  mobiles  sunt  ac  vagae: 
adeoque  serpentes  generis  humani  inimicos,  inter- 
dum  cicurari.  Ergo  quum  lingua  cohiberi  nequeat, 
arcanum  quendam  gehennae  ignem  illic  subeese  ac 
latere  oportet.  Quod  de  feris  beluis,  eerpentibus, 
aliisque  tradit,  non  est  de  omnibus  intelligendum: 
satis  est  quod  ex  ferocissimis  bestiis  quasdam  ho- 
minum  ars  subegit  in  obsequium:  similiter  quod 
serpentee  interdum  cicurantur.    Ideo  utroque  tem- 


')  Od.  1.  Ubri  I. 


411 


EFIST.  lACOBI 


412 


poro  U8U8  est,  praoRenti  ot  praetorito.  Praesens 
quidem  potcntiam  significat  ot  facultatem:  praeter- 
ilum  voro,  usum  vel  oxporientiam,  merito  hinc 
conoludit,  plenam  esse  linguam  mortifero  voneno. 
Etsi  autem  hacc  omnia  primo  loco  ad  circumstan- 
tiam  praesentis  loci  referre  convenit,  qiiod  nimis  prae- 
postcre  in  alios  magisterium  s»A»  usurpent  qui  labo- 
rant  dderrimo  vitio ;  tenenda  tamen  est  simtd  doctritm 
universalis,  Si  vitam  redc  compottere  volumus,  corri- 
gendae  linguac  summam  operam  esse  dandam:  quia 
nulla  pars  Iwminis  est  nocentior. 

9.  Pcr  ipsatn  benedicimus.  Hoc  mortiferi  ve- 
neni  luculentum  est  spocimen,  qnod  prodigiosa  lovi- 
tato  86  ita  transfigurat.  Nam  quum  simulot  Deo 
86  benedicere,  protinus  illum  in  imagine  sua  exae- 
cratur,  nempe  dura  homines  maledicit.  Nam  8i 
benedioendus  est  Deus  in  universis  operibus  suis, 
id  praesertim  valere  in  hominibus  debet:  in  quibus 
peculiariter  relucet  imago  eius  et  gloria.  Hypocri- 
sis  igitur  non  ferenda  est,  quum  eandem  linguam 
vertit  homo  in  Dei  laudem  et  exsecrationem  homi- 
num.  Proinde  nulla  potest  esse  Dei  invocatio,  et 
laudes  eius  cessare  necesse  est,  ubi  regnat  maledi- 
centia.  Haec  enim  impia  est  nominia  Dei  profa- 
natio,  quum  lingua  in  fratres  virulenta  ipsum  sub 
laudis  epecie  usurpat.  Quare  ut  rite  illum  laude- 
mu8  corrigendum  est  in  primis  maledicentiae  adver- 
8U8  proximos  vitium.  Interim  tenenda  quoque  est 
particularis  dodrina,  virulentiam  suam  detegere  aus- 
teros  istos  censores,  qui  postquam  suaviter  Deum  lau- 
darunt,  subito  evomunt  adversus  fratres  quidquid 
fingi  potesf  maledictionum.  Si  quis  obiiciat,  deletam 
Adae  peccato  fuisse  Dei  imaginem  in  humana  na- 
tura  fatendum  quidem  est  fuisse  misere  deformatam, 
sed  ita  ut  lineamenta  adhuc  quaedam  appareant. 
lustitia  et  rectitudo,  bonique  appetendi  libertas 
sublata  est:  sed  manent  praeclarae  multae  dotes 
quibus  bestias  praecellimus.  Ergo  qui  Deum  vere 
colit  atque  honorat,  in  hominem  contumeliosua  esse 
verebitur. 

11.  An  fons.  Similitudines  istas  adducit,  ut 
ostendat  linguam  maledicam  portentum  quoddam 
esse,  alienum  a  tota  natura,  et  quod  ordinem  a 
Deo  ubique  positum  evertit.  Nam  quae  contraria 
sunt,  Deus  sic  distinxit,  ut  res  inanimatae  nos  a 
confusa  permixtione,  qualis  est  in  lingua  duplici, 
absterrere  debeant. 

13.  Quis  sapiens  et  intelligens  inter  vos?  osten- 
dat  ex  honesta  conversatione  opera  sua  in  mansue- 
tudine  sapientiae.  14.  Si  vero  aemulationem  amaram 
habetis,  et  contentionem  in  corde  vestro,  ne  gloriemini, 
et  mentiamini  adversus  veritatem.  15.  Non  est  haec 
sapientia  de  sursum  veniens:  sed  terrestris,  animalis, 
daemoniaca.  16.  Ubi  enim  aemulatio  et  contentio,  ibi 
perturbatio,  d  omne  pravum  opus.     17.  Quae  autem 


e  sursum  est  sapientia,  primum  pura  est,  deinde  pa- 
cata,  acqua,  comis,  pletia  misericordiae  et  bonorum 
operum :  sinc  disquisitione,  sine  simulationc.  18.  Frudus 
autem  iustitiae  in  pace  seminatur  facientibus  pacem. 

13.  Quis  sapicns.  QuoDiam  malodicendi  libido 
ex  superbia  fore  nascitur:  superbiam  autem  ut 
plurimum  generat  falsa  persuaeio  sapiontiae:  ideo 
do  sapientia  hic  ioquitur.  Solenne  est  hypocritia 
efferre  so  ac  iactare,  omnos  criminando.  Qualiter 
multi  olim  ex  philosophis  gloriam  ex  amarulenta 
ordinum  omnium  insectatione  captabant.  Talem 
fastum,  quo  turgent  et  excaecati  sunt  maledici  ho- 
mines,  retundit  lacobus,  quum  sapientiae  opinionem, 
qua  sibi  placent,  quidquam  divinum  habere  negat: 
sed  potius  esse  ex  diaboio  contendit.  Sensus  est 
igitur:  Superciiiosi  isti  censores,  qui  sibi  large  in- 
duigent,  praeterea  nemini  parcunt,  videntur  sibi 
prae  aliis  sapere:  sed  multum  falluntur.  Nam  aliter 
prorsus  suos  instituit  Dominus:  nempe  ut  mansueti 
sint  et  humani  erga  alios.  Soli  igitur  vere  coram 
Deo  sapiunt  qui  hanc  mansuetudinem  coniungunt 
cum  honesta  conversatione:  nam  qui  truces  sunt  ac 
inexorabiles,  etiamsi  alias  multia  virtutibus  poUeant, 
non  tenent  iustam  sapiendi  rationem. 

14.  Si  aemulationem  amaram.  Notat  fructus 
qui  ex  nimia  austeritate  nascuntur,  quae  mansue- 
tudini  est  contraria.  Necesse  est  enim  ut  immodi- 
cus  rigor  pravas  aemulationes  gignat,  quae  in  con- 
tentionem  mox  erumpunt.  Improprie  quidem  lo- 
quitur,  dum  in  corde  contentiones  locat:  sed  hoc 
ad  sensum  nihil  aut  parum  refert.  Nam  fontem 
istorum  malorum  indicare  voluit,  pravum  cordis 
afFectum.  Aemulationem  dixit  a  m  a  r  a  m , 
quia  non  regnat,  nisi  dum  animi  veneno  maligni- 
tatis  infecti  sunt,  ut  omnia  in  amarulentiam  con- 
vertant.  Ergo  ut  vere  gloriemur  nos  esse  Dei 
filios,  iubet  nos  placide  et  modeste  agere  cum  fra- 
tribus:  aliqui  mentiri  nos  pronuntiat  dum  christia- 
num  nomen  iactamus.  Caeterum  non  abs  re  aemula- 
tioni  sociam  addidit  contentionem:  quia  ex 
malignitate  et  invidia,  certamina  et  rixae  semper 
ebulHunt. 

15.  Non  est  haec  sapientia.  Quia  difficulter 
cedunt  hypocritae:  fastum  eorum  acriter  retundit, 
negans  veram  esse  sapientiam  qua  turgent,  dum  in 
excutiendis  aliorum  vitiis  nimis  sunt  morosi.  Nomen 
tamen  sapientiae  illis  concedens,  epithetis  de- 
inonstrat  qualis  sit,  nempe  terrestris,  animalis, 
daemoniaca:  quum  veram  oporteat  esse  coelestem, 
spiritualem,  divinam.  Quae  tria  illis  prioribus 
directe  sunt  opposita.  Sumit  enim  pro  confesso 
lacobus,  non  aliter  nos  sapere  quam  si  coelitus  a 
Deo  per  spiritum  simus  illuminati.  Ergo  quaqua- 
versum  se  extendat  mens  hominis,  tota  eius  per- 
spicacia  erit  vanitae:  neque  id   modo,  sed  tandem 


413 


CAPDT  TV. 


414 


Satanae  praestigiis  implicita,  pessinie  delirabit. 
A  D  i  m  a  hic  spiritui  opponitur,  sicuti  primae  ad 
Corinthios  cap.  2,  14,  quum  dicit  Paulue,  animalem 
hominem  non  capere,  quae  sunt  Dei.  Neo  magis 
deiici  poterat  hominis  superbia,  quara  dum  ita 
damnatur  quidquid  sapientiae  habet  ex  sua  ipsius 
anima,  sine  Dei  spiritu:  imo  dum  ab  eius  anima 
fit  transitus  ad  daemonem.  Perinde  enim  hoc  valet 
ac  si  diceretur,  Homines  dum  sequuntur  proprium 
sensum,  mox  delabi  ad  Satanae  imposturas. 

16.  Ubi  enim  aemulatio.  Argumentum  est  a 
repugnantibus:  nam  aemulatio,  qua  incitantur  hypo- 
critae,  contrarios  sapientia  effectus  parit.  Sapientia 
enim  requirit  statum  mentia  bene  compositum:  aemu- 
latio  autem  eum  perturbat,  ut  secum  ipsa  quodam- 
modo  tumultuetur,  et  eine  modo  in  alioe  efferverat. 
Alii  (iVaTaoTaaiav  vertunt  inconstantiam :  et  inter- 
dum  hoc  significat.  Sed  quum  sit  etiam  seditio  et 
tumultus,  nomen  perturbationis  aptius  praesenti 
loco  visum  est.  Gravius  enim  quiddam  exprimere 
lacobus  voluit,  quam  levitatem:  nempe  quod  ma- 
lignus  et  obtrectator,  quasi  extra  se  ipsum  esset, 
confuse  et  perperam  agit  omnia.  Ideo  addit  o  m  n  e 
opus    pravum. 

17.  Quae  autem  e  sursum  est.  Nunc  effectus 
coelestis  sapientiae  prioribus  contrarios  enumerat. 
Primo  dicit  esse  p  u  r  a  m  :  quo  epitheto  excluditur 
hypocrisis  et  ambitio.  Secundo  vocat  pacatam: 
ut  significet  alienam  esse  a  contentionibus.  Tertio 
vocat  a  e  q  u  a  m  vel  humanam :  ut  sciamus  procul 
distare  ab  immodica  aueteritate,  quae  nihii  in  fratri- 
bus  tolerat.  Vocat  c  o  m  e  m  ac  tractabilem :  quo 
significat  abhorrere  a  superbia  et  malignitate.  Post- 
remo  p  1  e  n  a  m  esse  misericordia  docet,  quum  hypo- 
critae  inhumani  sint  et  inexorabiles.  Per  fructus 
b  o  n  o  s  generaliter  omnia  officia  designat  quae 
benevoli  homines  fratribus  impendunt:  ac  si  uno 
verbo  dixisset,  plenam  beneficentiae.  Hinc  sequitur 
mentiri  eos  qui  tetrica  austeritate  gloriantur.  Tam- 
etsi  autem  quum  p  u  r  a  m  vel  sinceram  dixerat, 
satis  damnaverat  hypocrisin:  clarius  tamen  iterum 
in  fine  repetit.  Unde  admonemur,  non  alia  de 
causa  esse  nos  ultra  modum  morosos,  nisi  quia 
nimium  nobis  parcimus,  et  connivemus  ad  propria 
vitia.  Sed  hoc  absurdum  videri  posset,  quod  vuit 
esse  sine  diiudicatione.  Neque  enim  spiri- 
tus  Dei,  boni  et  mali  tollit  discrimen:  neque  ita 
nos  reddit  socordes,  ut  iudicio  destituti  vitium  pro 
virtute  laudemus.  Respondeo,  lacobum  hic  di- 
iudicationis  verbo  nimis  anxiam  ac  scrupu- 
losam  inquisitionem  notare,  qualem  fere  in  hypo- 
critis  cernere  licet,  qui  dum  nimis  exacte  inquirunt 
in  fratrum  dicta  et  facta,  nihil  non  in  sinistram 
partem  rapiunt. 

18.  Frudu^  autem  iustitiae.  Duplex  esse  sen- 
8U8    potest,    vel    quod    pacificis    seminatur    fructus. 


quem  poatea  colligant:  vel  quod  ipsi  etiamsi  multa 
in  proximis  modeste  tolerent,  non  tamen  desinunt 
iustitiam  serere.  Est  autem  anticipatio.  Nam  qui 
obtrectandi  libidino  ad  maledicondum  feruntur, 
habent  semper  hunc  praetextura,  Quid?  ergone 
malum  nostra  facilitate  fovebimus?  Dicit  itaque 
lacobus:  Qui  vere  ex  Deo  sapiunt,  ita  esse  aequos, 
modestos,  placidos,  misericordes,  ut  non  tamen  dis- 
simulent  vitia,  neque  illis  faveant:  sed  potius  corri- 
gere  studeant,  modo  in  pace,  hoc  est,  tali  modera- 
tione  adhibita,  ut  unitas  saiva  maneat.  Atquo  hoc 
modo  testatur,  minime  huc  spectare  quae  hactenua 
dixit,  ut  e  medio  tollantur  placidae  reprehensiones : 
sed  ne  carnifices  sint  qui  vitiorum  medici  haberi 
volunt.  Proinde ,  facientibus  pacem,  est 
septimus  casus,  ut  vocant  grammatici:  ac  sic  re- 
solvi  debet  oratio,  Qui  pacis  studiosi  sunt,  curam 
nihilominus  habent  serendae  iustitiae :  neque  in  pro- 
movendis  et  urgendis  bonis  operibus  ignavi  sunt 
aut  inutiies,  sed  zelum  suum  temperant  pacis  con- 
dimento:  quum  hypocritae  caeco  et  rabioso  impetu 
omnia  perturbent. 


CAPUT  IV. 

1.  Unde  bella  et  pugnae  inter  vos?  nonne  hinc, 
ex  voluptalibus  vestris  quae  militant  in  membris 
vestris?  2.  Concupiscitis,  et  non  habetis:  invidetis, 
et  aemulamini,  et  non  potestis  obtinere:  piignatis  et 
belligeramini.  Non  habetis,  proptereu  quod  non  petitis. 
3.  Petitis,  et  non  accipitis:  quia  male  petitis,  ut  in 
voluptates  vestras  insumatis, 

1.  Unde  bella,  etc.  Quia  de  pace  tractaverat, 
et  mouuerat  sic  extermiuanda  esse  vitia  ut  pax 
foveatur:  hac  occasione  descendit  ad  contentiones, 
quibus  se  mutuo  vexabant:  ac  ostendit,  eas  ex  in- 
ordinatis  potius  cupiditatibus  emergere  quam  ex 
studio  recti.  Nam  si  modum  sibi  quisque  impo- 
neret,  uon  incitarent  alii  alios.  Ergo  ex  eo  quod 
impune  grassantur  libidines,  effervent  confiictus. 
Unde  apparet,  maiorem  inter  nos  pacem  futuram, 
si  ab  iniurJa  singuli  abstinerent.  Sed  vitia,  quae 
in  nobis  regnant,  sunt  quasi  armati  satellites,  ad 
pugnas  concitandas.  M  e  m  b  r  a  vocat  omnes  nostri 
partes.  Voluptates  accipit  pro  illicitis  et  libi- 
dinosis  desideriis,  quae  nisi  cum  aliorum  iniuria 
satiari  nequeunt. 

2.  Concupiscitis,  et  non  habetis.  Videtur  signi- 
ficare,  inexplebilem  esse  hominis  animum,  ubi  im- 
probis  cupiditatibus  indulget.  Ac  sane  ita  est:  nam 
qui  suos  appetitus  licentor  grassari  sinit,  nullum 
unquam  habebit  concupiscendi  modum.  Quin  etiam 
si  mundus  illi  daretur,  cuperet  novos  sibi  creari 
mundos.     Ita   fit,  ut  sibi  homines   tormenta  accer- 


415 


EPI8T.  lACOBI 


416 


sant  quao  superent  omnium  oarnifioum  saevitiam. 
Nam  illud  vero  ab  Horatio ')  dictum  esl:  Invidia 
Siculi  non  inveuere  tyranni  maius  tormontum. 
Ubi  quidam  codioes  habent  (poveuexe,  non  dubito 
quin  legendum  ait  cpBoveiTE,  quemadmodum  trans- 
tuii.  Ocoidendi  enim  Terbum  nuUo  modo  aptari 
potest  ad  contextum. 

Pugtiatis.  Non  intelligit  bella  ot  pugnas,  quibus 
inter  ee  oxsertis  gladiis  confliguDt  hominea:  sed 
quamlibet  certaminum  contentionem,  dum  quisque 
aliis  oppresais  emergere  studet.  Quod  nihil  eius- 
modi  certaminibus  proficiunt,  in  eo  pravitatis  suae 
poenas  dare  affirmat.  Merito  enim  frustratur  eos 
Deus,  quem  non  agnoscunt  bonorum  autorem.  Nam 
dum  ita  illioitis  modis  contendunt,  potius  Satanae 
auspiciis  ditari  appetunt  quam  Dei  benefioio.  Hic 
fraude,  ille  vioientia,  alius  calumniia,  omnes  malis 
et  Bceleratis  artibus  ad  felioitatem  nituntur.  Felices 
ergo  esse  appetunt:  sed  non  ex  Deo.  Quare  non 
mirum  si  retro  aguntur  in  euis  studiis,  quando  non 
nisi  a  sola  Dei  benedictione  eispectandi  sunt  pro- 
speri  suocessus. 

3.  Petitis,  et  nm  accipUis.  Ultra  progreditur, 
etiamsi  petant,  repulsa  tamen  esse  dignos:  quia 
Deum  cuperent  suarum  libidinum  ministrum  faoere. 
Neque  enim  votis  suis,  quale  praeoipit  ille,  tempera- 
mentum  statuunt:  sed  efi^raeni  licentia  se  proiiciunt 
ad  ea  postulanda  quorum  maxime  puderet  bominem 
ullum  oonscium  habere.  Ridet  alicubi  Plinius  hanc 
impudentiam,  et  merito:  quod  homines,  Dei  auribus 
tam  improbe  abutantur.  Quo  minus  toleranda  est 
in  Christianis,  quibus  a  ooelesti  magistro  tradita 
est  orandi  regula.  Et  certe  nuUam  apud  nos  Dei 
reverentiam,  nuUum  timorem,  nuUam  denique  existi- 
mationem  esse  constat,  quum  ab  eo  petere  audemus 
quae  nobis  vel  oonsoientia  nostra  negaret.  In  summa, 
hoc  vult  laoobus,  fraenandas  esse  nostras  oupidi- 
tates.  Hic  porro  est  fraenandi  modus,  si  Deo  sub- 
iectae  sint.  Deinde  quae  moderate  cupimus,  a  Deo 
ipso  petenda  esse  docet.  Quod  si  fiet,  a  pravis 
contentionibus,  a  fraude,  a  violentia,  omnique  iniuria 
inter  nos  abstinebimus. 

4.  Adulteri  et  adulterae,  an  nescitis  quod  amicitia 
mundi  inimicitia  Dei  est?  qui  ergo  voluerit  amicus 
esse  mundi,  inimicus  Dei  constituitur.  5.  An  putatis 
quod  frustra  dicat  scriptura?  an  ad  invidiam  con- 
cupiscit  spiritus  gui  hahitat  in  vobis?  6.  Quin  ma- 
iorem  dat  gratiam. 

4.  Adulteri.  Hanc  sententiam  coniungo  cum 
superioribus.  Adulteros  enim  (meo  iudicio)  meta- 
phorice  appeUat,  qui  huius  mundi  vanitatibus  cor- 
rupti  a  Deo  se   aUenant:   ac   si  degeneres  vocaret, 


')  Epp.  1.  I.    Ep.  2,  58. 


aut  alio  nomine.  Soimus  quam  frequens  sit  in 
Bcriptura  sacri  coniugii  mentio  quod  nobiscum  Deus 
oontraxit.  Nos  itaque  vult  eimiles  osse  castae  vir- 
gini:  quemadmodum  Paulus  dicit  (2.  Corin.  11,  2). 
Llanc  oastitatem  violant  ac  corrumpunt  impuri  omnes 
mundi  aflfectus.  Quare  non  sine  causa  lacobus 
adulterio  comparat  amorem  mundi.  Qui  sino  trans- 
latione  eius  verba  accipiunt,  non  eatis  observant 
contextum.  Pergit  enim  adhuc  invehi  in  hominum 
libidines,  quao  eos  mundo  implicitos  a  Deo  ab- 
ducunt,  quemadmodum  sequitur. 

Amicitia  mundi.  Amicitiam  mundi  nominat 
quum  se  homines  mundi  oorruptelis  addiount  et 
mancipant.  Tale  enim  tantumque  est  mundi  oum 
Deo  dissidium,  ut  quantum  quisque  in  mundum 
inclinat,  tantundem  a  Deo  alienetur.  Ideo  toties 
scriptura  renuntiare  iubet  mundo,  si  velimus  Deo 
servire. 

5.  An  putatis.  Videtur  proxime  eequentem 
sententiam  tanquam  ex  soriptura  adducere.  Mul- 
tum  itaque  se  torquont  interpretes:  quia  nusquam 
invenitur  in  scriptura  tale,  aut  saltem  affine  testi- 
monium.  Verum  nihil  obstat  quominus  ad  id  re- 
feratur  quod  iam  dictum  est,  mundi  scilicet  amici- 
tiam  adversari  Deo.  Porro  iam  diotum  est  dootrinam 
esse  quae  passim  occurrit  in  scripturis.  Quod  autem 
pronomen  omisit,  quod  orationem  magis  perspicuam 
reddero  poterat,  nihil  mirum :  est  enim  ubique  valde 
conoisus,  ut  apparet. 

An  spiritus.  Quidam  de  hominis  anima  istud 
dioi  putant.  Ideo  affirmative  legunt  in  huno  sen- 
sum:  quod  hominis  spiritus,  ut  malignus  est,  ita 
infectus  sit  invidia,  suosque  afi^ectus  semper  invidiae 
permisoeat.  Rectius  tamen  sentiunt  qui  referunt 
ad  Dei  spiritum.  lUe  enim  est  qui  nobis  datus  est 
ut  habitet  in  nobis.  Ego  et  de  spiritu  Dei  acoipio, 
et  interrogative  lego  hanc  sententiam.  Probare 
enim  vult  ex  quo  invident,  non  regi  eos  Dei  spiritu : 
quoniam  ipse  aUter  fideles  instituat:  idque  confirmat 
proximo  membro,  quum  addit,  maiorem  potius 
dare  gratiam.  Est  enim  argumentum  a  contra- 
riis.  Invidia  malignitatis  signum  est:  spiritus  autem 
Dei  donorum  affluentia  se  liberalem  esse  ostendit. 
Ergo  nihil  magis  repugnat  eius  naturae  quam  in- 
vidia.  In  summa,  negat  lacobus  regnare  Dei  spiri- 
tum  ubi  vigent  pravae  oupiditates  quae  nos  ad 
mutuam  contentionem  irritent:  quia  proprium  spiri- 
tus  est  magis  ac  magis  homines  novis  subinde 
donis  locupletare.  Aliis  interpretationibus  refutandis 
non  immoror.  Exponunt  quidam,  spiritum  adversus 
invidiam  concupiscere.  Id  nimis  durum  est  et  co- 
aotum.  Exponunt  dare  maiorem  gratiam  qua 
domentur  concupiscentiae,  et  cogantur  in  ordinem. 
Verum  sensus  quem  adduxi  magis  genuinus  est, 
quod  scilicet  sua  beneficentia  nos  a  maligna  aemu- 


417 


CAPDT  IV. 


418 


latione  revocet.    Continuativa  particula  5k,  adversa- 
tivam  valet   &,XXa.,   vel  StXXa,  ye.     Itaque  verti  quin. 

7.  Subiecti  igitur  estote  Deo.  Eesistite  diabolo, 
et  fugiet  a  vobis.  8.  Appropinquate  Beo,  et  appro- 
pinquabit  vobis.  Mundate  manus,  peccatores:  purificate 
corda,  duplici  animo.  9.  Affligimini,  lugete,  et  plo- 
rate:  risus  vester  in  luctum  vertatur,  et  gaudium  in 
moerorem.    10.  Humiliamini  coram  Deo,  et  eriget  vos. 

7.  Subiecti  igitur.  Subiectio  ista,  quam  com- 
mendat,  humilitatis  est.  Neque  enim  generaliter 
hortatur  ut  pareamus  Deo,  sed  requirit  submissio- 
nem:  quia  spiritus  Domini  super  humiles  et  quietos 
requiescit.  Ideo  utitur  illativa  particula.  Nam  quia 
Dei  spiritum  in  gratiis  augendis  liberalem  praedi- 
caverat,  ex  eo  colligit,  debere  igitur  nos  aemulatione 
posita  subiici  Deo.  Multi  codices  interpositam  hauc 
Bententiam  habent,  Quapropter  dicit,  Deus  superbis 
resistit,  humilibus  vero  dat  gratiam.  Sed  quum  in 
aliis  non  legatur:  suspicatur  Erasmus,  a  studioso 
quopiam  annotatam  in  margine,  postea  in  contextum 
obrepsisse.  Atqui  fieri  potest:  quamquam  non  male 
quadraret  orationis  contextui.  Nam  quod  absurdum 
esse  quidam  putant,  citari  tanquam  ex  scriptura, 
quod  non  nisi  apud  Petrum  exstat,  facile  diluitur. 
Quin  potius  coniicio,  ex  communi  scripturae  doc- 
trina,  hanc  quasi  proverbialem  sententiam  tunc 
fuisse  tritam  inter  ludaeos.  Et  sane  nihil  continet, 
nisi  quod  Psalmo  18,  28,  habetur:  Populum  hu- 
milem  servabis  Domine,  et  oculos  superborum  de- 
iicies:  et  aliis  compluribus  locis. 

Besistite  diabolo.  Ostendit  quorsum  conferre 
deceat  nostram  contentionem:  quemadmodum  Paulus 
certamen  nobis  cum  carne  et  sanguine  esse  negat, 
sed  nos  ad  spiritualem  pugnam  acuit  (Ephes.  6,  12). 
Ergo  ubi  modestiam  erga  homines,  erga  Deum  sub- 
missionem  docuit,  Satanam  proponit  hostem,  in 
quem  insurgere  deceat.  Promissio  tamen  quam  addit 
de  fuga  Satanae  videtur  quotidiana  experientia  re- 
futari.  Certum  enim  est,  quo  quisque  fortius  re- 
pugnat,  eo  acrius  urgeri.  Ludit  enim  quodammodo 
Satan  ubi  non  repellitur  serio  conflictu :  sed  ad- 
versus  renitentes  quidquid  habet  roboris  explicat. 
Deinde  pugnando  nunquam  fatigatur:  sed  uno  proe- 
lio  victus,  aliud  subinde  renovat.  Respondeo,  fugam 
loco  profligationis  accipi.  Et  sane  quamvis  con- 
tinuos  insultus  repetat,  semper  tamen  exclusus 
discedit. 

8.  Appropinquate  Deo.  Iterum  admonet,  non 
defuturum  nobis  Dei  auxilium,  modo  locum  illi 
demus.  Nam  quum  appropinquare  Deo  iubet, 
ut  illum  propinquum  sentiamus,  significat  nos  eius 
gratia  destitui,  quia  nos  subducimus.  Deo  autem 
a  partibus  nostris  stante,  non  est  cur  succumbere 
metuamus.     Caeterum   si   quis   ex   hoc  loco  inferat 

Calvini  opera.  Vol.  LV. 


priores  in  nobis  partes  aitas  csso,  Dei  gratiam 
postea  subsequi:  nihil  tale  voluit  apostolus.  Nequo 
enim  si  hoc  facero  debemus,  protinus  sequitur  etiam 
nos  posse.  Et  spiritus  Dei  quum  nos  ad  officium 
hortatur,  sibi  aut  suae  virtuti  nihil  derogat  quin 
hoc  ipsum  quod  iubet,  impleat  idem  quoque  in 
nobis.  In  summa,  nihil  aliud  voluit  lacobus  hoc 
loco,  quam  nobis  Deum  nunquam  deesse,  nisi  quia 
nos  ab  ipso  alienamus:  quemadmodum  si  quis  fa- 
melicos  ad  mensam,  et  ad  fontem  sitientes  abduceret. 
Hoc  interest  quod  gressus  nostros  a  Domino  et 
regi  et  sustineri  oportet:  quia  nos  pedes  deficiunt. 
Porro  quod  cavillantur,  secundariam  et  quasi  pe- 
disequam  esse  Dei  gratiam  nostrae  praeparationi, 
quia  Deum  appropinquare  posteriore  loco  lacobus 
dicat:  frivolum  est.  Scimus  enim  non  esse  novum 
ut  priores  suas  gratias  novis  augeat:  hocque  modo 
locupletet  magis  ac  magis,  quibus  iam  multum 
dederat. 

Mundate  manus.  Compellat  hic  omnes  a  Deo 
alienatos.  Neque  vero  duo  hominum  genera  de- 
signat:  sed  eosdem  vocat  peccatores,  et  du- 
plices  animo.  Neque  quosvis  peccatores  intelli- 
git:  sed  sceleratos  et  vitae  corruptioris.  Quemad- 
modum  lohan.  cap.  9,  3,  Deus  peccatores  non 
exaudit.  Quo  sensu  muiier  peccatrix  a  Luca  dici- 
tur  (7,  37):  ab  eodem  et  reliquis  evangelistis:  Hic 
cum  peccatoribus  edit  ac  bibit.  Quare  non  omnes 
promiscue  ad  poenitentiae  speciem,  cuius  hic  fit 
mentio,  invitat:  sed  qui  corde  sunt  pravo  et  cor- 
rupto,  vita  autem  turpi  et  flagitiosa,  vel  certe 
sceierata,  ab  his  exigit  cordis  puritatem  et  mundi- 
tiem  operum.  Unde  colligimus,  quae  vera  sit  poeni- 
tentiae  ratio  ac  natura:  ubi  scilicet  non  tantum 
corrigitur  vita  exterior,  sed  initium  fit  ab  animi 
repurgatione:  sicuti  econverso  necesse  est  ut  in- 
terioris  resipiscentiae  fructus  in  operum  integritate 
appareant. 

9.  Affligimini,  lugete.  Moerorem  Christus  de- 
nuntiat  iis  qui  rident,  pro  maledictione.  Et  lacobus 
paulo  post  in  eandem  sententiam  divitibus  luctum 
minabitur.  Verum  hic  agit  de  salutari  tristitia  quae 
nos  ad  poenitentiam  adducit.  Eos  alloquitur  qui 
mente  inebriati  Dei  iudicium  non  sentiunt:  ita  fit 
ut  sibi  in  vitiis  placeant.  Mortiferum  hunc  tor- 
porem  ut  illis  excutiat,  admonet  ut  lugere  discant, 
conscientiae  scilicet  dolore  tacti :  ac  sibi  adulari  et 
plaudere  in  propinquo  exitio  desinant.  Risus  ergo 
pro  deiitiis  capitur,  quas  sibi  faciunt  impii,  dum 
infatuati  scelerum  dulcedine,  Dei  iudicium  oblivis- 
cuntur. 

10.  Humiliamini.  Conclusio  est  superiorum: 
tunc  expositam  nobis  fore  Dei  gratiam  ad  nos  eri- 
gendos,  ubi  altos  illos  spiritus  deposuisse  nos  viderit. 
Ideo  aemulamur  et  invidemus,  quia  cupimus  emi- 
nere.     Haec   praepostera  est  ratio.     Dei  enim  pro- 

27 


419 


EPI8T.  lACOBI 


420 


prium  est  erigere  abiectoe,  ac  praesertim  qui  Bponte 
ee  deiiciunt.  Quisquis  ergo  tirmam  altitudinem 
appetit,  propriao  infirmitatis  sensu  deioctus,  nihil 
de  se  nisi  kumile  cogitet.  Bone  alicubi  Augustinus: 
eiouti  arborom,  ut  sursum  crescat,  profundas  subtus 
radices  agero  oportet,  ita  quisquis  in  humilitatis 
radice  fixum  animum  non  habet,  in  ruinam  suam 
extollitur. 

11.  iVe  detrahatis  invicem:  fratres  qui  detrahit 
fratri,  aut  iudicat  fratrem  sutim,  detrahit  legi,  et  iudi- 
cat  legem :  si  autem  iudicas  legem,  non  es  factor  legis, 
sed  iudex.  12.  Untis  est  legislator,  qui  poiest  ser- 
vare  et  perdere,  tu  quis  es  qui  iudicas  aUerum? 

11.  Ne  detrahatis.  Videmus  quantum  operae 
insumat  lacobus  in  corrigenda  obloquendi  libidine. 
Semper  enim  superba  est  hypoorisis :  atque  a  na- 
tura  Bumus  hypocritae,  non  sine  aliorum  contumelia 
cupide  nos  efferentes.  Alter  etiam  humano  inge- 
nio  ingenitus  est  morbus,  ut  velit  quisque  suo  ar- 
bitrio  alios  omnes  vivere.  Hanc  temeritatem  pro- 
prie  castigat  lacobus  hoc  loco,  quod  vivendi  legem 
fratribus  nostris  audemus  imponere.  Detrac- 
tionem  ergo  acoipit  pro  calumniis  omnibus,  si- 
nistrisque  sermonibus  qui  ex  maligno  et  perverso 
iudicio  manant.  Late  patet  obloquendi  malum.  Sed 
hic  in  una  illa  specie,  quam  dixi,  proprie  insistit: 
nempe  dum  superciliose  statuimus  de  aliorum  factis 
ac  dictis,  ac  si  nostra  morositas  illis  pro  lege  esset: 
dum  secure  damnamus  quidquid  nobis  non  arridet. 
Talem  confidentiam  hic  perstringi,  ex  ratione  mox 
addita  patet. 

Qui  detrakit  fratri.  Significat  tandem  derogari 
legi,  quantum  sibi  quisque  in  fratres  usurpat.  De- 
tractio  igitur  adversus  legem  reverentiae  opponitur, 
quam  illi  deferri  a  nobis  decebat.  Idem  fere  argu- 
mentum  tractat  Paulus  ad  Romanos  capite  14: 
tametsi  alia  occasione  inductus.  Nam  quum  super- 
Btitio  in  ciborum  delectu  quosdam  teneret:  quod 
sibi  non  putabant  esBO  licitnm,  in  aliis  quoque  dam- 
nabant.  Illic  ergo  admonet,  unum  esse  Dominum 
cuiuB  arbitrio  stamus  ac  cadimus  omnes  et  ad  cuius 
tribunal  sumus  omnes  sistendi.  Unde  concludit, 
eum,  qui  fratres  iudicat  ex  suo  sensu,  quod  Dei 
proprium  est  sibi  arrogare.  lacobua  autem  repre- 
hendit  eos  qui  damnandis  fratribus  famam  sancti- 
tatis  captant.  Ideoque  suam  morositatem  statuunt 
divinae  legis  loco.  Eadem  tamen  ratione  pugnat 
qua  Paulus,  nempe  temere  nos  facere,  si  nobis  im- 
perium  in  fratrum  vitam  arripimus,  quum  lex  Dei 
nos  omnes  einc  exceptione  in  eundem  cogat  ordi- 
nem.  Docemur  ergo,  non  esse  nisi  ex  lege  Dei 
iudicandum. 

Non  es  factor  legis,  sed  iudex.  Sic  resolvi  debet 
oratio,    Quum    censoriam   tibi   potestatem   vindices 


Bupra  logem  Dci,  iam  eximis  to  a  legis  subiectione. 
Ergo  qui  fratrem  temere  iudicat,  excudit  Dei  iu- 
gum:  (juia  communi  vivendi  regulao  se  non  sub- 
mittit.  Est  igitur  argumentum  a  contrariis:  quia 
legis  obscrvatio  multum  ab  bac  arrogantia  dissi- 
dcat,  quum  hominos  stultae  suae  opinioni  legie  vim 
ac  autoritatom  tribuunt.  Undo  sequitur,  tunc  nos 
legem  observare  quum  toti  a  sola  eius  doctrina 
pendemuB,  nec  aliunde  discernimuB  inter  bonum  ct 
malum,  sicuti  etiam  omnia  hominum  faota  et  dicta 
exigi  debent.  Si  quis  obiiciat,  sanctostamenforemundi 
iudices:  facilis  est  responsio,  non  competere  in  eos 
eiusmodi  honorem  proprio  iure:  sed  quatenus  sunt 
Christi  membra.  Quod  autem  nunc  iudicant  secun- 
dum  legem,  in  eo  non  sunt  existimandi  iudices: 
quia  Deo  tantum  buo  et  omnium  iudici  obedienter 
Bubscribunt.  Quantum  ad  Deum  spectat,  legis  fao- 
tor  censeri  non  debet:  quoniam  eius  iustitia  lege 
est  Buperior.  Fluit  enim  lex  ex  aeterna  immensa- 
que  Dei  iustitia,  tanquam  ex  fonte  rivuIuB. 

12.  Unus  legislator.  Quum  servandi  perden- 
dique  potestatem  cum  legislatoris  officio  coniungit, 
significat,  totam  Dei  maiestatem  ad  se  rapere  eoa 
qui  sibi  ius  ferandae  legis  vindicant.  Atqui  tales 
sunt  qui  suum  nutum  aliis  ingerunt  pro  lege.  Me- 
minerimus  autem  non  de  externa  politia  hic  agi, 
in  qua  locum  habent  magistratuum  edicta  aut  leges: 
sed  de  spirituali  animae  regimine,  in  quo  Bolum 
Dei  verbum  dominari  convenit.  Unus  ergo  Deus 
est  qui  suis  legibus  conscientias  iure  subiectas  ha- 
bet:  quemadmodum  solus  animae  salutem  vel  inter- 
itum  habet  in  manu  sua.  Hinc  constat  quid  de  hu- 
manis  praeceptis  sentiendum  sit,  quae  conscientiis 
laqueum  necessitatis  iniiciunt.  Modestiam  in  nobis 
quidam  desiderant  quum  papam  vocamuB  Antichris- 
tum,  qui  tyrannidem  in  animas  eiercet,  se  legis- 
latorem  faciens  Deo  aequalem.  Atqui  ex  hoc  loco 
longe  plus  colligimus:  Antichristi  scilicet  membra 
esse  qui  tales  laqueos  sponte  induunt:  et  Christo 
eatenus  renuntiare  dum  illi  non  hominem  tantum 
mortalem,  sed  qui  se  adversus  eum  extollit,  asso- 
ciant.  Est  inquam  praevaricatrix  obedientia,  et 
quae  diabolo  exhibetur,  dum  alium  admittimus  ad 
regendas  animas  legislatorem  quam  Deum. 

Tu  quis  es.  Putant  quidam  admoneri  hic  suo- 
rum  vitiorum  reprehensores,  ut  inchoent  a  se  ipsis 
examen :  ac  dum  reputant  se  nihilo  esse  aliis  pu- 
riores,  tam  severi  esse  desinant.  Ego  simpliciter 
suam  hominibus  conditionem  obiici  puto,  ut  cogi- 
tent  quantum  absint  ab  eo  gradu  in  quem  se  eve- 
hunt.  Quemadmodum  etiam  Paulus  loquitur:  Tu 
quis    es   qui   alienum  servum  iudicas  (Rom.  14,  4)? 

13.  Age  nunc,  qui  dicitis,  Hodie  et  cras  eamus  in 
civitatem,  et  transigamus  illic  annum  unum,  et  mercemur^ 
et  lucremur:    14.  qui  nescitis  quid  cras  futurum  sit, 


421 


CAPUT  V. 


422 


quae  enim  est  vita  vestra?  vapor  est  scilicet  ad  exi- 
guum  tempus  apparens,  deinde  evanescens:  15.  quum 
dicere  debeaiis,  Si  Dominus  voluerit,  et  vixerimus, 
faciemus  hoc  vel  illud.  16.  Nunc  autem  gloriamini 
»M  superbiis  vesiris,  omnis  gloriatio  talis  mala  est. 
17.  Qui  ergo  novit  facere  bonum,  nec  facit,  peccati 
reus  est. 

13.  Age  nunc,  etc.  Aliud  superbiae  genus  hic 
damnat:  nempe  quod  plerique  quum  pendere  ex  Dei 
providentia  deberent,  confidenter  statuunt  quid  facturi 
eint:  suaque  consilia  in  longum  tempus  disponunt: 
ac  si  multam  annorum  seriem  in  manu  haberent, 
quum  ne  de  uno  quidem  momento  certi  aint.  Sto- 
lidam  eiusmodi  iactantiam  Solomo  quoque  lepide 
ridet  (Prov.  16,  1),  quum  dicit,  homines  constituere 
animo  vias  suas:  interea  Dominum  gubernare  lin- 
guam.  Est  autem  valde  insanum,  quod  ne  lingua 
quidem  effari  possumus,  exsequendum  nobis  sumere. 
Non  invehitur  lacobus  in  loquendi  formam,  sed  in 
Bocordiam  animi  potius,  quod  homines  propriae  in- 
firmitatis  obliti  sic  inaolescunt.  Nam  fieri  inter- 
dum  potest  ut  pii  qui  de  se  modeste  sentiunt,  et 
gresBUS  suos  Dei  nutu  regi  agnoscunt,  se  tamen  hoc 
vel  illud  facturos  dicant  sine  exceptione.  Est  qui- 
dem  rectum  et  utile,  quum  in  futurum  tempus  ali- 
quid  promittimuB,  assuescere  ad  has  formulas,  Si 
Domino  visum  fuerit:  aut,  si  Dominus  permittet. 
Verum  non  iniicienda  est  religio,  quasi  omittere  sit 
nefas.  Nam  paseim  in  scripturis  legimus  sanctos 
Dei  servos  absque  conditione  loquutos  esse  de  rebuB 
faturis:  quum  tamen  fixum  in  memoria  haberent 
nihil  Be  posse  nisi  Dei  permissu.  Ergo  quod  ad 
hanc  loquendi  consuetudinem  spectat,  Si  Dominus 
volet,  aut  dabit:  sedulo  ab  omnibus  piis  colenda 
est.  Sed  lacobus  eorum  stuporem  excitat,  qui  post- 
habito  divinae  providentiae  respectu,  totum  anni 
cursum  Bibi  subiiciunt,  quum  momentum  in  potestate 
non  habeant:  lucrum,  quod  procul  abest,  sibi  pro- 
mittunt,  quum  minime  teneant  quod  ante  pedes  est. 

14.  Quae  est  enim  vita  vestra?  Aliis  multis 
rationibus  fraenare  poterat  stultam  hanc  deliberandi 
licentiam.  Nam  videmus  ut  Dominus  quotidie  super- 
bos  istos  frustretur,  qui  magnifice  quidvis  se  facturos 
promittunt.  Hoc  tamen  uno  argumento  contentus 
fuit,  Quis  tibi  in  crastinum  vitam  poUicitus  est? 
Faciesne  mortuus,  quod  tam  secure  statuis?  Nam 
cui  vitae  brevitas  in  mentem  venit,  eius  facile  com- 
primetur  audacia,  ne  suas  deliberationes  nimis  in 
loDgum  protendat.  Imo  non  alia  ratione  tantopere 
sibi  indulgent  profani  bomineB,  nisi  quia  se  homines 
esse  obliviscuntur.  Similitudine  vaporis,  ele- 
ganter  indicat  plusquam  evanida  eBse  consilia,  quae 
in  Bola  vitae  umbra  subsistunt. 

16.  Si  dominus  voluerit.  Duplei  ponitur  con- 
ditio:    Si   tamdiu   erimus  superstites.     Deinde:   8i 


Dominus  concedet:  quoniam  multa  intervenire  pos- 
sunt  quae  evertunt  quidquid  apud  nos  statutum 
erat.  Caeci  enim  nobis  sunt  futuri  temporis  even- 
tus.  Yoluntatem  intelligit  non  quae  in  lege 
exprimitur,  sed  consilium  quo  moderatur  omnia. 

16.  Nunc  autem  gloriamini.  Ex  his  verbis 
colligere  licet,  lacobum  plus  quiddam  reprehendere 
quam  lubricum  sermonem.  G  I  o  r  i  a  m  i  n  i ,  in- 
quit,  in  vestris  iactantiis:  nempe  quod  quum  abro- 
garont  Deo  suum  imperium,  sibi  nihilominus  place- 
bant.  Non  quod  se  palam  Deo  praeferant  qui  vel 
maxime  inflati  sunt  sui  fiducia:  sed  quia  inebriati 
sensus  sui  vanitate,  nihil  minuB  quam  Deum  respi- 
ciunt.  Et  quia  eiusmodi  monitiones  a  profanis 
hominibus  contemptim  solent  excipi:  imo  statim 
auditur  responsum  illud,  sibi  notius  esse  quidquid 
affertur,  quam  ut  moneri  opus  habeant:  cognitionem, 
qua  gloriari  poterant,  in  eos  retorquet,  eo  gravius 
peccare  eos  pronuntians,  quod  ignorantia  non  pec- 
cant,  sed  contemptu. 


CAPUT  V. 

1.  Agedum  nunc,  divites,  plorate,  uiulantes  super 
miseriis  vestris  quae  advenient  vobis.  2.  Divitiae 
vestrae  putrefaciae  sunt,  vestimenta  vestra  a  tineis 
exesa  sunt.  3.  Aurum  et  argentum  vestrum  aerugine 
corruptum  est:  et  aerugo  eorum  in  testimonium  vobis 
erit,  et  exedet  carnes  vestras  sicut  ignis:  thesaurum 
congessistis  in  extremis  diebus.  4.  Ecce  merces  opera- 
riorum,  qui  messuerunt  regiones  vestras,  quae  fraude 
aversa  est  a  vobis,  clamat:  et  clamores  eorum  qui 
messuerunt,  in  aures  Domini  Sabaoth  introierunt. 
5.  In  delitiis  vixistis  super  terram:  lascivistis,  enu- 
tristis  corda  vestra,  sicui  in  die  mactationis.  6.  Con- 
demnastis  et  occidistis  iustum,  et  non  resistit  vobis. 

1.  Agedum  nunc.  Falluntur  (meo  iudicio)  qui 
lacobum  hic  exhortari  ad  poenitentiam  divites  putant. 
Mihi  simplex  magis  denuntiatio  iudicii  Dei  videtur, 
qua  eos  terrere  voluit  absque  spe  veniae:  nam  quae- 
cunque  dicit,  nonnisi  ad  desperationem  spectant. 
Quare  non  ipsos  alloquitur  ut  ad  resipiscentiam  in- 
vitet:  sed  fideles  potius  respicit,  ut  audientes  in- 
felicem  exitum  divitum,  non  invideant  eorum  fortu- 
nae.  Deinde  ut  iniuriarum,  quas  perferunt,  Deum 
Bcientes  fore  ultorem,  aequo  et  placido  animo  eas 
tolerent.  Divites  antem  non  quosvis  compellat,  sed 
qui  delitiis  immersi,  et  iufiati  superbia,  nihil  nisi 
mundum  cogitant:  qui,  tanqum  inexhausti  gurgites, 
devorant  omnia:  qui  tyrannice  alios  vexant:  quem- 
admodum  ex  contextu  patebit. 

Plorate  ululantes.  Est  quidem  et  suus  poeni- 
tentiae  luctus:  sed  qui  mistus  coneolatione,  non  ad 
ululatum    usque   procedit.     Significat  ergo  lacobus, 

27* 


423 


EPIST.  lACOIU 


424 


tam  liorreDdain  ao  diram  foro  maledictionis  divinae 
gravitatem  in  divites,  ut  erumporo  iu  ululatum 
cogantur:  ao  si  uno  verbo  dicerct:  Vae  vobis.  8ed 
et  prophotica  ost  loquendi  forma,  dum  impii,  pro- 
positis  in  medium  pocnis  quao  eos  mancnt,  quasi 
in  rom  praosentom  iam  trahuntur.  Quum  ergo 
nuno  eibi  blandiantur,  ac  fortunam,  in  qua  so  bea- 
tos  putant,  sibi  polliceantur  actornam  fore,  pronun- 
tiat  instaro  illis  gravissimas  aorumnas. 

2.  Bivitiae  vestrae.  Potest  esse  duplex  sensue, 
vel  ut  stultam  eorum  fiduciam  rideat,  quia  divitiae, 
in  quibus  felicitatem  suam  reponunt,  sint  pluequam 
caducae,  iaio  quod  uno  Dei  flatu  in  nihilum  redi- 
gendae  sint:  vol  ut  inexplebilem  eorum  avaritiam 
reprehendat,  quia  in  hoc  tantum  opes  congerant, 
ut  pereant  sine  aliquo  usu.  Hic  posterior  sensus 
melius  congruit.  Est  quidem  illud  verum,  insanos 
esse  divites  qui  in  rebus  tam  evanidis,  ut  sunt 
vestes,  aurum,  et  argentum,  et  similia,  gioriantur: 
quandoquidem  hoc  nihi!  aliud  est  quam  suam 
gloriam  aerugini  ac  tineis  subiicere.  Deinde  notum 
est  illud,  male  parta,  male  statim  dilabi:  quia  Dei 
maledictio  omnia  absumit.  Neque  enim  aequum 
est,  improbos  vel  eorum  haeredes  opibus  frui,  quas 
violenter  quasi  e  manu  Dei  rapuerunt.  Sed  quia 
lacobus  hic  vitia  enumerat,  quibus  divites  calami- 
tatem,  de  qua  meminit,  sibi  accersunt:  contextus 
hoc  postulat  (meo  iudicio)  ut  dicamus  hic  immen- 
sam  divitum  rapacitatem  perstringi:  dum  suppri- 
munt  quidquid  undecunque  possunt  ad  se  trahere, 
ut  inutiliter  in  arca  computrescat.  Ita  enim  fit  ut 
quae  Deus  creaverat  in  hominum  usus,  ipsi  per- 
dant,  quasi  humanae  naturae  hostes.  Notandum 
autem  est :  quae  hio  recenset  vitia,  non  competere 
in  singulos.  Nam  alii  divitum  laute  sibi  indulgent: 
alii  in  pompas  et  ostentationem  multa  dilapidant: 
alii  genium  Iraudantes,  misere  in  suis  sordibus  victi- 
tant.  Sciamus  ergo  alia  aliis  vitia  hic  exprobrari: 
generaliter  tamen  damnantur  omnes  qui  vel  iniuste 
sibi  divitias  accumulant,  vel  illis  perperam  abutun- 
tur.  Caeterum  quod  nunc  lacobus  dicit,  non  eolum 
extremae  tenacitatis  divitibus  convenit  (qualis  est 
Plautinus  Euclio*),  sed  quibusdam  etiam  alioqui 
splendidis  et  lautis,  qui  malunt  apud  se  corrumpi 
opum  acervos,  quam  in  necessarios  usus  erogare. 
Tanta  est  enim  quorundam  malignitas  ut  com- 
munem  aliis  solem  et  aerem  esse  aegre  ferant. 

3.  In  testimonium  vobis  erit.  Hoc  expositionem, 
quam  prius  attuli,  confirmat.  Neque  enim  Deus 
aurum  destinavit  aerugini,  neque  vestes  tineis :  quin 
potius  haec  voluit  esse  humanae  vitae  subsidia. 
Quare  ipsa  sine  usu  consumptio,  testis  ipsorum  in- 
humanitatis   erit.     Auri   et  argenti   putredo,   quasi 


')  In  Aolularia 


materia   erit  inflammandae   irae  Domini,   ut   instar 
ignis  oos  consnuiat. 

Tliesanrum  congessislis.  Potest  hacc  quoque 
particula  bifariam  exponi:  vel  quod  divites,  qnasi 
semper  victuri  essent,  nunquam  satiantur,  sod  con- 
gerere  satagunt  quod  usque  ad  finem  mundi  satis 
sit:  vel  quod  iram  ac  maledictionoin  Dei  coacervant 
in  oxtromum  diem.  Hoc  sccundum  magis  am- 
plector. 

4.  Eccc  merces.  lam  in  crudeiitatem  invehitur, 
quae  individua  est  avaritiae  comes.  Speciem  vero 
unam  attingit,  quae  merito  prao  aiiis  odiosa  osse 
debet.  Nam  si  vir  humanus  et  aequus  curam  habet 
iumenti  sui  (ut  inquit  Solomon  (Prov.  12,  10),  haec 
prodigiosa  saevitia  est,  quum  homo  erga  hominem, 
cuius  sudores  in  suum  commodum  exsugit,  nuUa 
misericordia  tangitur.  Ideo  Dominus  severe  in  lege 
vetat  ne  apud  nos  dormiat  merces  operarii  (Deut. 
24,  15).  Adde  quod  lacobus  non  quosvis  operarios 
nominat:  sed  amplificandi  causa,  agricolas  et  mes- 
sores.  Quid  enim  est  indignius  quam  eos,  qui 
panem  ex  suo  labore  nobis  suppeditant,  inedia  et 
fame  conficere?  Et  tamen  vulgare  est  hoc  porten- 
tum.  Sunt  enim  permulti  ingenio  tyrannico,  qui 
sibi  solis  humanum  genus  putant  vivere.  Dicifc 
autem  mercedem  clamare,  quia  quidquid 
alienum,  fraude  vel  per  iniuriam  apud  se  retinent 
homines,  vindictam  quasi  alto  clamore  exposcit. 
Notandum  est  quod  subiicit,  c  1  a  m  o  r  e  s  inopum 
pervenire  ad  aures  Dei:  ut  sciamus  non  impunitas 
fore  iniurias.  Quare  aequo  animo  sustineant  qui 
ab  iniquis  premuntur,  quia  Deum  habituri  sint  vin- 
dicem.  Abstineant,  quibus  est  potestas  nocendi,  ab 
iniuria,  ne  Deum  in  se  provocent,  qui  pauperum 
tutor  est  ac  patronus.  Qua  ratione  etiam  Domi- 
num  sabaoth  vocat,  potentiam  ac  vires  eius 
notans,  quo  magis  formidabile  reddat  eius  iudioium. 

5.  In  delitiis.  Descendit  nunc  ad  aliud  vitium, 
nempe  luxum  et  delitias.  Nam  qui  ultra  medio- 
critatem  abundant,  raro  sibi  temperant  quin  sua 
abundantia  ad  immodicas  lautitias  abutantur.  Sunt 
quidem  (ut  dixi)  nonnulli  divites  qui  in  sua  copia 
esuriunt.  Neque  enim  sine  causa  Tantalum  finxe- 
runt  poetae  in  mensa  bene  referta  famelicum. 
Semper  tales  fuerunt  in  mundo  Tantali:  sed  laco- 
bus  (ut  dictum  est)  non  de  singulis  loquitur.  Satis 
est  quod  vitium  hoc  videmus  communiter  regnare 
inter  divites,  quod  sint  in  gulae  suae  delitias  nimium 
sumptuosi  ac  superflui.  Tametsi  autem  illis  Domi- 
nus  permittit  liberaliter  de  suo  vivere:  semper 
tamen  cavenda  est  profusio,  et  colenda  frugalitas. 
Neque  enim  frustra  tam  aspere  exagitat  Dominus 
per  prophetas  eos  qui  dormiunt  in  lectis  eburneis, 
qui  pretioso  unguento  sunt  delibuti,  qui  suaviter 
potando  se  oblectant  ad  cantum  citharae,  qui  sunt 
veluti   vaccae  pingues   in   uberibus  pascuis.     Haec 


425 


CAPUT  V. 


426 


enim  omnia  eo  dicuntur,  ut  sciamus  modum  in  de- 
litiis  tenendum  esse,  ac  displicere  Deo  intemperan- 
tiam.  Enutrire  corda,  significat  sibi  indul- 
gere,  non  modo  ad  naturae  satietatem,  aed  quantum 
fert  cupiditas.  Addit  similitudinem,  sicut  in 
die  mactationis,  quia  solebant  in  sacrificiis 
solennibus  liberalius  vesci  quam  pro  quotidiano 
more.  Dicit  ergo  divites  tota  vita  continuare  diem 
festum  :  quia  in  continuis  voluptatibus  sint  demersi. 

6.  Condemnastis.  Sequitur  alia  inhumanitatis 
species:  quod  divites  sua  potentia  opprimunt  atque 
evertunt  infirmos.  Metaphorice  dicit,  iustos  ab  illis 
occidi  et  damnari:  nam  utcunque  manu  sua  non 
iugulent,  nec  fungantur  iudicum  munere:  dum 
tamen  autoritatem,  qua  pollent,  convertunt  ad  nocen- 
dum,  dum  corrumpunt  iudicia,  dum  varias  artes 
excogitant  ad  perdendos  innocentes,  hoc  est,  vere 
ocoidere  ac  damnare.  Quum  addit,  lustum  non 
resistere,  significat  crescere  divitibus  audaciam: 
quia  omni  praesidio  destituantur  quos  praevertunt. 
Interea  tamen  admonet  eo  magis  paratam  promp- 
tamque  fore  vindictam  Dei,  quum  nulla  est  pauperi 
ab  hominibus  defensio.  Tametsi  autem  ideo  non 
reeistit  iustus,  quia  patienter  ferre  debet  iniurias: 
ego  tamen  simul  imbecillitatem  notari  puto:  quod 
Bcilicet  non  resistat,  quia  iuermis  est  ac  desertus 
bominum  auxilio. 

7.  Patienter  ergo  agite,  fratres,  usque  in  adven- 
tum  Bomini.  Ecce  agricola  exspectat  pretiosum  fructum 
terrae,  patienter  se  gerens  erga  eum,  donec  recipiat 
pluviam  matutinam  et  vespertinam.  8.  Patienter  ergo 
agite  et  vos:  confirmate  corda  vestra,  quoniam  adven- 
tus  Bomini  propinquus  est.  9.  Ne  ingemiscatis  alii 
in  alios,  fratres,  ne  condemnemini.  Ecce  iudex  stat 
pro  foribus. 

7.  Patienter  ergo.  Ex  hac  illatione  constat, 
quae  hactenus  dicta  sunt  in  divites,  pertinere  ad 
eorum  consolationem  qui  ad  tempus  impune  viden- 
tur  eorum  iniuriis  expositi.  Postquam  enim  cala- 
mitatum,  quae  divitibus  imminent,  causas  recensuit, 
et  unam  hanc  posuit  inter  alias,  quod  superbe  et 
crudeliter  dominati  sint  in  pauperes,  protinus  subii- 
cit,  nos  qui  iniuste  affiigimur,  habere  patientiae 
materiam,  qui  Deus  futurus  sit  iudex.  Hoc  enim 
sibi  vult,  quum  dicit,  Usque  in  adventum 
D  0  m  i  n  i :  non  fore  scilicet  perpetuam  rerum  con- 
fusionem  quae  hodie  in  mundo  cernitur,  quia  Do- 
minus  adventu  suo  mundum  in  ordinem  revocaturus 
sit:  ideoque  animos  in  bonam  spem  coiligendos. 
Neque  enim  abs  re  nobis  promittitur  illo  die  rerum 
omnium  instauratio.  Tametsi  autem  passim  in 
scripturis  dies  Domini  vocatur  quaelibet  iudicii  et 
gratiae  eius   manifestatio,   quum   suis   succurrit,   et 


impios  castigat:  hunc  tamen  locum  de  postrema 
liberatione  interpretari  malo. 

Ecce  agricola.  Eandom  similitudinem  breviter 
attingit  Paulus  in  secunda  ad  Timoth.  cap.  2,  6. 
quum  dicit,  laborare  agricolam  oportere,  priusquam 
fructus  coliigat:  sed  expressior  est  lacobi  oratio. 
Diuturnam  enim  agricolae  patientiam  commemorat: 
qui  postquam  semen  terrae  mandavit,  secure  vel 
saltem  patienter  exspectat,  dum  adveniat  tempus 
messis:  nec  moleste  fert  quod  non  statim  terra 
maturum  fructum  reddat.  Unde  coiligit,  non  debere 
nos  ultra  modum  anxios  esse,  si  nunc  laborandum 
sit  ac  serendum,  donec  appareat,  tanquam  messis, 
dies  Domini.  Fructum  pretiosum  vocari 
interpretor,  quoniam  alimonia  est,  ac  vitae  susti- 
nendae  ratio.  Significat  autem  lacobus,  quum  agri- 
cola  vitam  suam,  quae  illi  tam  pretiosa  est,  in 
terrae  gremio  depositam  latere  diu  sinat,  votumque 
fructus  colligendi  placide  suspendat:  nos  esse  nimis 
praecipites  ac  importunos,  nisi  aequis  animis  re- 
demptionis  nostrae  diem  exspectomus.  Aiias  simili- 
tudinis  partes  non  opus  est  sigillatim  persequi. 

Pluviam  matutinam.  Duobus  istis  epithetis  duo 
tempora  notantur:  prius,  quod  paulo  post  semontem 
sequitur:  alterum,  dum  maturescunt  segetes.  Sic 
loquuntur  prophetae,  quum  pluviae  opportunitatem 
exprimere  volunt,  quam  promisit  Moses  Deuter.  28, 
12,  loel.  2,  23,  et  Osee  6,  3.  Utramque  autem 
commemorat,  ut  melius  exprimat,  non  frangi  longi 
temporis   taedio   agricolas,   quin   sustineant  moram. 

3.  Confirmate  corda  vestra.  Ne  quis  obiiceret, 
nimium  differri  liberationis  tempus,  occurrit,  dicens 
prope  instare  Dominum,  vel  (quod  idem  est)  eius 
adventum  appropinquasse.  Interea  iubet  corrigere 
animi  mollitiem,  quae  nos  debilitat  ne  sperando 
perseveremus.  Et  certe  longum  ideo  apparet  tem- 
pus,  quia  nos  teneri  nimis  ac  delicati  sumus.  Ergo 
colligendum  est  robur  ad  durandum:  colligi  autem 
melius  non  potest  quam  ex  spe  et  quasi  intuitu 
propinqui  adventus  Domini. 

9.  Ne  ingemiscatis.  Quia  audiuntur  multorum 
querimoniae,  se  durius  tractari  quam  alios,  locus 
hic  a  quibusdam  ita  exponitur,  quasi  iubeat  lacobus 
unumquemque  sorte  sua  contentum,  noa  invidere 
aliis,  neque  indigne  ferre  si  tolerabiiior  sit  aliorum 
conditio.  Sed  ego  aliter  interpretor.  Postquam 
enim  de  infausto  eorum  exitu  disseruit,  qui  bonis 
et  quietis  hominibus  molesti  sunt  sua  tyrannide: 
iam  fideles  hortatur  ut  inter  se  aequi  sint,  et  in 
condonandis  ofFensis  faciles.  Hunc  esse  genuinum 
sensum,  ex  ratione  addita  colligi  potest.  Nolite, 
inquit,  alii  in  alios  queruli  esse,  ne  omnes 
condemnemini.  Ingemiscere  quidem  licet,  quo- 
ties  aliquid  nos  mali  angit :  sed  gemitum  accusa- 
torium  intelliget,  ubi  alii  de  aliis  apud  Dominum 
expostulant.     Futurum   autem   hoc  modo   denuntiat 


427 


EPIST.  lACOBI 


428 


ut  damnontur  omnes :  quia  nemo  est  qui  non  fratres 
BUOB  offendat,  ot  materiam  praebeat  JDgemiecondi. 
lam  ei  conquerantur  einguli,  omnes  so  mutuo  ac- 
ousabunt:  nemo  enim  tam  innooene,  qui  non  ali- 
quos  laeserit:  Deus  communis  orit  omnium  iudex. 
Quid  orgo  futurum  est,  niei  ut  quod  quisque  iudi- 
oium  in  alios  ferri  oupit,  in  ee  ipsum  admittat : 
atquo  ita  exaudiantur  omnes  in  mutuam  pernioiem? 
Nemo  itaque  viudictam  de  aliis  exposcat,  niai  qui 
in  caput  suum  volet  accersere.  Ac  ne  temero  ad 
eiusmodi  querelas  prosiliant,  iudicem  denuntiat  stare 
pro  foribus.  Nam,  quae  nostra  est  propensio  ad 
profanandum  Dei  nomen,  in  levissimis  quibusque 
offensis  provocamus  ad  eius  iudicium.  Nullum  autem 
aptitis  fraenum  est  cohihendae  nostrae  temeritati,  quaiyi 
si  reputemus  non  in  aerem  evanescere  nostras  impre- 
cationes,  quia  Dei  iudicium  propinquum  sit. 

10.  Exemplum  accipite  afflictionis,  fratres  mei, 
et  tolerantiae  prophdas  qui  loquuti  sunt  nomine  Do- 
mini.  11.  Ecce  beatos  esse  ducimus  eos  qui  susiinent. 
Pafientiam  lob  audistis,  et  finem  Domini  vidistis, 
quod  multum  sit  misericors  et  commiserans. 

10.  Exemplum  accipite.  Solatium,  quod  aflfert, 
non  illud  est  quod  vulgari  proverbio  dicunt,  miseros 
expetere  ut  qualescunque  habeant  malorum  socios. 
Sed  eos  proponit  eocios,  quorum  numero  aggregari 
optabile  sit:  et  quibuscum  si  communis  sit  nobis 
conditio,  non  potest  misera  esse.  Nam  sicuti  ne- 
cesse  est  extremo  moerore  nos  afBci,  si  quid  nobis 
mali  accidat,  quod  nunquam  experti  sint  filii  Dei: 
ita  haec  singularis  est  consolatio,  quum  scimus  nos 
nihil  pati  ab  illis  diversum:  imo  ad  idem  iugum 
cum  ipsis  sustinendum  nos  aptari  cognoscimus. 
Quum  audiret  lob  a  suis  amicis:  Convertere  ad 
sanctos:  an  aliquem  reperies  qui  tibi  sit  similis 
(lob.  5,  1)?  erat  haec  vox  Satanae,  qua  praecipitare 
in  desperationem  ipsum  volebat.  Ex  adverso  dum 
spirituB  per  os  lacobi  nos  vult  in  bonam  spem  eri- 
gere,  sanctos  omnes  praeeuntes  nobis  ostendit,  qui 
nobis  veluti  manum  porrigant,  suoque  exemplo  nos 
invitent  ad  subeundas  et  vincendas  affiictiones. 
Promiscue  quidem  aerumnis  et  rebus  adversis  sub- 
iecta  est  hominum  vita:  sed  lacobus  non  quosvis 
adducit  in  exemplum,  quia  nihil  iuvaret  cum  multi- 
tudine  perire:  verum  prophetas  eligit  quorum  felix 
est  societas.  Nihil  est  aliud  quod  nos  frangat  ac 
exanimet  quam  miseriae  sensus.  Proinde  haeo 
vera  consolatio  est,  quae  mala  vulgo  putantur,  sen- 
tire  nobis  esee  salutis  adiumenta.  Hoc  quidem  ab 
intelligentia  carnis  valde  est  alienum :  sic  tamen 
Btatuere  debent  fideles,  se  beatos  esse  quum  variis 
aerumnis  probantur  a  Domino.  Hoc  ut  persuadeat 
lacobus,  finem  afflictionum  in  prophetis  consideran- 
dum    esse    admonet:    nam    quia   in   propriis  malis. 


dolore,  tristitia,  aut  quovia  alio  immoderato  affeotu 
pracoccupati,  iudicio  caremus,  ot  quasi  tempestato 
iactati,  Bub  lurbido  coelo  et  inter  modiau  procellas 
nihil  oernimus:  ideo  necesso  alio  coniicere  oculos, 
ubi  coelum  quodammodo  soronum  et  liquidum  est. 
Quum  nobis  sanctorum  narrantur  afflictiones,  nemo 
est  qui  misoros,  ao  non  potius  boatos  fuisse  fateatur. 
Recto  ergo  lacobus,  qui  exemplar  illud  ponit  ante 
oculos,  ut  eo  noB  referre  discamus  quoties  tontamur 
impationtia  aut  desperatione.  Sumit  autem  prin- 
cipium  illud,  beatos  censeri  in  suis  afflictionibus 
prophetas,  quia  constanter  eas  sustineant.  Quum 
ita  sit,  idem  fieri  iudicium  dobere  colligit,  dum 
nos  affligimur.  Dicit  autem,  prophetaa  qui  lo- 
q|uuti  sunt  nomine  Domini,  quo  significat 
illoB  Deo  gratoB  et  probatos  fuisse.  Ergo  si  utile 
illis  fuisset  eximi  a  miseriis,  proculdubio  praestitisBot 
ipsoB  DeuB  immunes.  Atqui  non  fecit:  sequitur 
ergo  salutares  esse  afflictiones  fidelibus.  Hoc  sensu 
iubet  illos  assumi  exemplar  afflictionum:  sed  oportet 
patientiam  simul  accedere,  quae  yerum  est  obe- 
dientiae  nostrae  testimonium :  ideo  utramque  con- 
iunxit. 

11.  Patientiam  lob.  De  prophetis  generaliter 
loquutus  est:  nunc  insigne  prae  aliis  exemplum 
eligit.  Nemo  enim  (quantum  ex  historiis  colligi 
potest)  tam  duris  ac  tam  variis  aerumniB  unquam 
tuit  obrutus:  emersit  tamen  ex  tam  profunda  abysBO. 
Quisquis  ergo  imitabitur  eius  patientiam,  non  du- 
bium  est  quin  manum  Dei  similiter  sensuruB  sit, 
quae  tandem  eum  liberet.  Videmus  in  quem  finem 
Bcriptae  sint  historiae.  Deus  servum  suum  lob, 
quia  patienter  afflictiones  suaa  sustinuit,  non  passus 
est  opprimi:  ergo  nuUius  patientiam  frustrabitur. 
Quaeritur  tamen  cur  patientiam  lob  tantopere  com- 
mendet  apostolus,  quum  tamen  oaeco  impetu  ab- 
reptus,  multa  impatientiae  signa  edat.  Respondeo : 
etiamsi  vel  interdum  carnis  infirmitate  labascat,  vel 
secum  tumultuetur :  sempor  tamen  huc  redire  ut 
se  totum  Deo  permittat,  seque  ipsi  fraenandum  ac 
regendum  offerat.  Quare  utcunque  desit  aliquid 
eius  patientiae,  non  immerito  tamea  laudatur. 

Finem  Domini.  Hoc  verbo  significat,  a  fine 
Bemper  aestimandas  esse  afflictiones.  Initio  enim 
videtur  procul  abesse  Deus:  interea  licentiose  gras- 
satur  Satan  in  hac  perturbatione :  suggerit  nobis 
caro,  nos  desertos  a  Deo  esse  ac  proditos:  longius 
ergo  extendere  intuitum  nostrum  oportet,  quia  prope 
nihil  lucis  apparet.  Porro  finem  Domini  dixit: 
quia  eius  est,  prosperum  successum  rebus  adversis 
dare :  si  nos  officium  nostrum  praestemus  obedienter 
sustinendo,  ipse  partibus  suis  vicissim  minime  deerit. 
Tantum  nos  in  finem  spes  dirigat,  Deus  ipse  vi- 
cissim  se  plusquam  misericordem  illic  ostendet, 
quantumvis  rigidus  et  austerus  videatur  quamdiu 
affligit. 


429 


CAPUT  V. 


430 


12.  Ante  omnia  vero,  fratres  tnei,  ne  iuretis 
neque  per  coelum,  neque  per  terram,  neque  aliud 
quodvis  iusiurandum:  sit  autem  vestrum  est,  est: 
non,  non:  ne  in  iudicium  incidatis.  13.  Affligitur 
quis  inter  vos?  oret.    Hilari  est  animo?  psallat. 

12.  Ante  omnia,  etc.  Fuit  hoc  commune  vitium 
omnibus  fere  saeculie,  leviter  et  inconsiderate  iurare: 
nam,  quae  nostra  est  malignitas,  non  reputamus 
quam  atrox  sit  crimen,  abuti  Dei  nomine.  Verum 
quia  Dominus  interim  severe  nominis  sui  reveren- 
tiam  nobis  commendat:  varia  subterfugia  excogitant 
homineB,  ut  iurare  impune  liceat.  Fingunt  igitur 
nihil  mali  esse,  modo  non  palam  interpositum  sit 
Dei  nomen:  atque  hoc  vetus  commentum  fuit.  Ita 
ludaei  quum  per  coelum  et  terram  iurarent,  non 
putabant  se  Dei  nomine  abuti  quod  subticebant. 
Atqui  dum  ingeniosi  esse  homines  volunt  ut  fucum 
faciant  Deo,  nihil  quam  frivolis  cavillationibus  se 
ipsos  deludunt.  In  eiusmodi  vanitatem  invectus 
fuerat  Christus,  ut  habetur  Matth.  5,  34.  Nunc 
lacobus  magistri  sui  decreto  subscribens,  ab  obli- 
quis  istis  formulis  abstinere  praecipit:  quia  Dei 
nomine  abutitur  quisquis  frustra  et  ob  rem  nihili 
iurat,  qualencunque  colorem  obtendat  suis  verbis. 
Summa  ergo  est,  nihilo  magis  esse  licitum,  per 
coelum  aut  terram  iurare,  quam  palam  per  Dei 
uomen.  Ratio  a  Christo  exprimitur:  quia  ubique 
insculpta  sit  Dei  gloria,  et  ubique  refulgeat.  Imo 
non  alio  sensu  vel  consilio  coeli  aut  terrae  voces 
in  iuramentis  homines  usurpant,  quam  si  Deum 
ipsum  nominarent:  quia  sic  ioquendo,  tantum  opi- 
ficem  designant  a  suis  operibus.  Dicit  autem  ante 
omnia:  quia  non  leve  delictum  est  nominis  Dei 
profanatio.  Quod  Anabaptistae  huius  loci  praetextu 
iuramenta  omnia  damnaut,  imperite  faciunt.  Neque 
enim  lacobus  in  universum  de  iuramentis  disputat: 
quemadmodum  uec  Christus  eo  quem  citavi  loco: 
sed  uterque  cavillationem  illam  refellit  quae  in 
fraudem  legis  inventa  fuerat,  dum  captant  homines 
iurandi  licentiam,  non  expresso  Dei  nomine.  Li- 
centiam  dico  quae  legis  prohibitioni  repugnat.  Atque 
hoc  clare  sonant  verba,  neque  per  coelum, 
neque  por  terram:  nam  si  de  substantia  esset 
quaestio,  quorsum  attinebat  formulas  istas  notare? 
Constat  itaque  tam  a  Christo  quam  a  lacobo  pueri- 
lem  eorum  astutiam  reprehendi,  qui  impune  iurare 
se  putabant,  modo  circumirent  per  ambages.  Ergo 
ut  teneamus  lacobi  mentem,  primo  loco  tenendum 
est  legis  praeceptum,  non  accipies  nomen  Dei  tui 
frustra:  unde  constat  iustam  ac  legitimam  esse 
aliquam  nominis  Dei  usurpationem.  Nunc  lacobus 
eos  damnat  qui  directe  quidem  non  audent  Dei 
nomine  abuti:  sed  verborum  circuitu  effugere  co- 
nantur  abusum  quem  lex  damnat. 

Si  autem  vestrum,  est.    Optimum   vitio,   quod 


reprehendit,  corrigendo  remedium  affert:  ut  veritati 
et  constantiae  in  omnibus  suis  dictis  assuescant. 
Unde  enim  pravus  mos  iurandi,  nisi  quia  tanta  eat 
faominum  vanitas,  ut  simpliciter  loquentibus  non 
credatur?  Nam  si  fidem  in  verbis  suis,  ut  decet, 
colerent,  non  opus  esset  tot  superfluis  iuramentis. 
Quia  igitur  hominum  perfidia  vel  levitas  fons  est, 
unde  iurandi  corruptela  oritur:  ut  posterius  vitium 
tollat  lacobus,  toUendum  esse  prius  docet.  Nam 
sanandi  ratio  a  causa  incipere  debet.  Nonnulli 
codices  habent,  sit  sermo  vester,  est,  est:  non,  non. 
Genuina  tamen  lectio  est  ea  quam  reddidi,  atque 
etiam  magis  recepta.  Quid  autem  significet,  iam 
exposui:  ut  soilicet  veraces  simus,  firmique  in 
omnibus  dictis.  Eodem  sensu  testatur  Paulus  2.  ad 
Corinth.  1,  18,  non  fuisee  deprehensum  in  praedi- 
catione  sua  Est  et  non:  sed  eodem  tenore  ae  pro- 
sequutum  esse  quo  coeperat. 

Ne  in  iudicium.  Varia  est  lectio  propter  vocum 
affinitatem  (2;i6xpcacv  xa2  5n6xpcoiv.  Si  legas,  in 
iudicium,  vel  in  condemnationem,  sensus  erit  clarus, 
Dei  scilicet  nomen  non  impune  sumptum  iri  frustra: 
sed  non  male  quadrabit,  in  simulationem :  quia 
(sicuti  iam  dictum  est)  ubi  simplicitas  inter  nos 
viget,  praecisa  est  ansa  supervacuis  iuramentis. 
Ergo  si  dictis  nostris  omnibus  constet  fides,  sub- 
lata  erit  simulatio  quae  nos  ad  temere  iurandum 
provocat. 

13.  Affligitur  quis.  Significat  nullum  esse  tem- 
pus  quo  non  ad  se  Deus  nos  invitet.  Nam  afflic- 
tiones  ad  precandum  stimulare  nos  debent:  res 
prosperae  laudandi  Dei  materiam  suppeditant  Atqui 
ea  est  hominum  pravitas,  ut  laetari  nequeant  quin 
Dei  obliviscantur :  aiflicti  vero  deiiciant  animos,  et 
desperatione  opprimantur.  Tenenda  igitur  haec 
moderatio,  ut  laetitia,  quae  Dei  oblivionem  inducere 
solet,  nos  ad  praedicandam  Dei  bonitatem  incitet: 
tristitia  autem  nos  ad  precandum  erudiat.  Nam 
psallendi  verbum  profano  vel  effraeni  gaudio  op- 
posuit,  quo  exsultant  qui  rebus  prosperis  ad  Deum 
ut  par  erat,  non  ducuntur. 

14.  Infirmatur  quis  inter  vos?  advocet  presbyteros 
ecclesiae,  et  orent  super  eum,  ungenies  eum  oleo  in 
nomine  Domini:  15.  Et  oratio  fidei  servabit  aegrotum, 
et  excitabit  eum  Dominus:  et  si  peccata  admiserit, 
remittentur  illi. 

14.  Infirmatur  quis.  Quoniam  tunc  adhuc  vi- 
gebat  donum  sanationis,  praecipit  ut  aegroti  con- 
fugiant  ad  hoc  remedium.  Certum  quidem  est  non 
omnes  fuisse  sanatos,  sed  Dominum  huic  gratiae 
locum  dedisse,  quoties  et  quatenus  expedire  noverat: 
nec  verisimile  est  promiscue  adhibitum  fuisse  oleum, 
sed  tantum  ubi  certa  spes  erat  profectus.  Una 
enim  cum  virtute  dabatur  etiam  ministris  discretio, 


431 


EPIST.  lACOlU 


432 


ne  syiubolum  abusu  profanaront.  Non  aliud  Iiicobi 
coDHiliiiiu  tiiit  quain  Doi  <;ratiain,  qua  tuiic  Irui 
poti-rant  iideios,  cumiuendare,  no  contomptu  aut 
uegligentia  periret  oius  utiiitas.  lu  hunc  tinem 
iubet  accorei  presbyteros.  DDctioniB  vero  usua  ad 
otfeotum  spiritus  sancti  restringi  debot.  Hunc  locum 
magnitice  iactant  papistao,  dum  oxtremam  suam 
unctiouom  vendiiaro  voiunt.  Quantum  autem  dietet 
eorum  corruptela  a  votori  instituto,  cuius  memiuit 
lacobus,  in  praosentia  exponoro  Bupersedeo.  llanc 
partom  lectores  ex  Institutione  diecant.  Hoc  tantum 
dico,  malo  et  inscite  torqueri  buuc  locum,  ut  ox- 
trema  unctio  sit  et  vocotur  saGramontum  cuius  in 
ecclesia  perpetuo  usus  manero  debeat.  Fateor  equi- 
dem  pro  eacramento  usurpatam  tuisse  a  Christi 
discipulis  (neque  enim  illis  assentior  qui  medica- 
mentum  fuisso  putant),  sed  quemadmodum  veritas 
huius  signi  nonnisi  ad  tempus  duravit,  symbolum 
dico  similiter  fuisso  temporalc.  Atque  hoc  planum 
est:  nihil  enim  absurdius  quam  sacrameutum  vocaro 
quod  inane  sit,  nec  rem  signatam  vere  nobis  offerat. 
Donum  sanationis  fuisse  temporale,  fateri  omnes 
coguntur,  et  res  ipsa  demonstrat:  ergo  signum  eius 
perpetuum  esse  non  oportuit.  Unde  sequitur  non 
veros  esso  imitatores,  sed  simias  esso  apostolorum, 
qui  unctionem  inter  sacramenta  hodie  reponunt, 
nisi  effectum  simul  restituant,  quem  ante  annos 
mille  et  quadringentos  Deue  mundo  abstulit.  Ita 
nobis  certamen  non  est  an  unctio  fuerit  aliquando 
sacramentum :  sed  an  nobis  data  luerit  ut  hodie 
quoque  apud  nos  sit  in  usu.  Hoc  postorius  nega- 
mus,  quia  constat  rem  signatam  pridem  desiisse. 

Preshyteros  ecclesiae.  Ego  generaliter  omnes 
comprehendo  qui  regendae  ecclesiae  praeerant. 
Neque  enim  soli  pastores  presbyteri  vocabantur, 
sed  qui  deligebantur  ex  plebe  quasi  censores  ad 
tuendam  discipHnam.  Unaquaeque  enim  ecclesia 
suum  quasi  senatum  habebat,  ex  gravibus  et  pro- 
batae  integritatis  viris  delectum.  Quoniam  autem 
eos  potissimum  eligere  moris  erat  qui  praediti  erant 
excellentioribus  donis :  ideo  accersere  presbyteros 
iubet,  utpote  in  quibus  maxime  vis  et  gratia  spiritus 
sancti  se  exserebat. 

Orent  super  eum.  Huc  spectat  ritus  orandi 
super  aliquem,  ut  veluti  coram  Deo  sistatur:  quia 
ubi  in  rem  praesentem  ventum  est,  maiore  affectu 
concipimus  preces:  sicuti  non  modo  Elisaeus  et 
Paulus,  sed  Christus  ipse  liac  caeremonia  precandi 
ardorem  excitarunt,  et  commendarunt  Dei  gratiam. 
Notandum  vero  quod  promissionem  orationi  annectit, 
ne  fide  vacua  sit.  Nam  qui  haesitat,  sicuti  rite 
non  invocat  Deum,  ita  indignus  est  qui  impetret: 
ut  habuimus  capite  primo.  Quisquis  ergo  exaudiri 
volet,  certo  apud  se  statuat  non  frustra  se  orare. 
Sicuti  lacobus  donum  iUud  speciale  in  medium  pro- 
fert,  cuius  accessio  iantum  erat  externus  ritus.    Unde 


colligimus,  ne  olei  quidoin  logilimum  esse  usum 
abstiuo  lide.  Atqui  quuin  papistis  adoo  uulla  con- 
,stet  curtitudo  suau  unctionis,  ut  palam  sit  dono  eos 
caroro,  illam  adullorinam  esso  patot. 

15.  M  si  peccata,  etc.  Non  cst  hoc  additum 
duntaxat  augeudi  causa,  ac  si  dixissot,  maius  ali- 
quid  Deum  aegroto  daturum  quam  corporis  sani- 
talom :  vorum  quia  morbi  saopissimo  irrogantur  ob 
pcccata,  do  horum  remissiono  loquens,  causam  mali 
sublatum  iri  significat.  Et  sano  vidomus  ut  David 
morbo  alflictus,  dum  levationem  optat,  totus  sit  in 
peteiiila  pcccatorum  vonia.  t^uorsum  hoc  nisi  quia 
dum  culpae  suae  effectum  agnoscit  iu  poenis,  non 
aliud  remedium  esse  iudicat,  quam  si  Dominus 
peccata  imputare  desinat?  Pleui  sunt  hac  doctrina 
prophetao,  malis  levari  homines,  quum  ab  iniqui- 
tatum  reatu  solvuntur.  Ergo  hanc  demum  et  mor- 
bis  noiitris  et  aliis  calamitatibus  sciamus  aptam 
esse  medicinam,  si  de  placando  Deo  et  obtinenda 
peccatorum  venia  solliciti,  nos  diligenter  examinemus. 

16.  Confitemini  invicem  peccata  vestra,  et  orate 
invicem  alii  pro  aliis,  ut  salvemini.  Multum  valet 
precatio  iusti  efficax.  17.  Elias  Jiomo  erat  passioni- 
bus  similiter  obnoxius  ut  nos,  et  precatione  precatus 
est  ne  plueret,  et  non  pluit  semper  terram  annos  tres 
et  sex  menses.  18.  Et  rursum  oravit,  et  coelum  dedit 
piluviam,  et  terra  protulit  fructum  suum. 

16.  Confitemini  invicem.  In  nonnullis  codicibus 
inseritur  illativa  particula:  neque  male  quadrat. 
Nam  ut  uon  exprimatur,  subaudienda  tamen  est. 
Dixerat  peccata  remitti  aegrotis  super  quos  orarint 
presbyteri :  nunc  admonet  quam  utiliter  peccata 
nostra  fratribus  retegamus:  quia  scilicet  eorum  inter- 
cessione  poterimus  veniam  consequi.  Scio  locum 
hunc  a  multis  exponi  de  reconciliandis  offensis: 
nam  qui  redire  in  gratiam  volunt,  eos  culpam  suam 
agnoscere  prius  et  fateri  necesse  est.  Inde  enim 
fit  ut  radices  agant  inimicitiae,  imo  augeantur,  ac 
fiant  irreconciliabiles:  quia  unusquisque  causam 
suam  pertinaciter  defendit.  Putant  ergo  multi  la- 
cobum  hanc  ostendere  viam  fraternae  reconcilia- 
tionis,  si  mutuo  agnoscant  peccata  sua:  sed  alio 
respexit,  quemadmodum  dictum  est.  Mutuam  enim 
precationem  cum  mutua  confessione  coniungit:  quo 
significat  in  hoc  prodesse  confessionem,  ut  fratrum 
precibus  iuvemur  apud  Deum.  Nam  qui  necessitatis 
nostrae  conscii  sunt,  ad  orandum  incitantur,  ut 
nobis  subveniant:  quos  vero  latent  morbi  nostri,  ii 
ad  opem  nobis  ferendam  sunt  segniores.  Mira  vero 
papistarum  vel  stultitia,  vel  improbitae,  qui  susur- 
ratoriam  suam  confessionem  hoc  testimonio  astruere 
conantur.  Nam  ex  verbis  lacobi  inferre  promptum 
esset,  solos  sacrificos  debere  confiteri.  Quando  enim 
mutua  hic  vel   reciproca   (ut   crassius  loquar)  con- 


433 


CAPUT  V. 


434 


feasio  exigitur,  non  alii  certe  iubentur  confiteri 
peccata  sua,  quam  qui  Ticissim  ad  audiendam  alte- 
riuB  confessionem  eunt  idonei:  atqui  hoc  soli  sacri- 
fici  sibi  vindioant:  ergo  ad  eos  solos  ableganda  est 
confessio.  Sed  quum  indignae  sint  eorum  ineptiae 
quibus  refutandis  occupemur,  sufSciat  nobis  Tera  et 
germana  expositio  quam  attuli.  Clare  enim  sonant 
Terba,  non  alio  fine  confessionem  nobis  praecipi, 
nisi  ut  qui  mala  nostra  noTerint,  ad  opem  ferendam 
magis  sint  solliciti.| 

Midtum  valet.  Ne  quis  putet  hoc  fieri  sine 
fructu,  dum  alii  pro  nobis  orant,  utilitatem  et  effeo- 
tum  orationis  praedicat.  Nominatim  Toro  dicit 
precationem  iusti:  quia  impios  Deus  non  ex- 
audit,  nec  ad  Deum  accessus  patet,  nisi  per  bonam 
conscientiam.  Non  quod  in  propria  dignitate  fun- 
datae  sint  nostrae  preces,  sed  quia  fide  purgatum 
cor  habere  oportet,  ut  nos  in  oonspeotum  Dei 
offeramus.  Testatur  ergo  lacobus,  iustos  aut  fideles 
utiliter,  nec  sine  effectu  pro  nobis  precari.  Sed 
quid  sibi  tuU  quod  addit  efficax?  Videtur  enim 
hoc  esse  superfiuum :  nam  si  multum  prodest  oratio, 
proculdubio  est  efficax.  Quod  Tetus  interpres  trans- 
tulit,  assiduam:  nimis  est  coactum.  lacobus  enim 
graeco  participio  utitur  ivepyou|idvyj,  quod  tantundem 
Talet  atque  operans.  Posset  autem  sic  resolTi  oratio, 
multum  prodest,  quia  est  efficax :  ut  sit  argumentum 
duotum  ab  illo  principio,  quod  Deus  non  Tult  irritas 
Tol  otiosas  esse  fidelium  preces.  Inde  non  im- 
merito  colligit,  multum  Talere.  Sed  ego  potius  ad 
praesentem  circumstantiam  restringo:  proprie  enim 
preces  nostrae  iwepyo{)\uwM  dici  possunt,  dum  nobis 
necessitas  aliqua  obiicitur,  quae  serium  orandi 
affectum  excitet.  Quotidie  oramus  pro  tota  ecclesia, 
ut  peccata  illi  Deus  remittat:  sed  tunc  Tere  in  actu 
est  oratio,  quum  succurrere  contendimus  iis  qui 
laborant.  Talis  porro  efficacia  in  fratrum  precibus 
esse  non  potest,  nisi  nos  laborare  sciant.  Ideo 
haec  causae  redditio  non  est  generalis:  sed  ad 
priorem  sententiam  specialiter  aptari  debet. 

17.  Llias  homo  erat.  Innumera  huius  rei,  quam 
probare  Tult,  exempla  exstant  in  scripturis:  sed 
unum  elegit  prae  aliis  illustre.  Magnum  enim  hoc 
fuit,  quod  Deus  precibus  Eliae  coelum  quodammodo 
subiecit,  ut  eius  Totis  obsequeretur.  Coelum  Elias 
duobus  annis  et  sesqui  clausum  suis  precibus  tenuit: 
rursum  aperuit,  ut  largam  pluTiam  subito  funderet: 
hinc  ergo  mirifica  patet  orationis  Tirtus.  Nota  est 
ac  celebris  historia  quae  legitur  1.  Reg.  capite  17 
et  18.  Tametsi  autem  diserte  illic  non  traditur 
Eliam  orasse:  siccitatem  tamen  et  pluTiam  eius 
precibus  datam  esse  coUigi  facile  potest.  Oaeterum 
notanda  est  exempli  applicatio.  Non  dicit  lacobus 
petendam  esse  siccitatem  a  Domino,  quia  hanc  im- 
petraTcrit  Elias :  possemus  enim  inconsiderato  zelo 
CcUvini  opera.  Vol.  LV. 


temere  ao  stulte  aemulari  prophetam.  Ergo  tenenda 
est  orandi  regula,  ut  ex  fide.  In  hoc  ergo  aocom- 
modat  exemplum,  quod  si  exauditus  fuit  Elias,  nos 
quoque  rite  precando  exaudiemur.  Nam  quum  ait 
commune  orandi  praeceptum  et  communis  promissio: 
eequitur  effectum  quoque  fore  communem.  Ne  quis 
autem  obiioeret,  longe  nos  distare  a  gradu  Eliae, 
eum  collocat  in  nostro  ordine,  quum  dicit  hominem 
fuisse  mortalem  et  iisdem  nobiscum  passionibus 
obnoxium.  Nam  ideo  minus  proficimus  ex  sanc- 
torum  exemplis,  quia  ipsos  fingimus  semideos  toI 
heroas,  quibus  peculiare  fuerit  cum  Deo  commer- 
cium:  ita  ex  eo  quod  exauditi  sunt,  nihil  fiduciae 
concipimus.  Ut  hanc  ethnicam  et  profanam  super- 
stitionem  lacobus  exoutiat,  sanctos  in  carnis  infirmi- 
tate  considerandos  esse  admonet:  ut  discamus  non 
eorum  meritis,  sed  orationis  efficaciae  tribuere  quod 
omnia  a  Deo  impetrarunt.  Hinc  apparet  quam 
pueriliter  nugentur  papistae,  qui  ad  sanctorum  pa- 
trocinium  confugere  docent,  quia  exauditi  fuerint  a 
Domino.  Sic  enim  colligunt:  quia  ille  obtinuit 
quod  petebat,  quamdiu  Tixit  in  mundo,  nunc  opti- 
mus  erit  post  mortem  nobis  patronus.  Haec  argutia 
spiritui  sancto  incognita  fuit.  Nam  exadTerso  ratio- 
cinatur  lacobus,  quia  tantum  Taluerunt  eorum  pre- 
ces,  debere  nos  similiter  eorum  exemplo  hodie 
orare:  idque  nos  non  frustra  facturos. 

19.  Fratres  mei,  si  quis  inter  vos  erraverit  a 
veritate,  et  converterit  quispiam  eum:  20.  cognoscat 
quod  qui  converterit  peccatorem  ab  errore  viae  suae, 
servabit  animam  a  morte,  et  muUitudinem  operiet 
peccatorum. 

20.  Cognoscat.  Dubito  annon  potius  scriptum 
fuerit  yivwaxe-ce:  Ita  legendum  esset:  Cognoscite. 
Utroque  tamen  modo  stabit  idem  sensus.  Com- 
mendat  enim  nobis  lacobus  fratrum  correctionem 
ab  effectu,  ut  maiore  studio  in  eam  intenti  simus. 
Nihil  praestantius  aut  magis  optabile,  quam  animam 
eripere  ex  morte  aeterna:  hoc  autem  facit  qui  fratrem 
errantem  reducit  in  riam:  ergo  tam  praeclarum 
opus  minime  negligendum  est.  Cibum  dare  esurienti, 
et  sitienti  potum,  Tidemus  quanti  Christus  aestimet: 
atqui  multo  pretiosior  est  illi  animae  salus  quam 
corporis  vita.  CaTondum  ergo  ne  nostra  ignaTia 
pereant  redemptae  a  Christo  animae,  quarum  salu- 
tem  quodammodo  in  manu  nostra  ponit  Deus.  Non 
quod  salutem  conferamus  ipsi:  sed  quod  Deus  mi- 
nisterio  nostro  liberat  ac  serTat  quod  alioqui  ride- 
batur  exitio  propinquum.  Aliqui  codices  habent, 
animam  eius,  quod  de  sensu  nihil  mutat.  Ego 
tamen  diTorsam  lectionem  sequi  malo,  quia  plus 
energiae  habet. 

Operiet  muUitudinem  peccatorum.    AUudit  potiua 

28 


436 


EPI8T.  lACOBI 


486 


%i  dictum  (^olomonis,  qiiani  pro  teBtimouio  citot. 
iSolomon  dieit,  caritatem  tegoro  peccatn,  quemad- 
modum  odium  ea  profert  (Prov.  10,  12).  Nam  qui 
odoruDt,  libidino  seso  mutuo  infamandi  ardont:  qui 
amant,  libentor  inter  se  condonant  multa:  caritas 
ergo  peccata  sepelit  apud  homines.  lacobus  bio 
altius  quiddam  docet,  nempe  quod  deleantur  coram 


Deo:  ao  si  diceret,  Solomon  buno  caritatis  fructum 
praedicat,  quod  tegat  poocata:  atqui  nulla  molior 
aut  magis  salutaris  tegendi  ratio,  quam  ubi  ia 
totum  coram  Deo  abolentur.  Hoc  autem  fit  quum 
poocator  nostra  admonitiono  roducitur  in  viam:  ergo 
buc  praecipue  et  magis  scdulo  incumbendum  est. 


COMMENTARIUS 


IN 


PETRI  APOSTOLI  EPISTOLAM  POSTERIOREM. 


28* 


ARGUMBNTUM. 


De  hao  epistola  quod  olim  fuisse  dubitatam 
Tefert  Easebiua,  ab  eius  lectione  dob  avertere  non 
debet.  Nam  si  nudae  hominum  autoritati  stetur, 
qoandoquidem  a  quibus  mota  sit  haec  quaestio,  sub- 
ticet,  noD  plus  illis  deferre  necesse  esset,  quam 
hominibus  ignotis.  Et  postea  subiicit,  passim  sine 
controversia  fuisse  receptam.  Magis  aliquanto  me 
moTet  quod  scribit  Hieronymus,  quosdam  stjli 
diversitate  adductos  Petrum  autorem  non  putasse. 
Nam  quamvis  aliqua  notari  possit  affinitas:  fateor 
tamen  manifestum  esse  discrimen  quod  diTersos 
scriptores  arguat.  Sunt  et  aliae  probabiles  con- 
iecturae  ex  quibus  oolligere  liceat,  alterius  esse 
potius  quam  Petri.  Interim  omnium  consensu,  adeo 
nihil  habet  Petro  indignum,  ut  vim  spiritus  aposto- 
lioi  et  gratiam  ubique  exprimat.  Quod  si  pro 
canonica  recipitur,  Petrum  eius  autorem  fateri 
oportet :  quando  non  tantum  nomen  eius  inscriptum 
habet,  sed  ipse  etiam  testatur  cum  Christo  se 
vizisse.  Haec  autem  fictio  indigna  esset  ministro 
Christi,  obtendere  alienam  personam.  Sic  igitur 
constituo,  si  digna  fide  censetur  epistola,  a  Petro 
fuisse  profectam:  non  quod  eam  scripserit  ipse,  sed 
quod  unus  aliquis  ex  discipulis,  ipsius  mandato  com- 
plexus  fuerit  quae  temporum  necessitas  exigebat. 
Nam  tunc  eum  extrema  fuisse  senectute,  verisimile 
est:  morti  enim  se  vicinum  esse  dicit.  Et  fieri 
potest  ut,  piorum  rogatu,  hoc  sensus  sui  testimonium 
sub  mortem  consignari  passus  fuerit,  quod  eo  mortuo 
bonis  fulciendis  et  impiis  reprimendis  noDnibil 
valeret.  Certe  quum  in  omnibus  epistolae  partibus 
spiritus  Christi  maiestas  se  exserat,  eam  prorsus 
repudiare  mihi  religio  est,  utcunque  genuinam  Petri 
phrasin  hic  non  agnoscam.  Caeterum  quia  de 
autore  non  constat,  nunc  Petri,  nunc  apostoli  nomiDe 
promiscue  uti  mihi  permittaot.  lam  veDio  ad  argu- 
meutum,  quod  breviter  tautum  iDdicare  sufficiet. 
Hic  Bcopus  est,  ut  qui  semel  rectam  Christi  fidem 
professi  suut,  vocatioui  suae  ad  extremum  respoD- 
deant.  Postquam  ergo  Dei  gratiam  magnifice  ex- 
tulit,  sanctitatem   vitae  illis  commendat:    quoniam 


Deus  plerumque  fallacem  nominia  sui  praetextum 
horrenda  excaecatione  in  hypocritis  punire  soiet: 
coDtra  autem  doua  sua  auget  iis  qui  pietatis  doctri- 
nam  vere  et  ex  aDimo  amplexi  suut.  Hortatur  ergo 
ut  Buam  vooationem  pie  vivendo  approbent.  Et 
quo  pIuB  habeat  poDderis  haec  admooitio,  se  iam 
morti  vicinum  iDdicat:  et  simul  excusat,  se  eadem 
ideo  saepius  repetere,  ut  qui  se  mortuo  superstitCB 
iu  terra  maDebuDt,  altius  aDimis  iofixa  habeant 
quae  vivus  scripserit.  Quoniam  autem  totius  pie- 
tatis  fuudameDtum  est  evangelii  certitudo,  quam 
indubia  sit  eius  veritas,  primum  ex  eo  demonstrat, 
quod  ipse  omnium,  quae  illio  haboDtur,  oculatus 
fuerit  testis:  ac  praesertim  quod  Christum  audierit 
e  coelo  pronuntiari  Dei  filium:  deinde  quod  pro- 
phetarum  oracuiis  Deus  illam  testatam  ac  compro- 
batam  esse  voluerit.  Simul  tamen  tam  a  falsis 
doctoribus  qui  impia  figmenta  spargant,  quam  a 
Dei  coDtemptoribuB  qui  totam  religiouem  subsaDaent, 
perioulum  iostare  praedicit:  quo  fideles  ad  caveu- 
dum  iustructi  sint  ac  muniti.  Yidetur  autem  hoc 
consulto  dicere,  ne  sibi  tranquillum  et  aequabilem, 
atque  ab  omni  certamine  remotum  doctriaae  cur- 
sum  sub  regDO  Christi  promittaat.  Postea,  quasi 
io  tabula,  ingeDium  moresque  eorum  depiugit,  qui 
suis  corruptelis  christiaaismum  inquiaaturi  eraat. 
Porro  descriptio,  quam  prosequitur,  in  aostram 
aetatem  maxime  competit:  sicuti  melius  patebit  ex 
comparatioae.  Stylum  euim  praecipue  striogit  ia 
LuciaDicos  hominee,  qui  ad  omnem  nequitiam  pro- 
iecti,  profanam  licentiam  ad  Dei  contemptum  in- 
ducunt:  imo  spem  futurae  vitae  penitus  ludibrio 
habent:  qua  hominum  colluvie  mundum  videmus 
passim  hodie  refertum.  Fideles  porro  hortatur,  non 
modo  ut  suspensis  erectisque  animis  Christi  adven- 
tum  semper  exspectent:  sed  etiam  ut  diem  illum 
quasi  praeseatem  sibi  ante  oculos  statuaot:  ioterea 
vero  se  Domioo  impollutos  custodiant.  Id  qua 
doctrina  Paulum  sibi  facit  socium  ac  suffragatorem : 
atque  ut  eius  scripta  ab  impiorum  calumniis  vio- 
dicet,  omaes,  qui  alio  ipsa  detorqueot,  severe  damoat. 


CAPUT  I. 

1.  Simeon  Petrus,  servus  et  apostolus  lesu  Christi, 
iis  qtti  aeque  pretiosam  nobiscum  sortiti  sunt  (idem, 
per  iustitiam  Dei  nostri  et  servatoris  lesu  Christi, 
2.  gratia  vobis  et  pax  muUiplicetur  per  cognitionem 
Dei  et  lesu  Domini  nostri.  3.  Quemadmodum  divina 
eius  potentia  omnia  nobis  qtiae  spectant  ad  vitam  et 
pietatem  dedit,  per  cognitionem  eius  qui  vocavit  nos 
propria  gJoria  et  virtute:  4.  quibus  et  maximae  et 
pretiosae  promissiones  nohis  donatae  sunt,  ut  per  haec 
fieretis  divinae  consortes  naturae,  ubi  fugeritis  cor- 
ruptionem  quae  in  mundo  est  in  concupiscentia. 

1.  Simeon  Petrtis.  In  hoc  epistolae  exordio 
precatio  primum  looum  obtinet:  deinde  sequitur 
gratiarum  actio  qua  ludaeos  incitat  ad  gratitudinem, 
ne  obliriscantur  quae  et  quanta  beneficia  iam  ex 
manu  Dei  acceperint.  Cur  se  lesu  Christi  ser- 
Tum  et  apostolum  inscribat,  alibi  diximus:  quia 
ecilicet  nemo  in  ecclesia  audiendus,  nisi  tanquam  ex 
ore  Christi  loquatur.  Porro  servi  nomen  magis 
generale  est,  quia  omnes  Christi  ministros  com- 
plectitur  qui  publicum  aliquod  munus  in  ecclesia 
sustinent.  In  apostolatu  altior  est  honoris  gradus: 
significat  ergo  se  non  quemvis  esse  ex  grege  mi- 
nistrorum,  sed  a  Domino  constitutum  esse  in  ordine 
apostolico,  qui  inter  reliquos  eminebat. 

lis  qui  aeque  pretiosam.  Hoc  ad  commenda- 
tionem  gratiae  valet,  qua  Deus  omnes  suos  electos 
promiscue  dignatus  erat.  Neque  enim  hoc  vulgare 
erat  donum,  quod  in  unam  et  eandem  fidem  omnes 
vocati  fuerant:  quum  fides  praecipuum  sit  ac  sum- 
mum  hominis  bonum,  Porro  aeque  pretiosam 
vocat,  non  quod  in  omnibus  sit  aequalis:  sed  quia 
eundem  omnes  Chrietum  cum  eius  iustitia,  et  ean- 
dem  salutem  fide  possident.  Tametsi  ergo  dispar 
est  fidei  mensura,  id  non  impedit  quin  omnibus 
communis  sit  Dei  cognitio  et  fructus  qui  inde  pro- 
venit:  ita  nobis  cum  Petro  et  apostolis  vera  est 
fidei  societas.  Addit,  per  iustitiam  Dei,  ut 
sciant  se  non  propria  industria  aut  virtute  fidem 
esse  adeptos,  sed  habere  ex  mero  Dei  dono.  Sunt 
enim  res  inter  se  oppositae,  iustitia  Dei  (quo  sensu 
hic  capitur)  et  hominis  meritum.   Nam  ideo  etfectrix 


fidei  causa  vocatur  iustitia  Dei,  quod  nemo  ad  eam 
sibi  conferendam  est  idoneus.  Ita  iustitia  intelligi 
debet,  non  quae  inclusa  in  Deo  maneat,  sed  quae 
in  homines  se  difiundit:  sicuti  Rom.  3,  22,  Praete- 
rea  hano  iustitiam  communiter  Deo  et  Christo  attri- 
buit,  quia  ex  Deo  manat:  per  Christum  autem  ad 
U08  nsque  defluit. 

2.  Gratia  vobis  et  pax.  Gratiae  nomine  pater- 
num  erga  nos  Dei  favorem  notari  certum  est. 
Semel  quidem  reconciliati  sumus  Deo  per  Christi 
mortem,  et  fide  in  huius  tanti  boni  possessionem 
venimus:  sed  quia  pro  fidei  nostrae  modo  percipi- 
mus  Dei  gratiam,  dicitur  augeri  quoad  sensum 
nostrum,  dum  nobis  familiarius  innotescit.  Additur 
pax,  quia  sicuti  hoc  nostrae  beatitudinis  initium 
est  ut  nos  Deus  in  gratiam  recipiat:  ita  quo  magis 
suum  in  cordibus  nostris  amorem  confirmat,  eo 
locupletius  sua  nos  benedictione  prosequitur,  ut 
nobis  bene  sit  in  omnibus  ac  prospere. 

Per  agnitionem.  Ad  verbum  est,  In  agnitione: 
sed  particula  ev,  valet  Per  vel  Cum.  Tametsi 
uterque  sensus  contextui  quadrare  potest:  ego  tamea 
priorem  libentius  amplector.  Nam  quo  quisque 
magis  in  Dei  cognitione  proficit,  in  eo  perinde  una 
cum  divini  amoris  sensu  augesoit  omne  bonorum 
genns.  Ergo  quisquis  ad  plenam  beatae  vitae  frui- 
tionem  adspirat,  hanc  quae  praescribitur  a  Petro 
viam  tenere  meminerit.  Dei  et  Christi  agnitionem 
simul  connectit:  quia  rite  non  potest,  nisi  in  Christo, 
Deus  cognosci:  iuxta  illud:  Nemo  patrem  novit, 
nisi  filius:  et  cui  voluerit  filius  revelare  (Matth. 
11,  27). 

3.  Quemadmodum,  divina.  Immensam  Dei  boni- 
tatem,  quam  experti  iam  erant,  commemorat:  quo 
plus  in  posterum  fiduciae  concipiant.  Hoc  enim 
Deo  perpetuum  est,  ut  beneficentiae  suae  cursum 
ad  finem  usque  prosequatur:  nisi  dum  ipsi  nostra 
infidelitate  eum  abrumpimus.  Nam  et  illi  facultas 
est  inexhausta,  et  par  benefaciendi  voluntas.  Proinde 
merito  apostolus  ex  superioribus  Dei  beneficiis,  fide- 
les  ad  bene  sperandum  animat.  Eodem  pertinet 
verborum  amplificatio.  Poterat  enim  simplicius  lo- 
qui,  Quemadmodum  omnia  nobis  largitus  est:  sed 
divinae  potentiae  nomen  exprimendo,  altius  con- 
surgit:   quod  scilicet  copioae   explicuerit  Deus  im- 


445 


CAPUT  I. 


446 


mensas  virtutis  suae  opes.  Caeterum  hoc  poste- 
riu8  membrum  tam  ad  Christum  quam  ad  patrem 
referri  potest:  atque  utrumque  oonvenit.  In  Chris- 
tum  tamen  aptius  competit,  ac  si  dixisset  gratiam, 
quae  ab  ipso  in  nos  diffusa  est,  specimen  esse  deita- 
tis:  quia  humanitus  id  feri  non  potuit. 

Quae  ad  vitam  et  pietatem.  Nonnulli  hic  vitam 
praesentem  notari  putant,  ut  pietae  sequatur  tan- 
quam  excellentius  donum:  ac  si  duobus  testimoniis 
probare  vellet  Petrus  quam  beneficus  sit  Deus  ac 
liberaiis  erga  fideles,  quod  ipsos  in  lucem  edidit, 
quod  illis  omnia  abunde  suppeditat  quae  ad  con- 
servationem  terrenae  vitae  pertinent:  deinde  quod 
illos  regenuit  in  epiritualem  vitam,  dum  ipsos 
pietate  ornavit.  Verum  haec  distinctio  a  Petri 
mente  aliena  est:  quasi  simul  ac  vitae  mentionem 
fecit,  mox  pietatem  adiungit,  quae  est  veluti  eius 
anima.  Tunc  enim  nos  vere  Deus  vivificat,  quum 
no8  reformat  in  obedientiam  suae  iustitiae.  Ita 
Petrus  hic  non  de  naturalibus  Dei  donis  loquitur, 
sed  tantum  ea  praedicat,  quae  electis  suis  peculia- 
riter  supra  communem  naturae  ordinem  confert. 
Quod  nati  sumus  homines,  quod  sensu  et  intelli- 
gentia  praediti,  quod  vita  nostra  neceseariis  subsi- 
diis  iuvatur,  hoc  quidem  totum  ex  Deo  est:  quia 
tamen  homines,  ut  maligni  sunt  et  ingrati,  promis- 
oua  haec  (quae  vocant)  naturae  bona  in  Dei  bene- 
ficiis  non  reputant:  ideo  hic  vulgaris  humanae 
vitae  conditio  non  attingitur,  sed  proprias  novac  et 
spiritualis  vitae  dotes  eligit,  quae  originem  suam 
ducunt  ex  regno  Christi.  Quod  ei  in  supernatu- 
rahbus  Dei  donis  censetur  quidquid  ad  pietatem 
facit  et  salutem:  discant  homines  nihil  sibi  arro- 
gare,  sed  humiiiter  petere  a  Deo  quidquid  sibi 
deesse  vident:  et  quidquid  rursus  boni  habent,  ac- 
ceptum  illi  referre.  Nam  Petrus  hic  totam  pietatis 
Bummam,  omniaque  salutis  adiumenta,  divinae  Chriti 
potentiae  vindicans,  communi  hominum  naturae 
adimit:  ut  ne  minimam  quidem  ullius  virtutis  gut- 
tam  nobis  relinquat. 

Per  cognitionem  eius.  Nunc  modum  describit 
quo  nos  tantorum  bonorum  Deus  facit  compotes: 
nempe  quum  se  nobis  patefacit  per  evangelium. 
Dei  enim  cognitio  principium  est  vitae,  et  primus 
in  pietatem  ingressus.  Denique  nullus  spiritualium 
donorum  usus  in  salutem  esse  potest,  donec  evan- 
gelii  doctrina  illuminati  Deum  cognoscimue.  Cae- 
terum  huius  cognitionis  autorem  Deum  facit:  quia 
nunquam  ad  eum  accedimus,  nisi  vocati:  ergo  non 
ingenii  nostri  perspicacia,  sed  Dei  vocatio  effectrii 
fidei  causa  est.  Loquitur  autem  non  de  externa 
tantum  vocatione,  quae  per  se  est  inefficaz :  sed  de 
interiori,  quae  arcana  spiritus  virtute  constat:  quum 
Deus  non  tantum  hominis  voce  in  auribus  perso- 
nat,  sed  intus  per  spiritum  suum  corda  ad  se 
trahit. 


Propria  glorin  et  virtute.  Receptior  quidem  lec- 
tio  est :  Per  gloriam :  sed  quia  quidam  codices  ha- 
bent  I5fa  86?tj,  hoc  est,  propria  gloria:  atque  ita 
reddidit  vetus  interpres,  hanc  lectionem  amplecti 
malui:  quia  sic  melius  videtur  fiuere  sententia. 
Nam  Petri  consilium  est,  diserte  adscribere  uni 
Deo  totam  salutis  nostrae  laudem:  ut  sciamus  nos 
illi  omnia  debere.  Id  autem  clarius  exprimitur  his 
verbis,  Quod  nos  vocaverit  propria  gloria  et  vir- 
tute.  Altera  tamen  lectio,  licet  obscurior,  in  eun- 
dem  finem  spectat.  Docet  enim  nos  ignominia  esse 
opertos  et  penitus  vitiosos,  donec  nos  gloria  vestiat 
Deus ,  et  virtute  ornet.  Porro  hunc  vocationis 
effectum  in  electis  esse  significat,  ut  reparetur  ia 
ipsis  gloriosa  Dei  imago,  et  reformentur  in  sancti- 
tatem  et  iustitiam. 

4.  Quibus  maximae.  Dubium  est  an  gloriam  et 
virtutem  tantum,  an  vero  superiora  etiam  referat, 
Tota  difficultas  inde  oritur,  quod  gloriae  et  virtuti, 
quas  nobis  Deus  confert,  hoc  non  convenit.  Quod 
si  legamus:  Propria  gloria  et  virtute,  nihil  erit  am- 
biguum  nec  perplexum.  Quaecunqua  enim  nobis  a 
Deo  promissa  sunt,  proprie  et  merito  virtutis  eius 
et  gloriae  effectus  censeri  debent.  Qnamquam  hic 
quoque  variant  codices.  Nam  aliqui  habent  Zi  8v 
propter  quem:  ut  ad  Christum  referatur.  Utramvis 
lectionem  eligas,  hic  tamen  sensus  manebit,  Dei 
promissiones  primum  maximi  aestimandas:  deinde 
gratuitas  esse,  quia  nobis  dono  sint  oblatae.  Ex- 
cellentiam  vero  promiseionum  inde  ostendit,  quod 
noB  tandem  efficiant  naturae  divinae  consortes:  quo 
nihil  praestantius  cogitari  potest.  Cogitandum  enim 
est  unde  nos  Deus  in  tantum  honoris  oulmen  eve- 
hat.  Scimus  quam  abiecta  sit  naturae  nostrae  con- 
ditio:  quod  ergo  Deus  ita  se  nostrum  facit  ut  sua 
omnia  quodammodo  nostra  sint,  huius  gratiae  am- 
plitudo  satis  percipi  animis  non  potest.  Quare  haec 
una  meditatio  abunde  sufficere  nobis  debet,  ut  mundo 
renuntiantes,  toti  in  coelum  feramur.  Notemus  ergo 
hunc  esse  evangelii  finem,  ut  aliquando  conformes 
Deo  reddamur:  id  vero  est  quasi  deificari,  ut  ita 
loquamur.  Caeterum  naturae  nomen  hic  non  sub- 
stantiam,  sed  qualitatem  designat.  Manichaei  olim 
nos  ex  traduce  Dei  ortos  somniabant,  et  tandem 
decurso  vitae  stadio  ad  originem  nostram  reverti. 
Sunt  et  hodie  fanatici  homines  qui  sic  in  Dei  na- 
turam  transire  nos  imaginantur,  ut  ipsa  naturam 
nostram  absorbeat.  Sic  esponunt  quod  Paulus 
dicit  (1.  Cor.  15,  18),  Dcum  futurum  omnia  in  om- 
nibus.  Eodem  quoque  locum  praesentem  trahunt. 
Atqui  nunquam  eiusmodi  delirium  sanctis  apostolis 
in  mentem  venit:  tantum  dicere  voluerunt,  nos  om- 
nibus  carnis  vitiis  exutos,  sed  divinae  immortalitatis 
beataeque  gloriae  fore  participes,  ut  simus  velut 
unum  cum  Deo ,  quantum  modulus  noster  feret. 
Haeo  doctrina  non  prorsus  ignota  fuit  Platoui,   qui 


447 


EPIST.  PETRI  H 


448 


passiin  hoo  aummum  hominiB  bonum  esse  dcfinit, 
Deo  fiori  penitus  oonformem.  Verum  ut  errorum 
nebulis  obvolutus  erat,  postea  ad  sua  commenta 
delabitur.  Nos  vero  superTaouis  speoulationibus 
omissis,  hoc  uno  contenti  simus,  ea  lege  reparari 
in  Dobis  Doi  imaginem  in  sanctitate  et  innocentia, 
ut  simus  tandem  aeternao  vitae  ct  gloriae  socii, 
quantum  ad  plonam  beatudinem  neoesse  est. 

Ubi  fugeritis.  lam  exposuimus  hoc  esse  apos- 
toli  consihum,  ut  proposita  coelestis  gloriae,  ad 
quam  nos  Dous  inritat,  dignitate  nos  abatrahat  a 
Tanitate  huius  saeculi.  Porro  naturae  divinae  mundi 
corruptionem  opponit.  Sed  hanc  non  in  elementis 
quae  nos  circumstant,  sed  in  corde  nostro  esse 
ostendit:  quia  illic  regnant  vitiosi  et  pravi  affectus, 
quorum  fontem  vel  radicem  voce  concupisoen- 
tiae  notat.  Ergo  ita  locatur  in  mundo  corruptio, 
vi  sciamus  in  nobis  esse  mundum. 

5.  Atque  in  hoc  ipsum  omne  studium  applicantes, 
stibministrate  in  fide  vestra  virtutem,  in  virtute  autem 
scientiam.  6.  in  scientia  vero  temperantiam,  in  tem- 
perantia  autem  patientiam,  in  patientia  vero  pietatem, 
7.  in  pietate  autem  fratemum  amorem,  in  fraterno 
vero  amore  caritatem.  8.  Haec  enim  si  vobis  adsint, 
et  abunde  suppetant,  non  otiosos  neque  infruduosos 
constituent  vos  in  cognitime  Domini  nostri  lesu  Christi. 
9.  Cui  enim  haec  non  adsunt,  caecus  est,  manu  pal- 
pans,  purgationis  oblitus  veterum  delictorum. 

5.  Atque  in  hoc.  Quoniam  arduum  ac  immen- 
sae  molis  opus  est  corruptionem  quae  in  nobis  est 
exnere:  ad  eam  rem  contendere  et  eniti  iubet. 
Qno  significat,  non  esse  hic  ignaviae  locum,  nec 
lente  vel  oscitanter  obsequendum  esse  vocanti  Deo: 
sed  alacri  studio  opus  esse:  ac  si  diceret:  exserite 
omnem  conatum,  ac  in  medium  proferte.  Id  enim 
valet  participium  quo  utitur. 

Subministrate  in  fide.  Ostendit  quorsum  fideles 
eniti  deceat,  nempe  ut  fidem  habeant  honestis  mo- 
ribus,  prudentia,  tolerantia,  et  caritate  ornatam. 
Fidem  ergo  significat  non  debere  nudam  esse  vel 
inanem,  sed  has  esse  individuas  eius  comites.  Sub- 
ministrare  in  fide,  est  fidei  adiungere.  Non  tamen 
hic  proprie  est  gradatio,  quantum  ad  sensum  atti- 
net,  utcunque  verbis  appareat.  Neque  enim  toleran- 
tiam  ordine  sequitur  caritas,  vel  ex  ea  procedit. 
Quare  ita  simpliciter  resolvi  potest  oratio:  Date 
operam  ut  ad  fidem  vestram  accedant  virtus,  pru- 
dentia,  temperantia,  et  quae  sequuntur.  Virtu- 
tem  pro  honesta  et  bene  composita  vita  accipio: 
neque  enim  hic  est  IvEpyeia,  sed  &ptTl\.  Scien- 
tiam,  pro  ratione  prudenter  agendi.  Postquam 
enim  generale  nomen  posuit,  praeoipuas  quasdam 
homines  ohristiani  dotes  enumerat.  $cXa5£Xcp(a 
mutuus  est  inter  filios  Dei   amor.    Caritate  la- 


tiu8  patet,  quia  totum  humanum  genus  compleoti- 
tur.  Potost  tamen  hic  quaeri,  quum  Petrus  sub- 
ministrandao  virtutis  partes  nobis  assignet ,  kq 
eatenus  extoUat  vim  libori  arbitrii  et  faoultatem. 
Qui  liberum  arbitrium  statuere  volunt  in  homine, 
Doo  quidom  conoedunt  priorem  locum,  ut  agere  in 
Dobis  incipiat:  sed  fingunt  nos  simul  cooperari, 
atque  ita  hoc  nostrum  esse,  quod  non  irriti  sunt  et 
ineffioaces  Dei  motus.  Atqui  perpetua  scripturae 
doctrioa  huic  delirio  reclamat.  Palam  enim  testa- 
tur,  rectos  afi^ectus  formari  in  nobis  a  Deo,  atque 
ad  effectum  perduci:  testatur  etiam  profeotus  om- 
ncB  Dostros  ac  perseverantiam  a  solo  Deo  esse: 
praeterea  nominatim  prudentiam,  caritatem,  patien- 
tiam,  Dei  et  spiritus  dona  esse  praedicat.  Quare 
dum  haec  requirit  apostolus,  minime  asserit  nos 
posse:  sed  taotum  quid  debeamus  ostendit,  et  quid 
fieri  oporteat.  Piis  autem  hominibus,  ubi  infirmi- 
tatis  propriae  conscii,  deficere  se  in  officio  vident, 
nihil  aliud  restat  nisi  ut  ad  Dei  confugiant  aux- 
ilium. 

8.  Haec  enim  si  vobis  adsint.  Tuno,  inquit,  de- 
mum  Christum  a  vobis  vere  fuisse  cognitum  pro- 
babitis,  si  virtute,  et  temperantia,  et  reliquis  doti- 
bus  eritia  praediti.  Est  enim  res  efficax  Christi 
cognitio,  et  viva  radix  quae  in  fructus  emergit. 
Nam  quum  dicit  Haec,  vos  constituent  non 
otiosos  neque  infructuosos,  falso  et  inaniter 
Christi  notitia  gloriari  significat  quicunque  eam  sine 
caritate,  patientia,  et  similibus  donis  iactat:  quem- 
admodum  et  Paulus  loquitur  ad  Ephes.  capite  4,  20, 
Non  ita  didioistis  Christum,  si  quidem  eum  audistis, 
et  in  eo  edocti  estis,  quemadmodum  est  veritas  in 
Christo,  deponere  veterem  hominem  qui  corrum- 
pitur,  etc.  Eos  enim,  qui  Christum  profitentur 
absque  vitae  novitate,  nunquam  in  eius  doctrina 
rite  fuisse  institutos  significat.  Nec  vero  fideles 
tantum  instructos  vult  esse  patientia,  pietat«,  tem- 
perantia,  caritate:  sed  continuos  horum  donorum 
profectus  augmentaque  requirit:  atque  id  merito. 
LoDge  enim  adhuc  distamus  a  meta:  quare  sem- 
per  ultra  progrediendum,  ut  in  nobis  cresoant  Dei 
dona. 

9.  Cui  enim  haec  non  adsunt.  lam  clarins  ex- 
primit,  alienos  prorsus  esse  a  vera  intelligentia  qui 
nudam  fidem  obtendunt.  Dicit  ergo  tanquam  cae- 
cos  in  tenebris  errare:  quia  viam  non  tenent  quae 
nobis  evangelii  luce  monstratur.  Hoc  quoque  ad- 
dita  ratione  confirmat:  quia  tales  Christi  beneficio 
a  peccato  se  fuisse  purgatos  obliti  sunt.  Atqui,  hoo 
christianismi  nostri  principium  est:  sequitur  ergo, 
ne  prima  quidem  fidei  rudimenta  tenere  quibus 
nullum  purae  et  sanotae  vitae  studium  est.  Sumit 
autem  hoc  pro  confesso  Petrus ,  purgationis 
suae  0  b  I  i  1 0  s  esse,  qui  adhuc  in  carnis  eordibus 
se   volutant.     Neque  enim  in   hunc   finem  sanguis 


449 


CAPTJT  I. 


450 


Christi  nobis  lavacrum  factus  est,  ut  sordibus  nostris 
jnquinetur.  Ideo  vetera  delicta  nominat,  quo 
jntelligit,  vitam  aliter  instituendam  esse,  ex  quo  a 
peccatis  mundati  eumuB.  Non  quod  purue  esse 
quiequam  possit  ab  omni  vitio,  quamdiu  in  mundo 
agit:  vel  quod  mundities,  quam  coneoquimur  per 
Christum,  unica  tantum  venia  constet:  eed  quod  ab 
infidelibus  differre  nos  oporteat  ex  quo  Deus  nos 
Bibi  segregavit.  Tametsi  ergo  quotidie  peccamus, 
et  quotidie  nobis  Deus  ignoscit,  et  Christi  sanguis 
nos  a  peccatis  mundat:  non  tamen  peccatum  in 
nobis  regnare  debet,  quin  praevaleat  sanctificatio 
spiritus.  Ita  enim  Paulus  1.  Corinth.  capite  6,  11, 
Et  haec  quidam  fuistis,  sed  abluti  estis,  etc. 

10.  Quamobrem  magis,  fratres,  sfudete  firmam 
vesiram  vocationem  et  electionem  facere:  haec  enim  si 
feceritis,  non  cadetis  unquam.  11.  Sic  enitn  abunde 
subministrabitur  vobis  ingressus  in  regnum  aeternum 
Domini  nostri  et  servatoris  lesu  Christi.  12.  Itaque 
non  negligam  vos  semper  de  iis  commonefacere,  etiamsi 
noveritis,  et  confirmati  sitis  in  praesenti  veritate. 
13.  lustum  autem  arbitror,  quamdiu  sum  in  hoc  taber- 
naculo,  excitare  vos  admonitione:  14.  quum  sciam 
hrevi  me  depositurum  hoc  tabernaculum :  quemadmodum 
et  Dominus  lesus  manifestavit  mihi.  15.  Dabo  autem 
operam  ut  etiam  semper  post  meum  discessum  possitis 
horum  habere  memoriam. 

10.  Magis,  fratres,  studete.  Concludit  hanc  esee 
unam  rationem  qua  nos  a  Domino  vere  electos  et 
non  frustra  vocatos  probemus,  si  bona  conscientia 
et  vitae  integritas  fidei  professioni  respondeat.  In- 
fert  autem  plus  adhibendum  esse  studii  ac  diligen- 
tiae,  quia  prius  dixerat,  fidem  non  debere  esse 
Bterilem.  Nonnulli  codices  habent  bonis  operibus : 
eed  hoc  de  sensu  nihil  mutat,  quia  subaudiendum 
est ,  etiamsi  non  ezprimatur.  Yocationem 
priore  loco  nominat,  quae  tamen  ordine  est  posterior. 
Ratio  est,  quia  electio  plus  habet  momenti.  Est 
autem  haec  recta  orationis  dispositio,  ut  subiiciatur 
quod  praeponderat.  Sensus  ergo  est :  Studete  ut  re 
ipsa  testatum  fiat,  vos  non  frustra  vocatoa  esse,  imo 
electos.  Quamquam  hio  de  vocatione  loquitur,  ut 
est  effectus  ac  testimonium  electionis.  Si  quis  pro 
eodem  sumere  malit,  non  repugno:  quia  scriptura 
interdum  discrimen,  quod  est  inter  duas  istas  voces, 
confundit.  Ego  tamen  quod  magis  probabile  mihi 
visum  est,  adduxi.  Nunc  exoritur  quaestio,  an 
vocationis  nostrae  et  electionis  slabilitas  bonis  operi- 
bus  nitatur.  Nam  si  ita  est,  sequetur  a  nobis  pen- 
dere.  Atqui  tota  scriptura  docet,  primum  in  aeterno 
Dei  proposito  fundatam  esse  Dei  electionem:  deinde 
vocationem  gratuita  eius  bonitate  inchoari  et  per- 
fici.  Sophistae,  ut  ad  noe  quod  proprium  est  Dei 
gratiae    transferant,    hoc    testimonio    abuti    solent. 

Cvlvini  opera.    Vol.  LV.  , 


Sed  nullo  negotio  refellitur  eorum  cavillum.  Nam 
si  quis  intelligat  firmam  apud  homines  reddi  vooa- 
tionem,  nihil  in  eo  erit  absurdi:  longius  tamen  ez- 
tendere  licet,  ut  se  quisque  in  vocatione  sua  pie  ac 
Bancte  vivendo  confirmet.  Sed  hinc  perperam  col- 
ligi  dico  quod  sophistae  oontendunt:  est  enim  haec 
probatio  non  ex  causa  sumpta,  sed  potius  ex  signo 
vel  effectu.  Porro  hoc  non  obstat  quominus  gratuita 
Bit  electio :  nec  facit  ut  in  manu  nostra  vel  arbitrio 
sit,  ratam  facere  electionem.  Sie  enim  res  habet: 
Deus  efficaciter  vocat  quos  ante  mundum  conditum 
arcano  buo  consilio  praeordinavit  ad  vitam:  idem 
perpetuum  vocationis  tenorem  mera  gratia  pro- 
sequitur.  Sod  quia  in  hunc  finem  nos  eligit  et 
vocat  ut  puri  simus  et  immaculati  in  conspectu 
suo:  vitae  puritas  non  immerito  electionis  specimen 
ac  documentum  vocatur,  quo  fideles  non  modo  aliis 
teetantur  se  Dei  filios,  sed  se  quoque  in  hac  fide 
confirmant:  sic  tamen  ut  alibi  statuant  Bolidum 
fundamentum  Quamquam  firmitas  ista,  cuius  me- 
minit  Petrus,  ad  conscientiam  (meo  iudicio)  refe- 
renda  non  est:  quasi  se  fideles  coram  Deo  agnos- 
cant  electos  et  vocatos:  verum  simpliciter  de  re 
ipsa  accipio,  quod  vocatio  ex  vitae  sanctitate  firma 
appareat.  Posset  etiam  legi:  Studete  ut  firma  fiat 
vestra  vocatio:  verbum  enim  uotetafl-ac  medium  est: 
utrumvis  tamen  legas,  non  admodum  diversus  erit 
sensus.  Summa  eBt,  discerni  hac  nota  filios  Dei  a 
reprobis,  dum  pie  et  sancte  vivunt :  quia  hic  divinae 
electionis  scopus  est.  Unde  palam  fit  quam  indigne 
Deo  oblatrent  impuri  quidam  canes,  dum  gratuitam 
eiuB  electionem  praetextum  faciunt  omnis  licentiae: 
quasi  vero  impune  ideo  peccare  fas  sit,  quia  ad 
iuBtitiam  et  sanotitatem  praedestinati  sumus. 

Haec  enim  si  feceritis.  Iterum  videtur  Petrus 
operum  meritis  tribuere  quod  Deus  salutis  noBtrae 
curaum  promovet,  atque  etiam  quod  constanter  per- 
stamus  in  eius  gratia.  Sed  facilis  est  solutio:  quia 
tantum  docere  voluit,  in  hypocritis  nihil  esae  solidi: 
contra  autem  qui  vocationem  suam  bonis  operibus 
firmam  esse  comprobant,  immunes  esse  a  periculo 
cadendi:  quia  stabilis  est  Dei  gratia  qua  fulciuntur. 
Hoc  modo  salutis  nostrae  stabilitas  minime  in  nobis 
locatur:  ut  certe  causa  eius  extra  nos  est.  Yerum 
qui  spirituB  efficaciam  in  se  sentiunt,  eos  Petrus 
bono  in  posterum  animo  esse  iubet :  quia  Dominus 
solidum  in  ipsis  verae  et  certae  vocationis  funda- 
mentum  iecerit.  Modum  perseverantiae  exponit, 
quum  dicit,  Subministrabitur  vobis  in- 
gressuB,  cuius  loquutionis  aensus  est,  Deus 
novas  identidem  gratias  large  suggerondo,  ad  regnum 
usque  Buum  vos  perducet.  Hoc  autem  ideo  ad- 
ditum  est,  quia  tametsi  iam  a  morte  in  vitam 
transierimus,  spei  tamen  est  ille  transitus:  quantum 
vero  spectat  ad  vitae  fruitionem,  longum  iter  adhuc 
nobis  restat.    Interea  mnltis  necessariis  adminiculis 

29 


451 


EP18T.  PETRI  II 


452 


deetituimur.  Quare  dubitationi  occurrit  Potrus,  his 
verbis,  Doniiuus  inopiae  vestrac  eatis  suporque  suc- 
ourret,  doneo  in  aetornum  oius  rognum  ingressi 
fueritie.  Kegnum  Cbristi  appoilat:  quia  nonni»i  oo 
duco  et  auspico,  in  cuelum  contendimus. 

12.  Itaque  nan  negligam.  Quia  eorum  memoriae 
vel  studio  diffidere  videmur  quos  saepe  comnione- 
facimus  de  re  aliqua,  modeete  excusat  apostolus, 
quod  fidelibus  rem  uotam  et  ponitus  eorum  animia 
infixam  inculcare  tamen  non  desinat:  nempe  quia 
hoc  postulet  rei  gravitas  et  magnitudo.  Vob  qui- 
dem,  inquit,  probe  tenetis  quaenam  sit  evangelii 
veritas:  neque  vos  quasi  fluctuantes  oonfirmo,  sed 
in  re  tanta  monitiones  nunquam  sunt  supervacuae: 
quare  nunquam  molestae  esse  debent.  Simili  etiam 
excusatione  utitur  Paulus  ad  Romanos  oapite  15,  14, 
Persuasus  sum,  inquit,  de  vobis  fratres,  quod  re- 
ferti  sitis  intelligentia,  ut  possitis  alii  alios  monere. 
Sed  confidentius  scripsi  vobis,  quasi  in  memoriam 
reducens.  Praesentem  veritatem  nominat, 
in  cuius  possessionem  certa  fide  iam  ingressi  erant. 
Fidem  ergo  ipsorum  commendat,  quo  constantius 
in  ea  infixi  maneant. 

13.  lustum  autem  arbitror.  Hic  clarius  ex- 
primit  quam  utilis  adeoque  necessarius  sit  monitio- 
num  usus:  quia  fideles  excitare  convenit:  alioqui 
enim  obrepit  a  carne  torpor.  Dtcunque  igitur 
doctrina  non  indigeant,  utiles  tamen  monitionum 
Btimulos  esse  dicit:  n6  securitas  et  indulgentia  (ut 
fieri  solet)  quod  recte  didicerunt  obruat,  et  tandem 
exstinguat.  Addit  alteram  causam  cur  magis  ad 
hoc  sit  intentus:  quia  breve  sibi  tempus  restare 
noverit.  Strenue,  inquit,  tempore  utendum  est: 
Dominus  enim  mihi  manifestavit  non  diuturnam 
mihi  fore  vitam  in  hoc  mundo.  Hinc  colligimus, 
sic  temperandas  esse  monitiones,  ne  populus,  cui 
volumus  prodesse,  sibi  iniuriam  fieri  putet :  sic  rur- 
eus  cavendas  esse  oflensiones,  ut  tamen  doctrina 
liberum  cursum  habeat,  et  exhortationes  non  ces- 
sent.  Haec  autem  moderatio  apud  eos  locum  habet 
quibus  acrior  obiurgatio  non  convenit:  sed  qui 
blande  potius  iuvandi  sunt,  quum  ad  officium  sponte 
sint  propensi.  Docemur  etiam  Petri  exemplo,  quo 
brevius  nobis  superest  vitae  spatium,  diligentius  ad 
munus  nostrum  exsequendum  incumbere.  Vuigo 
quidem  nobis  non  datur  finem  nostrum  praescire: 
sed  qui  vel  aetate  sunt  provecta,  vel  minus  firma 
valetudine,  talibus  indiciis  de  vitae  suae  brevitate 
admoniti,  magis  sedulo  instare  sibi  debent,  ut  mature 
peragant  quod  Dominus  iniunxit.  Imo  qui  robustis- 
simi  sunt,  et  adhuc  in  medio  aetatis  fiore,  quia 
tamen  non  tam  diuturnum  obsequium  praestare 
Deo  possunt,  quam  optandum  esset:  mortis  propin- 
quae  memoria  acuere  se  ad  eandem  soUicitudinem 
debent:  ne  bene  agendi  occaeio  pigre  et  eegniter 
ad  opuB   accedentibus  effluat.     Interea  uon  dubito 


quin  plus  autoritatis  et  ponderis  doctrinae  suac 
aoquirerc  voluerit  Potrus,  quum  sibi  curao  futurum 
dioit  ut  post  mortem  suam  quae  tunc  instabat, 
harum  rerum  siut  momoros.  Nam  si  quis  paulo 
post  ex  hao  vita  migraturus,  nos  alloquitur,  eius 
voces  quodammodo  vim  tostamenti  habenc,  maiore- 
quo  roverentia  solent  a  nobis  excipi. 

14.  Depositurum  hoc  tabernaculum.  Ad  verbum 
eet:  Brevis  tabernaculi  huius  depositio.  Hac  lo- 
quutione,  et  postea  discessus  nomine,  mortem  de- 
signat.  Quod  notare  operae  pretium  est:  nam  hino 
docemur  quantum  ab  interitu  mors  difi"erat.  Porro 
hinc  uimius  mortie  horror  nos  consternat:  quia  neo 
satis  roputamus  quam  fiuida  sit  et  evanida  haoc 
vita,  nec  perpetuum  nobis  vitae  futurae  etatum 
proponimus.  Quid  autem  Petrus?  mortem  pronun- 
tiat  exitum  esse  e  mundo,  ut  alio  migremus,  nempe 
ad  Dominum:  formidolosa  igitur  esse  nobis  non 
debet,  ao  si  pereundum  nobis  esset  quum  morimur. 
Pronuntiat,  depositionom  eese  tabernaculi,  quo  dun- 
taxat  obtegimur  ad  breve  tempus.  Non  ergo  est 
cur  aegre  feramus,  inde  nos  abduci.  Subest  autem 
tacita  antithesis  inter  caducum  tabernaculum  et  per- 
petuum  domicilium:  quam  Paulus  explicat  2.  Corinth. 
cap.  5,  1.  Quod  dicit,  revelatum  sibi  esee  a  Christo, 
hoc  non  ad  genus  mortis,  sed  ad  tempus  pertinet. 
Quomodo  autem,  si  Babylone  oraculum  accepit  de  pro- 
pinqua  morte,  JRomae  crucifixus  est  ?  Certe  nisi  maria 
et  terras  momento  transvolaverit ,  procul  ab  Italia 
mortuum  esse  constat.  Nam  quod  papisiae,  ut  sibi 
Petri  cadaver  vindicent,  Babylonios  se  faciutU,  et 
Eomam  dicunt  a  Peiro  vocari  Babylonem,  id  suo 
loco  refutabitur.  Quod  de  memoria  harum  rerum 
post  mortem  suam  habenda  dicit,  huc  pertinet  ut 
posteri  a  mortuo  etiam  discant.  Neque  enim  aetatis 
modo  suae  rationem  habuerunt  apostoli,  sed  nobis 
etiam  prodesse  voluerunt.  Quare  utcunque  mortui 
sint,  vivit  ac  viget  eorum  doctrina.  Et  nostrum 
est  ex  eorum  scriptis  proficere,  perinde  ac  si  palam 
essent  ipsi  nobis  ante  oculos. 

16.  Neque  enim  fabulas  subtiliter  excogitatas  se- 
quuti,  notam  vobis  fecimus  Domini  nostri  lesu  Christi 
potentiam  et  adventum:  sed  spectatores  faeti  eius 
magnificentiae.  17.  Accepit  enim  a  Deo  patre  honorem 
et  gloriam,  aUata  illi  a  nmgnifica  gloria  huiusmodi 
voce,  hic  est  filius  meus  dilectus,  in  quo  mihi  com- 
placui.  18.  Et  lianc  vocem  nos  audivimus,  dum  esse- 
mus  in  monte  sancto  cum  illo. 

16.  Neque  enim  fabulas.  Plurimum  animi  hoc 
nobis  addit,  quum  scimus  nos  in  re  certa  laborare. 
Itaque  ne  fideles  aerem  ee  verberare  putent  in  suis 
laboribue,  ad  praedicandam  evangelii  certitudinem 
iam  deecendit:  ac  quidquam  a  ee  proditum  negat, 
nisi    optime    compertum    ac    indubiae    fidei.      Hinc 


453 


CAPUT  I. 


454 


quoque  animantur  ad  constantiam,  dum  oertiores 
de  prospero  vocationis  successu  redduntur.  Ac  primo 
quidem  se  oculatum  esse  teatem  aeserit  Petrus: 
quia  gloriam  Christi,  quam  annuntiat,  ipse  oculis 
spectaverit.  Hanc  notitiam  captiosis  fabulis  opponit, 
quales  comminisci  astuti  homines  solent  illaqueandis 
eimplicium  mentibus.  Vetus  interpres  fictas  vertit: 
Erasmus,  arte  compositas.  Mihi  videtur  subtile 
ad  fallendum  artificium  notari.  Nam  interdum 
Graecis  est  verbum  aocpJ^ea^at.  Scimus  autem  quan- 
tum  studii  impendant  homines  frivolis  argutiis,  tan- 
tum  quia  aiiquid  delectationis  habent.  Quare  non 
minus  serio  applicandae  sunt  mentes  ad  veritatem 
minime  fallacem  et  doctrinam  minime  nugatoriam, 
sed  quae  gloriam  filii  Dei  nobis  oum  salute  nostra 
patefacit. 

Christi  potentiam  et  adventum.  Non  dubium 
quin  his  vocibus  evangelii  summam  comprehendere 
voluerit:  ut  certe  nihil  praeter  Christum  continet, 
in  quo  absconditi  sunt  omnes  sapientiae  thesauri. 
Duas  autem  partes  distincte  ponit:  nempe  quod 
exhibitus  in  carne  fuerit  Christus:  deinde  qualis 
sit  virtus  eius  et  efficacia.  Sic  enim  integrum 
habemus  evangelium,  ubi  eum  qui  promissus  olim 
fuerat  redemptor,  scimus  e  coelo  venisse,  induisse 
carnem  nostram,  versatum  esse  in  mundo,  morte 
esse  defunctum,  et  tandem  resurrexisse.  Secundo 
ubi  finem  horum  omnium  et  fructum  percipimus: 
nempe  ut  esset  Deus  nobiscum:  ut  certum  adoptionis 
nostrae  pignus  in  se  exhiberet:  ut  spiritus  sui  gratia 
perfusos  a  carnis  inquinamentis  purgaret,  ac  con- 
secraret  Deo  in  templa:  ut  ab  inferis  emersos,  in 
coelum  attolleret:  ut  sacrificio  mortis  suae  expiaret 
peccata  mundi:  ut  nos  patri  conciliaret:  ut  iustitiae 
ac  vitae  nobis  esset  autor.  Haec  qui  tenet,  rite  in 
evangelio  profecit. 

Spedatores  facti.  Hinc  coUigimus  nequaquam 
Bervire  Christo,  aut  similes  esse  apostolis,  qui  temere 
in  suggestum  prosiliunt,  ut  de  speculationibus  sibi 
ignotis  garriant.  Hic  enim  demum  legitimus  est 
Dei  minister,  cui  testata  est  doctrinae,  quam  tradit, 
veritas.  Non  quod  omnibus  constet  eadem  certitu- 
dinis  ratio:  nam  quod  Petrus  se  praesentem  fuisse 
dicit,  quum  coelesti  oracuio  pronuntiatus  fuit  Chris- 
tus  filius  Dei,  tres  solum  tunc  aderant:  alii  nihilo- 
minus  idonei  fuerunt  testes:  nempe  quia  tot  mira- 
culis  intuiti  erant  Christi  gloriam,  et  illustre  divini- 
tatis  eius  specimen  in  resurrectione  habuerant.  Nos 
vero  aliter  certi  quatenus  expedit:  licet  enim  non 
resurrexerit  ante  oculos  nostros  Christus,  scimus 
tamen  a  quibus  de  manu  in  manum  prodita  nobis 
fuerit  eiuB  resurrectio.  Et  accedit  interius  con- 
scientiae  testimonium :  illa  inquam  spiritus  obsig- 
natio  quae  omnes  sensnum  probationes  longe  superat. 
Verum   meminerimus,    evangelium  initio  ex   vagis 


rumoribus    non    fuiaae    confiatum:    sed    apostolos, 
eorum,  quae  viderant,  authenticos  fuisse  praecones. 

17.  Accepit  enim  a  Deo  patre.  Exemplam  unum 
prae  aliis  eligit  memorabile,  in  quo  Christus  coe- 
lesti  gloria  ornatus,  conspicuam  divinae  magnifi- 
centiae  speciem  tribua  discipulis  praebuit.  Tametsi 
autem  non  omnes  historiae  circumstantias  recenset 
Petrus,  uno  tameu  verbo  eas  designat,  quum  dicit 
allatam  esse  vocem  a  magnifica  gloria. 
Hic  enim  sensus  est,  quod  nihil  illic  terrenum 
conspiciebatur :  sed  coelestis  undique  maiestas  re- 
fulgebat.  Proinde  colligenda  sunt  magnificentiae 
signa  quae  narrant  evangelistae.  Atque  ita  fieri 
oportuit,  quo  sanctior  esset  vocis,  quae  allata  est, 
autoritas:  quemadmodum  videmus  non  semel  a  Do- 
mino  fuisse  factum.  Neque  enim  quum  patribus 
ioquutus  est,  nudas  tantum  voces  personare  in  aere 
voluit:  sed  additis  praesentiae  suae  symbolis,  sua 
esse  oracula  testatus  est. 

Hic  est  flius  meus.  Perinde  hanc  vocem  ad- 
ducit  Petrus,  ac  si  sola  ad  plenam  evangelii  appro- 
bationem  sufficeret:  idque  iure.  Nam  ubi  agnoscitur 
Christus  qualem  eum  nobis  affert  pater,  haec  ultima 
est  sapientiae  nostrae  meta.  Duo  sunt  huius  sen- 
tentiae  membra.  Quod  enim  dicitur  Hic  est,  magnam 
habet  emphasin:  nempe  hunc  esse  illum  Messiam 
qui  toties  promissus  fuerat.  Quidquid  ergo  de 
Messia  in  lege  et  prophetis  habetur,  hac  demon- 
stratione  pater  in  eius  personam  confert,  quem  isto 
elogio  commendat.  Altero  membro  pronuntiat  Chris- 
tum  esse  filium  suum,  in  quo  totus  amor  suus 
residet  ac  consistit.  Unde  sequitur,  non  aliter  nos 
diligi  quam  in  ipso:  nec  alibi  quaerendum  esse  Dei 
amorem.    Haec  obiter  nunc  attingere  mihi  satis  est. 

18.  In  monie  saticto.  Montem  sanctum  appellat, 
qua  ratione  terra  sancta  dicitur,  in  qua  Mosi  Deus 
apparuit.  Quocunque  enim  accedit  Dominus,  ut 
est  fons  omnis  sanctitatis,  praesentiae  suae  odore 
omnia  sanctificat.  Atque  hac  loquutione  docemur, 
non  modo  reverenter  Deum  excipere  ubicunque  se 
ostendit,  sed  etiam  nos  ad  sanctitatem  comparare, 
simul  ac  nobis  appropinquat:  quemadmodum  etiam 
populo  mandatum  fuit,  quum  lex  promulganda 
esset  in  monte  Sinai.  Et  illa  est  generalis  doc- 
trina:  Sancti  estote,  quia  ego  sanctus,  qui  in  medio 
vestri  habito. 

1 9.  Et  habemus  firmiorem  propheticum  sermonem, 
cui  benefacitis  attendentes ,  tanquam  lueernae  appa- 
renti  in  caliginoso  loco,  donec  illticeat  dies,  et  lucifer 
oriatur  in  cordibus  vestris:  20.  hoc  primum  cognito 
quod  omnis  prophetia  scripturae  privatae  interpretor- 
tionis  non  est.  21.  Neque  enim  voluntate  hominis 
allata  est  quondam  prophetia:  sed  a  spiritu  sancto 
impulsi,  loquuti  sunt  sancti  Dei  iiomines. 


29* 


465 


EPIST.  PETUl  II 


456 


19.  Et  habemus,  etc.  lam  in  prophctarum  quo- 
que  oraculis  fundatam  esso  docet  ovangelii  certitu- 
dincm,  no  dubitent  qui  illud  amplexi  suut,  totos 
80  Christo  addicere.  Nam  qui  ambiguut,  tiori  non 
potest  quin  remiesiore  sint  animo.  Caetorum  quum 
dicit,  habemue,  hoc  tam  ad  ipeum  et  reiiquos 
doctores,  quam  ad  discipulos  potest  roferri.  Habe- 
bant  apostoli  prophetas  tanquam  patronos  doctrinae 
Buae:  fideles  quoque  inde  petobant  evangeiii  con- 
firmationem.  Ego  in  hanc  partem  libentius  inchno, 
quod  de  tota  ecclesia  loquatur,  seque  unum  inter 
alios  constituat.  Quamquam  ludaeos  proprie  de- 
signat,  quibus  familiaris  erat  prophetarum  doctrina. 
Ideoque  vocat  eam  firmiorem,  meo  saltcm  iudicio. 
Nam  qui  positivi  loco  comparativum  acoipiunt,  non 
eatis  expendunt  totum  contextum.  Coactus  est 
etiam  sensus  ille,  firmiorem  esse  prophoticum 
sermonem,  ex  quo  re  ipsa  complevit  Deus  quae 
illic  de  filio  suo  promiserat.  Nam  hic  simphciter 
duplici  testimonio  probatur  evangelii  veritas:  quod 
Christus  magnitice  solenni  Dei  elogio  probatus 
fuerit:  deinde  quod  omnia  prophetarum  vaticinia 
in  eundem  finem  spectent.  Sed  hoc  absurdum 
prima  specie  videtur,  quod  firmior  dicitur  sermo 
prophetarum,  quam  tox  sacro  ipso  Dei  ore  pro- 
nuntiata.  Primum  eadem  est,  quae  ab  initio  fuit, 
verbi  Dei  autoritas:  deinde  Christi  adventu  magis 
quam  prius  sancita  fuit:  quemadmodum  in  epistola 
ad  Hebraeos  fusius  dictum  fuit.  Verum  non  diffi- 
cilis  est  huius  nodi  solutio :  quia  hic  respectum 
habet  gentis  suae  apostolus  quae  prophetis  assueve- 
rat,  ut  eorum  doctrina  prorsus  extra  controversiam 
eeset,  Quum  ergo  apud  ludaeos  indubium  esset, 
a  Domino  profectum  quidquid  prophetae  docuerant, 
non  mirum  est  si  dicat  Petrus  firmiorem  esse  eorum 
eermonem.  lam  vetustas  quoque  ipaa  semper  ali- 
quid  reverentiae  secum  trahit.  Praeterea  notandae 
sunt  aliae  circumstantiae,  quod  in  vaticiniis,  quibus 
tanto  ante  praedictum  fuerat  Christi  regnum,  nulla 
subesse  poterat  suspicio.  Non  ergo  hic  quaestio  est 
an  plus  fidei  mereantur  prophetae  quam  evange- 
lium:  sed  tantum  respicit  Petrus  quantum  illis  de- 
ferrent  ludaei  qui  prophetas  pro  legitimis  Dei  mi- 
nietris  indubie  habebant:  et  in  eorum  schola  fuerant 
a  pueritia  educati. 

Cui  benefacitis,  etc.  Hic  vero  locus  aliquanto 
plus  habet  difficultatis:  quaeritur  enim  quisnam  sit 
iete  dies,  cuius  meminit  Petrus.  Quibusdam  vi- 
detur  esse  dilucida  Christi  cognitio,  dum  plane  in 
evangelio  acquiescunt  homines.  Caliginem  vero 
exponunt,  dum  suspensi  adhuc  haesitant,  necdum 
evangelii  doctrina  tanquam  auioTitaos  recipitur.  Ao 
si  Petrus  ludaeos  laudaret,  qui  in  lege  et  prophetis 
Christum  investigant:  et  hac  quasi  praeeunte  lu- 
cerna,  ad  solem  iustitiae  Christum  contendunt. 
Quemadmodum  laudantur  apud  Lucam  (Act.  17,  11), 


qui  auditis  Pauli  conoionibus,  inquirunt  ex  scriptura, 
an  ita  sit.  Vcrum  in  hoc  sensu  primum  inest  ab- 
surditas,  quod  vidcri  possit  usum  prophetiarum  ad 
exiguum  tcmpus  restringere,  ac  si  pcrspecta  evan- 
gelii  luce  iam  supervacuae  forent.  Si  quis  excipiat, 
non  sequi  hoc  necessario,  quod  particula  donoc 
uon  scmper  finem  deuotot:  dico,  in  praoceptionibus 
non  aliter  posso  accipi.  Ambula,  donec  viam  ab- 
eolveris.  Pugna,  donec  viceris.  In  his  certe  lo- 
quutionibus  videmus  aliquod  praescribi  temporis 
spatium.  Atquo  ut  concedam  non  prorsus  hoc  modo 
reiici  propheticam  lectionom:  nemo  tamen  non  videt 
quam  frigida  sit  ista  commendatio,  utiles  esse  pro- 
phetas,  donec  patefactus  sit  nobis  Christus:  quum 
eorum  doctrina  ad  finem  usquo  vitae  perinde  sit 
neceasaria.  Deindo  memoria  toneudum  est  quosnam 
alloquatur  Petrus.  Neque  enim  rudes  ac  novitios 
instituit,  qui  in  primis  elementis  adhuc  subsistant: 
sed  quos  prius  testatus  est  eiusdem  pretii  fidem 
adeptos  esse,  et  in  praesenti  veritate  confirmatos. 
Atqui  crassa  haec  ignorantiae  caligo  in  tales  noa 
competeret.  Scio  quid  nonnulli  obtendant,  noa 
fuisse  pares  omnium  progressus :  hic  ergo  specia- 
liter  tyrones  moneri  qui  adhuc  Christum  quaere- 
bant.  Atqui  quum  ex  contextu  palam  sit  ad  eosdem 
verba  fieri,  necesse  est  ut  hic  locus  fidelibus  aptetur 
qui  iam  Christo  nomen  dederunt,  et  qui  facti  sunt 
verae  lucis  participes.  Ego  itaque  hanc  caliginem, 
cuius  Petrus  meminit,  ad  totum  vitae  stadium  ex- 
tendo,  ac  diem  tunc  demum  nobis  illucere  inter- 
pretor,  quum  facie  ad  faciem  videbimus  quod  nunc 
cernimus  per  speculum  et  in  aenigmate.  Refulget 
quidem  in  evangelio  sol  iustitiae  Christus:  sed  ita 
ut  mentes  nostras  semper  ex  parte  occupent  mortia 
tenebrae,  donec  e  carnis  ergastulo  educti,  in  coelum 
transferamur.  Ille  ergo  erit  diei  fulgor,  quum 
nullae  ignorantiae  nubes  aut  nebulae  liquidum  solis 
conspectum  impedient.  Et  certe  tantundem  absumus 
a  pleno  die,  quantum  a  perfectione  fides  nostra 
abest.  Quare  non  mirum  si  praesentis  vitae  con- 
ditio  caligo  vocetur:  quandoquidem  ab  ea  notitia 
distamus,  ad  quam  nos  evangelium  invitat.  In 
summa,  admonet  Petrus,  quamdiu  peregrinamur  in 
mundo,  egere  nos  prophetarum  doctrina,  tanquam 
lucerna  directrice:  qua  exstincta,  nihil  quam  in 
tenebris  errare  possumus.  Neque  enim  prophetias 
ab  evangelio  disiungit,  quum  illas  nobis  lucere  tra- 
dit,  ut  viam  monstrent.  Tantum  docere  vult,  totum 
vitae  nostrae  cursum  debere  regi  Dei  verbo,  quia 
alioqui  nos  undique  obvoluti  simus  ignorantiae  tene- 
bris,  et  Dominus  non  aliter  nobis  luceat,  quam  dum 
in  eius  verbum  intuemur  quasi  lucernam.  Nec 
vero  lucernae  similitudine  utitur,  ut  tenuem  et  re- 
strictam  lucem  significet:  sed  ut  haec  duo  membra 
inter  se  respondeant,  nos  propria  luce  destitui,  nec 
viam    tenere    magis    posse,    quam   qui   densa  nocte 


i 


457 


CAPDT  II. 


458 


oppressus  erat:  Dominum  tamen  huic  malo  reme- 
dium  afferre,  dum  facem  accendit  quae  in  media 
caligino  nos  dirigat.  Huic  tamen  expositioni  videtur 
esee  minus  consentaneum  quod  de  lucifero  mox  an- 
nectit.  Neque  enim  solida  cognitio,  ad  quam  tota 
vita  tendimus,  diei  principium  vocari  potest.  Re- 
epondeo,  non  inter  se  conferri  diei  partes:  sed  totum 
diem  cum  euis  partibus  caligini  opponi,  quae  omnes 
aensus  nostros  penitus  obrueret,  nisi  nobis  Dominus 
subveniret  verbi  sui  luce.  Insignis  est  hic  locus, 
unde  discimus  quomodo  nos  Deus  gubernet.  Pa- 
pistae  identidem  in  ore  habent,  ecclesiam  non  posse 
errare.  Interea  praeterito  verbo,  illam  regi  a  spiritu 
fingunt.  Petrus  autem  contra,  in  tenebris  demersos 
esse  omnes  pronuntiat  qui  non  intenti  sunt  ad  verbi 
lucernam.  Ergo  nisi  sponte  in  labyrinthum  con- 
iicere  te  velis,  cavendum  summopere  ne  a  verbi 
directione  vel  tantillum  declines.  Imo  ecclesia  non 
aliter  ducem  potest  Deum  sequi,  nisi  hunc  regiminis 
modum  observet.  Hac  quoque  sententia  totam  ho- 
minum  sapientiam  damnat  Petrus,  ut  aliunde  quam 
ex  proprio  sensu  petere  humiliter  discamus  veram 
intelligendi  regulam.  Nam  estra  verbum  nihil 
hominibus  praeter  tenebras  reliquum  facit.  Prae- 
terea  notatu  dignum  est  quod  de  scripturae  claritate 
pronuntiat.  Falsum  enim  esset  encomium  istud, 
nisi  ad  monstrandam  certo  nobis  viam  scriptura 
idonea  et  par  esset.  Ergo  quisquis  oculoa  fidei 
obedientia  aperiet,  ipso  experimento  agnoscet  non 
frustra  scripturae  impositum  fuisse  lucernae  nomen. 
Incredulis  quidem  obscura  est,  sed  qui  exitio  de- 
voti,  sponte  caecutiunt.  Quare  exsecrabilis  est  pa- 
pistarum  blasphemia,  qui  scripturae  luce  nihil  quam 
oculos  perstringi  fingunt,  ut  ab  eius  lectione  sim- 
plices  absterreant.  Sed  nihil  mirum  est  superbos 
homines  et  perversae  confidentiae  vento  inflatos, 
eam  lucem  non  videre  qua  Dominus  solos  parvulos 
et  humiles  dignatur.  Eodem  elogio  David  legem 
Dei  commendat,  Psalmo  19  et  119. 

20.  Eoc  primum  cognito.  Hic  incipit  docere 
Petrus  qualiter  nos  comparatos  animis  esse  deceat, 
si  rite  volumus  in  scriptura  proficere.  Quamquam 
potest  esse  duplex  verborum  sensus*),  si  l7:TjA.6a£a)g 
legas,  ut  quidam,  quod  est  impetus:  tantum  tamen 
legi  iTtiXuaews,  quod  interpretationem  significat:  atque 
ita  fere  omnes  accipiunt,  quod  non  debeamus  ad 
Bcripturam  legendam  temere  irrumpere,  proprio 
sensu  confisi.  Confirmationem  huius  dicti  sequi 
putant:  quia  spiritus,  qui  per  prophetas  loquutus 
est,  sit  idem  unicus  sui  interpres.  Haec  expositio 
veram  et  piam  et  uberem  doctrinam  continet,  tunc 
demum  cum  fructu  legi  prophetias,  ubi  abdicato 
caruis  sensu,   spiritus  sancti  magisterio  nos  subiici- 


')  Nam  inUuoij  tam  motus  et  impetus  Graecis  est,  quam 
interpretatio. 


mus:  impiam  vero  esse  eius  profanationem,  ubi 
arroganter  acumen  nostrum  ingerimus  ad  ipsam 
intolligendam,  quum  mysteria  Dei  contineat  carni 
nostrae  abscondita,  ac  sublimes  vitae  thesauros  mo- 
dulum  nostrum  longe  superantes.  Atque  id  est 
quod  diximus,  lucem  quae  in  ea  refulget,  ad  solos 
humiles  pervenire.  Porro  bis  insulsi  sunt  papistae, 
dum  hinc  colligunt,  nuUam  privati  hominis  inter- 
pretationem  debere  authenticam  censeri.  Nam  hoc 
Petri  testimbnio  abutuntur,  ut  suis  conciliis  sum- 
mum  ius  interpretandae  scripturae  arrogent.  In 
quo  sane  pueriliter  ineptiunt.  Nam  Petrus  inter- 
pretationem  vocat  privatam,  non  uniuscuius- 
que  hominis,  ut  singulos  tantum  ab  ipsa  prohibeat: 
sed  profanum  esse  docet  quidquid  de  euo  afferunt 
homines.  Ergo  ut  totus  mundus  in  unum  conspiret, 
cunctaque  hominum  ingenia  simul  coalescant,  quid- 
quid  tamen  inde  prodibit,  privatum  erit  vel  pro- 
prium:  quia  nomen  hoc  divinae  revelationi  opponi- 
tur,  dum  spiritu  sancto  intus  illuminati  fideles, 
quidnam  verbo  suo  velit  Deua,  agnoscunt.  Mihi 
tamen  simplicior  videtur  alter  sensus,  ut  scripturam 
Petrua  non  humanitua,  vel  huraano  impulsu  pro- 
ditam  fuieae  dicat.  Nunquam  enim  ad  eam  legen- 
dam  bene  praeparatua  accedes,  nisi  reverentiam, 
obsequium,  ac  docilitatem  afferas.  Porro  iueta  re- 
vereutia  inde  nascitur,  quum  atatuimus  Deum  nobia- 
cum  loqui,  non  hominea  mortales.  In  primis  ergo 
iubet  Petrus,  fidem  prophetiis  haberi,  tanquam  in- 
dubiis  Dei  oraculis:  quia  non  fluxerint  ex  proprio 
hominum  motu.  Eodem  apectat  quod  mox  aubiicit, 
quod  sancti  Dei  hominea  spiritu  impuisi, 
loquuti  sint:  non  autem  aponte  vel  euo  arbitrio 
effutierint  aua  commenta.  Summa  est,  hoc  esae 
rectae  intelligentiae  initium,  dum  fidem,  quae  Deo 
debetur,  tribuimus  sanctis  eius  prophetis.  Sanctos 
Dei  homines  appellat,  qui  iniunctum  sibi  munus 
fideliter  exsequentes,  divinam  in  suo  ministerio 
personam  sustinuerint.  Impulsos  fuisse  dicit,  non 
quod  mente  alienati  fuerint  (qualem  in  suis  pro- 
phetis  lv^ouaiaa|Ji6v  fingunt  gentiles)  sed  quia  nihii 
a  ae  ipsis  ausi  fuerint:  tantum  obedienter  aequuti 
sint  spiritum  ducem,  qui  iu  ipsorum  ore,  tanquam 
in  suo  sacrario,  regnabat.  Prophetiam  scripturae 
intellige,  quae  in  ecripturis  sacris  continetur. 


CAPUT  11. 

1.  Fueruvi  autem  et  falsi  prophetae  in  populo: 
sicuti  et  inter  vos  erunt  falsi  doctores  qui  subindtccent 
sectas  perditionis:  etiam  Dominum,  qui  eos  redemit, 
abnegantes,  accersentes  sibi  celerem  interitum.  2.  Et 
multi  sequentur  eorum  exitia,  per  quos  via  veritatis 
blaspJiemabitur.    3.   Et  in  avaritia  fictis  sermonibus 


459 


EPI8T.  PETRI  II 


460 


de  vobis  negotiabunlur :  quortim  iudicium  in-idem  non 
cessat,  et  quorum  perditio  non  dormitat. 

1.  FuerufU  autem,  etc.  Quoniam  hoc  graviter 
et  periculose  inBrmas  coDscieDtias  coDCutere  eolet, 
dum  insurguDt  falsi  doctores  qui  fidoi  dootrinam 
vel  corruuipuut,  vol  lacerant:  necesse  fuit  apostolo, 
quum  tidelos  hortari  vellet  ad  constantiam,  oius- 
modi  scandalum  tollere.  Porro  hoc  argumento  so- 
latur  eos  quibus  scribit,  et  coniirmat  quod  Dous 
semper  hoc  genere  teDtatioDis  ecclesiam  suam  oxer- 
cuerit:  ne  forte  eorum  corda  novitas  percellat. 
Non  alia,  inquit,  futura  est  sub  ovangelio  ecclosiae 
conditio,  quam  olim  sub  lege  fuerit:  psoudoprophetae 
vetorem  ccclesiam  turbarunt,  idem  et  nobis  exspec- 
tandum  est.  Hoc  oportuit  diserte  testatum  esse, 
quia  multi  tranquillum  sub  Christi  regno  ecclesiae 
Btatum  sibi  fiogebant.  Quia  enim  eius  adventu  pro- 
phetae  solidam  pacem,  summam  coelestis  sapientiae 
lucem,  plenamque  rerum  omnium  instaurationem 
promittunt,  non  putabant  ecolesiam  amplius  ullis 
certaminibus  fore  obnoxiam.  Meminerimus  ergo 
spiritum  Dei  hoc  semel  pronuntiasse,  nuDquam  ab 
hoc  intestino  malo  immunem  fore  ecclesiam:  ac 
nobis  semper  in  mentem  veniat  ista  similitudo, 
oommunem  nobis  esse  fidei  probationem  cum  patri- 
bus,  quia  eadem  sit  ratio,  nempe  ut  hoo  modo  ap- 
pareat  an  vere  Deum  amemus :  quemadmodum  Deu- 
teronomii  cap.  13,  3,  scriptum  est.  Porro  hic  singula 
exempla  referre  necesse  non  est:  satis  sit  tenere  in 
Bumma,  quod  patrum  exemplo  nobis  adversus  im- 
pias  doctrinas  pugnandum  sit:  quod  ob  dissidia  et 
sectas  minime  labascere  debeat  fides  nostra:  quia 
inter  turbulentas  agitationes,  quibus  Satan  toties 
omnia  evertere  conatus  est,  firma  nihilominus  per- 
stiterit  Dei  veritas.  Observa  autem  non  unum 
notari  a  Petro  tempus,  quum  dicit,  erunt  falsi 
doctores,  sed  omnes  potius  aetates  comprehendi. 
Christianos  enim  cum  veteri  populo  hic  confert. 
Ideo  hanc  doctrinam  ad  tempus  nostrum  accommo- 
dare  decet,  ne  haec  tentatio  nos  frangat,  quum  in- 
Burgere  videmus  falsos  doctores  ut  Dei  veritatem 
oppugnent.  Caeterum  ideo  nos  admonet  spiritus 
Dei,  ut  intenti  simus  ad  cavendum:  atque  huc 
spectat  tota  descriptio  quam  mox  subiiciet.  Quam- 
quam  singulas  sectas  non  pinget  suis  coloribus,  sed 
peculiariter  sermonem  diriget  in  homines  profanos 
qui  Dei  contemptum  inducunt.  Generalis  quidem 
est  sententia,  cavendum  esse  a  falsis  doctoribus: 
sed  interea  speoiem  unam  elegit  unde  plus  instabat 
periculi.  Quod  ex  ludae  verbis  melius  patet,  qui 
idem  prorsus  argumentum  tractat. 

Qui  subinducent.  Hoc  verbo  Satanae  astutiam 
notat,  et  impiorum  omnium  qui  sub  eodem  vexillo 
militant,  quod  obliquis  anfractibus,  et  quasi  per 
ouniculos   subituri   sint.     Qao  magis  advigilare  de- 


bent  pii  ut  clandostinas  quoque  eorum  fraudes  effu- 
giant.  Utcunque  enim  so  insinuont,  non  tamon 
poterunt  sodulo  attentos  circumvenire.  S  e  c  t  a  s 
exitiosas  dicit,  ut  quantam  quisquo  curam  salutis 
suae  habet,  sectas  istas,  tanquam  maxime  noxias 
postes  exhorreat.  Quod  pertinet  ad  ipsum  sectarum 
vol  haereseos  nomen,  non  abs  re  semper  infame  et 
oxosum  fuit  inter  Dei  filios.  Vinculum  enim  sanctae 
unitatis  simplex  est  Dei  veritas :  simul  atquo  ab 
oa  discoditur,  nihil  aliud  restat  quam  horrenda 
dissipatio. 

Etiam  Dominum  qui  illos  redemit.  Tametai 
variis  modis  abnegatur  Christus,  eum  tamen  hic 
(meo  iudicio)  attingit  Petrue,  qui  exprimitur  apud 
ludam:  nempe  dum  gratia  Dei  in  lasciviam  con- 
vertitur.  Redemit  enim  nos  Christus,  ut  populum 
haberet  segregatum  ab  omnibus  mundi  inquiua- 
mentis,  addictum  sanctitati  et  innocentiae.  Qui 
igitur  excusBO  fraeno  in  omnem  licentiam  se  pro- 
iiciunt,  non  immerito  dicuntur  Christum  abnegare 
a  quo  redempti  sunt.  Proinde  ut  salva  et  integra 
evangelii  doctrina  apud  nos  maneat,  hoc  animis 
nostris  infixum  sit,  redemptos  esse  nos  a  Christo, 
ut  vitae  simul  et  mortis  nostrae  sit  Dominus:  itaque 
nobis  hunc  finem  esse  propositum,  ut  illi  vivamus 
ac  moriamur.  Iterum  celerem  illis  interitum  in- 
stare  dicit,  ne  alii  se  illis  implicent. 

2.  Et  multi  sequentur.  Hoo  vero  non  leve  eat 
Bcandalum  infirmis,  quum  vident  communi  mundi 
applausu  exoipi  falsas  doctrinas,  et  ingentem  ho- 
minum  numerum  abripi,  ita  ut  pauci  in  pura 
Christi  obedientia  maneant.  Sic  hodie  nihil  est 
quod  vehementiuB  turbet  pias  mentes  quam  talis 
defectio.  Vix  enim  decimus  quisque  eorum,  qui 
Christo  nomen  dederunt,  fidei  puritatom  ad  extre- 
mum  usque  retinet:  omnes  fere  ad  corruptelas  de- 
generant,  atque  a  magistris  licentiae  delusi,  profa- 
nescunt.  Ne  hoc  fidem  nostram  labefactet,  occurret 
Petrus,  et  mature  praedicit  hoe  ipsum  fore  ut  impii 
doctores  multos  trahant  in  exitium.  Porro  hic 
duplex  est  lectio,  etiam  apud  Graecos.  Alii  enim 
lascivias,  alii  exitia  legunt:  sequutus  sum  tamen 
quod  magis  receptum  erat. 

Per  quos  via  veritatis.  Hoc  ideo  dictum  esse 
interpretor,  quia  sicuti  ornatur  religio  dum  insti- 
tuuntur  homines  ad  timorem  Dei,  vitae  probitatem, 
castos  mores  ac  honestos,  vel  saltem  os  improbis 
obstruitur,  ne  evangelio  maledicant:  ita  quum  fraena 
impune  laxantur  ad  omnem  lasciviam,  exponitur 
Christi  nomen  et  doctrina  impiorum  contumeliis. 
Alii  diversum  sensum  afferunt,  quod  falsi  isti 
doctores,  tanquam  impuri  canes,  oblatraturi  sint 
Banae  doctrinae.  Sed  mihi  hoc  potius  significant 
Petri  verba,  daturoa  occasionem  hostibus,  ut  Dei 
veritati    proterve    insultent.     Utcunque    ergo   non 


461 


CAPOT   II. 


462 


exagitent    ipsi   conviciis    christianam   professionem, 
alios  tamen  ad  conviciandum  armant. 

3.  Fictis  sermonibus.  Modie  omnibus  studet 
Petrus  infensos  reddere  fideles  pravis  doctoribus,  ut 
eoB  acrius  a  se  ac  constantius  repellant.  Hoc 
maxime  odiosum  est  nos  tanquam  vilia  mancipia 
venum  exponi.  Hoc  autem  fieri  testatur,  si  quis 
nos  a  Christi  liberatione  subducit.  Pictos  sermones 
Tocat,  arte  compositos  ad  fallendum.  Ergo  nisi 
quis  ita  insaniat  ut  sponte  a  falsis  doctoribus  pretio 
addici  velit  animae  suae  salutem,  perversis  eorum 
figmentis  aditum  omnem  praecludat.  Eodem  quo 
prius  consilio  iterum  repetit  non  cessare  eorum 
exitium ,  ut  bonos  a  societate  eorum  absterreat. 
Quando  enim  propinquo  exitio  devoti  sunt,  quis- 
quis  se  illis  commiscet,  nihil  potest  quam  misere 
perire. 

4  Si  enim  angelis,  qui  peccaverant,  Deus  non 
pepercit,  sed  catenis  caliginis  in  Tartarum  praecipiiatos 
tradidit  servandos  in  iudicium:  5.  et  prisco  mundo 
non  pepercit,  sed  octavum  iustitiae  praeconem  Noe 
servavit,  diluvio  in  mundum  impiorum  inducto:  6.  et 
civUates  Sodomorum  et  Gomorrhae  in  cinerem  redactas 
subversione  damnavit,  easque  statuit  exemplum  iis 
qui  impie  acturi  forent:  7.  et  iustum  Loth,  qui  op- 
primebatur  a  nefariis  per  libidinosam  conversationem, 
eripuit.  8.  Nam  oculis  et  auribus  iustus  ille,  quum 
hahitaret  inter  ipsos,  quotidie  animam  iustam  iniquis 
illorum  operibus  excrucidbat. 

4.  Si  enim,  etc.  Diximus  quantopere  intersit 
hoc  cognOBci,  non  posse  impios,  qui  ecclesiam  pravis 
dogmatibus  corruperunt,  Dei  vindictam  effugere. 
Hoc  itaque  tribus  maxime  insignibus  divini  iudicii 
exemplis  probat,  Quod  ne  angelis  quidem  suis  peper- 
cerit:  quod  totum  mundum  semel  absumpserit  di- 
luvio:  quod  Sodomam  et  alias  vicinas  urbes  re- 
degerit  in  cinerem.  Sumit  autem  pro  confesso  Petrus 
quod  inter  nos  indubium  esse  debet,  Deum  scilicet 
esse  totius  mundi  iudicem.  Unde  sequitur,  quas  de 
impiis  et  sceleratis  poenas  olim  Bumpsit,  nunc  quo- 
que  de  similibus  sumpturum.  Neque  enim  sibi 
dissimilis  esse  potest,  nec  personas  accipit,  ut  idem 
scelus  alteri  ignoscat  quod  vindicavit  in  uno:  sed 
peraeque  iniustitiam  odit,  ubicunque  inventa  fuerit. 
Semper  enim  tenendum  est  illud  inter  Deum  et 
homines  discrimen,  quod  homines  quidem  inaequa- 
liter  iudicant:  Deus  autem  perpetuum  iudicando 
tenorem  servat.  Nam  quod  electis  peccata  condonat, 
id  fit  quod  ea  per  poenitentiam  et  fidem  abolet. 
Itaque  non  aliter  reconciliat  nos  sibi,  quam  dum 
nos  iustificat.  Donec  enim  sublatum  fuerit  pecca- 
tum,  manet  semper  inter  nos  et  illum  dissidii  ma- 
teria.  Quod  ad  a  n  g  e  1  o  s  spectat,  argumentum 
est  a  maiori  ad  minus.    Nam  quum  longe  praestan- 


tiores  essent,  non  tamen  illos  sua  dignitas  eripuit 
e  manu  Dei:  multo  minus  ergo  evadent  homines 
mortales  quicunque  eorum  impietatem  sequuti  fue- 
rint.  Caeterum  quia  de  lapsu  angolorum  breviter 
hic  meminit  Petrus:  tempus  vero  et  modum,  alias- 
que  circumstantias  non  enumerat:  sobrie  in  hac 
parte  philosophari  convenit.  Sunt  curiosi  plerique 
homines  qui  nullum  de  his  rebus  sciscitandi  finem 
faciunt:  atqui  quum  Deus  parce  duntaxat  et  quasi 
obiter  eas  attigerit  in  scriptura,  hoc  ipso  nos  ad- 
monuit  ut  modica  ista  notitia  simus  contenti.  Et 
sane  qui  magis  anxie  inquirunt,  non  aedificationi 
student,  sed  vanis  speculationibus  animos  volunt 
pascere.  Quod  nobis  utile  erat,  Deus  patefecit, 
diabolos  initio  creatos  esse  ut  Deo  parerent:  fuisse 
vero  propria  culpa  apostatas,  quia  Dei  imperium 
non  tulerint:  itaque  pravitatem,  quae  in  illis  haeret, 
accidentalem  esse,  non  a  natura  ut  Deo  attribui 
queat.  Hoc  satis  aperte  pronuntiat  Petrus,  quum 
angelos  qui  exciderunt,  facit  hominibus  superiores. 
Apertius  etiam  ludas,  quum  scribit  eos  non  tenuisse 
suam  originem,  vel  suum  principatum.  Quibus 
haec  testimonia  non  satisfaciunt ,  ii  sibi  habeant 
Borbonicam  theologiam,  quae  sic  ad  satietatem  illos 
de  angelis  docebit,  ut  simul  cum  diabolis  usque  ad 
inferos  praecipitet. 

Catenis  caliginis.  Hac  metaphora  significat,  tene- 
bris  constrictos  teneri  usque  ad  diem  ultimum. 
Sumpta  est  autem  haec  similitudo  a  maleficis,  qui 
postquam  damnati  sunt,  carceris  atrocitate  dimidium 
poenae  sustinent,  donec  ad  ultimum  supplicium 
trahantur.  Hinc  coIUgere  licet,  non  modo  quam 
poenam  sustineant  reprobi  poBt  mortem,  sed  qualis 
etiam  sit  filiorum  Dei  conditio.  Nam  in  spe  certae 
beatitudinis  placide  acquiescunt,  quamvis  ea  non- 
dum  fruantur:  sicuti  priores  horribile  ei  vindicta 
sibi  parata  tormentum  sustinent. 

5.  Prisco  mundo.  Ratio  huius  loquutionis  est 
quod  Deus  post  submersum  humanum  genus,  quasi 
novum  deintegro  mundum  condiderit.  Est  hoc  quo- 
que  argumentum  a  maiori  ad  minus.  Quomodo 
enim  divinae  irae  diluvium  evaderent  scelerati,  quo 
semei  absorptus  fuit  totus  orbis?  Nam  quum  dicit 
octo  fuisse  servatos,  significat  multitudinem  non 
fore  instar  clypei  coram  Deo,  ut  malos  protegat: 
sed  quotquot  peccaverint,  poenas  daturos,  sive  pauci 
sint  numero,  sive  multi.  Quaeritur  autem  cur  voeet 
Noe  iustitiae  praeconem.  Quidam  in- 
telligunt  praeconem  iustitiae  Dei,  qualiter  scriptura, 
Dei  iustitiam  in  eo  commendat  quod  suos  tuetur, 
et  a  morte  ereptos  restituit  ia  vitam.  Ego  autem 
potius  praeconem  iustitiae  vocari  interpretor,  quia 
perditum  mundum  conatus  sit  ad  sanam  mentem 
reducere:  neque  id  doctrina  tantum  et  sanctis  ex- 
hortationibus,  sed  quum  per  continuos  centum  et 
viginti    annos   in   exstruenda    arca   anxie   sudaret. 


463 


EPIST.  FETllI  II 


464 


Hoc  autom  apostoli  oonsilium  est,  iram  Dei  adver- 
8U8  roprobo8  ita  nobis  sub  oculis  poDoro,  ut  interea 
ad  eanotorum  imitutionom  nos  hortotur. 

6.  CivUates  Sodoi>wrum.  Hoc  divinao  ultionis 
adeo  memorabile  fuit  exemplum,  ut  scriptura,  quo- 
tics  de  univorsali  impiorum  exitio  loquitur,  ad  hunc 
typum  fere  alludat.  Ideo  dioit  Potrus,  constitutas 
csse  has  urbes  in  oxemplum.  Yere  quidem  hoc  de 
aliiB  dici  potest,  sod  quiddam  singulare  notat  Petrus, 
quia  haoc  praecipua  Bit  et  viva  imago.  Imo  quia 
Dominus  irum  suam  adversus  impios  testatam  esso 
voluerit  saeculis  omnibus :  sicuti  quum  populum 
Buum  ex  Aegypto  rodemit,  in  hac  una  gratia  per- 
petuam  nobis  dopinxit  ecclesiae  salutem.  Quod 
etiam  expressit  ludae,  poenam  ignis  aeterni  vocans. 

8.  Nam  oculis  et  aurihus.  Vulgo  exponunt, 
Loth  oculis  et  auribus  iustum  fuisse,  quia  omnes 
eius  sensue  a  sceieribus  Sodomae  abhorrerent.  Potest 
tamen  auditus  et  adspectus  alio  referri:  ut  sit  sen- 
sus:  Quum  iustus  illo  ageret  intor  Sodomitas,  visu 
et  auditu  excruciabat  animam.  Multa  enim  audire 
et  videre  coactum  fuisse  scimus,  quae  eius  animum 
misere  torquerent.  Summa  huc  redit,  sanctum  ho- 
minem,  quum  esset  vitiorum  omnium  prodigiis  un- 
dique  obrutus,  nou  tamen  a  recto  cursu  deflexisse. 
Plus  autem  exprimit  Petrus  quam  antea,  nempe 
quod  voluntarios  cruciatus  iustus  Loth  subierit: 
eicuti  par  est,  non  parvo  dolore  affioi  pios  omnes, 
ubi  mundum  ruere  vident  in  omne  mali  genus. 
Quo  magis  necesse  est,  nos  propriis  peccatis  inge- 
miscere.  Atque  hoc  nominatim  posuit  apostolus, 
ne,  ubi  passim  grassatur  impietas,  vitiorum  ille- 
oebris  capti  et  inebriati,  una  cum  aliis  nos  perda- 
mus :  sed  hunc  dolorem  a  Domino  benedictum  prae- 
feramus  omnibus  mundi  delitiis. 

9.  NovU  Dominus  pios  ex  tentatione  eripere,  in- 
iustos  autem  in  diem  iudicii  puniendos  servare: 
10.  praesertim  vero  eos  qui  post  carnem  in  concupis- 
centia  pollutionis  ambulant,  dominationem  despiciunt, 
audaces,  praefacti,  qui  excellentias  non  verentur  probro 
afficere:  11.  quum  angeli  qui  sunt  robore  et  poten- 
tia  tnaiores,  ne  ferant  adversus  iUas  coram  Domino 
contumeliosum  iudicium. 

9.  Novit  Dominus.  Hoc  primum  offendit  infir- 
mos,  quod  quum  anxie  suspirent  fideles,  praesenti 
Dei  auxilio  non  statim  levantur:  quin  potius  inter- 
dum  eos  sinit  Dominus  diuturno  laedio  et  languore 
veluti  contabescere:  deinde  tum  impune  lasciviunt 
mali:  et  interim  silet  Deus  quasi  ad  ipsorum  sce- 
lera  conniveret.  Hoc  duplex  scandalum  nunc  aver- 
tit  Petrus.  Dominum  enim  scire  testatur  quando 
ex  tentatione  pios  eripere  expediat.  Quibus  verbis 
admonet,  has  ilii  partes  relinquendas  esse:  itaque 
patienter   durandum   in  tentationibus,    nec  deficien- 


dum  esse:  si  quando  suam  adversus  impios  ultionem 
diirerat.  Ilaec  consolatio  nobis  valdo  nocossaria 
est.  Solot  onim  obrepere  ista  cogitatio,  Si  Dominus 
8U0S  habore  vult  iutogros,  cur  non  omnes  soorsum 
colligit  in  aliquem  terrae  angulum,  ut  so  mutuo  ad 
sanotitatom  iucitont?  Cur  malis  oos  permiscct  a 
quibus  inquinontur?  Dbi  autem  Dous  hoo  sibi 
munus  vindicat  iuvandi  suos  ac  protegendi  no  in 
certamine  doficiant,  animos  ad  strenue  certandum 
colligimus.  Haec  summa  est  prioris  mcmbri,  hanc 
piis  omuibus  legem  praeacribi  a  Domino,  ut 
variis  tentationibus  probentur:  sed  de  successu  bene 
sperandum  esse,  quia  eiusdem  auxilio  nunquara 
destituendi  sint. 

Iniustos  autem.  Hoc  membro  ostendit  Deum 
sic  iudicia  sua  moderari,  ut  malos  ad  tempus  tole- 
raudo,  non  tamon  inultos  relinquat.  Ita  nimiam 
festinationem  corrigit,  qua  praecipites  ferri  solemus: 
praesertim  ubi  ipsa  scelerum  attrocitas  nos  gravius 
vulnerat.  Tuncenim  vellemus  eodem  momento  Deum 
fulminare:  si  cessat,  non  videtur  amplius  esse  iu- 
dex  mundi.  Ergo  ne  temporalis  ista  scelerum  im- 
punitas  nos  perturbet,  in  memoriam  reducit  Petrus, 
statutum  esse  a  Domino  iudicii  diem :  ideo  reprobos 
minime  poenam  effugere,  utcunque  non  statim  exi- 
gatur.  Emphasis  est  in  verbo  servandi:  acsi 
diceret,  non  esse  elapsos  ex  Dei  manu,  sed  teneri 
occultis  vinculis  constrictos,  ut  aliquando  in  iudi- 
cium  trahantur.  Participium  xoXa^o|ievous,  quam- 
vis  sit  praesentis  temporis,  sic  tamen  resolvi  debet, 
servari  puniendos:  vel,  ut  puniantur.  Nam  ab  ul- 
timi  iudicii  exspectatione  pendere  nos  iubet,  ut  in 
spe  et  patientia  usque  ad  vitae  finem  militemus. 

10.  Praesertim  vero  eos,  etc.  Hic  ad  hypothesin 
descendit,  generalem  doctrinam  suo  instituto  accom- 
modans.  Nam  illi  negotium  erat  cum  prostitutae 
nequitiae  hominibus :  docet  ergo  fieri  non  posse  quin 
horribilis  vindicta  ipsos  maneat.  Quum  enim  de 
omnibus  poenas  sumpturus  sit  Deus,  quomodo  isti 
evaderent  qui  belluarum  in  morem  se  proiiciunt  ad 
omne  flagitium?  Ambulare  post  carnem,  est 
carni  addictum  esse:  sicuti  bruta  animalia  ratione 
et  iudicio  non  aguntur,  sed  carnis  suae  appetitum 
pro  summo  duce  habent.  Per  concupiscentiam 
pollutionis  intelligit  foedas  et  effraenes  libidines, 
ubi  abiecto  honesti  studio,  excussoque  pudore,  ad 
immunditiem  feruntur  homines.  Haec  prima  nota 
est  quam  eis  inurit,  quod  homines  sint  impuri  ac 
nequitiae  dediti.  Sequuntur  aliae  notae,  quod  do- 
minationem  despiciant,  nec  vereantur  contumelia  et 
probris  afficere  homines  quos  Deus  honorifico  gradu 
dignatur.  Nam  duas  istas  loquutiones  eodem  refero. 
Postquam  enim  dixit,  contemptui  illis  esse  domi- 
nationem:  huius  mali  fontem  mox  indicat,  quod 
audaces  sint  ac  praefracti.  Postremo  quo 
magis  exaggeret  eorum   superbiam,   dicit  eos  non 


465 


CAPDT  II. 


466 


tremere,  quum  adversus  glorias  probrose  insurgunt. 
Est  enim  hoc  prodigiosae  arrogantiae,  pro  nihilo 
ducere  gloriam  quae  in  ordinibus  a  Deo  positis 
refulget.  Porro  non  dubium  est  quin  hoc  nomine 
imperia  et  magistratus  dosignet.  Tametsi  enim 
nullum  est  legitimum  vitae  genus  quod  non  sit 
laude  dignum:  scimus  tamen  prae  aliis  excellere 
magistratuum  functionem :  quia  Dei  vices  gerunt  in 
gubernando  humano  genere.  Vere  igitur  gloriosa 
est  haec  potestas  in  qua  Deus  ipse  eminet.  Tene- 
mus  nunc  quid  hoc  secundo  membro  velit  aposto- 
lus:  nempe  istos  de  quibus  loquitur,  fuisse  homines 
phreneticos,  turbarumque  et  confusionis  appetentes. 
Quia  nemo  potest  avapx'av  mundo  inducere,  quin 
dta^iav  inducat:  isti  autem  intrepide  probra  evome- 
bant  in  magistratus,  ut  omnem  publici  iuris  reve- 
rentiam  tollerent.  Hoc  autem  erat  Deum  palam 
suis  blasphemiis  impetere.  Multi  hodie  quoque 
eiusmodi  turbulenti  homines  exstiterunt,  qui  potes- 
tatem  gladii  profanam  et  illicitam  esse  iactantes, 
omnem  politiam  furiose  evertere  satagerent.  Tales 
furias  excitat  Satan,  quae  evangelii  cursum  distur- 
bent.  Sed  praeciare  egit  nobiscum  Dominus,  qui 
non  modo  ab  hoc  exitiali  veneno  cavendum  esse 
admonuit:  sed  veteri  etiam  exemplo  nos  munivit 
adversus  scandalum.  Itaque  nimis  improbe  faciunt 
papistae,  quum  seditiosos  homines  nostra  doctrina 
armari  criminantur.  Quasi  vero  non  idem  olim 
apostolis  exprobrari  potuerit,  qui  tamen  ab  hac  culpa 
longissime  aberant. 

11.  Quum  angeli.  Praecipitem  eorum  arrogan- 
tiam  inde  ostendit,  quod  plus  sibi  licentiae  sumere 
audent  quam  angeii  ipsi.  Sed  mirum  est  cur  an- 
gelos  contumeliosum  de  magistratibus  iudicium  ferre 
neget.  Quorsum  enim  sancto  ordini  adversi  essent, 
cuius  autorem  sciunt  esse  Deum?  Quorsum  in 
potestates  insurgerent,  quas  norunt  in  eodem  secum 
esse  ministerio?  Haec  ratio  quosdam  movit  ut  de 
diabolis  hoc  putarent  dictum:  sed  hoc  modo  absur- 
ditatem  minime  efFugiunt.  Quomodo  enim  bomini- 
bus  parcendo,  tam  sobrius  esaet  Satan,  qui  omnis  in 
Deum  blasphemiae  autor  est?  Deinde  eorum  opinio 
ludae  verbis  refellitur.  De  sanctis  porro  angelis 
apposite  sic  loquutus  est,  si  reputamus  temporis 
circumstantiam.  Erant  enim  tunc  omnes  magistra- 
tus  fere  impii  et  sanguinarii  evangeiii  hostes.  Quare 
fieri  non  poterat  quin  angelis  ecclesiae  custodibus 
exosi  cssent.  Sic  tamen  ab  ipsis  damnari  dicit 
homines  odio  et  exsecratione  dignos,  ut  reverentiam 
deferant  potestati  divinitus  ordinatae.  Haec,  inquit, 
in  angelis  quum  sit  moderatio,  isti  intrepide  in 
dissolutas  et  effraenes  blasphemias  ruunt. 

12.  Isii  autem  tanquam  bruta  animalia,  natura- 
liter  geniia  in  capturam  et  perniciem,  in  quibus  nihil 
intelligunt  maledicentes,  in  sua  corruptione  peribunt: 

Cclvvni  opera.   Vol.  LV, 


13.  recipientes  mercedem  iniusiitiae:  pro  voluptate  du- 
centes  in  diem  frui  delitiis,  labes  et  maculae  deli- 
fiantes    in     crroribus    suis,     conviventes    vohiscum: 

14.  oculos  habentes  plenos  adulterae,  et  inquictos  ad 
peccandum,  inescantes  animas  instabiles,  cor  habentes 
exercitatum  cupiditatibus,  exsecrabilcs  jilii.  15.  Qui 
relicta  recta  via  aberraverunt,  sequuti  viam  Balaam 
filii  Bosor,  qui  mercedem  iniustitiae  dilexit:  16.  sed 
redargutus  fuit  de  sua  iniquitate:  animal  subiugale 
mufum,  humana  voce  loquens,  prohibuit  prophetae 
dementiam. 

12.  Isti  autem,  etc.  Prosequitur  quod  dicere 
coeperat  de  impiis  et  scelestis  illis  corruptoribus. 
Primum  autem  mores  dissolutos  et  obscoenam  totius 
vitae  nequitiam  taxat:  deindo  sic  audaces  et  pro- 
tervos  esse  dicit,  ut  scurriii  sua  garrulitate  se  insi- 
nuent  in  multorum  gratiam.  Primum  comparat 
eos  brutis  animalibus,  quae  in  hoc  videntur 
nata  ut  ee  in  plagas  induant,  et  ad  suum  interitum 
proprio  impetu  ferantur:  ac  si  diceret,  nuUis  ille- 
cebris  inductos,  sponte  properare  ut  se  in  Satanae 
et  mortis  laqueos  proiiciant.  Pro  eo  quod  vertimus 
naturaliter  genita,  Petrus  ad  verbum  habet 
naturalia  genita:  sed  ad  sensum  parum  refert,  sive 
alterum  ex  his  duobus  ab  alio  quopiam  suppositum 
fuerit,  sive  utrunque  ponendo,  magis  exprimere  vo- 
luerit  quod  dicebat.  Quod  addit,  maledicentes 
in  quibus  nibil  intelligunt,  pertinet  ad  super- 
biam  cuius  proxime  meminit.  Dicit  igitur,  ideo 
petulanter  ab  aliis  contemni  omnem  excellentiam, 
quia  prorsus  obstupuerint,  ut  nihil  a  pecudibus  dif- 
ferant.  Caeterum  ubi  posui,  inperniciem,  deinde 
in  corruptione,  utroque  loco  est  nomen  (f^op&q, 
sed  varie  acceptum.  Nam  quum  perituros  dicit  in 
sua  corruptione,  docet  exitiales  illis  fore  suas  cor- 
ruptelas. 

13.  Pro  voluptate  ducentes.  Ac  si  diceret,  feli- 
citatem  statuunt  in  praesentibus  delitiis.  Scimus 
in  hoc  praecellere  brutis  animalibus  homines,  quod 
animum  longius  circumagunt.  Ergo  istud  indignum 
est  homine,  oocupari  in  praesenti  sensu.  Quod 
admonet  extricandas  esse  mentes  a  carnis  delitiis, 
nisi  velimus  in  pecudum  ordinem  redigi.  Quod 
sequitur,  hunc  habet  sensum,  Isti  vos  ac  coetum 
vestrum  foedis  maculis  adspergunt:  nam  dum  epu- 
lantur  vobiscum,  simul  luxuriantur  in  suis  errori- 
bus,  amores  meretricios  et  perditam  incontinentiam 
oculis  gestuque  exprimunt.  Erasmus  sic  reddidit, 
Convivantes  in  erroribus  suis,  insultant  vobis.  Sed 
illud  nimis  coactum  est.  Posset  non  inepte  ita 
exponi,  vobiscum  epulantes,  vos  petulanter  ludi- 
brio  habent  in  suis  erroribus.  Ego  tamen  quod 
maxime  probabile  videbatur,  reddidi.  Plenos  adul- 
terae  oculos   vocat   libidinosos,    et  qui  intempe- 


467 


EPIST.  PETRI  II 


408 


rentcr  ad  pcccanduin  inquieto  motu  feruntur:  sicuti 
etiani  mox  cxpriuiit. 

14.  Inescatites  aninias.  Metaphora  inoacandi, 
fidolcs  admonet  ut  sibi  cavoant  ab  occultis  ot  frau- 
duleutis  ooruni  captionibus:  nam  eorem  imposturas 
liamis  comparat  qui  possont  incautos  ad  iuteritum 
raporo.  Quum  addit,  unimas  instabiles,  ca- 
voudi  rationom  domonstrat,  si  firmas  in  fido  ot  ti- 
moro  Domini  radicos  ogorimus:  ao  simul  indicat, 
nulla  excusationo  csse  dignos  qui  eo  talibus  blan- 
ditiis  inescari  sinunt:  quia  hoc  oorum  levitati  eit 
imputandum.  Adsit  ergo  fidei  stabilitas,  ot  ab  im- 
piorum  capturis  tuti  erimus. 

Cor  exercitatum  cupiditatihus.  Erasmus  rapiuas 
vertit:  et  ambigua  est  graecao  vocis  significatio. 
Ego  cupiditatos  malo:  quia  sicuti  prius  incontinon- 
tiam  damnavit  in  eorum  oculis,  ita  nunc  videtur 
quae  in  corde  latcnt  vitia  notare.  Ad  avaritiam 
porro  hoc  restringi  non  debot.  Quod  exsocra- 
biles  filios  nominat,  tam  active  quam  passive 
possot  exponi :  hoc  est,  qui  maledictionem,  quocun- 
que  veniant,  secum  afferunt,  vel  qui  digni  sunt 
exsecratione.  Quoniam  autom  hactenus  recensuit 
quantum  perversae  turpisque  vitae  exemplo  no- 
ceant:  iterum  repetit,  letale  impietatis  vonenum  in 
doctrina  eos  spargere,  quo  simplices  intorimant. 
Comparat  eos  cum  Balaam  filio  Bozor,  qui  linguam 
habuit  venalem  ad  maledicondum  populo  Dei.  Atque 
ut  indignos  longa  refutatione  esse  ostendat,  dicit 
Balaam  reprehensum  fuisse  ab  asina,  atque  ita 
convictam  fuisse  eius  amentiam.  Sed  eadem  ra- 
tione  fideles  ab  omni  eorum  societate  abstorret. 
Fuit  enim  horribile  illud  Dei  iudicium,  quod  asinae 
prius  se  manifestavit  angelus  quara  prophetae:  quod 
asina  infensum  Deum  sentiens,  ultra  progredi  ausa 
non  est,  quin  potius  pedes  retulit,  quum  propheta 
coeco  avaritiae  suae  impulsu  adversus  certam  Dei 
prohibitionem  se  ingereret.  Nam  quod  illi  tandem 
responsum  fuit  ut  iret:  signum  divinae  indignationis 
fuit  magis  quam  permissus.  Postremo  in  summum 
eius  dodecus  os  apertum  asinae  fuit,  ut  illam  ha- 
beret  magistram  qui  Dei  imperio  subiicere  se  no- 
luerat.  Atque  hoc  prodigio  ostendere  voluit  Domi- 
nus  quam  prodigiosa  res  sit,  veritatem  in  menda- 
cium  mutare.  Quaeritur  nunc  quo  iure  Balaam 
prophetae  titulo  insigniatur,  quem  constat  multis 
pravis  superstitionibus  fuisse  deditum.  Respondeo 
vaticinandi  donum  sic  esse  particulare,  ut  qui  alias 
nec  verum  Deum  colit,  nec  puram  religionem  tenet, 
possit  tamen  illo  esso  praeditus.  Porro  Deus  in 
media  idololatria  prophetiam  ideo  interdum  exstare 
Tolnit,  quo  minus  excusationis  haberont  homines. 
Nunc  si  quis  summam  eorum,  quae  dixit  Petrus, 
coUigat,  videbit  non  minus  nostro  saeculo  congruere 
hanc  eius  admonitionem.  Nam  passim  grassatur 
haec  pestis,  quod  homines  scurrili  dicacitate  in  Dei 


et  Christi  ludibrium  abutuntur:  imo  facotiarum 
coloro  omnom  roiigionom  subsannant:  et  quum  pe- 
cudum  in  morom  carni  suae  sint  addicti,  fideli- 
bus  tamon  se  permiscont:  garriunt  aliquid  do  ovan- 
golio,  sod  interoa  linguam  prostituunt  in  obsoquium 
diaboli,  ut  totum  mundum,  quoad  in  so  est,  aetorno 
oxitio  devovoant:  hac  in  parte  poiores  ipso  Balaam, 
quod  gratuito  maledictiones  suas  fundunt,  quum 
ille  nonnisi  morcedo  iliectue,  ad  maledicondum  pro- 
ruperit. 

17.  li  sunt  fontes  sine  aqua,  nehulae  quae  a 
turbine  ayuntur,  quibiis  calir/o  tenehrarum  in  aeternum 
2)arata  est.  18.  Nam  ubi  plusquam  fastuosa  vanitatis 
verba  sonuerint,  inescant  per  concupiscentias  carnis 
lasciviis  eos,  qui  vere  aufuyerant  ah  iis  qui  in  errore 
versantur:  19.  dum  libertatem  illis  promittunt,  quum 
ipsi  sint  servi  corruptionis.  A  quo  enim  quis  supera- 
tus  est,  huic  in  servitutem  est  addictus. 

17.  Fontes  sine  aqua.  Duabus  istis  metaphoris 
docet,  eos  nihil  intus  habere,  quum  magnam  speciom 
ostentent.  Fons  adspectu  suo  homines  ad  se  in- 
vitat,  quia  usum  aquae  promittit  tam  ad  potum, 
quam  alias  vitae  commoditates:  simul  ac  apparent 
nebulao,  spem  imminentis  pluviae  faciunt  ad  terram 
irrigandam.  Dicit  ergo  istos  fontibus  esse  similes, 
quia  pollent  iactantia,  aoumen  aliquod  in  sententiis, 
in  verbis  leporem  prae  se  ferunt:  intus  tamen  ari- 
dos  esse  ac  steriles:  ideo  fallacem  esse  fontis  figu- 
ram.  Dicit  nebulas  esse  quae  a  vento 
discutiuntur  sine  pluvia,  aut  in  calami- 
tosam  procellam  erumpunt.  Quo  denotat,  nihil 
utilitatis  unquam  afferre,  saepe  autem  esse  valde 
noxios.  Postea  illis  iterum  denuntiat  horribile  iudi- 
cium  Dei,  nt  hic  metus  retineat  fidelos.  Quam- 
quam  dum  tenebrarum  caliginem  nomi- 
nat,  alludit  ad  nebulas  quae  rem  obscurant:  ac  si 
diceret,  pro  momentaneis  tenebris  quas  nunc  offun- 
dunt,  illis  multo  densiores  ac  aeternas  paratas  esse. 

18.  Ubi  plusquam  fastuosa.  Significat  verborum 
ampuUis  perstringere  simplicium  oculos,  ut  fraudem 
animadvertere  nequeant.  Neque  enim  talibus  de- 
liriis  mentes  capi  facile  esset,  nisi  prius  essent  ali- 
quo  artificio  obstupefactae.  Sonorum  ergo  et  in- 
flatum  orationis  genus  illis  esse  dicit,  quo  in  ad- 
mirationem  incautos  rapiant.  Deinde  grandiloquentia 
illa  quam  pulmo  animae  praelargus  anhelat  (ut  in- 
quit  Persius  *)  tegendis  ambagibus  valde  est  appo- 
sita.  Huiusmodi  astutiam  in  Valentino  et  similibua 
olim  fuisse,  ex  libris  Irenaei  colligore  licet.  Vocos 
enim  prius  inauditas  excuderant,  quarum  inani  cre- 
pitu  perculsi  imperiti,  eorum  deliriis  irrotiebantur. 
Nee   secus   hodie   phrenetici   quidam,   qui   plausibili 


»)  Satir.  1.  14. 


469 


CAPDT  II. 


470 


titulo  86  Libertinos  vocant.  Nam  plenis  buccis 
Bpiritum  et  spiritualia  crepantes,  quasi  supra  nubes 
tonarent,  multos  suis  praestigiis  fascinant:  ut  dicas 
apostolum  de  liis  proprie  vaticinatum  esse.  loco 
enim  et  sannis  omnia  excipiunt:  et  quamvis  maxime 
sint  insulsi,  quia  tamen  vitiis  omnibus  indulgent, 
gratiam  in  suis  nescio  quibus  facetiis  inveniunt. 
Scopus  est,  ut  sublato  boni  et  mali  delectu  quid- 
Tis  liceat:  ab  omni  legum  subiectione  soluti  ho- 
mines,  libidini  suae  obsequantur.  Quare  haec 
epistola  non  parum  aetati  nostrae  prodest. 

Inescant  per  concupiscentias.  Eleganter  hamis 
comparat  impiorum  illecebras,  dum  quidvis  licitum 
faciunt.  Nam  ut  cupiditates  hominum  caecae  sunt 
ac  famelicae,  simul  ac  oblata  est  licentia,  eam  fer- 
yido  impetu  arripiunt:  sed  paulo  post  sentitur  hamus 
intus  strangulans.  Caeterum  espendere  operae 
pretium  est  totam  apostoli  sententiam.  Dicit  eos 
qui  re  ipsa  ab  errantium  consortio  aufugerant,  rur- 
8us  novo  erroris  genere  decipi :  nempe  dum  illis 
ad  omnem  intemperantiam  habenae  laxantur.  Quo 
admonet  quam  periculosae  sint  istorum  insidiae. 
Illud  enim  iam  erat  horribile  exemplum,  quod  cae- 
citas  et  densae  tenebrae  totum  fere  humanum  genus 
occupabant.  Hoc  itaque  duplex  quodammodo  erat 
portentum,  homines  a  communi  mundi  errore  libe- 
ratos  post  perceptam  Dei  lucem  in  belluinum  stu- 
porem  revolvi.  Hinc  monemur  quid  maxime  nobis 
cavendum  sit,  postquam  semel  illuminati  sumus:  ne 
scilicet  licentiae  praetextu  nos  alliciat  Satan,  ut 
pro  carnis  libidine  lasciviis  nos  dedamus.  Porro 
ab  hoc  periculo  tuti  erunt  qui  serio  incumbent  in 
sanctificationis  studium. 

19.  Dum  libertatem.  A  repugnantibus  ostendit, 
falso  eos  promittere  libertatem,  quum  ipsi  peccato 
se  in  pessimam  servitutem  addixerint.  Nemo  enim 
dare  potest  quod  non  habet.  Videtur  tamen  non 
satis  firma  esse  ratio:  quia  accidit  interdum  ut  de 
Chrieti  beneficiis  utiliter  concionentur  homines  ne- 
quam,  et  a  Christo  prorsus  alieni.  Sed  notandum 
est,  reprehendi  vitiosam  doctrinam  quae  oum  vitae 
impuritate  coniuncta  erat.  Consilium  enim  apostoli 
est,  occurrere  fallaci  illecebrae  qua  stultos  inesca- 
bant.  Dulce  est  hbertatis  nomen:  eo  itaque  abute- 
bantur,  ut  solutus  auditor  divinae  legis  metu,  in 
efiraenem  licentiam  se  proiiceret:  Atqui  longe  alia 
est  libertas  quam  nobis  peperit  Christus,  et  quam 
ofi^ert  quotidie  per  evangelium.  Sic  enim  nos  eximit 
a  legis  iugo  quatenus  nos  maledictione  obstringit, 
ut  simul  a  peccati  tyrannide,  quatenus  suis  con- 
cupiscentiis  nos  constringit,  liberet.  Quare  ubi 
dominantur  libidines,  adeoque  ubi  caro  regnum  oc- 
cupat,  minime  locum  habet  libertas  Christi.  De- 
nuntiat  ergo  apostolus  omnibus  piis  ne  aliam  liber- 
tatem  appetant  quam  quae  manumissos  a  peccato 
in  liberum  iustitiae  obsequium  ipsos  adducat.    Hinc 


colligimus,  semper  fuisse  impuros  homines  qui 
nomen  libertatis  falso  obtenderent :  atquo  hanc  ve- 
tustam  fuisse  Satanae  fraudem;  ne  miremur  hodie 
eandem  a  fanaticis  hominibus  Camarinam  moveri. 
Quod  autem  papistae  hunc  adversus  nos  locum  tor- 
quent,  in  eo  ridiculam  suam  impudentiam  produnt. 
Primum  enim  spurcissimae  vitae  homines  ex  suis 
foetidis  popinis  et  lupanaribus  hoc  convitium  eruc- 
tant,  quod  simus  corruptionis  servi,  quorum  in  vita 
nuUum  probrum  notare  queunt.  Deinde  quum  de 
libertate  christiana  nihil  tradamus  nisi  a  Christo  et 
apostolis  sumptum,  et  interea  carnis  mortificationem 
veraque  eius  domandae  exercitia  multo  severius 
exigamus  quam  illi  ipsi  qui  nos  infamant:  sua 
maledicta  non  tam  in  nos  evomunt,  quam  in  filium 
Dei  quem  habemus  certum  autorem. 

A  quo  enim  quis.  Sumpta  est  haec  sententia 
ex  iure  militari :  sed  tamen  hoc  profanis  quoque 
scriptoribus  tritum  est,  nullam  esse  magis  duram 
aut  miseram  servitutem,  quam  ubi  regnant  libidines. 
Quid  ergo  nobis  agendum  est,  quibus  ideo  spiritum 
suum  contulit  filius  Dei,  ut  non  modo  emancipemur 
a  peccati  imperio,  sed  carnis  etiam  et  mundi  simus 
victores? 

20.  Nam  si  ii  qui  aufugerant  ab  inquinatneniis 
mundi  per  cogniiionem  Domini  et  servatoris  lesu 
Christi,  rursum  iisdem  impliciti  superantur:  facta 
sttnt  illis  postrema  peiora  prioribus.  21.  Meliusenim 
ipsis  esset  non  cognovisse  viam  iustitiae,  quam  ubi 
cognoverunt,  converti  ab  eo,  quod  illis  traditum  fuit, 
sancto  praecepto.  22.  Sed  accidit  illis  quod  vero  pro- 
verbio  dicitur,  canis  reversus  ad  proprium  vomitum: 
et,  sus  lota,  ad  volutabrum  coeni. 

20.  Nam  si  ii,  etc.  Iterum  ostendit  quam  per- 
niciosa  sit  haec  secta  quae  homines  Deo  consecra- 
tos  ad  pristinam  immunditiem  et  mundi  corruptelas 
retrahit.  Ac  mali  gravitatem  comparatione  exag- 
gerat :  quia  non  vulgare  sit  crimen  defectio  a  sancta 
Dei  institutione.  Praestaret,  inquit,  nunquam  no- 
visse  iustitiae  viam.  Nam  etsi  nuUa  est  ignoran- 
tiae  excusatio:  servus  tamen  qui  sciens  ac  volens 
contemnit  Domini  mandata,  duplicem  poenam  mere- 
tur.  Huc  accedit  ingratitudo,  quod  sponte  lucem 
Dei  exstingunt,  abiiciunt  gratiam  sibi  datam,  ex- 
cusso  iugo  contumaciter  adversus  Deum  lasciviunt: 
imo  quantum  in  se  est,  inviolabile  Dei  foedus,  ac 
sancitum  Christi  sanguine,  profanant  et  abrogant. 
Quo  magis  intentos  esse  nos  decet  ut  reverenter  et 
soUicite  in  cursu  vocationis  nostrae  porgamus.  lam 
singulas  partes  proprius  expendere  operae  pretium 
est.  Quum  inquinamenta  mundi  nominat, 
nos  in  sordibus  volutari,  totosque  esse  pollutos  docet, 
donec  mundo  renuntiemus.  Per  cognitionem 
Christi,    non   dubium   est  quin   evangelium   in- 

30* 


471 


EPIST.  PETRI  II 


412 


telligat.  Usum  eius  csso  tostatur,  ut  iios  a  uiundi 
inquinamontis  orunt,  et  procul  abducat.  Qua  rationo 
paulo  post  voeat  viam  iustitiae.  lUc  ergo 
demum  ritc  in  evangolio  profccit,  qui  probo  Chris- 
tum  didicit:  Christum  autoiu  vere  teuet,  qui  in  ipao 
edoetua  est  exuero  voterem  houiiuom,  et  iuduere 
novum:  quomadmodum  et  Pau!u8  admonet  ad  Epho- 
aios  capite  4,  22.  Quum  dicit,  rolicto  quod 
illis  traditum  fuerat  praecepto  re- 
volvi  ad  euas  pollutiones,  primum  quam  sint  inex- 
cusabiles,  innuit:  deinde  admonet,  pie  rectequo  vi- 
vendi  doctriuam,  quamvis  omnibus  communia  sit, 
et  promiscue  ad  omnea  portineat,  peculiaritor  tamen 
iis  tradi  quos  Deus  ovangelii  sui  lucc  dignatur. 
Porro  ab  ovangelio  deficoro  cos  prouuntiat,  qui 
mundi  inquinamentis  se  deintegro  mancipant.  Pec- 
cant  quidem  et  fideles:  sed  quia  dominium  pcccato 
non  permittunt,  non  excidunt  a  Dei  gratia:  nec 
deeerunt  quam  semel  sunt  amplexi  sanae  doctrinae 
professionem.  Neque  enim  victi  censentur,  quum 
strenue  carni  et  eius  concupisceutiis  ropugnant. 

22.  Sed  accidit  illis.  Quia  multos  perturbat 
hoc  exemplum,  ubi  homines  qui  se  in  Christi  obe- 
dientiam  subiecerant,  siue  metu  et  pudore  in  flagitia 
proruunt:  ut  scandalum  praevertat  apostolus,  hoo 
ex  eorum  vitio  provenire  dicit:  quia  porci  sint  et 
canes.  Unde  sequitur,  nullam  culpae  partem  evan- 
gelio  posse  adscribi.  In  hunc  finem  duas  citat 
veteres  paroemias,  quarum  prior  habetur  apud  Solo- 
monem,  Proverb.  26,  11.  Hoc  autem  summatim 
vult  Petrus,  evangelium  esse  medicinam  quae  nos 
ealubri  vomitu  purgat:  sed  mnltos  esse  canes  qui 
in  suam  perniciem  resorbent  quod  vomuerant.  Item 
evangelium  esse  lavacrum  quod  immunditias  omnes 
nostras  abstergit:  sed  multos  esse  porcos  qui  statim 
a  lotione  in  caenum  se  provolvant.  Interea  mo- 
nentur  pii  ut  sibi  ab  utroque  caveant,  nisi  velint 
in  canum  et  porcorum  ordine  censeri. 


CAPUTIII. 

1.  Hanc  iam,  dilecti,  secundam  vobis  scribo  epis- 
tolam,  in  quibus  excito  per  commonefactionem  vestram 
puram  meniem,  2.  tit  memores  sitis  verhorum  quae 
praedicta  sunt  a  sanctis  prophetis,  et  praecepti  nosiri, 
(jui  snmus  apostoU  Domiui  et  servatoris.  3.  Hoc 
primum  scientes  quod  venient  in  extremo  dierum  illu- 
sores,  secundum  suas  ipsorum  concupiscentias  anibu- 
Jantes,  4.  Ac  dicentes:  ubi  est  promissio  adventus 
eius?  ex  quo  enim  patres  dormierunt,  omnia  sic  per- 
manent  ab  initio  creatimiis. 

Ne  secundam  epistolam  fastidiant,  quasi  prima 
sufficeret,  utramque  non  frustra  scriptam  esse  dicit, 
quia  saepius   excitandi  sint.     Quod  ut  melius  con- 


stot,  OBtondit  non  foro  extra  poricuhim,  nisi  probe 
nuiuiti  Hint:  quia  cortamcn  habituri  sint  cum  por- 
diti»  hominibuB  qui  non  modo  fidei  puritatem  cor- 
rumpent  falsis  dogmatibus,  sed  totam  fidem,  quan- 
tum  in  80  erit,  fuuditus  evertent.  Quum  dicit, 
oxcito  vestram  puram  mentom,  perinde  eat 
ac  si  dicoret:  Volo  ad  sinceritatom  montis  vos  ci- 
pcrgefacere.  Atquo  ita  debont  rosolvi  verba:  Mon- 
tem  vestram  excito,  ut  pura  ac  liquida  sit.  Sensus 
enim  ost,  ofFuscari  piorum  mcntos,  et  quasi  rubi- 
ginem  contrahere,  ubi  monitionos  cessant.  Porro 
hinc  simul  colhgimus,  etiam  homines  doctrina  prae- 
ditos,  nisi  continuis  monitionibus  excitontur,  sopitos 
quodamuiodo  iacere.  Nuuc  apparot  qualis  sit  ad- 
monitionum  usus,  et  quantopere  nobis  sit  neces- 
sarius.  Doctrinam  enim  semel  perceptam  sufFocat 
carnis  ignavia,  et  otiosam  reddit,  nisi  eam  adiuvent 
monitionum  stimuli.  Non  ergo  satis  est  edoctos 
esse  homines,  ut  teneant  quod  oportet:  sed  pios 
doctores  incumbere  in  hanc  secundam  partem  decet, 
ut  doctrinam  auditorum  memoriae  penitus  infigant. 
Et  quia  natura  ut  plurimum  novitatis  cupidi  sunt 
homines,  ideoque  ad  fastidium  propensi,  utile  nobis 
est  tenere  quod  hic  dicit  Petrus:  ut  non  modo 
libenter  sinamus  nos  ab  aliis  moneri,  sed  ut  se 
quisque  exerceat,  doctrinam  assidue  memoria  repe- 
tendo,  ut  mentes  nostrae  pura  et  liquida  eius  in- 
telligentia  niteant. 

2.  Ut  memores  sitis.  Hia  verbis  significat,  nos 
in  prophetarum  scriptis  et  evangelio  satis  habere 
quo  excitemur,  modo  in  his  meditandis  seduli  simus 
quantum  decet:  quod  ergo  rubiginem  interdum 
contrahunt  mentes  nostrae,  vel  caligine  obducuntur, 
id  nostra  ignavia  fieri.  Ergo  ut  nobis  perpetuo 
Deus  illuceat,  huic  studio  nos  dedamus:  interea 
fides  nostra  in  testibus  adeo  certis  et  idoneis  ac- 
quiescat.  Nam  si  prophetas  et  apostolos  habemus 
consentientes  nobiscum,  imo  fidei  nostrae  ministros, 
Deum  vero  autorem,  et  angelos  approbatores :  non 
est  quod  nos  e  gradu  moveat  impiorum  conspiratio. 
Praeceptum  apostolorum  vocat  totam  doctri- 
nam  qua  pios  instituerant. 

3.  Hoc  prinium  scientes.  Posset  participium 
scientes  referri  ad  apostoli  personam,  hoc  sensu: 
Ideo  laboro  in  vobis  excitandis,  quia  scio  quale  et 
quantum  vobis  periculum  ab  illusoribus  impendeat. 
Ego  tamen  malo  aliter  exponere,  ut  sit  participium 
loco  verbi,  ac  si  dixisset:  Scitote  hoc  in  primis. 
Praedici  enim  hoc  illis  oportuit:  quia  concuti  pote- 
rant,  si  repente  eiusmodi  ludibriis  ipsos  adorti 
essent  impii.  Vult  igitur  eos  scire,  ac  reddi  cer- 
tiores,  ut  parati  sint  ad  resistendum.  Porro  iterum 
ad  eam  doctrinam  revocat  fideles,  quam  cap.  secundo 
attigit.  Nam  per  dies  extremos  satis  tritum 
est,  regnum  Christi  designari,  iuxta  illud  Pauli,  ut 
fines  saeculorum  in  nos  inciderint,  1.  Corinth.  10,  11. 


473 


CAPUT  III. 


474 


SenauB  autem  eet,  quo  propius  per  evangelium 
ofFert  86  Deus  mundo,  et  ad  regnum  suum  homines 
invitat,  futurum  etiam  contra  ut  profani  homines 
venenum  impietatis  suae  audacius  evomant.  Illu- 
sores  vocat  communi  scripturae  more,  qui  Dei 
contemptu  et  sacrilega  superbia  ingeniosi  videri 
appetunt.  Hoc  porro  malorum  est  extremum,  ubi 
homines  tremendum  Dei  numen  sannis  eludere  sibi 
permittunt.  Ita  loquitur  primus  psalmus  de  cathedra 
derisorum.  Sic  David  Psal.  119,  51,  conqueritur 
se  fuisse  a  superbis  deriaum,  quia  legi  Dei  studebat. 
Sic  lesaias  capite  28,  ubi  eorum  facit  mentionem, 
supinam  eoruoi  securitatem  una  cum  stupore  de- 
pingit.  Proinde  meminerimus  nihil  magis  esse  ti- 
mendum,  quam  hoc  certamen  ab  illusoribus.  Qua 
de  re  aliquid  diximus  ad  Galatas  capite  3.  Quia 
tamen  spiritus  sanctus  venturos  praedixit,  et  simul 
clypeum  in  manus  porrexit  quo  possimus  eos  re- 
fellere:  nuUa  nobis  excusatio  est  quin  stemus  for- 
titer,  quidquid  illos  machinari  contingat. 

4.  Ubi  est  promissio.  Haec  est  periculosa  illusio, 
quum  dubitationem  iniiciunt  ultimae  resurrectionis, 
qua  sublata  nullum  amplius  est  evangelium,  exina- 
nita  est  Christi  virtus,  periit  tota  religio.  Ergo 
ecclesiae  iugulum  recta  petit  Satan,  dum  fidem  ad- 
ventus  Christi  convellit.  Quorsum  enim  mortuus 
est  Christus  et  resurrexit,  nisi  ut  secum  aliquando 
nos  a  morte  redemptos  in  vitam  aeternam  colligat? 
Funditus  itaque  diruitur  pietas,  nisi  fixa  manet 
resurrectionis  fides:  ideo  hac  parte  acrius  nos  op- 
pugnat  Satan.  Notanda  est  autem  cavilii  forma, 
continuum  naturae  cursum,  qualis  ab  initio  fluere 
visus  est,  promissioni  Dei  opponunt,  ac  si  res  essent 
contrariae,  vel  minus  inter  se  congruentes.  Quum 
eadem  fuerit  patrum  fides,  inquiunt,  nihil  mutatum 
fuit  ab  eorum  morte:  atqui  multa  inde  saecula 
praeteriisse  notum  est.  Hinc  fabulosum  esse  coUi- 
gunt,  quod  de  mundi  interitu  dicitur:  quia  ex  tam 
longa  eius  duratione  perpetuum  fore  coniiciunt. 

5.  Nam  hoc  nesciunt  volentes,  quod  coeli  iam 
olim  fuerint,  et  terra  ex  aqua  et  per  aquam  consistens 
Dei  sermone:  6.  ^jer  quae  mundus  qui  tune  erat, 
aqua  inundatus  periit.  7.  Qui  autem  nunc  sunt  coeli 
et  terra,  eiusdem  sermone  rejiositi  sunt,  et  servantur 
igni  in  diem  iudicii  et  perditionis  impiorum.  8.  Porro 
nec  hoc  unum  vos  lateat,  dilecti,  quod  unus  dies  apiul 
Dominum  perinde  est  ut  mille  anni:  et  mille  anni  ut 
dies  unus. 

5.  Nam  hoc  nesciunt.  Uno  tantum  argumento 
refeilit  illud  impiorum  cavillum :  nempe  quod  mun- 
dus  semel  aquarum  diluvio  perierit,  quum  tamen 
aquis  constaret.  Quoniam  autem  satis  nota  et  cele- 
bris  historia  erat,  dicit  eos  volentes  errare,  hoc 
est,    sponte.     Nam    qui    ex    diuturno    mundi    statu 


perpetuitatem  eius  coUigunt,  oculos  maligne  clau- 
dunt,  ne  tam  dilucidum  iudicium  Dei  cernant. 
Mundus  certe  ex  aquis  habet  originem :  chaos  enim, 
ox  quo  producta  est  terra,  Moyses  vocat  aquas. 
Deinde  ab  aquis  sustinebatur :  aquis  tamen  ad  eum 
perdendum  usus  est  Dominus.  Unde  apparet  vim 
naturae  adeo  non  sufficere  fovendo  et  conservando 
mundo,  ut  potius  inclusa  sit  illic  interitus  materia 
quoties  ita  Domino  visum  fuerit.  Semper  enim 
hoc  reputandum  est,  mundum  non  aiia  virtute  pro- 
prie  consistere  quam  verbi  Dei:  ac  proinde  in- 
feriores  causas  inde  vim  suam  mutuari:  et  prout 
aguntur,  habere  diversos  affectus.  Ita  per  aquam 
mundus  constabat:  sed  aqua  per  se  nihil  poterat, 
quin  potius  suberat  Dei  verbo,  tanquam  inferius 
organum.  Ergo  simul  ac  Deo  placuit  terram  per- 
dere,  eadem  aqua  ad  mortiferam  undationem  ob- 
sequium  suum  praestitit.  Nunc  videmus  quantopere 
errent  qui  subsistunt  in  nudis  elementis,  quasi  in 
ipsis  sita  esset  perpetuitas,  ac  non  potius  ad  Dei 
nutum  flexibilis  esset  eorum  natura.  His  paucis 
verbis  abunde  refutatur  eorum  petulantia  qui  ad 
Deum  oppugnandum  physicis  rationibus  se  armant. 
Historia  enim  diluvii  locuples  est  testis,  solo  Dei 
imperio  gubernari  totum  naturae  ordinem.  Hoc 
tamen  videtur  absurdum,  quod  dicit  mundum 
periisse  diluvio,  quum  prius  meminisset  coeli  et 
terrae.  Respondeo,  coelum  tunc  quoque  fuisse  sub- 
mersum,  hoc  est,  regionem  aeris  quae  inter  duplices 
aquas  vacua  patet.  Nam  distinctio  illa,  cuius  Moees 
meminit,  confusa  erat,  et  coeli  nomen  hoc  sensu 
saepe  accipitur.  Si  quis  plura  desideret,  legat  Au- 
gustinum  libro  de  Civitate  Dei  20. 

7.  Qui  autem  nunc  sunt  coeli.  Hoc  non  infert 
tanquam  consequens.  Neque  enim  aliud  fuit  ei 
propositum  quam  derisoribus  argutiam  excutere  de 
perpetuo  naturae  statu:  quales  hodie  videmus  per- 
multos,  qui  leviter  adspersi  philosophiae  rudimentis, 
quo  se  pro  magnis  philosophis  venditent,  tantum 
profanas  speculationes  venantur.  Atqui  iam  hoc 
plane  ex  superioribus  evictum  est,  nihil  esse  absurdi 
quum  Dominus  coelum  et  terram  olim  igni  ab- 
sumptum  iri  pronuntiat:  quoniam  ignis  et  aquae 
una  est  ratio.  Nam  et  apud  veteres  hoc  tritum 
fuit,  ex  his  duobus  summis  principiis  nata  esse 
omnia.  Quoniam  autem  cum  impiis  babebat  ne- 
gotium,  de  ipsorum  exitio  nominatim  loquitur. 

8.  Porro  ne  hoc  tmum,  etc.  Nunc  sermonem 
ad  pios  convertit,  monetque,  ubi  de  Christi  adventu 
agitur,  ut  oculos  sursum  tollant.  Ita  enim  fiet  ne 
praeposteris  suis  votis  praescriptum  a  Deo  tempus 
subiiciant.  Nam  ideo  nimis  longa  exspectatio  vi- 
detur,  quia  oculos  habemus  defixos  in  praesentis 
vitae  brevitatem:  deinde  supputando  dies,  horas,  et 
momenta,  taedium  augemus.  Verum  ubi  aeternitas 
regni  Dei  nobis  occurrit,   multa  saecula  instar  mo- 


475 


EPIST.  PETRI  11 


47G 


iiionti  oviuioscunt.  ITiic  orgo  nos  revocnt  apostolus, 
iit  scinuius  uou  poudoro  diem  rosurreotiouis  cx  prao- 
Bouti  tomporum  lluxu,  sed  ab  aetorno  Dci  consilio: 
uo  si  dicoret,  idoo  homines  Doum  praevertero  cu- 
piunt,  quia  oaruis  suao  sonsu  tempus  mctiuntur: 
nutura  autom  ad  impationtiam  sunt  proclives,  ut 
coloritas  quoquo  iliis  mora  sit:  vos  ergo  monto  in 
coelos  conscendite,  ita  uullum  erit  vobis  longum 
aut  breve  tempus. 

9.  Non  tardat  Dominus  in  promissione,  sicuti 
quidam  tarditatc-m  czistimant:  sed  tolerantem  se  prae- 
bet  erga  nos,  nolcns  ullos  perirc,  scd  omnes  ad  poe- 
nitentiam  recipere.  10.  Vcnit  autem  dics  Domini 
tanquam  fur  in  nocte:  in  qua  coeli  in  modum  pro- 
cellae  transibunt,  clementa  aiitem  ardore  solventur:  et 
ierra,  quaequc  in  ea  sunt  opera  ardebunt.  11.  Quum 
haec  igitur  omnia  solvantur,  quales  oportet  non  esse 
in  sanctis  conversaiionibus  et  pietatibus,  12.  Exspec- 
tantes  properando  adventiim  diei  Dci,  x^roptcr  quem 
coeli  solventur,  et  clcmcnta  ardore  consumentur? 
13.  Novos  autem  coelos  ct  ierram  novam  iuxta 
promissum  eius  exspectamus,  in  quibus  habitat 
iustitia. 

9.  Non  tardat  Dominus.  Alia  ratione  nimiam 
ac  praeposteram  festinationem  compescit:  nempe 
quod  Dominus  adventum  suum  ideo  diiierat  ut 
totum  humanum  genus  ad  poenitentiam  invitet. 
Semper  enim  nobis  animi  pruriunt,  et  subinde  ob- 
repit  dubitatio,  cur  non  citius  venit.  Sed  ubi  audi- 
mus  Dominum  saluti  nostrae  consulere  ubi  differt, 
et  ideo  ditferre  quia  nostri  curam  habet:  non  est 
cur  de  tarditate  amplius  queramur.  Tardus  enim 
is  dicitur  qui  occasionem  pigritia  effluere  sinit:  in 
Deo  nihil  simile,  qui  temporum  rationem  ad  salutem 
nostram  optime  attemperat.  Atque  omnino  de  to- 
tius  mundi  duratione  idem  quod  de  cuiusque  homi- 
nis  vita  sentiendum  est.  Deus  enim  tempus  singu- 
lis  prorogando,  sustinet  eos  quoad  resipiscant. 
Similiter  finem  mundi  ideo  non  accelerat,  ut  det 
omnibus  resipiscendi  spatium.  Haeo  valde  utilis 
admonitio  est,  ut  tempore  recte  uti  discamus,  iustam 
alioqui  ignaviae  poenam  daturi. 

Nolens  tdlos  perire.  Mirus  hic  erga  humanum 
genus  amor,  quod  omnes  vult  esse  salvos,  et  ultro 
pereuntes  in  salutem  colligere  paratus  est.  No- 
tandus  autem  hic  ordo,  quod  paratus  est  Deus 
omnes  ad  poenitentiam  recipere,  ne  quis  pereat. 
His  enim  verbis  obtinendae  salutis  modus  indica- 
tur:  proinde  quisquis  nostrum  ad  salutem  adspirat, 
discat  hac  via  ingredi.  Sed  hic  quaeri  potest,  si 
neminem  Deus  perire  velit,  cur  tam  multi  pereunt? 
Respondeo,  non  de  arcano  Dei  consilio  hic  fieri 
mentionem  quo  destinati  sunt  reprobi  in  suum  exi- 
tium:  sed  tantum  de  voluntate  quae  nobis  in  evan- 


goiio  patofit.  Omnibus  onim  promiscue  manum 
illic  porrigit  Dous,  sod  oos  tantum  apprehendit  ut 
ad  80  ducat  quos  ante  conditnm  mundum  olegit. 
Caotorura  quum  vorbum  x^P^i''''''  apud  Graocos 
saopo  etiam  neutrum  sit:  huic  loco  non  minus  apte 
quadrarot  quod  in  margiuo  posui'),  quod  Dous  volit 
ad  poonitontiam  simul  vouiro  omnes  qui  prius  vagi 
et  dissipati  fuerant. 

10.  Vcniet  autem  dies  Domini.  Hoc  additum 
est  ut  somper  in  excubiis  sint  fidelos,  nec  crasti- 
num  sibi  promittant.  Duobus  enim  longo  divorsis 
vitiis  laboramus  fere  omnos,  nimia  festinatione  ot 
ignavia.  Impationtiao  enim  rapimur  ad  diom  Chrisli 
nunc  iam  exspectandum :  interoa  ipsum  socure  pro- 
cul  rciicimus.  Quare  sicuti  antohac  apostolus  im- 
portunum  forvorem  correxit:  ita  nunc  somnolen- 
tiam  nobis  excutit,  ut  omnibus  horis  ad  Christum 
exspectandum  simus  intenti,  ne  diffluamus  ut  fieri 
solet.  Unde  enim  fit  ut  caro  sibi  iudulgoat,  nisi 
quod  de  propinquo  Christi  adventu  nulla  subit  co- 
gitatio?  Quod  postea  sequitur  de  coeli  et  terrae 
incendio  non  longa  expositione  indiget,  si  quidem 
eius  cousilium  expendamus.  Neque  enim  hic  sub- 
tiliter  de  igni  et  procella,  et  aliis  rebus  disputare 
voluit:  sed  tantum  inde  elicere  exhortationem,  quam 
mox  attexit,  nempe  ut  enitamur  nos  quoque  ad 
vitae  uovitatem.  Sic  enim  ratiocinatur,  coelum  et 
terram  incendio  purgatum  iri,  ut  regno  Christi 
respondeant:  renovationem  itaque  in  hominibus 
longe  esse  magis  necessariam.  Mali  ergo  suut  in- 
terpretes  qui  in  argutis  speculationibus  multum 
consumunt  operae:  quum  apostolus  totam  hanc 
doctrinam  ad  pias  exhortationes  accommodet.  Coe- 
lum,  inquit,  et  terra  nostra  causa  transibunt:  an 
ergo  nos  in  terra  demersos  esse  convenit,  ac  non 
potius  sanctam  ac  piam  vitam  meditari?  Corruptio 
coeli  et  terrae  igne  purgabitur,  quum  tamen  purae 
sint  Dei  creaturae :  quid  ergo  nobis  agendum  qui 
tot  inquinamentis  sumus  referti?  In  voce  pieta- 
tum,  plurali  numero  abusus  est  loco  singulari:  uisi 
pro  exercitiis  pietatis  accipias.  De  mundi  elementis 
hoc  unum  dicam,  absumptum  iri,  tantum  ut  novam 
qualitatem  induant,  manente  substantia:  sicuti  ex 
octavo  ad  Romanos  cap.  v.  21,  et  aliis  locis  facile 
colligi  potest. 

12.  Exspectanies  properando.  Ita  vertere  pla- 
cuit,  tametsi  duo  sunt  participia.  Nam  quae  seor- 
sum  prius  habuimus,  nunc  in  unam  sententiam 
colligit,  quod  festinanter  debeamus  quiescere.  Haec 
autem  repugnantiae  species  non  parum  habet  gra- 
tiae:  ut  in  proverbio,  festina  lente.  Quum  dicit, 
exspectantes,  hoc  ad  spei  tolerantiam  refertur,  festi- 
nationem  opponit  torpori:  utrunque  apposite.  Nam 
ut  spei  propria  sunt  silentium  et  quies,   ita  semper 


')  colligi  vel  aggregari. 


477 


CAPIJT  III. 


478 


cavendum  ne  obrepat  carnis  securitas:  ideo  in  bonis 
operibus  strenue  laborandum,  et  in  stadio  voca- 
tionis  nostrae  celeriter  currendum  est.  Quem  prius 
diem  Christi  dixerat  (ut  etiam  passim  in  scriptura 
vocari  solet)  nunc  Dei  appellat,  et  merito.  Chris- 
tus  enim  tunc  exsurget  ut  restituat  patri  regnum, 
quo  sit  Deus  omnia  in  omnibus. 

14.  Quare,  dilecti,  quum  haec  exspedetis ,  studete 
incontantinati  et  irreprehensibiles  ab  eo  inveniri  in 
pace.  15.  Et  Domini  nostri  tolerantiam  salutem 
existimate:  quemadmodum  et  dilectus  frater  noster 
Paulus,  secundum  datam  sibi  sapientiam  scripsit  vo- 
Ms:  16.  sicuti  in  omnibus  epistolis,  loquens  de  iis, 
in  quibns  sunt  quaedam  difficilia  intellectu,  quae  in- 
docti  et  instabiles  invertunt  (ut  et  caeteras  scripturas) 
ad  stiam  perniciem.  17.  Vos  igitur,  dilecti,  praemo- 
niti  cavete:  ut  ne  simid  nefariorum  errore  abacti, 
excidatis  a  vestra  firmitate.  18.  Orescite  autem  in 
gratia  et  notitia  Domini  nostri  et  servatoris  lesii 
Christi:  ipsi  gloria  et  nunc,  et  in  diem  aeternitatis. 

14.  Quare,  etc.  Recte  a  spe  ad  eflfectum  vel 
studium  pie  vivendi  argumentatur.  Spes  enim  viva 
est  et  efficax:  ideo  fieri  non  potest  quin  nos  ad  se 
rapiat.  Ergo  qui  coelos  novos  exspectat,  novitatem 
a  se  ipso  incipiet,  hucque  adspirabit  toto  studio: 
qui  vero  in  sordibus  suis  haerent,  eos  certum  est 
nihil  de  regno  Dei  cogitare,  ac  nihil  sapere  quam 
mundum  corruptibilem.  Notandum  autem  quod 
dicit,  inveniri  nos  debere  a  Christo  irrepre- 
hensibiles.  Naiu  hoc  verbo  significat,  dum  alios 
occupat  ac  detinet  mundi  respectus,  coniiciendos 
nobis  esse  oculos  in  Dominum:  et  simul  quaenam 
eit  vera  integritas,  ostendit:  nempe  quae  probatur 
ipsius  iudicio,  non  autem  quae  apud  homines  lau- 
dem  habet.  Nomen  pacis  accipi  mihi  videtur  pro 
quieto  conscientiae  statu  qui  in  spe  et  tolerantia 
fundatus  est.  Quod  enim  tam  pauci  ad  Christi 
iudicium  animos  advertunt,  inde  fit  quia  dum  prae- 
cipites  feruntur  importuna  sua  cupiditate,  simul 
sunt  tumultuosi.  Ergo  pax  ista  silentium  est  pa- 
catae  animae  quae  in  Dei  verbo  acquiescit.  Quae- 
ritur  quomodo  inveniri  quispiam  possit  a  Christo 
irreprehensibiHs,  quum  tot  vitiis  laboremus  omnes: 
sed  Petrus  hic  scopum  tantum  demonstrat,  ad 
quem  tendere  fideles  oportet,  utcunque  eousque 
non  pertingant,  donec  carno  sua  exuti,  Christo  pe- 
nitus  adhaereant. 

15.  Domini  nostri  tolerantiam.  Sumit  illud  pro 
confesso,  Christum  ideo  diem  adventus  sui  difi^erre, 
quia  salutis  nostrae  rationem  habeat:  inde  igitur 
animat  fideles,  quod  in  longiore  mora,  salutis  suae 
signum  habeant.  Ita  quod  taedio  frangere  alios 
solet,  prudenter  retorquet  in  contrariam  partem. 

Quemadmodiim  et  dilectus.  Facile  quum  ex  mul- 


tis  locis,  tum  ex  epistola  ad  Galatas  coUigero  licet, 
nebulones  qui  passim  oberrabant  ad  turbandas  eccle- 
sias,  ut  fidom  Paulo  detrahorent,  hoc  praetextu 
abusos  esse,  quod  illi  minus  bene  cum  reliquis 
apostolis  conveniret.  Ergo  probabile  est,  factam  a 
Petro  mentionem  Pauli  esse,  ad  testandum  utrius- 
que  consensum:  nam  eiusmodi  calumniao  ansam 
praeciderc  plusquam  necesse  fuit.  Et  tamen  dum 
omnia  propius  expendo,  mihi  fit  verisimilius  hanc 
epistolam  ex  Petri  sensu  ab  alio  compositam,  quam 
ab  eo  scriptam  esse.  Nunquam  enim  sic  loquutus 
fuisset  Petrus:  sed  mihi  sufficit  testem  habero  tum 
doctrinae  ipsius,  tum  voluntatis,  qui  nihil  proferat 
dissentaneum  ab  iis  quae  dicturus  erat  ipse. 

16.  In  quibus  sunt  quaedam.  Hoc  relativum 
epistolis  non  convenit:  est  enim  neutrum  apud 
Graecos.  Sensus  est,  In  his  rebus  quarum  memi- 
nit  obscuritatem  interdum  subesse,  ex  qua  occa- 
sionem  indocti  arripiant  in  suum  exitium  errandi. 
Quibus  verbis  monemur,  sobrie  in  his  rebus  tam 
altis  et  obscuris  philosophandum  esse:  deinde  ad- 
versus  hoc  genus  scandali  erigimur,  ne  stultae  vel 
absurdae  quorundam  speculationes  nos  perturbent, 
quibus  implicant  ac  contorquent  simplicem  doctrinam 
quae  aedificationi  servire  debuerat.  Notemus  autem 
non  arceri  nos  a  lectione  epistolarum  Pauli,  quod 
nonnulla  contineant  ardua  et  intellectu  difficilia: 
sed  potius  nobis  commendari,  modo  sedatam  men- 
tem  ac  docilem  afFeramus.  Leves  enim  ac  volaticos 
homines  damnat  Petrus,  qui  praepostere  in  exi- 
tium  suum  detorquent  quae  sunt  omnibus  utiha. 
Imo  hoc  generaliter  in  tota  scriptura  fieri  dicit: 
neque  tamen  inde  colligit,  abstinendum  ab  ea  esse, 
sed  tantum  corrigenda  esse  vitia  docet  quae  pro- 
fectum  impediunt:  neque  id  modo,  sed  etiam  Jetale 
nobis  reddunt  quod  Deus  in  salutem  nostram  desti- 

j  navit.     Quaeritur  tamen  unde  ista  obscuritas:   nam 

I  scriptura  instar  lampadis    nobis    refulget,    certoque 

!  gressus   nostros  dirigit.     Respondeo,    nihil  esse  mi- 

j  rum  si  regni  Christi  mysteriis  obscuritatem  Petrus 

attribuat:    praesertim  si  reputemus  quantum  sint  a 

sensu    carnis    abscondita:    modum    tamen    docendi 

quem  tenet  Deus,    sic  temperatum  esse,    ut  conspi- 

cuam   illic  lucem  habeant  quicunque  spiritum  sanc- 

tum  viae  ducem  sequi  non  recusant.    Multi  interea 

caeci    sunt    qui    impingunt    in    ipso   meridie.      Alii 

superbi  qui  per  devia  vagantes,  et  quamlibet  ardua 

transvolantes,  se  praecipitant. 

17.  Vos  igitur  dilecti.  Postquam  fideiibus  osten- 
dit  pericula  a  quibus  cavendum  erat,  nunc  con- 
cludit,  ut  moniti  sapiant.  Sed  vigilantia  opus  esse 
docet,  ne  opprimantur.  Et  certe  hostis  nostri  va- 
frities,  tot  ac  tam  multiplices  insidiae  quibus  nos 
adoritur,  impiorum  hominum  captiones  nuUum  se- 
curitati  locum  relinquunt:  ergo  agendae  sunt  ex- 
cubiae,    ne    ad    nos    circumveniendos    praevaleant 


479 


EPIST.  PETRI  II 


480 


Satanao  ct  impiorum  fraudes.  Vidotur  tamen  in 
lubrico  locaro,  ot  quasi  do  lilo  suspondoro  aalutis 
nostrae  cortitudinom,  quum  6dolibu8  cavondum  do- 
Duntiat  ne  a  sua  tirmitate  oxcidant.  Quid  autem 
nobis  fiot,  ei  cadondi  poriculo  subiacomus  ?  Rospon- 
deo,  bano  oxhortationem  ot  similes  minime  huc 
spoctare  ut  nobis  fidoi  Bocuritatem  excutiant  quac 
in  Dcum  recumbit,  sod  ut  carnis  nostrae  desidiam 
corrigant.  Qua  do  ro  si  quis  plura  dosiderot,  potat 
ex  docimo  prioris  ad  Corinth.  cap.  Summa  haec 
est,  quamdiu  carne  sumus  circumdati,  urgendam 
esse  nostram  tarditatem:  idquo  apto  fieri  quum  ot 
nostra  infirmitas,  ot  discriminum,  quae  nos  circum- 
etant,  varietas  nobis  ponuntur  ante  oculos :  caeterum 
hinc  minime  labefactari  fiduciam  quae  Dei  pro- 
missionibus  insistit. 

18.  Crescite  autem  in  gratia.  Ad  profectum 
etiam  hortatur:  quia  hacc  unica  est  perseverandi 
ratio,   si  assidue  progredimur,  nec  resides  subsisti- 


mus  in  medio  itinore:  ac  si  diceret  tutos  fore  qui 
in  dios  proficero  studont.  Nomen  gratiao  genera- 
liter  pro  spiritualibus  donis  accipio  quae  per  Chris- 
tum  consequimur.  Sed  quoniam  pro  fidoi  mensura 
bonorum  Christi  sumus  participes,  gratiae  subiicitur 
cognitio:  ac  si  dixissot,  prout  crescot  fidos,  soquu- 
tura  simul  osso  gratiae  augmenta. 

Ipsi  (jloria,  ctc.  Insigno  elogium  ad  divini- 
tatem  Christi  comprobandam :  noque  enim  hoc  nisi 
soli  Deo  convenit.  Iltic  pertinet  adverbium  prae- 
scntis  temporis*)  nunc,  no  Christum,  quamdiu  in 
mundi  mihtia  vcrsamur,  fraudemus  sua  gloria. 
Addit  mox %  in  diem  aeternitatis:  ut  iam 
nunc  animis  concipiamus  aeternum  oius  regnum, 
quod  plonam  eius  gloriam  nobis  patefaciet. 


>)  Dicit 
')  Dicit 


COMMENTARIUS 


IN 


EPISTOLAM  lUDAE  APOSTOLI. 


Caikini  opera.    Vol.  LV.  31 


ARGUMENTUM. 


Tametsi  de  hac  quoque  epistola  diversis  sen- 
tentiis  inter  veteres  certatum  fuit :  quia  tamen  utilis 
est  lectu,  nec  quidquam  a  doctrinae  apostolicae 
puritate  alienum  continet,  iamque  olim  apud  opti- 
mos  quosque  autoritatem  obtinuit,  eam  libenter  aliis 
adnumero.  Brevitas  porro  ipsius  longam  argumenti 
tractationem  non  desiderat:  et  tota  -fere  summa 
cum  secundo  proximae  epistolae  capite  convenit. 
Quia  enim  sub  christianismi  titulo  obrepserant 
impii  nebulones,  quibus  summa  voluptas  erat,  leves 
et  infirmos  inducere  in  profanum  Dei  contemptum: 
primum  ostendit  ludas,  non  debere  eiusmodi  machi- 


nis  percelli  fideles,  quibus  semper  impetita  fuerit 
eoclesia:  et  tamen  ut  sibi  ab  eiusmodi  pestibus  se- 
dulo  caveant,  hortatur.  Quo  autem  magis  exosos 
reddat  ac  detestabiles,  severe  propinquam  Dei  vin- 
dictam,  qualem  eorum  meretur  impietas,  illis  de- 
nuntiat.  lam  si  reputemus  quid  nostra  hac  quoque 
aetate  ab  exordio  renascentis  evangelii  molitus  sit 
Satan,  et  quibus  adhuc  artibus  fidem  et  Dei  timo- 
rem  subvertere  satagat:  quae  ludae  tempori  utilis 
fuit  admonitio,  nostro  plusquam  necessaria  est.  Sed 
hoc  totum  ex  epistolae  lectione  melius  discetur. 


31* 


1.  ludas  lesu  Christi  servus,  frater  autem  laeobi, 
vocafis,  qui  in  Deo  patre  sanctificati  sunt,  ct  in  lesu 
Christo  custoditi,  2.  misericordia  vobis,  et  pax,  et 
dilectio  augeatur. 

1.  ludas  lesu  Giristi,  etc.  Christi  servum  se 
vocat,  non  qualiter  promiscue  nomen  hoc  in  omnes 
pios  competit,  sed  apostolatus  sui  respectu.  Peculia- 
riter  enim  censentur  Christi  servi,  quibus  publicum 
aliquod  munus  iniunsit.  Scimus  autem  quorsum 
hoc  titulo  se  ornaro  apostoli  soleant.  lus  ac  po- 
testatem  ducendi  temere  sibi  arrogat  quisquis  vo- 
catus  non  est:  ergo  apostolis  testimonium  est  sua 
vocatio,  quod  non  privato  se  arbitrio  ingerant. 
Quamquam  hoc  solum  per  se  non  sufficeret,  in 
officio  esse  constitutos,  nisi  fideliter  in  eo  se  gere- 
rent.  Et  certe  utrumque  complectitur  qui  se  Dei 
servum  esse  praedicat:  nempe  et  sibi  functionis, 
quam  exercet,  autorem  esse  Deum,  et  bona  fide  se 
exsequi  quod  mandatum  est.  Quia  vero  hunc  titu- 
lum  plerique  mentiuntur,  ac  se  falso  iactant  esse, 
a  quo  longissime  absunt,  semper  videndum  an  res 
ipsa  professioni  respondeat. 

Frater  lacobi.  Nomen  adscripsit  quod  ecclesiis 
magis  celebre  ac  notum  erat.  Etsi  enim  a  nemine 
mortalium  pendet  doctrinae  fides  et  autoritas: 
magnum  tamen  hoc  fidei  subsidium  est,  quum  nobis 
comperta  est  hominis  integritas  qui  doctoris  partes 
suscipit.  Adde  quod  lacobi  autoritas  non  quasi 
privati  cuiuspiam  hominis  hic  obtenditur:  sed  quia 
apud  omnes  ecclesias  unus  ex  praecipuis  Christi 
apostolis  habebatur.  Erat  autem  hic  Alphaei  fiiius: 
quemadmodum  alibi  dixi.  Imo  locus  hic  mihi  suf- 
fragatur  contra  Eusebium  et  alios  qui  tradunt  dis- 
cipulum  nescioquem  Obliam  cognomine,  illum  esse 
cuius  meminit  Lucas  Act.  15,  13,  et  21,  18,  qui 
prae  apostolis  in  illa  ecclesia  excelluerit.  Atqui 
non  dubium  est  quin  ludas  fratrem  suum  hic  no- 
minet,  quia  inter  apostolos  fama  eminebat.  Ergo 
eum  fuisse  probabile  est  cui  praecipuum  honorem 
a  reliquis  concessum  narrat  Lucas. 

Vocatis  qui  in  Deo.  Fideles  omnes  hoe  nomine 
designat,  quia  Dominus  sibi  eos  segregavit:  sed 
quia  vocatio  nihil  est  quam  aeternae  electionis  ef- 
fectus,  interdum  pro  ea  capitur.    In  hoc  loco  parum 


refert  utrovis  modo  eiponas.  Gratiam  enim  Dei 
procul  dubio  commendat,  qua  eibi  eos  in  peculium 
cooptare  dignatus  est.  Ac  homines  non  praoveniro 
Deum  significat,  neque  unquam  ad  eum  accedere, 
donec  eos  traxerit.  Eosdem  dicit  sanctifica- 
tos  in  Deo  patre,  quod  transferre  licet,  Per 
Deum  patrem.  Ipsam  tamen  loquendi  formam  re- 
tinui,  ut  liberum  esset  iudicium  lectoribus.  Potest 
enim  et  hic  esse  sensus,  Quod  in  se  ipsis  profani, 
in  Deo  sanctitatem  habeant.  Porro  sanctificandi 
modus  est,  quum  spiritu  suo  nos  regenerat.  Altera 
lectio,  quam  sequutus  est  vulgaris  interpres,  paulo 
durior,  fjya7irj[i£VOi5  hoc  est  dilectis,  in  Deo  patre. 
Itaque  corruptam  esse  iudicio:  et  certe  in  paucis 
codicibus  reperitur.  Addit  praeterea  custoditos 
esse  in  Christo.  Satanae  enim  semper  esse- 
mus  in  mortem  expositi,  adeoque  singulis  momentis 
nos  centies  quasi  obviam  praedam  raperet,  nisi  tuti 
essemus  Christi  praesidio:  quem  ideo  pater  custo- 
dem  nobis  dedit,  ut  nihil  eorum,  quae  recepit  in 
fidem  ac  tutelam  suam,  pereat.  Triplex  ergo  Dei 
beneficium  in  omnibus  piis  hic  praedicat  ludas: 
quod  eos  sua  vocatione  fecerit  evangelii  participes: 
quod  spiritu  suo  regenuerit  eos  in  vitae  novitatem: 
et  quod  per  Christi  manum  eos  custodierit,  ne  a 
salute  exciderent. 

2.  Misericordia  vobis.  Idem  fere  valet  miseri- 
cordiae  nomen,  quod  gratiae  in  salutationibus  Pau- 
linis.  Si  quis  discrimen  subtilius  habere  velit,  pro- 
prie  gratia  efi^ectus  est  misericordiae :  quia  non  alia 
causa  Deus  nos  in  amorem  complectitur,  nisi  quia 
miserias  nostras  respicit.  Dilectio')  tam  Dei 
erga  homines,  quam  hominum  inter  se  potest  in- 
telligi.  Si  ad  Doum  referas,  sensus  erit,  ut  in 
illis  augescat,  et  magis  in  dies  sanciatur  in  eorum 
cordibus  divini  amoris  fiducia.  Illud  tamen  alterum 
non  male  etiam  quadrat,  ut  Deus  accendat  et  con- 
firmet  in  ipsis  caritatem  mutuam. 

3.  Dilecti,  quum  omne  studium  adhiberem  ad 
scribendum  vobis  de  communi  salute,  necesse  habui 
scribere  vobis,  ad  vos  hortandos  ut  certando  adiuvetis 
eam,  quae  semel  tradita  est  sanctis,  fidem.    4.   Sub- 


0  Caritas 


489 


EPIST.  lUDAE 


490 


ingressi  enim  sunt  quidam  homines,  olim  praescripti 
in  hoc  iudicium,  impii,  Dei  nostri  gratiam  trans- 
ferentes  in  lasciviam:  et  Beum,  qui  solus  est  herus, 
et  Bominum  nostrum  lesum  Christum  negantes. 

3.  Quum  omne  studium.  STiouSrjv  uotoufievos, 
verti,  Adhibens  studium.  Ad  verbum  sonat, 
facere  diligentiam.  Porro  sententiam  hanc  multi 
interpretes  ita  resolvunt,  quod  vehemens  studium 
ludam  ad  scribendum  compulerit.  Quemadmodum 
dicere  solemus,  eos  qui  serio  aliquo  afFectu  ardent, 
sibi  non  posse  temperare.  Brgo  necessitas,  secun- 
dum  eos,  in  eo  fuit  quod  desiderium  scribendi  non 
patiebatur  ludam  silere.  Ego  autem  potius  duo  hic 
membra  distincta  ease  puto,  quod  quum  alioqui  satis 
propensus  et  sedulo  intentus  ad  scribendum  esset, 
necessitas  etiam  eum  coegerit.  Significat  ergo  se 
libenter  quidem  et  cupide  ad  eos  scribere :  sed 
tamen  necessitate  etiam  urgeri  ut  id  faciat:  quia 
scilicet  (ut  in  contextu  sequitur)  oppugnati  ab  im- 
probis,  ad  pugnam  instruendi  erant.  Ergo  hoc 
priore  loco  testatur  ludas,  sibi  tantae  curae  esse 
eorum  salutem,  ut  scribere  ultro  optarit,  et  quidem 
studiose.  Deinde  ut  illorum  attentionem  excitet, 
rem  simul  ita  postulasse  dicit.  Acres  enim  stimulos 
admovet  necessitas.  Nisi  praemoniti  fuissent  quanto- 
pere  sibi  necessaria  esset  haec  cohortatio,  poterant 
ad  legendum  esse  pigri  et  resides.  Quum  vero  ex 
praesenti  eorum  necessitate  se  scribere  praefatur, 
perinde  est  ac  si  classicum  caneret  excutiendo 
torpori. 

Be  communi  salute.  Quidam  codices  addunt, 
vestra:  sed  perperam,  meoiudicio:  nam  communem 
illis  secum  salutem  facit.  Atque  hoc  doctrinae,  quae 
proferenda  est,  non  parum  addit  ponderis,  quum 
quis  ex  proprio  sensu  et  experientia  loquitur. 
Futilis  enim  erit  sermo,  si  de  salute  apud  alios 
disseramus,  cuius  nullum  ipsi  habeamus  gustum. 
Practicum  ergo  (ut  ita  loquar)  doctorem  se  profite- 
tur  ludas,  quum  in  eiusdem  salutis  consortium, 
piorum  numero  se  aggregat. 

Ad  vos  hortandos,  etc.  Ad  verbum  est:  Ex- 
hortans  vos:  sed  quum  finem  consilii  sui  notet,  ita 
resolvi  debet  oratio.  Quod  transtuli,  f  i  d  e  m  c  e  r  - 
tando  adiuvare,  tantundem  valet  atque  In 
retinenda  fide  eniti,  et  contrarios  Satanae  insultus 
fortiter  sustinere.  Monet  enim,  ut  in  fide  perstent, 
obeunda  esse  varia  certamina,  ac  continuam  illis 
militiam  instare.  Fidem  dicit  semel  traditam, 
ut  ipsam  sciant  hac  lege  se  esse  adeptos,  ne  un- 
quam  deficiant  vel  excidant. 

4.  Subingressi.  Tametsi  piis  semper  infestus 
est  Satan,  eosque  subinde  lacessere  non  desinit: 
eos  tamen  quibus  scribic,  de  praesenti  necessitate 
admonet.  Nunc,  inquit,  peculiariter  vos  aggreditur 
Satan    et   lacessit:    sumenda   igitur   arma   sunt  ad 


resistendum.  Hinc  colligimus,  prudenter  dispicien- 
dum  esse  bono  et  fido  pastori,  quid  praescns  eccle- 
siae  usus  postulet,  ut  huc  accommodet  suam  doc- 
trinam.  Verbum  TtapstaeSuaav  quo  utitur,  obliquam 
et  furtivam  insinuationem  notat,  qua  Satanae  mi- 
nistri  incautos  decipiunt:  noctu  enim  et  dormienti- 
bus  agricolis  lolium  suum  spargit  Satan,  ut  purum 
corrumpat  Domini  semen.  Ac  simul  docet  intesti- 
num  esse  hoc  malum.  Nam  hic  quoque  Satanae 
astus  est,  suscitare  ad  nocendum  eos  qui  ex  grege 
sunt,  quo  facilius  obrepant. 

Olim  praescripti.  ludicium  vocat  vel  damna- 
tionem,  vel  reprobum  sensum  quo  feruntur  ut  pie- 
tatis  doctrinam  pervertant:  neque  enim  id  quisquam 
facere  potest,  nisi  suo  exitio.  Porro  haec  metaphora 
inde  sumpta  est  quod  aeternum  Dei  consilium,  quo 
ordinati  sunt  fideles  ad  salutem ,  liber  vocatur. 
Quum  autem  illos  morti  aeternae  addictos  audiunt 
fideles,  cavere  sibi  debent,  ne  eodem  se  involvant 
exitio.  Quamqaam  simul  occurrere  periculo  voluit 
ludas,  ne  quos  rei  novitas  turbaret  vel  percelleret. 
Nam  si  illi  iam  olim  descripti  sunt,  sequitur  non- 
nisi  certo  Dei  consiiio  exerceri  ecclesiam. 

Bei  nosiri  gratiam,  etc.  lam  qualis  fuerit  pestis 
illa,  clarius  exprimit.  Dicit  enim  gratia  Domini 
abusos  esse,  ut  ad  impuram  et  profanam  peccandi 
licentiam  se  et  alios  prostituerent.  Atqui  longe  in 
alium  finem  apparuit  Dei  gratia:  ut  scilicet  abnegata 
impietate  et  terrenis  desideriis,  sobrie  et  iuste  et 
pie  vivamus  in  hoc  saeculo.  Sciamus  ergo  nihil 
esse  pestilentius  hoc  hominum  genere,  qui  ex 
Christi  gratia  lasciviendi  praetextum  captant.  Quia 
gratuita  Dei  misericordia  nos  salutem  consequi  do- 
cemus,  huius  criminis  nos  insimulant  papistae.  Sed 
quid  verbis  refellere  eorum  impudentiam  attinet, 
quum  nos  poenitentiam,  timorem  Dei,  vitae  novi- 
tatem  ubique  urgeamus:  ipsi  autem  non  modo  pes- 
simis  exemplis  totum  mundum  corrumpant,  sed 
etiam  impia  sua  doctrina  veram  sanctitatem,  et 
purum  Dei  cultum  tollant  e  mundo?  Quamquam 
eos  de  quibus  loquitur  ludas,  potius  existimo  liber- 
tinis  nostrie  temporis  fuisse  similes,  ut  clarius  pa- 
tebit  ex  contextu. 

Beiim,  qui  solus  est  heriis.  Vetusti  quidam 
codices  habent,  Christum,  qui  solus  est  Deus  ac 
horus.  Et  certe  in  secunda  Petri  epistola,  solius 
Christi  fit  mentio,  et  illic  herus  vocatur.  Chris- 
tum  vero  abnegari  intelligit,  quum  ii,  qui  san- 
guine  illius  redempti  fuerant,  diabolo  se  rursus 
mancipantes,  incomparabile  illud  pretium,  quantum 
in  se  est,  irritum  faciunt.  Ergo  ut  nos  in  suo 
peculio  Christus  retineat,  ideo  pro  nobis  mortuum 
esse  et  resurrexisse  meminerimus,  ut  dominetur 
vitae  nostrae  ac  morti. 

5.   Commonefacere  autem  vos  volo,  quum  istud 


491 


EPIST.  lUDAE 


492 


semel  noveritis,  quod  Dotninus  i)ostqumt  ex  terra 
Aegi/pli  popuhtm  scrvavcrat,  postea  non  credentes 
pcrdidit.  0.  Angelos  vero  qui  principatum  suutu  non 
scrvaverant,  t>cd  rcliqucrant  suum  domiciUum,  iii  iu- 
diciiim  magnae  dici  vincuUs  aetonis  sub  caligine 
servavit.  7.  Qucmadmodum  Sodoma  et  Gomorrha, 
et  quae  circtim  crant  urbcs,  quum  simili  modo  scor- 
tatae  essent,  et  abiissent  post  carncm  aliemm,  pro- 
positae  sunt  in  exemplar,  ignis  acterni  iudicium 
sustinenics. 

5.  Commonefacere.  Vel  modestiae  causa  excusat, 
ue  videatur  tanquam  rudes  de  rebus  incognitis 
docere:  vel  certe  (quod  mihi  magis  placet)  maioris 
vehementiae  causa,  se  nihil  novum  aut  illis  in- 
auditum  atierre  profitetur:  quo  plus  fidei  et  autori- 
tatis  obtiueat  quod  dicturus  est.  Ego,  inquit,  tan- 
tum  in  memoriam  vobis  revoco  quae  iam  semel 
dedicistis.  Quemadmodum  vero  scientiam  illis  tri- 
buit,  ut  ad  cavendum  magis  sint  attenti:  ita  ne 
supervacuum  esse  putent  quem  erga  eos  suscipit 
laborem,  illos  monitionibus  opus  babere  dicit.  Neque 
cnim  hic  tantum  est  verbi  Dei  usus,  ut  discamus 
quae  nunquam  fuimus  edocti,  sed  etiam  ut  nos 
excitet  ad  ea  quae  iam  tenemus,  serio  meditanda, 
nec  torpere  nos  in  frigida  notitia  siuat.  Summa 
autem  est,  postquam  a  Deo  vocati  sumus,  non  se- 
cure  esse  gloriandum  eius  gratia:  sed  potius  soUicite 
in  eius  timore  ambulandum.  Quia  si  quis  Deo  in 
hunc  modum  illudat,  non  impune  cessurus  sit  gratiae 
eius  contemptus.  Hoc  tribus  esemplis  demonstrat. 
Primo  enim  ultionem  commemorat  quam  de  incre- 
dulis  sumpsit  Deus,  quos  virtute  sua  redemptos  in 
populum  cooptaverat.  Eadem  fere  comparatio  est 
apud  Paulum,  prioris  ad  Corinth.  deoimo  capite. 
Summa  est,  quos  Deus  summis  beneficiis  ornaverat, 
quos  extulerat  in  eundem  honoris  gradum  quo  nos 
hodie  dignatur:  postea  severe  ultus  est.  Ergo 
frustra  Dei  gratia  superbiunt  quicunque  eius  voca- 
tioni  non  respondent.  Nomen  p  o  p  u  1  i  honorifice 
capitur  pro  gente  sancta  et  electa:  ac  si  diceret, 
nihil  illis  profuisse  quod  singulari  privilegio  in 
foedus  assumpti  essent.  Quum  incredulos  vocat, 
fontem  designat  malorum  omnium.  Inde  enim 
quaecunque  eorum  peccata  Moses  commemorat,  quod 
se  Dei  verbo  regi  non  sustinebant.  Nam  ubi  fidei 
subiectio,  necesse  est  ut  simul  in  omnibus  vitae 
partibus  constet  erga  Deum  obedientia. 

6.  Angelos  vero,  etc.  Argumentum  a  maiori  ad 
minus.  Angelorum  enim  conditio  praestantior  fuit 
quam  nostra:  et  tamen  eorum  defectionem  horribili 
exemplo  ultus  est  Deus.  Non  igitur  perfidiae  nostrae 
ignoscet,  si  a  gratia,  in  quam  nos  vocavit,  descive- 
rimus.  Haec  certe  poena  quae  coelorum  incolis  et 
tam  excellentibus  miuistris  Dei  inflicta  fuit,  assidue 
nobis  ante  oculos  versari  debet :  ne  quando  in  con- 


temptum  gratiao  Doi  efleramur,  unde  praecipites 
ruamu.s  in  oxitium.  'ApXTj,  hoc  loco,  tam  pro  ori- 
gine  quam  priucipatu  aptu  sumi  poteat.  Significat 
cuim  ludas,  ideo  poonas  dedisse,  quia  spreta  Dei 
bonitato,  a  prima  vocatione  oxciderint.  Et  statim 
sequitur  oxpositio,  quum  dicit,  reliquisse  suum 
domicilium.  Nam  non  secus  ac  fieri  solet  a 
miiitibus  transfugis,  statio,  in  qua  collocati  erant, 
ab  illis  deserta  fuit.  Notanda  cst  etiam  poenae 
atrocitas  quam  cxprimit  apostolus.  Non  modo  liberi 
orant  spiritus,  sed  coelestes  dominationes:  nunc 
perpetuis  viuculis  constricti  tenentur.  Non  modo 
fruebantur  gloriosa  Doi  luce,  sed  eius  splendor  in 
illis  refulgebat :  ut  indo,  quasi  per  radios,  se  ad 
omnes  mundi  partes  diftunderet:  nunc  sub  caligine 
demersi  sunt.  Porro  nobis  fingendus  non  est  locus 
I  quo  inclusi  sint  diaboli.  Simpliciter  enim  docere 
'  voluit  apostolus  quam  misera  sit  eorum  conditio, 
ex  quo  propter  apostasiam  sua  dignitate  privati 
Bunt.  Nam  quocunque  pergant,  secum  trahunt  sua 
vincula,  et  suis  tenebris  obvoluti  manont.  Interea 
in  magnum  diem,  extremum  eorum  supplicium 
difl^ertur. 

7.  Quemadmodum  Sodoma  et  Gomorrha.  Hoc 
exemplum  magis  generale  est:  testatur  enim  Deum, 
nullo  hominum  gcnere  excepto,  promiacue  poenam 
sumere  de  omnibus  impiis.  Et  ludas  ipse  postea 
commemorat,  incendium  illud,  quo  perierunt  quinque 
urbes,  typum  esse  ignis  aeterni.  Ergo  Deus  tunc 
insigne  documentum  statuit,  quod  usque  in  finem 
mundi  in  timore  homines  contiueret.  Unde  toties 
illius  fit  mentio  in  scriptura.  Imo  quoties  memo- 
rabile  aliquod  vel  tremendum  Dei  iudicium  notare 
volunt  prophetae,  sub  figura  ignis  sulphurei  illud 
pingentes,  ad  Sodomae  et  Gomorrhae  interitum  al- 
ludunt.  Quare  non  sine  causa  ludas  proposito  eius- 
modi  speculo,  terrorem  saeculis  omnibus  incutit. 
Quum  dicit  vicinas  urbesinsimilem  cum 
illis  modum  scortatas  esse,  hoc  non  ad 
Israelitas  et  angelos,  sed  mutuo  ad  Sodomam  et 
Gomorrham  refero.  Nec  obstat  quod  pronomen 
TOUTOc;  masculinum  est:  nam  ad  incolas  potius  quam 
ad  loca  ludas  respexit.  Abire  post  alienam 
carnem,  posuit  pro,  abripi  ad  prodigiosas  libi- 
dines.  Scimus  enim  Sodomitas  communi  scortandi 
licentia  non  contentos,  magis  exsecranda  et  prae- 
postera  foeditate  pollutos  fuisse.  Notandum  est 
quod  eos  subiicit  igni  aeterno :  nam  hinc  coUigimus, 
formidabile  illud  spectaculum  quod  describit  Moses, 
tantum  gravioris  poenae  fuisse  imaginem. 

8.  Similiter  isti  quoque  somniis  delusi,  carnem 
quidem  contaminant,  dominationem  vero  reiiciunt,  et 
in  glorias  maledicta  congerunt.  9.  Atqui  Michael 
archangelus,  quando  iudicio  disceptans  cum  diabolo, 
disputabat  de  corpore  3Iosis,  non  ausus  fuit  iudicitm 


493 


EPIST.  lUDAE 


494 


infcrre  contumeliae:  sed  dixit:  Increpet  te  Dominus. 
10.  Isti  vero  quaecunque  non  noverunt,  convitiis  in- 
cessunt:  quaecunque  vero  naturalitcr  tanquam  bruta 
animalia  sciunt,  in  iis  corrumpuntur. 

8.  Similiter  isti,  etc.  Similitudo  iata  praecise 
urgenda  non  est,  ac  ei  in  omnibu8  eos,  quorum 
meminit,  Sodomitis  conferret,  vel  angelis  apostatis, 
vel  incredulo  populo.  Tantum  indicat  esse  vasa 
irae  ad  interitum  destinata,  nec  poase  Dei  manum 
effugere  quin  aliquando  in  ipsis  quoque  tale  docu- 
mentum  statuat.  Consilium  enim  eius  est,  abster- 
rere  pioa  quibus  ecribit,  ne  illorum  consortio  se 
involvant.  Porro  hoc  looo  incipit  illos  impostores 
clarius  describere.  Ac  primum  dicit  eos  velut  som- 
niando  polluere  carnem  suam.  Quibus  verbis  stu- 
pidam  impudentiam  notat:  ac  si  diceret  proiectos 
esse  ad  omnem  foeditatem,  a  qua  nequissimi  etiam 
abhorrent,  nisi  somnus  pudorem  adeoque  sensum 
tollat.  Est  igitur  metaphorica  loquutio  qua  signi- 
ficat  ipsos  tam  esse  hebetes,  ut  sine  ulla  verecundia 
ad  omnem  turpitudinem  se  prostituant.  Notanda 
autem  est  antithesis,  quum  dicit  eos  carnem 
contaminare:  hoc  est,  quod  minus  praestantiae 
babet,  dehonestare:  et  tamen  spernere  quasi  pro- 
brosum,  quod  in  genere  humano  maxime  excellit. 
Ex  hoc  secundo  membro  apparet,  fuisse  tumultuosos 
homines  qui  anarchiam  quaererent,  ut  soluti  legum 
metu,  liberius  pecoarent.  Atque  haec  duo  semper 
fere  coniuncta  sunt:  ut  qui  proiecti  sunt  ad  ne- 
quitiam,  simul  omnem  ordinem  abolitum  esse  cu- 
piant.  Porro  tametsi  hic  erat  eorum  scopus,  absque 
iugo  exsultare:  apparet  tamen  ex  ludae  verbis, 
proterve  eos  et  contumeliose  de  magistratibus  loqui 
Bolitos.  Quemadmodum  hodie  fanatici  homines  non 
tantum  fremunt  se  cohiberi  magistratuum  imperio, 
sed  furiose  adversus  omnem  politiam  declamitant : 
ius  gladii  profanum  esse  dicunt  et  piotati  adversum: 
denique  ex  ecclesia  Dei  reges  et  omnes  magistratus 
superciliose  abdicant.  G  1  o  r  i  a  s  vocat  ordines  ex- 
cellentia  praeditos,  et  qui  honore  supereminent. 

9.  Atqui  Michael  archangelus.  Brevius  hoc 
argumentum  Petrus  et  in  genere  perstringit,  quod 
angeli  qui  longe  praestant  hominibue,  non  tamen 
audeant  contumeliosum  iudicium  iuferre.  Porro 
quia  hanc  historiam  ex  libro  apocrypho  sumptam 
putarunt,  indo  factum  est  ut  minus  ponderis  haberet 
epistola.  Sed  quum  ludaei  tum  multa  habuerint 
ex  patrum  traditionibus,  nihil  absurdi  esse  video  si 
dicamus  ludam  retulisse  quod  iam  a  multis  saeculis 
fuerat  per  manus  traditum.  Scio  equidem  multas 
ineptias  hoc  titulo  receptas  fuisse:  quemadmodum 
hodie  papiatae  quaelibet  insulsa  monachorum  deliria 
in  hoc  catalogo  recensent :  sed  hoc  non  obstat  quin 
historias  quasdam  habuerint  scriptis  non  proditas. 
Hoc  extra  controversiam  est,  Mosem  a  Domino  se- 


pultum  esse,  hoc  est,  certo  Dei  consilio  occultum 
fuisse  eius  sepulcrum.  Abeconditi  autem  sepulcri 
causa  nemini  obscura  est:  ne  scilicet  corpus  eiua 
in  suporstitionis  materiam  abducerent  ludaei.  Quid 
ergo  mirum  si  prophetae  corpus  divinitus  abscon- 
ditum ,  Satan  in  medium  proferre  conatus  ost? 
Angeli  autem  contra  obstiterunt,  sicuti  eorum  mi- 
nisterium  semper  Deo  promptum  est.  Et  certe 
videmus  Satanam  omnibus  fere  saeculis  hanc  lapi- 
dem  movisse,  ut  corpora  servorum  Dei  totidem 
stultis  hominibus  idola  essent.  Quare  ob  hoc  testi- 
monium,  quamvis  in  scriptura  non  reperiatur, 
suspecta  nobis  esse  haec  epistola  non  debet.  Quod 
Michael  adversus  Satanam  disceptans  solus  indu- 
citur,  novum  non  est.  Scimus  angelorum  myriadas 
praesto  semper  esse  ad  Dei  obsequium :  sed  ipse 
ad  res  gerendas  hunc  vel  illum  cum  delectu  adhibet, 
prout  placuit.  Quod  a  Michaele  dictum  refert  ludas, 
apud  Zachariam  (3,  2)  quoque  habetur,  Increpet  te 
Deus:  vel,  Compescat  Satan.  Est  autem  comparatio 
maioris  et  minoris,  ut  vocant.  Non  ausus  est  Michael 
atrocius  maledicere  Satanae  (qui  tamen  reprobus 
est  ac  damnatus)  quam  ut  illum  Deo  cohibendum 
traderet:  isti  autem  potestates,  quas  singulari  honore 
ornat  Deus,  extremis  probris  incessere  non  dubitant. 

10.  Quaecunque  non  noverunt.  Significat  eoa 
nihil  nisi  crassum  et  quasi  pecuarium  sapere,  ideo- 
que  non  percipere  quid  honore  dignum  sit:  tamen 
accedere  hanc  insanam  audaciam,  ut  damnare  non 
vereantur  quae  captum  eorum  superant.  Item  di- 
verso  vitio  laborare,  quod  quum  pecudum  more  ad 
ea  ferantur  quae  sensibus  corporis  se  ingerunt,  in 
illis  nihil  servent  modestiae:  sed  se  penitus  ingur- 
gitent,  non  secus  ac  porcus  in  luti  foetorem  se 
provolvit.  Adverbium  naturaliter,  rationi  et 
iudicio  opponitur.  Solus  enim  naturae  impetus  in 
brutis  animalibus  regnat:  ratio  autem  hominibus 
moderari  debet,  et  eorum  appetitus  fraenare. 

11.  Vae  illis,  quoniam  viam  Cain  ingressi  sunt: 
et  deceptione  mercedis  Balaam  effusi  sunt:  et  contra- 
dictione  Core  perierunt.  12.  Hi  sunt  in  fraternis 
vestris  conviviis  maculae,  inter  se  convivantes,  secure 
pascentes  se  ipsos :  nuhes  aqua  carentes,  quae  a  ventis 
circumaguntur :  arhores  autumni  emarcidae,  infrugi- 
ferae,  his  emortiiae,  et  eradicatae :  13.  undae  efferatae 
maris,  despumantes  sua  ipsorum  dedecora:  stellae  er- 
raticae,  quibus  caligo  tenebrarum  in  aeternum  ser- 
vata  est. 

11.  Vae  illis,  etc.  Mirum  est  cur  eos  lam  dure 
insectetur,  quum  ne  adversus  Satanam  quidem 
contumeliae  iudicium  angelo  permissum  fuisse  nuper 
dixerit.  Sed  noluit  generalem  regulam  praefigere: 
tantum  Michaelis  exemplo  breviter  ostendit  quam 
intolerabilis  sit  istorum  furor,   dum  petulanter  con- 


495 


EPI8T.  IDDAE 


496 


vitiie  proscindunt  qnod  Dcus  bonorat.  Licobat 
ccrto  Micbaoli  nltiiuo  anatbemato  fulminaro  in 
Batanam:  et  videmus  quam  vcbementor  insurgant 
intordum  propbotao  contra  impios:  eed  quura  Micbacl 
ab  oxtroma  severitato  (ulioqui  licita)  abstinoat,  quam 
furiosum  ost  erga  crcaturae  gloria  cxcelientes  nul- 
lum  modum  tenore?  Caotcrum  quum  de  illis  pro- 
nuntiat,  non  tam  iilis  malum  imprecatur,  quam 
praemonet  qualis  illos  exitus  maneat.  Idque  facit 
nequem  incautum  secum  in  porniciem  rapiant. 
Dicit  eos  imitatorcs  osso  C  a  i  n ,  qui  Deo  ingratus, 
cultum  eius  impio  et  scolorato  corde  pervertens, 
ius  primogeniturao  sibi  abdicavit.  Dicit  instar 
Balaam  mercede  fuisso  deceptos,  quia  pietatis 
doctrinam  turpis  lucri  gratia  adulterant.  Sed  meta- 
pbora,  qua  utitur,  aliquanto  plus  exprimit.  Dicit 
enim  offusos  osse:  quia  scilicet  instar  aquae 
diffluentis  proiecta  sit  eorum  intemperies.  Tertio 
dicit  eos  imitari  contradictionem  Core: 
quia  scilicot  bene  compositum  ecclesiae  statum  per- 
turbent. 

12.  In  fraternis  conviviis  maculae.  Qui  legunt : 
Inter  caritates  vestras,  non  satis  germanum  sen- 
Bum  (meo  iudicio)  explicant.  Nam  ayaTia;  vocat 
convivia  quae  inter  so  agitabant  fideles,  fraternae 
unitatis  testandae  causa.  Tales  epulas  debonestari 
dicit  ab  impuris  hominibus,  qui  dissolute  postea  se 
ipsos  pascunt.  Erat  enim  illic  summa  frugalitas  et 
moderatio.  Fas  erga  non  erat,  gurgites  illuc  ad- 
mitti,  qui  postea  intemperanter  abdomen  suum  alibi 
replerent.  Nonnulli  codices  babent  convivantes 
vobiscum:  quao  lectio  si  magis  placeat,  sensus  erit, 
illos  non  dedecori  modo  esse,  sed  graves  ac  mo- 
lestos,  ut  qui  publicis  ecclesiae  sumptibus  ventrem 
suum  intrepide  farcirent.  Paulo  aliter  Petrus,  qui 
eos  in  erroribus  delitiari  scribit,  et  una  cum  grego 
fidelium  vesci:  ac  si  diceret,  inconsiderate  facere 
eos  qui  tam  noxios  serpentes  alunt:  et  bis  stultos, 
qui  profusae  eorum  luxuriae  indulgent.  Atque  bodie 
utinam  plus  iudicii  in  quibusdam  bonis  viris  foret, 
qui  dum  erga  improbos  nimis  benigni  esse  appe- 
tunt,  magnum  toti  ecclesiae  damnum  afFerunt. 

Nubes  aqua  carenfes.  Duas  similitudines  quae 
habentur  apud  Petrum,  in  unam  colligit,  eodem 
tamen  sensu.  Vanam  enim  ostentationem  uterque 
taxat:  quia  nebulones  isti,  quum  multa  promittant, 
intus  tamen  aridi  sunt  atque  inanes.  Quemad- 
modum  nubes  procellis  agitatae  spem  pluviae  faciunt: 
sed  statim  evanescunt  in  nibilum.  Petrus  addit 
sicci  et  vacui  fontis  similitudinem.  ludas  autem 
plures  metaphoras  in  eundem  finem  congorit:  quod 
a  r  b  0  r  e  s  sint  emarcidae,  quemadmodum  au- 
tumno  defluit  arborum  vigor:  postea  vocat  arbores 
infrugiferas,  eradicatas,  et  bis  emor- 
tuas.  Ac  si  diceret,  nihil  intus  esse  succi,  ut- 
cunque  appareant  folia. 


13.  Undae  cjfrralae  maris.  Quorsum  hoc  ad- 
ditum  sit,  molius  cx  Petri  verbis  colligere  licet: 
ncmpe  quod  inflati  suporbia,  magni  loco  stylo  ver- 
borum  ampullas  efflant,  vel  potius  despumant. 
Intorea  adeo  nihil  aUerunt  spirituaie,  ut  potiua  ho- 
mincs  doiiciant  ad  brutorum  animalium  stuporem. 
Tales  (ut  prius  dictum  ost)  hodio  sunt  fanatioi  ho- 
mines  qui  se  Libertinos  vocant.  Dicas  mera  eos 
tonitrua  eonaro:  nam  communi  sormone  spreto, 
cxoticum  nescio  quod  idioma  sibi  fingunt:  post- 
quam  visi  sunt  suos  discipulos  supra  coelum  rapere, 
repente  in  bolluinos  errores  procidunt.  Fingunt 
enim  innocentiao  esse  statum,  ubi  nullum  discrimon 
est  turpis  et  honesti:  fiugunt  spiritualem  oase 
vitam,  dum  exstincto  motu,  secure  sibi  quisque 
indulget:  nos  fieri  deos,  quia  spiritua  ox  corpori- 
bus  migrantes  Deus  absorbeat.  Quo  maiore  studio 
ac  reverentia  nobis  colenda  est  scripturae  simpli- 
citas,  ne  argutius  quam  par  est  pbilosopbando, 
non  coelo  appropinquemus,  sed  potius  in  multi- 
plices  labyrintbos  mergamur.  Ideo  stellas  erra- 
ticas  vocat,  quia  evanida  lucis  specie  oculos  per- 
stringant. 

14.  Frius  aufem  etiam  iis  vaticinatus  est  septi- 
mus  ab  Adam  Enoch,  dicens:  Ecce  venit  Dominus 
in  sanctis  millibus  suis,  15.  Ut  faciat  iudicium  ad- 
versus  omnes,  et  redarguat  ex  eis  omnes  impios  de 
factis  onmibus  intpietatis  quae  impie  patrarunt,  deque 
omnibus  duris  quae  loquuti  sunt  adversus  Deum 
peccatores  impii.  16.  Hi  sunt  murmuratores,  que- 
ruli,  iuxta  concupiscentias  suas  ambulantes,  et  os 
illorum  loquitur  tumida,  admirantes  personas,  utili- 
tatis  gratia. 

14.  Prius  autem,  etc.  Vaticinium  hoc  potius 
diYpi^^foy  fuisse  puto  quam  ex  apocrypbo  libro 
adductum.  Fieri  enim  potest  dictum  hoc  memo- 
rabile  veteres  commendarint  posteris.  Si  quia 
roget,  quum  passim  occurrant  in  scripturis  non 
absimilos  sententiae,  cur  non  ex  aliquo  propheta 
scriptum  testimonium  citaverit:  solutio  in  promptu 
est,  voluisse  ab  ultima  vetustate  repetere  quid 
spiritus  de  illis  pronuntiaverit.  Atque  boc  verba 
sonant.  Septimum  enim  ab  Adam  nominatim 
dicit,  ut  vatieinii  antiquitatem  commendet:  quod 
scilicet  iam  prioi"e  mundo  exstiterit.  Quod  autem 
propbetiam  banc  dixi  ex  relatu  notam  fuisse  lu- 
daeis,  si  quis  aliter  sentiat,  non  contendo:  sicut 
nec  de  epistola  quidem,  sitne  ludae,  an  alterius 
cuiuspiam.  Tantum  in  rebus  dubiis  quod  proba- 
bile  est,  sequor. 

Ecce  venit.  Praeteritum  loco  futuri,  more  pro- 
pbetico.  Dicit  venturum  in  sanctorum  milli- 
b  u  8 :  sub  quibus  verbis  tam  fideles  quam  angelos 
designat.     Nam   ornabunt   utrique  Cbristi   tribunal 


497 


EPI9T.  lUDAE 


498 


quum  ad  iudicandum  orbem  descendet.  Millia  dicit, 
quemadmodum  et  Daniel  (7,  10)  angulorum  my- 
riadas  praedicat:  ne  impiorum  multitudo,  quasi 
violentum  mare,  filios  Dei  abripiat,  dum  fore  cogi- 
tant  ut  BU08  aliquando  colligat  Dominus:  quorum 
pars  in  coelo  habitans  nunc  oculos  no8tro8  fugit, 
par8  8ub  ingenti  paleae  cumulo  obruta  latet.  Quae 
autem  reprobi8  impendet  vindicta,  electo8  in  metu 
et  soUicitudine  continere  debet.  Loquitur  de  factis 
et  dictis,  quia  isti  corruptores  non  tantum  scele- 
rata  vita,  sed  impuro  et  perverso  sermone  pluri- 
mum  nocebant.  D  u  r  o  8  autem  vocat  sermones, 
ob  praefractam  audaciam,  qua  elati  se  petulanter 
ingerunt. 

16.  Hi  sunt  murmuratores.  Quia  8ibi  in  pra- 
vis  cupiditatibus  indulgent,  simil  difficiies  sunt  ac 
morosi,  ut  illis  nunquam  eatisfiat:  hinc  fit  ut  sem- 
per  obmurmurent  ac  quaerantur,  quantumvis  86 
illi8  benigne  probi  homines  impendant.  Magni  lo- 
quentiam  taxat,  quod  8e  ipsos  faetuose  iactent: 
sed  interea  ostendit  illiberali  ease  ingenio,  quia 
Bcrviliter  se  demittant,  lucri  gratia.  Ac  vulgo 
haec  inaequalitas  perspicitur  in  eiusmodi  nebuloni- 
bus:  ubi  nemo  eet  qui  eorum  insolentiam  repri- 
mat,  vel  nuUus  est  respectus  qui  obstet,  intolera- 
bilis  eorum  eat  superbia:  adeo  imperiose  quidvie 
Bibi  arrogant.  Quos  autem  metuunt,  vel  a  quibus 
sperant  aliquid  commodi,  iis  sordide  blandiuntur, 
PerBonas  accipit  pro  externa  magnitudine  vel 
potentia. 

17.  Vos  auiem  dilecti,  memores  estis  verborum 
quae  praedicta  sunt  ah  apostolis  Domini  nostri  lesu 
Christi:  nempe  18.  quod  vobis  dixerunt,  ultimo  tem- 
pore  futuros  derisores,  qui  secundum  concupiscentias 
suarum  impietatum  ambularent.  19.  Hic  sunt  qui 
se  ipsos  segregant,  animales,  spiritum  non  habentes. 

17.  Vos  autem.  Vetustissimae  prophetiae,  nunc 
apoBtolorum  monitiones,  quarum  recens  erat  memo- 
ria,  subiicit.  Veum  |ivifia&rjTS,  non  multum  refert, 
Indicativo  an  hortandi  modo  Itgas:  manot  enim 
idem  sensus,  praedictione  quam  citat  munitos,  non 
debere  percelli.  Tempus  ultimum  intelligit, 
quo  renovata  ecclesiae  conditio  fixum  statum  acce- 
pit  usque  in  finem  mundi.  Coepit  autem  a  priore 
Christi  adventu.  Derisores  vocat,  more  scrip- 
turae,  qui  impio  et  profano  Dei  contemptu  inebriati, 
in  beluinum  numinis  contemptum  prosiliunt:  ita  ut 
eos  religio  contineat  amplius  in  officio:  quia  nuUus 
haeret  futuri  iudicii  metus  in  eorum  animis,  nulla 
Bpes  aeternae  vitae.  Quemadmodum  hodie  passim 
Epicureis  Dei  contemptoribus  mundus  scatet,  qui 
excussa  prorsus  omni  reverentia,  furiose  totam  pie- 
tatie  doctrinam,  quasi  fabulooam  subsannant. 

19.  Qui  se  ipsos  segregant.  Nonnulli  codices 
Caivini  opera.   Vol.  LV. 


graeci  participium  absolutum  habent.  Alii  addunfr 
^auxou?:  sed  eodem  fere  sensu.  Intelligit  enim  eos 
discessionem  facere  ab  ecclesia,  quoniam  disciplinae 
iugum  ferre  nequeant,  ut  qui  carni  addicti,  a  spiri- 
tuali  vita  abhorreant.  Anima  hic  spiritui,  hoc 
est,  renovationis  gratiae  opponitur:  ideoque  vitiosum 
ingenium  significat,  quale  eet  in  hominibus  non- 
dum  regenitis.  Nam  in  hac  degenere  natura,  quam 
ab  Abraham  trahimus,  nihil  nisi  crassum  est  ac 
terrenum:  ut  nuUa  pars  nostri  ad  Deum  adspiret, 
donec  renovati  eimus  eius  spiritu. 

20.   Vos  autem  dilecti,  sanctissimae  vestrae  fidei 
vosmet    superstruentes,    in    spiritu    sancto  precantes, 

21.  vosmet  in  caritate  servafe,  exspectantes  misericor- 
diam  Domini  nosfri  lesu  Christi  in  vitam  aefernam. 

22.  Ef  hos  quidem  miseramini,  diiudicanfes :  23.  Hlos 
vero  per  fimorem  servate,  ex  incendio  rapienfes,  odio 
prosequentes  etiam  maculafam  a  carne  funicam.  24.  Ei 
aufem  qui  servare  potest  vos  a  peccato  immunes,  et 
statuere  in  conspectu  gloriae  suae  irreprehensibiles 
cum  exsultatione ,  25.  soli  sapienfi  Deo,  servatori 
nostro,  gloria  ef  magnificentia,  ef  imperium,  et  potes- 
tas,  nunc,  et  in  oninia  saecula.    Amen. 

20.  Vos  aufem,  etc.  Modum  ostendit  quo  omnes 
Satanae  machinas  disiicere  queant:  nempe  sic  cari- 
tatem  habentes  fidei  annexam,  quasi  in  custodia 
excubent  usque  ad  Christi  adventum.  Verum,  ut 
creber  ac  densus  in  metaphoris,  suas  hic  quoque 
loquendi  formas  habet,  quae  breviter  notandae  sunt. 
lubet  primo  loco  ut  se  fidei  superstruant. 
Quo  significat,  retinendum  esse  fidei  fundamentum: 
sed  primam  institutionem  non  sufficere,  nisi  assidue 
ad  profectum  contendant,  qui  in  recta  fide  suut 
iam  fundati.  Sanctissimam  appellat  eorum 
fidem,  ut  eolide  in  eam  recumbant,  eiusque  firmi- 
tudini  innixi,  nunquam  vacillent.  Sed  quum  tota 
hominis  perfectio  in  fide  consistat,  absurdum  esae 
videtur  quod  superstruere  aliud  aedificium  iubet, 
quasi  fides  tantum  inchoet  hominem.  Hanc  quaes- 
tionem  solvit  apostolus  quum  statim  addit,  aedifi- 
cari  homines  super  fidem,  addita  caritate.  Nisi 
forsan  ita  accipere  quispiam  malit,  homines  fidei 
superstrui,  quod  in  ea  proficiunt.  Et  certe  quoti- 
diani  fidei  progressus  efficiunt,  ut  ipsa  in  iustum 
aedificii  modum  assurgat.  Hoc  modo  praeciperet 
apostolus,  in  fide  crescendum  esse,  instandum  pre- 
cibus,  et  caritate  retinendam  esse  vocationem. 

In  spiritu  sando  precantes.  Haec  perseverandi 
ratio,  si  Dei  virtute  instructi  simus.  Ergo  quoties 
de  fidei  constantia  agitur,  ad  preces  confugiendum 
est.  Quia  autem  perfunctorie  vulgo  oramus,  addit, 
In  epiritu:  ac  si  diceret,  Tantam  eese  pigritiam, 
tantumque  frigus  carnis  nostrae,  ut  rite  orare  nomo 
queat  nisi  spiritu  Doi  excitatus:  sic  ad  diffideutiam. 

32 


499 


EPI8T.   lUDAE 


600 


et  tropidationem  dob  ease  proclivoB,  ut  dowo  Deum 
Tocaro  patrem  ausit,  niBi  illo  eodem  epiritu  dictante. 
Nam  biuc  eoliicitudo,  hino  ardor  et  veLouientia,  hinc 
alacritas,  hiuc  fiducia  obtinondi,  hino  donique  gemi- 
tu8  illi  inenarrabiles  quorum  mominit  Paulus  ad  Ro- 
manos  8,  26.  Ergo  non  abs  ro  ludas  docet  neminem 
posse  orare  ut  oportet,  nisi  directore  spiritu. 

21.  Vosinet  in  caritate  servate.  Caritatcm  velut 
custodem  ao  praesidem  vitae  nostrae  statuit:  non 
ut  eam  opponat  Dei  gratiae,  sed  quia  hic  rectus 
vocationis  nostrae  cursus  est,  si  pergimus  in  cari- 
tate.  Quoniam  vero  multa  nos  ad  defectionem 
BoUicitant,  ut  difficile  sit  nos  servare  Deo  usque 
in  finem  integros,  ad  ultimum  diem  fideles  rovocat. 
Sola  enim  eius  exspectatio  sustinere  nos  debet,  ne 
unquam  animos  deepondeamus.  Alioqui  singulis 
momontis  deficere  necesse  erit.  Notandum  autem 
quod  vitam  aeternam  non  vult  sperari,  nisi  ex 
Christi  misericordia.  Nam  ita  iudox  noster  futurus 
est,  ut  gratuitum  redemptionis  a  se  partae  bene- 
fioium  pro  iudicandi  regula  habeat. 

22.  Hos  quidem  miseramini,  Adiungit  alteram 
exhortationem,  qualiter  se  gerere  debeant  fideles  in 
corrigendis  fratribus,  ut  eos  ad  Dominum  reducant. 
Varie  autem  tractandos  eese  admonet,  unumquem- 
que  ecilicet  pro  suo  ingenio.  Nam  erga  mansuetos 
et  dociles  clementia  utendum  est.  Ahorum  maior 
est  duritia:  ergo  terrore  subigendi  sunt.  Haeo  est 
diiudicatio  cuius  meminit.  Farticipium  §iaxpiv6[ievoi, 
nescio  cur  Erasmus  passive  reddere  maluerit,  quum 
sit  ambiguum:  activa  autem  significatio  contextui 
longe  melius  quadret.  Summa  ergo  est:  Si  volu- 
mus  errantium  saluti  consulere,  considerandam 
esse  ouiusque  naturam:  ut  qui  mites  sunt  ao  trac- 
tabiles,  plaoide  revocentur  in  viam,  tanquam  digni 
misericordia :  si  quis  autem  contumax  est,  severius 
corrigatur.  Et  quoniam  odiosa  fere  est  asperitaB, 
eam  necessitate  excusat,  quod  aliter  servari  ne- 
queant  qui  non  sponte  sequuntur  bona  consilia. 
Porro,  eleganti  metaphora  utitur.  Nam  ubi  est 
incendii  periculum,  violenter  rapere  non  dubitamus. 


quem  cupimus  habere  incolumem:  neque  enim  suf- 
ficeret  innuere  digito,  vol  biande  manum  porri- 
gere.  Sio  otiam  curanda  est  oorum  salus,  quia 
ud  Deum,  nisi  duritor  tracti,  non  venirent.  Longe 
diiTort  vetus  interprotatio:  quae  tamen  lectio  ia 
multis  codicibus  graecis  invenitur.  Arguite  diiu- 
dicatos,  inquit  vetus  intorpres.  Sed  prior  ille 
eensus  meiius  congruit:  et  meo  iudicio  veruB 
est  ac  genuinuB.  Servandi  verbum,  ad  homines 
transfertur:  non  quod  autores  sint  ealutis,  sed  mi- 
nistri. 

23.  Odio  prosequerites.  Locus  hic,  qui  obscu- 
rus  alioqui  videtur,  uihil  habebit  difficultatis,  me- 
taphora  bene  explicata.  Yult  fideles  non  tantum 
cavero  a  vitiorum  contactu:  sed  neque  ad  eos 
contagio  pertingat,  quidquid  affine  ost  ac  vicinum, 
fugicndum  esse  admoDot.  Quemadmodum  si  de 
impudicitia  sermo  habetur,  dicemus  tolienda  esse 
omnia  libidinum  irritamenta.  Id  etiamnum  clarius 
fiet  si  impleatur  oratio:  nempe  ut  oderimus  non 
carnem  modo,  sed  tunioam,  quae  eius  contactu  in- 
fecta  sit.  Nam  particula  xai,  ad  amplificationem 
valet.  Malum  igitur  adeo  non  permittit  indulgentia 
foveri,  ut  omnes  praeparationes,  omniaque  accesso- 
ria  (ut  vocant)  potiuB  resecari  iubeat. 

24.  Ei  autem  qui  servare.  Claudit  epistolam, 
Doi  laude:  in  qua  ostendit  nihil  posse  exhortationes 
nostros,  nec  studia,  nisi  ex  Dei  virtute  efFectus  pro- 
veniat.  Quaedam  exemplaria  habent  eos.  Quam 
lectionem  ei  recipimus,  sensus  erit:  Vestrum  qui- 
dem  est  conari  ut  salvi  fiant:  sed  Dei  solius  est 
hoc  praestare.  Mihi  tamen  altera  lectio  magis 
placet:  in  qua  etiam  est  allusio  ad  superiorem  sen- 
tentiam.  Postquam  enim  fideles  hortatus  est  ad 
servandum  quod  periit:  ut  intelligaut  conatus  om- 
nes  fore  irriios,  nisi  Deus  operetur:  ne  ipsos  qui- 
dem  aliter  servari  posse  testatur,  nisi  Dei  virtute. 
Quamquam  in  hoc  posteriore  membro,  aliud  est 
verbum,  «puXa|at  scilicet,  quod  custodiam  sonat:  ita 
ad    remotiuB    iilud    membrum    respiceret,    ut  dixit: 

I  Vos  servare,  vel  custodite. 


COMMENTAIRE 


SUR 


L'EPITRE  DE  lUDE. 

1542. 


32* 


ARGUMENT    SUR   L'EPITRB    DE    SAINCT   lUDAS. 


II  escrit  selon  que  la  necesBitd  du  temps  le  re- 
qaeroit,  admonnestant  toutes  les  Eglises  en  general, 
lesquelles  desia  avoyent  receu  rEvangile  de  nostre 
Seigneur,  de  se  donner  garde  d'aucuns  seducteurs, 
qui  taschoyent  de  destourner  les  coeurs  des  simples 
gens  de  la  droicte  congnoissance  de  Dieu  et  de  sa 
Terit6.  Et  d'autant  qu'on  peut  appercevoir,  8'effor- 
ceoyent  d'engendrer  un  contemnement  de  la  iustice 


de  Dieu,  pour  renverser  ies  commencemens  de 
l'Evangile,  qui  avoyent  est^  par  les  Disciples  de 
lesus  Christ  faictz  et  dressez  iusques  &  lors.  Or  si 
une  telle  admonition  a  est^  pour  ce  tempa  la  pro- 
pre  et  convenable,  nous  congnoistrons  qu'elle  nous 
est  auiourd'huy  plus  que  necessaire,  si  nous  consi- 
derons  quel  est  Testat  de  l'Eglise,  et  par  quelz  aus- 
saulz  elle  est  combatue. 


Chapitre  seul. 

Itidas  serviteur  de  lesus  Christ,  et  frere  de  la- 
ques,  aux  eleuz,  qui  sont  sanctifies  par  Dieu,  et 
gardez  par  lESUS  Christ,  misericorde  et  paix  di- 
lection  vous  soit  augmentee. 

II  8'appelle  serviteiir  de  lesus  Cbrist,  pour  de- 
clairer  par  ea  vocation,  qu'il  fait  son  devoir  les 
enseignant  et  admouestant  de  ce  qu'ilz  ont  k  faire: 
afin  qu'il  ne  semble  pas  vouloir  entreprendre  plus 
d'authorit6  et  lieu  de  parler  aux  Eglises  qu'il  ne 
luy  en  appartient.  Pareillement  en  ce  mot  est 
comprinse  une  protestation,  qu'il  ne  veult  exalter 
ne  8on  nom  ne  de  creature  quelconque,  mais  de 
Bon  seul  Maistre  lesus.  II  allegue  le  nom  de  son 
frere  laques:  afin  de  se  donner  plus  d,  congnoistre 
par  ceste  enseigne,  pour  mieux  gaigner  les  coeurs 
des  fideles  d.  escouter  sa  doctrine,  non  pas  qu'il 
Tueille  prendre  ou  chercher  sa  gloire  en  la  chair: 
mais  pour  faire  servir  toutes  bonnes  creatures  h 
rhonneur  de  Dieu. 

Au  commencement  il  declaire  quelz  sont  les 
fruictz  de  Telection  eternelle  de  Dieu  en  ceux  qu'il 
a  eternellement  preordonnez  ^  salut:  Cest  qu'ilz 
Bont  sanctifiez  en  commuDiquant  a  la  sainctete  de 
Dieu,  laquelle  est  espandue  sus  eux  par  son  Esprit. 
Et  que  par  lesus  ilz  sont  conservez.  Car  c'est 
nostre  Pasteur  et  guide,  auquel  nous  avons  e8t6 
commis  en  garde  de  par  le  Pere,  afin  qu'il  nous 
coDserve  en  sa  protection:  tellement  que  le  pech6, 
ne  la  mort,  ne  le  diable,  ne  nous  puisse  nuyre. 

En  ceetre  priere  qu'il  fait  sont  comprinses 
toutes  les  graces  que  nous  povons  desirer.  Car  il 
y  a  premierement  la  misericorde  de  Dieu,  laquelle 
est  sa  bonne  volunt6  sur  nous,  par  laquelle  nous 
Bommes  reconciliez  k  luy,  Tayant  pour  Pere,  et 
estans  faictz  participans  de  son  Royaume  comme 
ses  enfans  bien  aymez.  De  cela  8'ensuit  paix,  qui 
signifie   toute    prosperit^,    afin   que  rien  de  tout  ce 


qui  nous  est  besoing  ne  nous  defaiile.  Finalemeat, 
pour  nous  bien  gouverner  et  sainctement  avec  nostre 
prochain,  est  requise  charit6,  laquelle  est  nomm6e 
la  troisiesme.  Or  il  requiert  que  toutes  ces  choses 
soyent  multipli6es,  en  nous  monstrant  qu'il  nous 
est  bien  mestier  de  croistre  tous  les  iours  de  nostre 
vie  en  nostre  Seigneur,  iusques  ^  ce  que  nouB  au- 
rons  achev6  nostre  course. 

Bien  aymez  pour  la  solicitude  que  {"avois  de 
vous  escrire  pour  vostre  commun  salut,  il  nCa  este 
necessaire  de  vous  escrire:  en  vous  exhortant  que 
vous  vous  efforciez  de  perseverer  en  la  Foy,  laqueUe 
a  este  une  fois  haillee  aux  Sainctz. 

Combien  que  ce  passage  pour  ea  difficult6  puisae 
recevoir  divers  sens,  toutesfois  cestuy  cy  est  le  plus 
certain,  comme  il  appert  de  la  raison  incontinent 
suyvante:  Cest  que  pourtant  qu'il  voyoit  les  ten- 
tations  presentes,  il  pensoit  estre  expedient  d'y 
obvier.  Le  sens  doncques  sera  tel  selon  nostre 
intelligence.  A  cause  que  i'ay  grand^solicitude  en 
mon  coeur  de  vous  admonnester  de  tout  ce  qui 
appartient  au  salut  de  vous  tous,  la  necessit^  re- 
quiert  maintenant  qu'en  vous  escrivant  ie  vous  ex- 
horte  h  perseverance:  Ceat  assavoir  que  vous  mettiez 
toute  vostre  estude  et  vous  employez  de  toutes  voz 
forces,  pour  estre  coniermez  en  la  Foy,  laquelle  le 
Seigneur  a  une  fois  baill6e  aux  siens,  afin  que 
iamais  ilz  n'en  declinent.  Voila  comment  un  ser- 
viteur  de  Dieu  doit  animer  et  encourager  les  fideles 
a  batailler  constamment,  quand  il  voit  les  appareilz 
du  diable  pour  les  opprimer. 

Car  aucuns  hommes  se  sont  mis  en  avant,  les- 
quelz  avoyent  este  long  temps  a  preordonnez  a  telle 
condemnation,  sans  piete,  ayant  transferez  la  grace  de 
nostre  Dieu  en  dissolution,  et  renoncent  Dieu  le  seul 
dominateur,  et  nostre  Seigneur  lesus  Christ. 


509 


EPITRE  DE  IDDE 


510 


Cest  la  raison  pourquoy  ilz  avoyent  meilleur 
besoing  de  bien  batailler  que  iamais,  pour  ce  qu'ilz 
eetoyent  assaiiliz  par  les  tentations  qui  s^ensuyvent. 
Car  ce  Bont  grandes  et  dangereuses  pestes  de  l'Egliee 
que  gens  de  perverse  vie  et  faulse  doctrine,  prin- 
cipalement  telz  contemteurs  de  toute  religion,  comme 
les  descrit  icy  TApostre.  Car  il  leur  impose  d'avoir 
converty  la  grace  de  Dieu  en  dissolution:  Cest  d. 
dire  d'avoir  abu86  de  la  grace  de  Dieu ,  et  de  la 
libert6,  qu'il  a  donn6e  d.  noz  consciences,  k  insolence 
et  touto  licence  de  mal  faire.  D'e8tre  gens  sans 
piet6:  Cest  ^  dire  ne  craignans  Dieu.  Finalement, 
ayans  renonc^  la  domination  d'un  seul  Dieu,  ne  le 
recongnoiseant  point  pour  celuy  auquel  nous  devons 
Bervir,  et  auquel  comme  iuste  luge  fauldra  rendre 
compte  de  nostre  vie.  Et  aussi  d'avoir  reiett6  le 
ioug  de  Christ,  lequel  par  iceluy  nous  a  et6  con- 
8titu6  Seigneur  et  Maistre.  II  dit  d'advantage, 
qu'ilz  avoyent  long  temps  auparavant  est^  pre- 
destinez  k  telle  confusion,  par  ce  que  nostre  Sei- 
gneur  a  preordonn6  la  ruyne  certaine  k  tous  ceux 
qui  n'obeiront  ^  eon  sainct  Evangile:  et  a  en  son 
iugement  eternel  determin6  quelle  eeroit  rissue  de 
leur  perversit^  et  malice. 

Or  ie  vous  vueil  reduire  en  memoire,  pour  vous 
faire  scavoir  cela  une  fois,  que  le  Seigneur  ayant 
delivre  d^Egypte  le  peuple,  depuis  a  destruict  ceux 
qui  ne  croyoyent  pas. 

Pour  les  induire  d,  craindre  le  iugement  de 
Dieu,  afin  que  legiercment  ne  se  destournaesent  de 
la  grace  qu'il  leur  avoit  faicte,  il  leur  propose 
rexemple  du  peuple  d'Israel.  Pour  la  delivrance 
duquel,  combien  que  nostre  Seigueur  eust  faict  de 
grandes  oeuvres  et  miracles,  toutesfois  il  n'a  pas 
laies^  de  punir  sa  rebellion  et  incredulit^.  Mesmes 
la  vengeance  a  eet^  d'autant  plus  griefve,  k  cause 
qu'un  tel  benefice  n'avoit  de  rien  profit6  envers 
luy,  pour  rentretenir  a  honnorer  Dieu,  et  le  glori- 
fier  comme  il  appertenoit.  Les  punitions  que  le 
Seigneur  a  faict  au  desert  sont  recit^es  en  somme 
au  dixiesme  de  la  premiere  aux  Corinthiens. 

Et  les  Anges  qui  n'ont  pas  garde  leur  commen- 
cement,  mais  ont  delaisse  leur  domicile,  il  les  a  mis 
en  garde  en  ohscurite  et  soubz  liens  eterneh,  iusques 
au  iugement  du  grand  lour. 

Comme  premierement  il  a  monstr^  que  si  le 
Seigneur  n'a  pas  pardonn6  k  son  peuple  d'Israel, 
lequel  il  avoit  choisi  entre  toutes  nations  de  la 
terre,  que  non  plus  ne  nous  pardoonera  il,  si  nous 
ensuyvons  une  mesme  iniquit6:  maintenant  il  en 
donne  encore  une  plus  grande  raison.  Car  il  n'a 
pas  mesme  eepargn^  ses  propres  Anges,  incontinent 


qu'ilz  ont  degener6  de  la  bonne  nature  en  laquelle 
ilz  estoyent  crecz.  Mais  les  a  exterminez  de  son 
Royaume,  lee  iettant  en  miserable  captivit6,  iusques 
^  ce  que  le  grand  lour  viendra,  oii  ilz  recevront 
leur  derniere  eentence.  OCi  nous  avons  mis  ce  mot 
Commencement,  le  mot  grec  a  signification  doub- 
teuse:  tellement  que  les  autres  disent  principaultd: 
mais  le  premier  est  le  plus  propre  k  la  matiere 
presente:  pour  ce  qu'il  veult  admonnester  le  peuple 
de  ne  se  desvoyer  du  droict  chemin. 

Comme  Sodome  et  Gomorrhe  et  les  cinq  villes 
prochaines  d'icelles  ayant  paillarde  en  mesme  maniere, 
et  s'estant  desbourdees  a  suyvre  autre  chair,  sont 
laissees  pour  exemple,  ayant  receu  iugement  de  feu 
eternel:  aussi  pareillement  ceux  icy  estans  de  resverie 
eslourdis,  souillent  leur  chair,  mespriseni  domination, 
et  mesdisent  des  puissances. 

II  veult  dire  que  comme  Sodome  et  Gomorrhe 
et  les  villes  voieines,  pour  rhorrible  confueion,  la- 
quelle  eet  tomb6e  dessus  icelles,  soot  exemple  d'uu 
merveilleux  iugement  do  Dieu:  ainsi  il  en  ad- 
viendra  de  ceux  dont  il  parle:  lesquelz  ne  sont 
moins  damnablee  en  leurs  oeuvres.  Tellement  que 
leur  ruine  ne  eera  en  rien  moins  legiere  que  celle 
que  nous  lisons  en  Genese  des  dictes  villes.  Par 
l'autre  chair,  il  entend  les  cupiditez  desordonn6es 
et  estranges,  dont  estoyent  souillez  ces  peuplee. 
Car  ilz  sortoyent  hors  des  limites  de  nature  pour 
obeir  A  leur  sensualitd  brutale.  Quand  il  dit,  qu'elle8 
ont  receu  iugement  de  feu  eternel:  il  demonstre  que 
le  feu  subit  qui  y  descendit  du  ciel,  n'estoit  sinon 
une  monstre  exterieure  du  feu  spirituel,  qui  iamais 
ne  8'esteindra.  On  voit  en  ce  passage  une  partie 
des  faultes  de  ces  mal-heureux  personnages,  qui 
corrumpoyent  les  Eglises  de  ce  temps  Id,:  Car  il 
dit  qu'il8  estoyent  eslourdiz  en  eonges,  signifiant 
qu'ilz  estoyent  du  tout  menez  et  transportez  par 
leur  affection  charnelle,  comme  Tesprit  du  dormant 
est  ravy  et  troubl6  par  ce  qu'il  songe,  d'autant 
qu'il  n'y  a  nulle  raison  qui  le  retire  de  sa  pertur- 
bation.  Socondement,  que  eux  mesmes  se  souil- 
loyent  par  abominations  lesquelles  il  a  mieulx  aym6 
seulement  noter  que  exprimer.  Finalement  qu'ilz 
diifamoyent  les  puissances  et  superioritez  que  le 
Seigneur  a  ordonn6  pour  gouverner  les  choses  hu- 
maines:  voulant  introduire  une  confusion,  &  fin 
qu'on  ne  peust  plus  diacerner  entre  bien  et  mal. 

Or  Michel  archange,  quand  en  questionnant  dis- 
putoit  avcc  le  diahle  du  corps  de  Moyse  n'osa  iecter 
iugcment  de  malediction,  ains  dict:  Que  le  Seigneur 
te  redargue:  Mais  ceulx  cy  des  choses  quHlz  ignorent 
ils  mesdisent:  et  celles  que  naturellement  comme  bestes 
brutes  ilz  approuvent. 


511 


EPITRE  DE  lUDE. 


512 


II  eet  vrsj  semblable  que  ooste  histoiro  ait  est6 
anicD^o  do  quelque  livro  do  i'E8Criture,  lequol  toutos- 
fois  i)0U8  n'ttvon8  auiourd'huy  on  usaige:  Ou  bien 
qu'ello  avoit  06t6  baill6o  entre  le  peuplo  iudaique 
de  main  en  main  tellement  quo  c'o8toit  uno  choae 
vulgaire:  Vray  est  qu'il  eet  escript  au  Deutoronome 
chapitre  trentequatriesme,  que  Moyso  a  08t6  on- 
sepvely  du  Seigneur  on  uno  vall6e  de  la  terre  de 
Moub:  et  que  son  eepulcre  n'a  08t6  congnou  de 
nul  hommo.  Ce  qu'on  iuge  avoir  e8t6  faict  (comme 
aussi  la  cboso  clairoment  lo  monstre)  de  peur  quo 
les  luifz  pour  l'honneur  qu'ilz  luy  portoient  n'abu- 
sassont  de  eon  corps  par  idolatrie.  Ce  doncques 
quo  lo  diable  en  prenoit  combat  contre  TAnge  de 
Dieu  n'o8toit  que  pour  mettre  en  avant  qu'il  se 
pouvoit  trouver  afin  d'induire  le  pouple  d'lsrael  k 
l'adorer  contre  la  volunt6  de  Dieu.  Maintonant  il 
dict,  que  en  ce  combat,  iamais  Michel  ne  voulut 
iecter  contre  le  Diable  iugement  de  malediction: 
Cest  a  dire  prononcer  parolle  d'execration  contre 
luy  comme  le  recongnoissant  creature  do  Dieu: 
ains  seuloment  au  nom  du  Seigneur  luy  impose 
silence.  Au  contraire  il  dict  que  en  ceulx  cy  y  a 
telle  tomerit6  qu'ilz  ne  pardonnent  k  nulle  creature 
combien  qu'encores  ilz  n'y  congnoissent  rien  a  re- 
diro:  et  n'ont  plaisir  en  aultres  choses  sinon  en 
celles  que  de  leur  sens  naturel  sans  raison  et  in- 
telligence  ilz  comprennent  ne  plus  ne  moins  que 
bestes  brutes,  lesquelles  sont  du  tout  men6es  par 
leurs  aflPections  charnelles  d'autant  qu'il  n'y  a  en 
icelles  aultre  sentement.  En  ce  qu'il  dict  qu'ilz 
8'y  corrumpent,  il  fault  noter  que  en  tout  ce  que 
rhomme  apprehende  en  sa  charnalit6,  il  n'y  a  que 
oorruption. 

Malheur  a  iceux,  car  ils  orU  suyvy  la  voye  de 
Cain,  et  selon  Verreur  du  loyer  de  Balaam  se  sont 
aiatidonnes,  et  sont  peris  en  la  contradiction  de  Core. 

Affin  que  nul  ne  soit  si  hardy  de  se  ioindre  a 
eulx,  il  declaire  quelle  en  sera  l^issue:  ascavoir 
malediction.  Ce  qu'il  prouve  par  rexemple  de 
ceulx  desquelz  ilz  sont  imitateurs.  Car  comme 
Cain  (ainsi  qu'il  est  esorit  au  second  chapitre  de 
Genese)  estant  en  vieux  que  son  frere  estoit  tant 
aggreable  ^  Dieu  le  meurtrit,  ainsi  ces  malleureux, 
desplaisans  que  les  fidelles  servent  en  sainctet6  et 
innocence  de  vie  k  leur  Dieu,  en  les  pervertissant 
e^esforcent  de  meurtrir  leurs  ames. 

Item,  comme  Balaam  pour  loyer  eust  6t6  con- 
tent  de  renverser  les  benedictions  de  Dieu,  et  perdre 
le  peuple  d'Israel  (comme  nous  lisons  au  douxiesme 
chapitre  des  Nombres)  pareillement  pour  leur  ventre 
et  voluptez  ilz  ne  demandent  que  a  diseiper  l'Eglise 
de  Dieu  et  la  faire  tomber  et  ruyner  en  malediction, 
tellement  qu'en  cela  faire  ilz  sont  du  tout  desbordez 


eans    mosure    ayans  comme  la   bride   laeoh^e  &  ne 
gardcr  nul  moyen. 

Item,  comme  Cor6  avec  Dathan  et  Abiron 
(commo  il  apport  par  lo  seziosme  chapitre  des  Nom- 
bros)  csleva  un  tumulte  alencontre  de  Moyee  pour 
lo  doboutor  du  ministero  et  office  auquel  il  eetoit 
ordonn6  de  Dieu,  en  cela  ee  robellant  alencontre 
de  Dieu,  mesmes:  pareillement  ceux  cy  resistent  et 
eemeuvent  rebollion  contro  tous  les  serviteure  de 
Dieu  et  ministree  de  eon  Evangile ,  voire  contre 
lesue  Chriet  qui  est  le  principal  et  le  Chef  de  toue. 
Or  ei  nul  de  ceux  n'est  demeur6  impuny,  qui  n'ait 
soubstenu  une  horrible  vengeance  de  Dieu,  comme 
lee  Escrituree  tesmoignent:  il  ne  fault  penser  que 
ceux  cy  puiesent  non  plue  eschapper  la  main  do  ce 
grand  luge. 

Iceux  sont  macules  en  voz  convives,  mangeans 
hardiment,  se  paissans  eux  mesmes:  nuees  sans  eaues, 
agitees  ca  et  la  des  vens:  arbres  autumales  infruc- 
tueuses,  doublement  mortes  et  desracinees:  undes  aspres 
de  la  mer  escumantes  leur  propre  confusion:  estoiUes 
errantes:  auxquelz  est  apprestee  obscurite  de  tenebres 
efernellement. 

Maintenant  par  diverses  similitudes  il  monstre 
combien  il  y  a  en  eux  de  paovret6  et  malheuret6. 
Et  premierement  leur  remonetre  que  leurs  convives 
oh  ilz  s'a88emblayent,  estoyent  souillez  et  contami- 
nez  par  gene  ainei  vitieux,  pour  leur  donner  a  en- 
tendre  qu'ilz  lee  devoyent  reiecter  de  leur  compa- 
gnie.  Et  rend  la  raison:  pour  ce  qu'ilz  ne  povoyent 
dissimuler  leur  gourmandise  en  mangeant  diseolue- 
ment  et  sans  modeetie  aucune.  En  ce  poinct  il  est 
h  noter  que  les  Lhrestiens  oultre  la  saincte  Cene 
avoyent  certains  convives  oh  ilz  s^assembloyent  pour 
entretenir  charit6:  et  principallement  cela  faisoyent 
ilz  d,  cause  des  indigens,  qui  en  estoyent  refocillez 
et  soulagez.  Parquoy  c'estoit  une  vie  damnable  en 
telz  garnemens,  de  n'avoir  autre  esgard  einon  de 
se  repaistre  eux  meemes,  sans  penser  dee  paovree, 
desquelz  on  devoit  avoir  le  principal  eoing. 

OultrepluB,  il  les  accompare  aux  nu6ee  sane  eaue, 
lesquelles  sane  propoz  troublent  Tair,  tenant  les 
hommes  en  euspend  pour  attendre  pluye  laquelle 
n'en  eort  iamaie.  Enquoy  il  demonetre  leur  vanit6. 
Et  adiouste  encore  Tagitation  du  vent  qk  et  l^: 
pour  exprimer  d'advantage  leur  inconetance  et  le- 
gieret6. 

Secondement,  il  loe  fait  eemblablee  aux  arbres 
d'autumne,  apree  la  cueillette  dee  fruictz,  leequelz 
n'ont  plus  que  les  fueilles,  et  icelles  preetes  £i  tom- 
ber  bientost.  Toutesfois  il  met  apres  une  dissimi- 
litude:  c'est  que  les  arbres  au  printemps  recommen- 
cent  d,  verdoyer  et  fructifier.  Mais  en  ceux  cy  il 
n'y   a  nuUe   eeperance    de  fruictz  non  plus   qu'aui 


513 


EPITRE  DE  lUDE 


514 


arbroa  steriles  du  tout  et  mesmes  doubloment  sei- 
ch6es  par  diverses  gei^es  ou  autre  encombriers,  et 
pleinement  desracin^es. 

Tiorcement,  aux  undes  de  la  mer,  pouls^es  im- 
potueusement  par  tempeste.  Car  comme  icelles  par 
leur  exume,  rendent  l'eaue  orde  et  troubl6e,  en 
mesme  sorte  ceux-cy  en  toute  leur  impetuosit^,  par 
laquelle  ilz  veulent  rompre  les  autres,  eux  mesmes 
se  ruynent,  car  elle  retombe  toute  en  leur  confusion. 

Pinaleraent  aux  planettes  errantes.  Car  comme 
icelles  ne  sont  fich6es  en  certain  lieu  comme  les 
autres  estoilles,  mais  ont  lours  propres  spheres 
qu'elles  circuissent:  aussi  ilz  n'ont  nul  arrest ;  mais 
sonc  distraicts  en  diverses  opinions.  La  conclusion 
est  qu'eu  la  fin  une  griefve  condemuation  eternelle 
les  attend. 

Aussi  sur  eux  a  prophetize  Henoch,  septiesme 
honime  depuis  Adatn,  disant:  Voicy  le  Seigneur  est 
venu  avecques  milliers  de  ses  Saincts,  faire  iugement 
eontre  tous,  et  convaincre  tous  incredules  d^entre  eux, 
de  toutes  les  oeuvres  de  leur  impiete,  lesquelles  ih  ont 
iniquement  commises,  et  de  toutes  mauvaises  paroUes 
qu'ilz  ont  parle  contre  luy. 

Combien  que  ceste  sentence  ne  se  trouve  au- 
iourdhuy,  neantmoins  nous  devons  prendre  ceste 
Bontence  bonne  et  saincte,  sans  nous  tourmenter 
beaucoup  dont  elle  a  est^  prinse.  Car  possible  qu'il 
n'y  a  iamais  eu  certain  livre  fait  par  Henoch :  mais 
que  voyant  la  malice  des  hommes  estre  venue  ius- 
ques  au  sommet,  fut  contrainct  de  leur  denoncer 
la  vengeance  prochaine:  laquelle  dononciation  ait 
0816  depuis  en  bruit  ontre  le  peuple  d^Israol  comme 
digne  de  memoire.  Or  TApostre  dit  que  convena- 
blement  oUe  peut  estre  appliqu6e  k  ceux  cy,  les- 
quelz  par  dossus  los  autres,  provoquent  Tire  de  Dieu 
par  Toutrage  tant  de  leurs  faits  que  de  leur  parolles. 
Ce  iugemont  de  Dieu,  duquel  il  est  icy  parl6,  com- 
bien  qu'il  se  commence  aucunement  en  ce  monde 
en  toutes  punitions  que  faict  Dieu  des  iniques, 
toutesfois  il  ne  sora  point  droictement  accomply  ius- 
ques  a  la  manifestation  du  Royaume  de  lesus  Christ 
au  dernior  lour.  Car  lors  il  viendra  en  puissance 
avec  ses  angos  pour  rendre  a  chascun  iustement 
eelon  sos  oeuvres.  Les  Angos  sont  icy  nommez 
par  milliors  comme  en  Daniel,  au  septiesme,  et  au 
Psalme  eoixante  et  huytioeme.  Oii  nous  avons 
translat^  incredule,  le  mot  grec  signifio  ceulx  qui 
n'ont  en  leurs  coeurs  nuUe  reverence  ^  la  maiest6 
de  Dieu. 

Iceux  sont  murmurateurs,  quellereux,  cheminans 
selon  leurs  cupiditez:  desquelz  la  bouche  parle  choses 
haultaines,  ayans  en  admiration  les  apparences  a  cause 
du  gaing. 

Calvini  opera.   Vol.  LV. 


Encore  les  marque  il  plus  evidemment  et  dos- 
covre  d'advantaigo  lours  vicos,  afin  que  personne 
n'en  soit  tromp6  par  ignorance.  II  les  dit  murmu- 
rateurs :  comme  ainsi  soit  que  le  Chrestien  doy ve 
evitor  tous  murmures  et  mauvais  rappors,  qui  peu- 
vent  engendrer  discors,  et  inciter  desbatz,  ou  mal- 
veillance  entre  les  hommes.  Apros  il  dit  qu'ilz  sont 
querelleux.  Ce  qui  procode  d'arrogance  et  impatience 
d^osprit:  quand  on  ne  peut  rien  enduror  de  son 
prochain,  que  plaintos  et  querimonies  ne  vollent 
tousiours.  Le  tiers  est  qu'ilz  cheminont  selon  leurs 
cupiditez:  c'est  d.  dire,  qu'ilz  sont  addonnez  aui 
affection.s  de  leur  chair,  auxquelles  le  Chrestien  doit 
renoncer  pour  se  accommoder  k  la  volunt6  de  Dieu 
et  celle  de  son  prochain.  Apros  il  met  la  haultesse 
en  paroUes,  c'ost  qu'ilz  ne  peuvent  dissimulor  ror- 
gueil  de  leur  coeur,  qu'ilz  n'ayont  tousiours  gloires 
et  vanteries  en  la  bouche  pour  deprimer  les  autrea 
par  dessoubz  eux.  Finalement,  la  flatterie.  Car 
ilz  applaudissent  k  ceux  qui  ont  apparence  entre 
los  hommes,  pour  tirer  de  leur  substance:  mospri- 
sans  les  paovres  et  humbles,  dont  ilz  ne  osperent 
nulle  proye. 

Mais  vous  Uenaymez,  ayant  souvenance  des  pa- 
rolles  qui  vous  ont  este  predictes  par  les  Apostres  de 
nostre  Seigneur  lesus  Christ.  Cest  qu^ilz  vous  ont 
dict  qu^au  dernier  temps  y  aura  des  moqueurs  che- 
minans  selon  leurs  cupiditez  dHmpiete. 

Afin  qu'ilz  ne  se  troublassent  point  voyant  telles 
pestes  porter  le  nom  de  lesus  Christ,  et  que  pour 
cela  ilz  ne  perdissent  courage:  il  leur  reduict  en 
memoire  commont  los  Apostros  de  nostre  Seigneur 
en  avoyont  adverty  les  fideles:  duquel  advertisse- 
ment  ilz  povoyent  prendre  matiere  de  se  consoler 
et  reconforter,  pour  ne  laissor  de  perseverer  en 
leur  vocation.  II  appelle  (selon  la  maniere  de  TEs- 
criture)  le  dernier  temps  depuis  qu'on  a  commenc6 
d'attendre  la  resurrection  et  l'advenement  dernier 
du  Seigneur,  qui  est  tout  le  tomps  du  nouveau 
Testament :  pource  que  toutes  choses  ont  6t6  ac- 
complies:  sans  qu'il  faille  attendre  nouvelle  Pro- 
phetie  ne  revelation  iusque  a  ce  que  le  Seignenr 
se  manifestora  aux  siens  face  h  face.  II  appelle 
moquours  ceux  qui  contemnent  telloment  les  iuge- 
mons  de  Dieu  que  tout  lour  est  ieu  ot  farce: 
comme  sont  ceux  qui  demandont:  Oii  est  le  iour 
du  Seigneur?  Ce  que  les  Apostros  en  ont  admon- 
nest^  se  peut  Tooir  en  partie  aux  Epistres  a  Ti- 
moth6e  et  en  la  soconde  de  saint  Pierre  et  autres 
passages.  Combien  qu'il  parle  plus  des  admoni- 
tions  faictos  par  paroUes:  mais  il  n'ya  nuUe  doubte 
qu'elleB  ne  ayent  est6  semblables  d,  celles  qu'ilz  ont 
laiss^  par  escrit. 


33 


515 


RPTTRE  DE  lUDE 


516 


lceux  sont  faisatis  divisions,  sensuelz  et  sans 
esprit. 

II  leur  donno  oncor  de  rcohef  nouvolloa  en- 
seigues  pour  se  garder  do  ces  corrupteurs.  Et  dit 
qu'ilz  tachent  h  faire  separations  qui  est  lo  propre 
do8  faux  prophetos.  Car  c'08t  leur  but  principal  de 
rompre  1'union  quo  losus  Ohrist  a  voulu  estre  ontre 
868  membres.  Ce  qu'il  les  appelle  sonsuelz  et  sans 
esprit:  se  rapporte  d,  ce  qu'il  ou  a  dit  dessus:  car 
il  entend,  qu'il  u'y  a  rien  en  eux  de  la  rogeneration 
spirituolle,  par  laquelle  nou8  outrons  au  Royaume 
de  Dieu,  n'ayan8  rien  que  dc  la  nature  humaine 
Titieu8e  et  corrumpue. 

Mais  vous  hienaymez,  vous  edifians  vousmesmes 
en  vostre  tressaincte  Foy  faisant  prieres  par  le  sainct 
Esprit,  gardez  vous  en  la  charite  de  Dicu,  en  atten- 
dant  la  misericorde  de  nostre  Seigneur  lesus  Ckrist 
pour  la  vie  eternelle. 

Apres  le8  avoir  assez  adverty  des  maulx  dont 
ilz  avoyent  k  se  donnor  garde,  il  leur  monstro  de 
quelz  remedes  ilz  doyvent  user  pour  8'en  povoir 
garentir.  Et  premierement  les  ensoigne  de  s'edifier 
tousiours  de  mieux  en  mieux  en  la  Foy,  od  ilz 
avoyent  desia  prins  leur  fondoment:  laquelle  il 
appoUe  tres  saincte,  leur  donnant  a  entendre  que 
tous  ceux  qui  se  tiendront  en  icelle  auront  un  tres- 
certain  appuy  et  asseurance  de  salut.  Mais  pource 
que  cola  n'e8t  pas  oeuvre  d'humaine  vertu,  il  leur 
commande  apres  de  recourir  k  Dieu,  par  lequel, 
quand  nous  sommes  corroborez  en  sa  vertu,  nous 
ouvrons  vortueusement.  Or  il  veult  que  les  prieres 
soyent  faictes  parle  S.  Esprit:  pource  que  nostre 
sens  no  peut  atteindre  a  demander  ce  qui  est 
eelon  Dieu,  si  TEsprit  mesmes  de  Dieu  n'aydoit 
nostro  intirmit6:  dont  il  ost  escript  plus  amplement 
aux  Romains  huytiesme  chapitre.  Finalement  il 
leur  monstre  quelle  est  la  fin  de  ces  choses :  c'e8t 
qu'en  esperance  et  patience  ilz  attendont  la  miseri- 
corde  du  Seigneur.  Car  Thomme  charnel  ne  re- 
gardant  que  los  choses  prosontes,  n^estime  pas  qu'il 
y  ait  aultre  vie  ne  felicit6  que  celle  qui  se  voit  & 
l'oeiI:  pourtant  il  8'envelope  en  delices  de  ce  monde 
comme  le  pourceau  se  veaultre  en  la  fange.  II 
est  doncq  bien  besoing  que  les  fideles  se  incitent  d, 
attendre  le  lour  dernier,  oti  toutes  choses  soront 
reduictes  on  leur  droict  estat.  II  est  bien  a  notor 
qu'il  ne  nous  propose  aultre  fondemont  n'y  attente 
de  la  vie  eternelle  que  par  la  miBericorde  du 
Seigneur:  afin  que  toute  dignit6  d»  nfta  nAj^vrAa 
soit  abbatue,  et  toj 


Et  recevez  les  uns  en  pitie,  les  iugeant:  les  aul- 
tres  sauvez  les  par  craitUe,  lcs  retirant  du  feu:  hais- 
sant  aussi  vestcment  de  la  chair  contamine. 

D'avantage  il  ies  onsoigne  quo  ce  n'ost  pas 
assoz  do  8'o8tro  retir6  soymesmes  do  la  voye  de 
mort  et  perdition  pour  sorvir  puroment  et  eainte- 
mont  &  Diou,  ei  on  no  tache  aussi  de  gaigner  los 
aultres  qu'on  voit  ostro  dosvoyoz,  ot  do  les  odifier 
on  nostre  Soigneur.  Pourtant  il  les  oxhorte  de 
tellomont  fouyr  et  eviter  ceste  pervorso  Qation 
qu'ilz  mettent  pcine  de  les  reduire  en  meilloure  vie 
et  ce  on  divorses  manieros,  solon  qu'ilz  verront 
estre  expedient.  Car  les  uns  voulont  ostre  menez 
par  doulceur  ot  beoignit6:  les  aultres  par  plus 
grande  80vorit6  et  rigueur,  k  quoy  il  nous  fault 
estre  prudens  pour  nous  accommoder  k  uno  tolle  di- 
versit6  d^esprit.  II  dict  doncques  que  envers  ceulx 
que  nous  verrons  estre  plus  dociies,  nous  moderions 
tellement  Tasperit^  de  coodamner,  que  les  traictions 
avec  misoricorde,  au  contrairo  que  nous  estonnions 
ceulx  qui  sont  endurcis,  par  crainte  du  iugement  de 
Dieu.  Caril  faultuser  onvors  eulx  comme  si  on  tiroit 
quelqu'un  d'un  feu  ia  embras6:  ce  qui  ne  se  faict 
sans  effort  violent.  Ce  pendant  il  veult  que  nous 
prenions  desplaisir  aux  vices  qui  sont  alentour 
d'eulx:  lesquelz  il  appelle  robe,  selon  commun 
usaige  de  TEscriture:  pource  que  l'homme  en  est 
environn6  comme  do  ses  habillemens. 

Or  a  celuy  qui  les  peult  garder  sans  offence,  et 
les  constituer  devant  sa  gloire  incoulpahles  avec  liesse, 
qui  est  Dieu  seul  sage,  nostre  Saiiveur,  gloire  et  haul- 
tesse,  domination  et  puissance  soit  maintenant  et  en 
tous  siecles.    Amen. 

Comme  il  a  commenc6  son  Epistre  par  prieres, 
recongnoissant  Dieu  ostre  oeluy  dont  il  failloit  do- 
mander  tout  bien :  aussi  maintenant  il  magnifie  sa 
grandeur  comme  celle  qui  est  seulement  digno 
d'estre  magnifi^e.  Entremeslans  comment  le  prin- 
cipal  que  nous  pouvons  faire  pour  le  salut,  c'e8t 
de  les  recommander  a  Dieu :  lequel  seul  a  la  puis- 
sance  de  les  eonvertir  k  soy  pour  les  amender: 
afin  que  sans  offonce  ilz  puissent  comparoistre  de- 
vant  sa  maiest^  et  eiege  iudicial  avec  ioiee  et  liesse 
laquello  sera  lors  espandue  sur  tous  ses  serviteurs, 
comme  il  est  oscript.  Or  il  veult  que  toute  gloire  et 
hautesse  soit  rendue  i  Diou:  non  pas  qu'il  ne  les 
ait  sans  nous,  et  mesme  contre  le  vouloir  de  ses 
ennemis :  mais  pour  ce  que  nous  devons  tous  desirer 
que  tout  le  monde  le  recongnoisse  tel  qu'il  est, 
pour  luy  rendre  louenge  h.  luy  deuement  appar- 
tenante. 


elhans  &  Co.,  Bnmsvigae. 


Verlag  von  C        Scliwetsolike  und  Sohn  in  Braunsohweig. 


-X 1-  —  •».  ■.■» 


jischer  Jahresbericht. 

I'  Unter  Mitwirkung  von 
reyer,  Ehlers,  Furrer,  Hasenclever,    Kind,  Kohl- 
lesche,  Liidemann,  Marbach,  Mehlhorn,  Slegfrled, 
tepitta,  Werner,  Woltersilorf, 

^       herausgegeben  voa 

ifessor  Dr.  H.  Holtzmann. 

ithaltend  die  Litteratur  der  Jahre  1888—1894. 

scheint  ein  Band  von  4  Abteilungen. 

,1  h.  12  Mark,  Band  12-13  &  14  Mark. 

en  und  zwar ;  1.  Exegese,  2.  Historische  Theo- 
ische  Theologie,  4.  Praktische  Theologie  und 
3  Kunst  sind  auch  einzeln  zu  beziehen. 


icl 


Der 


liche  Graberschmuck. 


: E in  Beitrag 


licii.en  .A-Tcliaologie 


.  Adolf  Hasenclever, 

Paslor  in  BrauDschwei?. 


Freis  5  Mark. 


Au  s 


imd  Kunst  des  Cbristciitums. 

■  Abhandlungen 

.rung  fiir  gebildete  Gemeindeglieder. 

^  Von 

Past.  Dr.  Adolf  Hasenclever. 

r  Erste  Beihe. 

%eh.  3  Mk.,  Liebhaber-Ausgabe  .5  Mk. 


matisches  Christentum. 

gen  eines  deutschen   Idealisten. 

Von 

D.  Otto  Dreyer, 

Oberkirchenrat. 

srte  Auflage.  —  Preis  2  Mark. 


mdlungen. 


516 

Icmx  sotU  faisatis   divisions, 
esprit. 

II  leur  doDiio  oncor  de  reo 
sei^uos  pour  se  garder  do  oes  oo 
qu'ilz  tacbeut  ii  fairo  separations 
des  taux  prophetos.  Car  c'08t  leu 
rompro  1'uDion  que  lesus  Ohrist  a 
ses  membrea.  Ce  qu'il  les  appell 
esprit:  se  rapporto  d,  ce  qu'il  on 
il  entend,  qu'il  n'y  a  rien  en  eux 
spirituelle,  par  laquelle  noua  out 
de  Dieu,  n'ayan8  rien  que  dt;  ii 
vitieuse  et  corrumpuo. 

Mais    vous  bienayniee,  vous  et 
en  vostre  tressaincte  Foy  faisant  pi 
Esprit,  gardez  vous  en  la  charite 
dant  la  misericorde  de  nostre  Seii 
pour  la  vie  eternelle. 

Apres  lea  avoir  aasez  advert^ 
ilz  avoyent  k  se  doDDor  garde,  i 
quelz  remedes  ilz  doyvent  user 
garentir.  Et  premierement  les  en 
tousiours  de  mieux  en  mieux  t 
avoyent  desia  prins  leur  foDdei 
appelle  tres  saincte,  leur  donnan 
tous  ceux  qui  ee  tiendront  en  icel 
certain  appuy  et  asseurance  de  sa 
que  cela  n'est  pas  oeuvre  d'hums 
commande  apres  de  recourir  k 
quand  nous  sommes  corroborez  e 
ouvrons  vertueusement.  Or  il  vei 
soyent  faictes  parle  S.  Esprit:  p 
sens  ne  peut  atteindre  a  dema 
selon  Dieu,  si  l'Esprit  mesmes 
Dostre  infirmit6:  dont  il  est  escrip 
aux  Romaius  huytiesme  chapitr 
leur  monstre  quelle  est  la  fin  de 
qu'en  esperance  et  patience  ilz  ati 
corde  du  Seigneur.  Car  Thomm 
gardant  que  les  choses  presentes, 
y  ait  aultre  vie  ne  felicit6  que  c» 
l'oeil :  pourtant  il  8'envelope  en  de 
comme  le  pourceau  se  veaultre 
est  doncq  bien  besoing  que  les  fid 
attendre  le  lour  dernier,  oii  tout 
reduictes  en  leur  droict  estat.  II 
qu'il  ne  nous  propose  aultre  fonde 
de  la  vie  eternelle  que  par  la 
Seigneur:  afin  que  toute  dignit6 
soit  abbatue,  et  tou 


EPITRE  DE  lUDE 


516 


\ 


PLEASE  DO  NOT  REMOVE 
CARDS  OR  SLIPS  FROM  THIS  POCKET 

UNIVERSITY  OF  TORONTO  LIBRARY 


BX 

9^20 

A2 

1882 

V.55 


Calvin,  Jean 

loannis  Calvini  Opera 
quae  supersunt  omnia 


Verlag  VOD  C 


Schwetsohke  und  Sohn  in  Braunsohweig. 


-lieologiischer  Jahresbcricht. 


L  e  h.  r  l>  v  ' 

der  I 

n  iT»iji'i  r\  j^M  Unter  Mitwirkung  von 

Evangel.-Pr()teStailtlSClieil     Dogmatlk      Baur,  Bdhn-nger,  Oreyer,   Ehlers,  Furrer,  Hasenc.ever.    Kina.  Koh.- 

schmidt,  Kriiger,  Loesche,  Liideraann,  Marbach,  Meh.horn,  Siegfried, 


von 


f  D.  Richard  Adelbert  Lipsius. 

Dritte,  bedentend  nnigearbeitete  Auflage. 

Mit  einem  Verzeichniss  der  literarischen  Vereffentlichungen  des 
Verfassers. 

Freis  12,80  Mk. 


Die  Hauptpunkte 
der  christlichen  Glauhenslehre 

im  Umrisse  dargestellt 

von 

Rich.  Adelb.  Lipsius. 

Zweite  Auflage.    Preis  1  Mark. 


Liilliers  Lelire  von  der  Biisse. 

Von 

Rich.  Adelb.  Lipsins. 

— ^^=  Preis  6  Mark.  ■ 


Die  edessenische  Abgar-Sage. 

Von 

Rich.  Adelb.  Lipsius. 

~^  Preis  2,40  Mark.  •v'- — 
Die 

Apolayphen  Apostelgesehichten 

und  Apostellegenden. 

Ein  Beitrag  zur  aitcbristlichen  Literatargeschichte 

VOD  , 

R.  A.  Lipsius. 

Erster  Band.  —  Preis  16  Mark. 

Zweiter  Band,  1.  Halfte  Preis  16  Ai.    2.  Halfte  Preis  11  M 

Erganzungs-  nnd  Registerband  Preis  8  ,jM,. 


Spitta,  Werner,  Wo.tersdorf, 

herausgegebea  von 

Professor  Dr.  H.  Holtzmann. 

Band  8—14.    Enthaltend  die  Litteratur  der  Jahre  1888—1894 

Jedes  Jahr  erscheint  ein  Band  von   4  Abtcilungen. 

Band  8—11  k  12  Mark,  Band  12—13  k  U  Mark. 

Die  vier  Abteilungen  und  zwar :    1.  Exegese,   2.  Historische  Theo- 

logie,   3.  Systematische   Theologie,    4.  Praktische   Theologie   und 

Kirchliche  Kunst  siud  auch  einzeln  zu  beziehen. 


Der 


altchristliche  Graberschmuck. 


Ein  Be  i  trag 

zur 

cliristliclien  .A-rcliaolog-ie 


Dr.  Adolf  Hasenclever, 

Pastor  JD  BraDDSchweig. 

^^^-^  Preis  5  Mark.  = 


Aus 


(lescliiclite  uud  Kunst  des  Cbristenturas. 

Abhandlungen 

zur  Belehrung  fur  gebildete  Gemeindeglieder. 

Von 

Past.  Dr.  Adolf  Hasenclever. 

Erste  Beihe. 

•i  Mk.,  geb.  3  Mk.,  Liebhaber-Ausgabe  5  Mk. 


Undogmatisches  Christentum. 

Betrachtungen  eines  deutschen   Idealisten. 

Von 

D.  Otto  Dreyer, 

Obertirchenrat, 


Vierte  Auflage.  —  Preis  2  Mark. 

Zu  beziehen  durch  alle  Buchhandlungen. 


Yerlag  voa  C  A.  Sohwetscbke  und  Sohn  in  Braunschweig. 


Die  Geschiclite 

dar 

H  e  i  1  i  ^"  o  11  S  e  li  r  i  f  t  c  n 

Alten  Testaments 

entworfen 

von 

Eduard  Reuss. 

Zweite  vermehrte  und  verbesserte  Auflage. 
Preis  15  JK>. 

Die  Geschichtc 

uer 

Heiligeii  Sehrifteu 

Neuen  Testaments 

entworfen  von 

Eduard  Reuss. 

Sechste  vermehrte  und  verbesserte  Ausgabe.  —  Preis  12  M 


H  I O  B. 

Von 
Eduard  Beuss. 


Broschiert  2  Wk. 


Gcbunden  3  Mic. 


Pas  altc  Ccftamcnt 

ubcrfcfet,  eingelettct  un5  crlautert 

Bon 

Profcffot  D.  ^.auttrb  "gita^, 
t^erausgc^eben  aus  bem  Itadjfaffe  bes  Derfaffcrs 

t>OM 

Lic.  <Stid)fon,  Dircrior  iti  (tl)tolog.  5tii6ienrritts  nnb  lotil.  pfarter  Lic  Tir.  .C-^orft 
in  Stra^burg. 

preis:  brofd)icrt  50  VHi.,  gebunben  W)  Htf. 
2>\t  aud;  in  fiicferungen  a  XTlf.  1,30  ju  bc^ieljcn. 

Ilic  Jlusgabe  bcs  IPcrfcs  erfolgtc  i'adj  folijcnbciu  ptane: 
[..  8aub;  SlUarmciHC  Ginlcitung  jut  Sibcl. 

®cfd)iditc  ber  yeroclitcn  oon  btr  ©robcrung  ^olaftina"! 

bis  3ur  ^cttlctung  yctuiotcmS. 
Cie  @efd)id)tgbud)cr.    (Hidjtcr,  Samnelis,  Koniijc.) 

2.  Banb:  !Cic  ^^roplictcn. 

3.  Banb:  Die  bciligc  Gcf^i^tc  unb  boe  ©efc^.   (pcntatcui^  unb 

3ofuaO.      , 
H.  Sanb:  Seie  Jltrfjeni^ronif  »)on   Setufoletn     (Ctjronif,  €sra, 
ZTe'nemia.)    Satib  5/4. 

5.  3ar\i>:  ^'ie  fiebrdifc^c  %^ocftc.   (pfaftcr,  Ktagetiebcr,  fjotics  £icb.) 

6.  Panb:  3{cli9tDn6=  unb  3JJoralpbi£ofopl)ic.    (f^iob,  i)as  SaIo= 

monifdjc  SpruAbud;,  ber  preMaer,  bie  IPeisbeit  3cfu's  bes 
Sobnes  Sirad;s,  bas  8ud}  ber  ircisbcit  Salomo^s,"  lelirreidie 
iSrjablunijcn  unb  aiibcre  erbantidjc  Sd;riftcn  aus  bcu  Ictjtcn 
^cUen  bcs  pordiviftlidicn  ^ubcntams.  [O^na,  ilobio,  Sufanna, 
bie  paijcn  bes  Parius,  Jjarud;,  bas  (Sebct  IlTanaffc'sJ.) 

7.  ?3anb :  Dic  politifdjc  unb  ODlcmii^r^e  Sitterotut.  Kutlj,  \.  utib  2. 

ITtaftabacr,  Danicl,  —  fftbcr,  3u^'-tl)/  3.  Illaffabacr,  ^ci  uub 
bic  Sdjlange,  Cpifiel  bcs  ^cremia.  —  2(ntiang:  @o4tC9iftct. 


Reden 

nii 

Theolog-ie   Studirend< 

im  akadcmisclieii  Krcise  gohaltoii 
voii 

Kdiinrd  Rcuss. 

Zweite  Anflage.  —  Preis  3  Jt 

Eibliotbeca  uovi  testanieiiti  gnwa} 

cuius 

editioiies  «ab  Lnitio  tvpograi^liiue  ad   nostram   aetate^ 
iniprcssus 

quotquot  reporiri   putuerunt 
coltogit  digessit  illustravit 

Eduard  Reuss. 

Geheftet  Preis  6  Mk. 


Religionsphilosophie. 

Von 
weil.  Professor  L.  W.  E.  Rauweuhoff. 

Uebersetzt  und  heraiisgegeben  von 

Lic.  Dr.  J.  R.  Hanne. 

2.  (wohlfeile)  Ausgabe.    Preis  6  Mark. 


Geschichte 

der 


glOilS 

seit  der  Reformation. 

Von 

Professor  G.  Ch.  B.  Ptxnjer. 

In   zwei   Bandcu.   —   Preis   20   Marli. 


Iiniiidriss  der  Rcli^ionsphilosophie. 

Von 

Professor  G.  Ch.  B.  Piinjer. 

Preis  1,60  AL 

Calvini,  loa.,  in  novum  testamentum  commentarii.  Ex  Calv 
operum  collectione  Brunsvigensi  separatim  editi.  Vol.  I.  V 
moniae  evangel.    2  partes.    1891.    (X,  1217  S.)    8».        6 

Calvini,  J,,  Institntio  religionis  Christianae.    Ad  . 

editionum  principum  et  aulheiUicamm  addiiis  prolegomenis  li) 
rariis  et  annoiationibus  criticis    tripHci  forma  ediderunt  1 
Bauni,  E.  Cnnitz,  E.Reu&s.    Editio  interata  ex  operibui 
Calviiii  separatim  recusa  3  vol.  24  Marli. 


Zu  beziehen  durch  alle  Buchhandlungen.